initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Rg. 6,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 6ra ; facsim., p. 11a} [Rusch, f.  6ra ] Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum septem mensibus.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 6ra ; facsim., p. 11a} [Rusch, f.  6ra ] SEPTEM MENSIBUS. Septenarius significat universitatem temporum quae discurrit septenario numero dierum et significat Dei testamentum usque ad consummationem saeculi in gentibus permansurum.
Numérotation du verset 1Rg. 6,2 
Et post hec vocaverunt Philistiim sacerdotes et divinos dicentes : Quid faciemus de arca Dei ? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum. Qui dixerunt :

post hec] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,3 
Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 6,4 
Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
interl.| vel eis
Numérotation du verset 1Rg. 6,5 
Iuxta numerum provinciarum Philistinorum quinque anos aureos facietis,
marg.|  QUINQUE  ANOS etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quinque ani aurei et quinque mures quos fecerunt Philistei post plagam suam et attulerunt ad arcam significavit, quia carnales quinque sensibus corporibus dediti cum a Domino fuerint correpti scelera sua propria congnoscentes iuste se percussos esse confitentur et licet coacti in melius commutantur quod bene significant quinque civitates Philistinorum : Azotus, Gaza, Ascalon, Geth, Accaron, illos scilicet exprimentes qui externi hominis actus sequuntur. Gaza civitas est Eveorum in qua habitavere Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Apud veteres erat terminus Chananeorum iuxta Egyptum et cecidit in sortem Iude sed eam non potuit obtinere, quia Enachim id est gigantes Allophilorum fortissime restiterunt. Et est usque hodie insignis civitas Palestine, dicitur tamen Gaza futura in tumulum sempiternum, quia primum funditus destructa est et in alio loco alia edificata. Ascalon urbs nobilis Palestine destinata tribui Iude, sed habitatores eius superare non potuit. Geth autem nunc vicus grandis vocatur Gethan. Inter Antipatrem et Thamnam est et alia villa huius nominis Accaron est in tribu Dan vel in tribu Iude ad levam Chananeorum sed pristinos habitatores non expulit et usque hodie grandis vicus Accaron dicitur inter Azotum et Thamnam respiciens ad orientem. Quidam putant Accaron turrim stratonis postea Cesaream nuncupatam. Azotus interpretatur ‘ignis patris mei’ vel ‘incendium’. Gaza ‘fortitudo’, Aschalon ‘ignis infamis’ vel ‘ignis ignobilis’, Geth ‘torcular’, {t. 2 : Erfurt, f. 6rb ; facsim., p. 11b} [Rusch, f.  6rb ] Accaron ‘eruditio tristitie’ vel ‘sterilitatis’. Omnis enim concupiscentia infamis et ignobilis per diabolum inflammata per contrarias fortitudines instigata et per torcular nequitie expressa vinum profundit amaritudinis in doctrina prava et operatione perversa. Et ideo tendit ad mortem ubi est tristitia vera et sterilitas perpetua.

Philistinorum Λ D Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
Eveorum] scrips. , Evehorum Rusch Ascalon] scrips. , Ascolon Rusch
et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudinem anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis gloriam Deo Israel, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.

similitudinem] similitudines Weber gloriam - Deo Israel] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,6 
Quare aggravatis corda vestra sicut aggravavit Egyptus et pharao cor suum ? Nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt ?

aggravatis Rusch Clementina ] gravatis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,7 
Nunc ergo arripite et facite plaustrum
marg.|  PLAUSTRUM. Crux Christi arca sacra Scriptura.
novum unum et duas vaccas
marg.|  DUAS  VACCAS. Isidorus HispalensisISIDORUS. Vacce arcam gestantes sanctos significant qui seculo renuntiant qui nullum delicti traxerunt iugum. Sicut enim vacce vitulorum affectu a recto itinere non devinat, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant.
fetas quibus non est impositum iugum
interl.|  peccati
iungite in plaustro
interl.|  currus dei decem millium multiplex
et recludite
interl.|  quasi in seculo remanentes
vitulos
interl.|  parentes filios
earum domi.
Numérotation du verset 1Rg. 6,8 
Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea que exolvistis ei pro delicto ponetis {t. 2 : Erfurt, f. 6rb ; facsim., p. 11b} [Rusch, f.  6rb ] in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat.
Numérotation du verset 1Rg. 6,9 
Et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames,
marg.|  BETHSAMES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Civitas est sacerdotalis in tribu Beniamin que usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim in decem milliario contra orientem. Altera   Bethsames est in tribu Neptalim in qua permansere cultores antiqui.
ipse fecit nobis hoc malum grande, sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit.

hoc malum Rusch Clementina ] inv Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,10 
Fecerunt ergo illi hoc modo, et tollentes duas vaccas
interl.|  sanctos renuntiantes seculo
que lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum recluserunt domi.

