initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<12. *Liber Regum primus*>

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Rg. 7,1 
Venerunt ergo viri Chariathiarim,
interl.|  gentilis Ecclesie
marg.|  CHARIATHIARIM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur : « Donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob. Ecce audivimus ea in Ephrata invenimus eam in campis silve ». Locus enim Domini est tabernaculum pectoris christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam {t. 2 : Erfurt, f. 6vb ; facsim., p. 12b} [Rusch, f.  6vb ] arcam. In domo Aminadab qui interpretatur ‘pater meus spontaneus’, et dicere potest voluntarie, scilicet tibi.
marg.|  Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Chariathiarim  : civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad tribum Iude nono milliario euntibus ab Elia Diospolim, de hac fuit Urias propheta quem interfecit Ioachim in Hierusalem, sicut scribit Ieremias.

a Cf. Ios. 15, 9 : « Chariathiarim id est urbs Silvarum ».
b Ps. 131, 5-6.
c Ier. 26, 21-23.
1 Ea Rusch ( Erfurt )] eam Rusch ( facsim. ) Weber 2 Chariathiarim] Cariatharim Rusch
et reduxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Aminadab
interl.|  qui interpretatur ‘pater meus spontaneus’

reduxerunt Λ Φ Rusch Clementina ] duxerunt Weber
marg.|  GABAA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Collis anime humilium. Unde : « Suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam ». Montes maiores anime, colles minores. Seu etiam Gabaa interpretatur sublimitas ubi Eleazar sacerdos constituitur.
marg.|  ELEAZARUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. ‘Dei adiutorium’. Bene autem qui hoc nomine vocatur ad arcam Domini custodiendam eligitur, quia sancti viri quidquid habent boni Deo attribuunt non sibi. Unde : « Sufficientia nostra ex Deo est » qui idoneos fecit nos ministros novi testamenti.

Ps. 71, 3.
2Cor. 3, 5.
autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 7,2 
Et factum est, ex qua die
interl.|  postquam testamentum mansit in Ecclesia multiplicati sunt iusti qui ab ipso ut dies illuminati sunt
mansit arca in Chariathiarim, multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus
marg.|  ANNUS  VICESIMUS. Erat quando septimo anno regni Saul allata est in castris de   Charithiarim .
marg.|  ANNUS  VICESIMUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non ita intelligendum est quod viginti anni quibus arca mansit in Chariathiarim usque ad octavum regni David annum, quo eam congregata populi frequentia adduxit in Hierusalem sint computandi. Invenitur enim in sequentibus quod tempore Saulis de hac civitate ablata est in castra contra Philisteos, et quia constat quod David duxit eam in Hierusalem de domo Aminadab restat intelligi quod in diebus Saulis de castris relata est in prefatam civitatem. Unde postea regnante David reducta est in Hierusalem. Est ergo sensus quia ex quo mansit arca in Chariathiarim erat annus vicesimus cum in tempore Saulis translata est in castra. Vel vicesimus annus erat cum omnis domus Israel post Dominum quievisset abiectis idolis et serviens illi quod eam fecisse toto tempore Samuelis Flavius IosephusIOSEPHUS testatur viginti septem scilicet annis et primo tempore regni Saul quod eodem Iosepho teste viginti annis tenuit. Cum enim recessisset a Saule spiritus Domini et agitaret eum spiritus nequam ad persequendum David secuta est eum aliqua pars militie et plebis.
et quievit omnis domus Israel post Dominum.

quievit] requievit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,3 
Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum Baalim
interl.|  ascendentes vel superiores

Baalim] om. Weber
et Astharoth
marg.|  AstHaroth. Factura explorationum. Qui verus Israelita est aufert a a se omnem facturam malignorum spirituum et iactantiam atque superbiam. Et servit Domino soli quia nulla societas lucis ad tenebras.
et preparate corda vestra Domino et servite illi soli et eruet vos de manu Philistiim.

illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,4 
Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli.5
Dixit autem Samuel : Congregate universum Israel in Masphat
marg.|  MASPHAT. Civitas est in tribu Iuda iuxta Chariathiarim.
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 7ra ; facsim., p. 13a} [Rusch, f.  7ra ] MASPHAT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Speculatio, vel contemplatio, vel intentio, vel locus iudicii. Bene autem convenit iste locus tam sancto viro qui in iustitia et veritate iudicavit et summa prudentia gubernavit populum.
marg.|  MASPHAT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ecclesia in unitate fidei sub novo sacerdotio collecta, aquas lacrimarum hauriens satisfaciendo in conspectu Domini effundit. Propheta populum in Masphat iudicat, quia doctor eos maxime docet quos in intentione contemplationis et ad amorem patrie celestis intentos esse perspexerit.
ut orem pro vobis Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,6 
Et convenerunt in Masphat, hauseruntque aquam et effuderunt
marg.|  HAUSERUNT  AQUAM  ET  EFFUDERUNT. Ut sicut aqua effusa non redit, sic nec ipsi redirent ad idolatriam.
in conspectu Domini, et ieiunaverunt in die illa et dixerunt : tibi peccavimus, Domine. Iudicavitque Samuel filios Israel in Masphat.

