initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<20. *Liber Esdrae tertius*>

Capitulum 2

Numérotation du verset 3Esr.   2 , 1 
Regnante Cyro rege Persarum, in consummatione verbi Domini in ore Ieremie,

1 rege] om. Weber 2 Persarum] + anno primo Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 2 
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et predicavit in toto regno suo simul per Scripturam

suo] + et Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 3 
dicens: Hec dicit Cyrus rex Persarum : Me constituit regem orbi terrarum Dominus Israel, Dominus excelsus.

Cyrus -rex Persarum] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 4 
Et significavit mihi edificare domum sibi in Hierusalem que est in Iudea.

domum sibi] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 5 
Si quis est ex genere vestro, Dominus ipsius ascendat cum eo in Hierusalem.

Si quis... eo in] sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem que est in Iudea edificet domum Domino Israel; hic est Dominus inhabitans Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 6 
Quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eos qui sunt in loco ipso in auro et argento,

eos] eum Weber ipso] ipsius Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 7 
in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis que secundum vota apponuntur in edem Domini que est in Hierusalem.
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 8 
Et stantes principes tribuum pagorum Iude ex tribus Beniamin et sacerdotes et levite, quos excitavit Dominus ascendere et edificare domum Domini que est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum,

ex] et Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 9 
adiuverunt in omni auro et argento10  eius11  et iumentis et votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est.

10  auro - et - argento] inv. Weber 11  eius] equis Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 10 
Et Cyrus rex12  protulit vasa sacra Domini que transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis13  ex Hierusalem et consecravit ea idolo suo14  .

12  Cyrus rex] inv. Weber | 13  rex Babylonis] om. Weber | 14  idolo suo] in suo idolo Weber |
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 11 
Et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridato15  qui erat super thesauros ipsius.

15  Mitridato] Mitridati Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 12 
Per hunc autem tradita sunt Salmanasaro presidi Iudee.
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 13 
Horum autem hic16  numerus: libatoria argentea duo millia quadringenta, athisce argentee triginta, phiale auree triginta, item argentee duo millia quadringente17  et alia vasa mille.

16  hic] is Weber 17  argentea duo... quadringente] aurea mille argentea sescenta thyisce argentee triginta fiale auree triginta item argentee duo millia trecente Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 14 
Omnia autem vasa aurea et argentea quinque18  millia {t. 2 : Erfurt, f. 153vb ; facsim., p. 306b} [Rusch, f. 153vb ] octingenta sexaginta19  .

18  quinque] quattuor Weber 19  octingenta sexaginta] quadringenta sexaginta novem Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 15 
Et enumerata20  sunt Salmanasaro21  simul cum his qui ex captivitate Babylonie venerant22  in Hierosolymam.

20  enumerata] evacuata Weber | 21  Salmanasaro] a Salamanassaro Weber | 22  venerant] om. Weber |
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 16 
In Artaxerxis autem regis Persarum23  temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudea et24  Hierusalem, Balsamus et Mitridatus25  et Sabellius et Rathimus, Balthemus26  , Samelius scriba et reliqui27  inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistolam regi Artaxerxi.

23  regis Persarum] inv. Weber | 24  et] + in Weber | 25  Mitridatus] Mitridatis Weber | 26  Balthemus Ω J Ed1455 Ed1460 Ed1462 Rusch ; cf. 3Esr. 2, 25 ] et Beltemus et Weber | 27  reliqui] + deservientes ei et Weber |
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 17 
Domine, pueri tui Rathimus ab accidentibus28  et Sabellius scriba et reliqui curie sue iudices in Celesyriam et Phenicem29  .

28  accidentibus] accedentibus Weber 29  Phenicem] Phoenicen Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 18 
Et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudei qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam, edificant furnos30  eius et statuunt muros et templum suscitant.

30  furnos] foros Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 19 
Quod si civitas ista et muri consummati fuerint, non tantum31  tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent.

31  non tantum] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 20 
Et quia id agitur circa templum, recte haberi32  arbitrati sumus non despicere hoc ipsum,

32  haberi] habere Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 21 
sed notum facere domino regi, ut, si videbitur rex33  , queratur in libris patrum tuorum

33  rex] regi Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 22 
et invenies in admonitionibus scripta de his et34  scies, quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens,

34  et] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 23 
et Iudei refuge et prelia committentes in ea ab eterno, ob quam causam civitas ista deserta est.
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 24 
Nunc ergo notum facimus domine rex35  , quoniam si civitas ista edificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Celesyriam et Phenicem.

35  domine rex] tibi rex domine Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 25 
Tunc scripsit36  rex Rathimo qui scribebat accedentia et Balthemo37  et Sabellio scribe et ceteris constitutis et inhabitantibus in Syria38  et Phenice39  ea que subiecta sunt.

36  scripsit] rescripsit Weber | 37  Balthemo] scrips. , Belthimo Ω J Ed1455 Ed1460 Ed1462 , Balthimo Rusch, Beltemo Weber | 38  Syria] Syriam Weber | 39  Phenice] Foenicen et Samariam Weber |
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 26 
Legi epistolam quam misistis mihi. Precepi ergo inquiri et inventum est, quoniam civitas illa est ab evo regibus resistens,
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 27 
et homines refuge et prelia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes a Celesyria et Phenice.
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 28 
Nunc ergo precepi prohibere homines illos edificare civitatem et providere, ne quid ultra hec fiat40  ,

40  fiat] fiant Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 29 
sed nec procedant in plurimum ex quo41  sunt malitie, ita ut regibus molestia importetur.

41  ex quo] ea que Weber
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 30 
Tunc recitatis his que a rege Artaxerxe scripta fuerant, Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et turba et agmine,
Numérotation du verset 3Esr.   2 , 31 
ceperuntque42  edificantes prohibere43  . Et vacabant ab edificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni Darii regis Persarum44  .

42  ceperuntque] ceperunt Weber | 43  edificantes prohibere] inv. Weber | 44  regis Persarum] inv. Weber |




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <20. *Liber Esdrae tertius*> - Capitulum 2 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber20.xml&chapitre=2). Consultation du 10/12/2017.