initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<33. Isaias>

© Martin Morard edidit, Parisiis, 2016-2017.

Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1096-1165.

Rusch : t. 3, Erfurt, f. 73ra-121vb ; facsim., p. 1a-98b.

<33.1> Prologus beati Hieronymi in Isaiam prophetam incipit

1

 {t. 3 : Erfurt, f. 73ra ; facsim., p. 1a} [Lien vers la numérisation] Nemo cum prophetas versibus viderit esse descriptos, metro eos estimet apud Hebreos ligari et aliquid simile habere de psalmis et et] vel Weber

 vel

 vel operibus Salomonis. Sed quod in Demosthene et Tullio solet fieri, ut per cola scribantur et commata,

 id est divisiones

 qui utique prosa et non versibus conscripserunt, nos quoque utilitati legentium providentes interpretationem novam novo scribendi genere distinximus.

 quia immediata fuit hec translatio ab hebreo in latinum

 quia nullus adeo bene distinxit

 Ac primum de Isaia sciendum quod in sermone suo disertus sit, quippe ut vir nobilis et urbane

 id est facete

 elegantie nec habens quicquam in eloquio rusticitatis admixtum. Et inde Et iinde] Unde Weber

 Unde

 accidit ut pre ceteris florem sermonis eius translatio non potuerit conservare.

 id est dulcedinem et iocunditatem eloquentie ipsius non potui servare in translatione

 Deinde etiam hoc adiiciendum, quod non tam propheta dicendus sit quam euangelista. Ita enim universa Christi Ecclesieque mysteria ad liquidum

 id est expresse

 persecutus est, ut non eum putes de futuro vaticinari, sed de preteritis historiam texere.

Et de Et de ] Unde in Weber

 Unde

 conicio conicio Weber] coniicio Rusch

 id est scio et cognosco

 noluisse tunc temporis Septuaginta interpretes fidei sue sacramenta ethnicis perspicue ethnicis perspicue] inv. Weber prodere, ne sanctum canibus et margaritas porcis darent Cf. Mt. 7, 6.. Que, cum hanc editionem legeritis, ab illis

 Septuaginta <interpretibus>

 animadvertetis abscondita.

2

 Nec ignoro quanti laboris sit prophetas intelligere nec facile quempiam posse iudicare de interpretatione, nisi {t. 3 : Erfurt, f. 73rb ; facsim., p. 1b} [Lien vers la numérisation] intellexerit antequam antequam] ante que Weber

 alias : ante que

 legerit, nos quoque quoque] que Weber patere morsibus plurimorum,

 scilicet emulorum

 qui stimulante invidia quod consequi

 id est scire

 non valent despiciunt. Sciens ergo et prudens in flammam mitto manum et nihilominus hoc a fastidiosis lectoribus

 id est superbis

 precor, ut quomodo Greci post Septuaginta translatores Aquilam et Symmachum et Theodotionem legunt, vel ob studium doctrine sue, vel ut Septuaginta magis ex collatione eorum intelligant, sic et isti saltem unum post priores habere dignentur interpretem. Legant prius et postea despiciant, ne videantur non ex iudicio, sed ex odii presumptione ignorata damnare.

3

 Prophetavit autem Isaias in Hierusalem et in Iuda Iuda] Iudea Weber, necdum decem tribubus in captivitatem ductis, ac de utroque regno nunc commixtim, nunc separatim texit oraculum.

 prophetiam

 Et cum interdum ad presentem respiciat historiam et post Babylonie Babylonie] Babyloniam Weber captivitatem reditum populi significet in Iudeam, tamen omnis ei cura de vocatione gentium et de adventu Christi est.

 Quem quanto plus amatis, o Paula et Eustochium, tanto magis ab eo petite, ut pro obtrectatione presenti, qua me indesinenter emuli laniant, ipse mihi mercedem restituat in futuro futuro] futurum Weber, qui scit me ob hoc in peregrine lingue eruditione sudasse, ne Iudei de falsitate Scripturarum ecclesiis eius diutius insultarent. insultarent] + Explicit prologus Weber|Hieronymus, Prologus in Isaia propheta (CPL 0591 K (A)), Edminor., p. 1096.||


Comment citer cette page ?
Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <33. Isaias> » , dans Morard Martin (dir.), Glossae, gloses et commentaires de la Bible au Moyen âge, 2016 (permalink : ). Consultation du 19/11/2017.