initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 102

Numérotation du verset   102 , 1 
Ipsi David.
interl.|  Christo fit hic psalmus

1 Codd. : (Ps. 102) Δ ( ω1 ω² T79) P10525 Bari1 P15613 Rusch Ps-G
Numérotation du verset   102 , I 
Benedic anima mea Domino \
interl.|  unde sacrificium laudis honorificabit me
interl.|  quod sibi omnibus consulit
et omnia 
interl.|  omnis cogitatio omnes vires nulla discrepent
interl.|  numquam deest qui audiat interiora et ideo numquam sileant
interl.|  iterat expressius
que intra me sunt nomini sancto eius. 
Numérotation du verset   102 , 2 II
Benedic anima mea Domino \ 
interl.|  repetitio ad exhortationem valet
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post preces pauperis preconia gaudentis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnes qui in Christo quasi unus homo sunt qui excitat et hortatur animam suam ut benedicat Dominum volens diffinire cur benedicendus ne quis ad hoc piger inveniatur. Clama voce si est homo qui audiat sine voce si non est qui audiat homo quia audit Deus.
marg.|  CASSIODORUS. Per sua beneficia hortatur benedicere Deum.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Propheta in persona generalis iusti loquens secundum superiorem vim anime id est rationem exhortatur animam ad benedicendum dicens.
et 
interl.|  et ut semper benedicas
noli oblivisci 
marg.|  NOLI  OBLIVISCI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non sit ante oculos delectatio peccati sed damnatio et remissio Dei cogita omnia mala tua quia quot ea tot bone retributiones Dei.
omnes retributiones eius. 
interl.|  qui bona pro malis dedit
marg.|  RETRIBUTIONES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non tributiones. Tribuit homo « mala pro bonis » et retribuit ei Deus bona pro malis. Tribuit cum me fecit retribuit cum iustificat.

Ps. 34, 12 ; Ps. 37, 21 ; Ps. 108, 5.
Numérotation du verset   102 , 3 III
Qui propitiatur 
interl.|  he sunt retributiones
interl.|  remittendo eas
qui sanat omnes infirmitates tuas. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. post remissionem. Quia corpus infirmum et ex languore multa suggeruntur anime carnalia desideria titillant et quibusdam capitur sanat infirmitates nunc fovendo blandis nunc secando asperis
Numérotation du verset   102 , 4 IV
Qui redimit 
interl.|  vel : redimet
interl.|  pretio sanguinis
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. inde sanat languores quia redimet de corruptione que tanta est in corpore ut aggravet animam sed finietur cum induet incorruptionem

redimit Ps-G Cor2 (Ieron. cum greco) D30 Δ P10525 Bari1 Rusch ] redemit Ps-G (C I Q² W ΦV U) P15613 cum Ps-R , redimet ΦRG Ps-αγζσ Ps-Moz Cor2 (anti.)
de interitu vitam tuam \ qui coronat te 
interl.|  si viceris quod non nisi ab eius misericordia
interl.|  iam incorruptum
in misericordia et miserationibus. 