tibi…Domine R C Λ Rusch ] ibi peccavimus Domino Σ Clementina Weber , tibi peccavimus Domino A D Φ.
Numérotation du verset 1Rg. 7,7 
Et audierunt Philistiim quod congregati essent filii Israel in Masphat, et ascenderunt satrape Philistinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel timuerunt a facie Philistinorum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,8 
Dixeruntque ad Samuel : Ne cesses pro nobis clamare {t. 2 : Erfurt, f. 7ra ; facsim., p. 13a} [Rusch, f.  7ra ] ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,9 
Tulit autem Samuel agnum lactentem unum
marg.|  AGNUM  LACTENTEM. Agnus oblatus pro populo Dei victoriam prestat et per passionem Christi demonibus superatis pax data est fidelibus.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Innocentem vitam igne caritatis accensam.

lactentem Rusch Clementina ] lactantem Weber
et obtulit illum holocaustum integrum Domino,
et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel et exaudivit
interl.|  aures domini in preces iustorum
eum Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 7,10 
Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisteos inire prelium contra Israel, intonuit autem
marg.|  INTONUIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Cum per predicatores evangelii Dominus intonat spiritales hostes in fugam convertuntur coram Israel id est populo Dei et persequntur eos usque in domum agnitionis usque quo scilicet omnis error expurgetur et Deus vere cognoscatur.

autem Σ D Φ Rusch Clementina ] ergo Weber
Dominus fragore magno in die illa super Philistiim et exterruit eos et cesi sunt a filiis Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 7,11 
Egressique viri Israel de Masphat, persecuti sunt Philisteos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethachar10  .
marg.|  BETHACHAR. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Domus agnitionis vel domus agni.

10  Bethachar] Bethsachar ΩM, Bethear ΩS, Bethchar ΩJ (!) Ed1455 Clementina Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,12 
Tulit autem Samuel lapidem unum,
interl.|  ob signum victorie
et posuit eum inter Masphat
marg.|  ET  POSUIT  EUM  INTER  MASPHAT. Alia editio :   inter Masphat novam et veterem et vocavit nomen eius Abenezer vel Abongener id est   lapis adiutorii  ; hec est medietas salvatoris per quam transeundum est Masphat veteri ad novam, id est ab intentione qua expectatur in carnali regno beatitudo falsa ad intentionem qua per Novum Testamentum expectatur in regno celorum beatitudo vera qua quomodo nihil est melius hucusque adiuvat Deus.
marg.|   Masphat  : intentio.   Sen  : dentium.   Lapis inter hec : Christus inter intentionem Veteris Testamenti et evangelii predicationem positus, ipse   lapis propter firmitatem. A  diutorii : quia suos contra demones adiuvat dimicantes.

Sen : dentium] id est littera hebraica ‘sen’ (ש), ‘syn’ = Rusch.
et inter Sen, et vocavit nomen illius11  lapis adiutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus 
marg.|  HUCUSQUE  AUXILIATUS. Quia qui hos terminos transcendunt ut heretici auxilium Dei non merentur.

11  illius Σ Rusch ] eius Weber
est nobis Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 7,13 
Et humiliati sunt Philistiim, nec apposuerunt ut venirent ultra12  in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisteos cunctis diebus Samuel.

12  ut venirent - ultra] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,14 
Et reddite sunt urbes quas tulerat13  Philistiim ab Israel, Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos : liberavitque14  Israel de manu Philistinorum, eratque pax
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 7rb ; facsim., p. 13b} [Rusch, f.  7rb ] ERATQUE PAX. « Christus est nostra pax qui fecit utraque unum » per quem facti sunt prope qui erant longe.

Eph. 2, 15.

13  tulerat] tulerant Weber 14  liberavitque Φ Rusch Clementina ] liberavit Weber
inter Israel et Amorreum.
interl.|  amarum vel loquentem
Numérotation du verset 1Rg. 7,15 
Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vite sue,
Numérotation du verset 1Rg. 7,16 
et ibat per singulos annos circuiens Bethel
interl.|  domus Dei
et Galgala15 
interl.|  revelatio
marg.|  GALGALA. Civitas est ubi Iosue populum secundo circumcidit et Pascha celebravit, et deficiente manna Israel usus est panibus triticeis ubi et lapides sunt translati de alveo Iordanis, ubi tabernaculum testimonii multo tempore fuit hec cecidit in sortem Iude et usque hodie ostenditur locus in secundo ab Hierico milliario hominibus illius regionis venerandus. Sed iuxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur.
marg.|  GALGALA. Interpretatur volutatio vel revelatio. Bene ergo propheta in Bethel et in Galgala et Masphat iudicavit Israel, et revertens in Ramatha in domum suam iudicavit ibi Israel et edificavit ibi altare Domino. Exemplum tribuens iudicium esse faciendum in domo Dei non indiscrete vel malivola mente sed secundum quod Scriptura revelaverit et intentione bona et amore fraterno et sic esse revertendum in Ramatha in domum nostram, id est ad interna pectoris ut vacemus contemplationi et in altari fidei gratas hostias operis et veritatis offeramus.

15  Galgala C Rusch Clementina ] Galgal Weber
et Masphat,
interl.|  intentio
et iudicabat Israelem in supradictis locis.
Numérotation du verset 1Rg. 7,17 
Revertebaturque in Ramatha,
interl.|  excelsum signum vel mortis visio
ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem, edificavit ibi etiam16  altare Domino.
marg.|  EDIFICAVIT  ALTARE  DOMINO. Lex precepit non edificari altare, nisi ubi Dominus elegisset sed ne immolarent diis construxit altare in quo reprehenditur.

16  ibi etiam] inv. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Rg. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber12.xml&chapitre=12_7)