recluserunt] concluserunt Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,11 
Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam que habebat mures aureos et similitudinem anorum.
Numérotation du verset 1Rg. 6,12 
Ibant autem in directum vacce per viam que ducit Bethsames
marg.|  QUAE  DUCIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Via scilicet regia euntes   Bethsames , id est in domum solis celestem scilicet Hierusalem ubi semper lucet sol iustitie.
et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant,
marg.|  ET  NON  DECLINABANT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Id est nec extollebantur prosperis nec frangebantur adversis. Si igitur ad eterni solis habitationem tendimus ab itinere Dei pro carnalibus affectibus non declinemus, pensandum autem quod vacce Dei plaustro supposite pergunt et gemunt, nec tamen ab itinere gressus flectunt. Sic predicatores Dei et qualibet fidelis intra Ecclesiam esse debent ut proximis compatiantur per caritatem, et de via Dei non exorbitent per compassionem. Arca quippe superposita   Bethsames pergere est cum superna scientia ad interne lucis habitaculum propinquare. Quod vere facimus cum pro affectu pignorum non declinamus. Sic enim incedere debent qui sacre legis iugo supositi iam per internam scientiam {t. 2 : Erfurt, f. 6va ; facsim., p. 12a} [Rusch, f.  6va ] Domini arcam portant ut propinquorum necessitatibus condolentes a rectitudine non declinent quorum gratia mentem nostram tenere debet ne aut si affectu non tangitur dura sit, aut plus tacta sit in fletu remissa.
neque ad dexteram neque ad sinistram sed et satrape Philistinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames.
marg.|  BETHSAMES. ‘Domus solis’. Hec est Ecclesia a ‘’sole iustitie’’ illustrata10  . Bethsamitas in valle frumenta metere est doctores Ecclesie annonam verbi Dei in humilitate tractare. Lapis in agro Iosue : Christus in Ecclesia sua ; ligna plaustri : crux Christ. Vaccas super lapidem immolare est conversos a seculo in Christi imitatione mortificare.

Cf. Mal. 4, 2 : « … sol iustitie… ».
10  illustrata] scrips. , cacogr. illustracta Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 6,13 
Porro Bethsamite metebant triticum in valle, et elevantes oculos, viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent.
Numérotation du verset 1Rg. 6,14 
Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamite et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt
interl.|  Levite vel sacerdotes quia aliis non licebat
super ea holocaustum Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 6,15 
Levite autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam que erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamite obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illo11  Domino.

11  illo A Λ Rusch ] illa Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,16 
Et quinque satrape Philistinorum viderunt et reversi {t. 2 : Erfurt, f. 6va ; facsim., p. 12a} [Rusch, f.  6va ] sunt in Accaron in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 6,17 
Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philistiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum,
marg.|  AZOTUS  UNUM etc. Isidorus HispalensisISIDORUS. Quinque anos et quinque mures quinque civitates dederunt. Relique autem civitates provinciarum et ville que erant absque muro mures tantum. Unde : A  b urbe murata usque ad villam que erat absque muro etc.
Numérotation du verset 1Rg. 6,18 
et mures aureos secundum numerum urbium Philistiim quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam que erat absque muro et usque ad Abel
interl.|  Hieronymus HIERONYMUS. Luctus
marg.|  ABEL. Civitas est in termino Israel, que ante Bethsames vocata, nunc vocatur Abel vel propter luctum super viris Bethsamitibus ibi factum, vel propter distinctionem civitatis a Bethinacha de qua exclamavit mulier sapiens ad Ioab qui interrogant interrogent in Abella.
magnum super quem posuerunt arcam Domini que erat
interl.|  assidue
usque in illo die12  in agro Iosue Bethsamitis.

12  in illo die R Φ Rusch ] in illa die Weber , in die illa Σ, in illum diem Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 6,19 
Percussit autem
marg.|  PERCUSSIT  AUTEM. Qui cum non essent levite ausi sunt videre arcam hoc ne pateretur in exodo populus longe stabat solus Moyses ascendit ad Dominum.
de viris Bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo
marg.|  PERCUSSIT  DE  POPULO etc. In Hebreo percussit de populo   Septuaginta viros et quinquaginta millia viros septuaginta viros iudices. Septuaginta Hebrei dicunt, nulli licebat detectam videre arcam nisi pontifici, percussi ergo sunt eo quod indigni essent, vel indigne accessissent vel non custodissent arcam.
septuaginta viros
interl.|  maiores natu optimates scilicet populi
et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna.
Numérotation du verset 1Rg. 6,20 
Et dixerunt viri Bethsamite : Quis poterit stare in conspectu
interl.|  presentia
Domini Dei sancti huius ? Et ad quem ascendet
interl.|  digne
a nobis ?
Numérotation du verset 1Rg. 6,21 
Miseruntque nuntios
marg.|  MISERUNT  NUNTIOS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Significatur translatio testamenti Domini a Iudeis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Phariseorum superstitionibus legem fedarent Christi et discipulorum eius doctrinam recusaverunt. Unde : « Vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quia indignos vos iudicastis ecce convertimur ad gentes ».

Act. 13, 46.
ad habitatores Chariathiarim dicentes : Reduxerunt Philistiim arcam Domini descendite et reducite13  eam ad vos.

13  reducite Λ Φ Rusch Clementina ] ducite Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_6)