in D30 etc.] Cor2 ( non premittitur secundum hebr. sed tantum secundum latinum et grecum )
Numérotation du verset   102 , 5 V
Qui replet in bonis desiderium tuum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Post coronam non restat lucta in qua iuveris sed satiaris his que hic desiderabas atque suspirabas
marg.|  QUI  PROPITIATUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hoc agit in baptismi sacramento   qui sanat omnes   languores tuos. H oc agit in vita fidelis hominis dum concupiscit caro adversus spiritum ut si que nolumus faciamus qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide que per dilectionem operatur.   qui redimit de corruptione vitam tuam hoc fit in ultima resurrectione mortuorum.   Qui coronat te in misericordia et miserationibus  : hoc fit in iudicio ubi cum rex sederit in throno redditurus unicuique secundum opera eius. Quis gloriabitur se habere gloriosum cor et mundum a peccato ideo necessarium fuit commemorare illic misericordiam et miserationes ubi viderentur sic reddi debita ut nullus esset locus misericordie.
renovabitur 
interl.|  quando non hic ubi nemo repletur sed semper indiget sed quando renovata erit iuventus tua
ut aquile iuventus tua. 
marg.|  UT  AQUILE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Similitudo tanta data est quanta potest esse de re mortali ad immortalitatem dicitur aquila dum senio gravatur rostri immodice crescentis unco non posse os aperire et cibum capere et inde languscit sed quodam naturali modo collidit ad petram rostrum et excutit onus rostri et redit ad cibum et omnia reparantur ei ut fiat invenis sic et quod nos impedit comedere panem nostrum petra aufert et excutit vestustatem id est Christus ut in eo renovemur quibus vetustas clausit os oblitis manducare panem nostrum.
Numérotation du verset   102 , 6 VI
Faciens 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quid autem hic in via deserimur non quia
misericordias 
interl.|  sed misericordibus de quibus : « Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur ».
Dominus \ et iudicium 
interl.|  mihi vindictam et ego retribuam #dicit dominus
omnibus iniuriam patientibus. 
interl.|  ab eis qui non sunt sui iuris in quos nequit disciplinam exercere
marg.|  FACIENS  MISERICORDIAS  DOMINUS  ET  IUDICIUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Secunda pars ubi monet benedicere per ea que antiquis facta sunt et posteris fiunt.
marg.|  MISERICORDIAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quas consequentur qui inimicos diligunt et in se peccantibus dimittunt. Hunc misericordie fructum Dominus scribens in terra cum accusaretur adultera exigebat ante enim in lapide scripsit Deus signans Iudeorum duritiam. Sed inclinatus in carne scripsit in terram humane mentis fructum pariture. Inclinatio enim ipsius incarnationis humilitatem significat per quam misericordie fructum in christianis erexit. Hec autem misericordia in omnes facienda est. Unde Apostolus : Operemur bonum ad omnes etc. Et illud omni petenti te tribue. Et si esurierit inimicus tuus ciba illum. Legitur tamen alibi ne tradas peccatori ne suscipias peccatores id est non amore iniquitatis suscipias. E contra omni petenti te tribue et si esurierit inimicus tuus ciba illum subveni nature non iuves peccatum sic qui dat iusto pro alia causa nisi quia opus Dei est non dat iusto. Ideo dicitur : Qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet. Puniendi sunt iniqui non animo ultionis sed dilectionis ubi potentior occurrerit nec potes corrigere vel monere tolera securus quia non erit impunitus post misericordiam enim subdit de iudicio dicens :   Et Dominus iudicium .
Numérotation du verset   102 , 7 VII
Notas fecit vias suas Moysi \ filiis Israel 
interl.|  veris
marg.|  MOYSI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Per Moysen omnes sanctos accipe tamen eum specialiter nominat quia per eum data est lex ut convinciatur languidus et prodatur in quinque porticibus quinque librorum legis non sanetur ut sic querat medicum et sanetur unitas in piscina. Lex ergo data est ut superbus humilietur humilis confiteatur et sic sanetur he sunt occulte vie quas ostendit Moysi per quem legem dedit ut abundaret delictum.

fecit D30 etc.] mihi praem. Bari1 tantum, + Dominus P15613 Israel D30 Δ] Israhel ω1 ( sec. m. ) P10525
convinciatur] conuinicatur cacogr. Rusch
voluntates suas. 
interl.|  et
Numérotation du verset   102 , 8 VIII
Miserator 
interl.|  actu
et misericors Dominus \
interl.|  natura
longanimis 
interl.|  peccantes sustinet Deus diu et dat bona et vocat multis modis
et multum misericors. 
interl.|  quia et blasphemis
Numérotation du verset   102 , 9 IX
Non in perpetuum irascetur \
interl.|  ira est pro primo peccato quam in hoc seculo patimur sed consolatur promittens finiendam
neque in eternum comminabitur. 
interl.|  de pena eterna
Numérotation du verset   102 , 10 X
Non 
interl.|  quod idem probandum
interl.|  quasi quod non merebamur accepimus
secundum peccata nostra 
interl.|  hoc omnibus convenit quibus bona gratis
fecit nobis \ neque secundum iniquitates nostras retribuit {t. 2 : Erfurt, f. 293ra ; facsim., p. 585a} [Rusch, f. 293ra ] nobis. 
interl.|  sed post offensam absolvit

neque Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Ω Δ P10525 Bari1 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] nec Ps-G iniquitates Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Ω Δ P10525 Bari1 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R ] iniustitias Ps-G
Numérotation du verset   102 , 11 XI
Quoniam secundum altitudinem celi a terra \ corroboravit misericordiam suam super timentes se. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si celum potest abscedere a protectione terre et Deus poterit non protegere timentes se
interl.|  quid fecit
marg.|  QUONIAM  SECUNDUM  ALTITUDINEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Celum undique circa terram unde etiam peccantibus lux aer spiritus pluvia unde fructus sine celo deficit terra sic protectio Dei super timentes.

Quoniam] Non cacogr. Bari1
Numérotation du verset   102 , 12  XII
Quantum distat ortus ab occidente \
interl.|  de tenebrosis facit lucem
marg.|  QUANTUM  DISTAT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quando peccatum remittitur occidunt peccata gratia oritur peccata in occasu avertere ergo ab occasu peccatorum et tende ad ortum gratie et surgis.
longe fecit a nobis iniquitates nostras. 
interl.|  ut ille occidant ut gratia oriatur
Numérotation du verset   102 , 13 XIII
Quomodo miseretur 
interl.|  sed quare hoc fecit gratis non meritis
pater filiorum+ misertus est Dominus timentibus se \10 
interl.|  et iam in flagellis

10  Dominus timentibus ω1 P10525 ] domentibus cacogr. ω²
Numérotation du verset   102 , 14 
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.11   
interl.|  CASSIODORUS. a factura creatoris repulsi ipsi nos male finximus
interl.|  exponit figmentum. Recordatus et si facti sumus imago tua o Domine pulvis tamen sumus ariditate peccati

11  < divisio. > filiorum+ D30 ² Δ] Ω2 sec. m., filiorum Bari1 (finis linee)
Numérotation du verset   102 , XIV 
Recordatus est quoniam pulvis sumus+
marg.|  RECORDATUS  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel secundum aliam litteram. Memento quoniam pulvis sumus. Quasi diceret cognovit figmentum id est infirmitatem nostram quod figmentum conversus ad eum dicit memento quia pulvis sum id est perseveret erga nos tua misericordia ne obliviscamur gratie tue.
Numérotation du verset   102 , 15 
homo 
interl.|  et cito transit vel cadit
sicut fenum \
interl.|  quod hodie viret et mox arescit
dies eius 
interl.|  id est quod pulchrius habet
marg.|  VEL  HOMO  SICUT  FENUM  DIES  EIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Homo enim sicut flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et non in eodem statu permanet et tamquam flos agri sic efflorebit totus splendor humani generis honores divitie etc. Flos feni non est #annuus quod pulchrius est cito transit sed verbum Domini manet in eternum quod propter te caro fenum scilicet factum est. Ex te ergo pulvis es sed ex misericordia illius alliquid unde subdit. Misericordia Domini.
tamquam flos agri 
interl.|  qui citius transit
sic efflorebit.12 
interl.|  intentivum vel privativum
interl.|  fenum vel flos
marg.|  EFFLOREBIT. CASSIODORUS. Id est ad plus sic florebit vel efflorebit id est deflorebit. Et sic est intentivum vel privativum.
interl.|  et vere

12  < divisio. > sumus+... fenum\... eius D30 Δ, sumus... fenum\... eius P10525 , sumus \... eius Bari1 P15613, sumus... eius \ T79
Numérotation du verset   102 , 16 XV
Quoniam 
interl.|  ecce qui tumebat abit
spiritus pertransibit13  in illo 
interl.|  vel dum est in illo variatur et post exit
interl.|  hoc est finis morientium

13  pertransibit Ps-GB² V² plerique codd. edd. ) D30 Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-MozX] pertransivit Ps-G (R* Cava M Q² W V*) cum LXX
et non subsistet \ et non cognoscet amplius locum suum. 
interl.|  CASSIODORUS. non revertetur spiritus. Contra dementes qui dicunt animas in hunc mundum redituras
Numérotation du verset   102 , 17 XVI
Misericordia autem Domini 
interl.|  CASSIODORUS. Talis est natura hominis sed per misericordiam eternus erit hinc presumptionem premit inde spem statuit.
ab eterno 
interl.|  cum mundus cepit administrari
et usque in eternum \
interl.|  sine fine
super timentes eum.14 
interl.|  non alios

14  < divisio. > eterno’... eternum\ D30* ( eras.) ω1, eterno... eternum\ D30² ω², eterno \... eternum Bari1 P15613
Numérotation du verset   102 , XVII 
Et iustitia illius in filios filiorum \
interl.|  et ne omnes presumant subdit
marg.|  ET  IUSTITIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Misericordia et iustitia retributio est dicit super filios filiorum multi iusti non habent filios nedum filios filiorum sed filii sunt opera filii filiorum merces operum.
Numérotation du verset   102 , 18 
his qui servant testamentum eius.
Numérotation du verset   102 , XVIII 
Et memores sunt mandatorum ipsius \ ad faciendum ea. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ut memoriter pronuntient sed agant quod si nimis multa tibi videntur in duobus mandatis caritatis omnia implentur tene radicem caritatis et tota arbor in te est finis enim precepti est caritas
Numérotation du verset   102 , 19 XIX
Dominus 
interl.|  Christus qui descendit et ascendit
interl.|  de bonis et malis iudicabit in celo existens qui prius in terra derisus est
marg.|  DOMINUS  IN  CELO. CASSIODORUS. Predicat iudicium futurum ne peccantes insolescant. Quasi et debes esse memor ut facias quia.
sedem suam \
interl.|  iudiciariam
et regnum ipsius omnibus dominabitur. 
interl.|  ne impotentem putes
Numérotation du verset   102 , 20 XX
Benedicite Domino 
interl.|  quod facitis amo
marg.|  BENEDICITE  DOMINO. CASSIODORUS. Tertio movet celestes et omnes alias creaturas benedicere.
marg.|   Benedicite Domino etc. : aggratulando dicit, non imperando vel monendo.
omnes15  angeli eius’ 16   
interl.|  non mali

15  omnes Ps-G ( ΨV D ²) Hi D30² ( Benendicite Domino omnes  : in ras.) S Δ P10525 Bari1 P15613 Ed1455 Rusch Clementina cum Ps-R LXX ] om. Correc2 (hebr. et anti. et Ieron. non interponunt omnes sed sed grecus habet. Standum est primis) Ps-G ( cett. ) D30* 16  a. eius Ps-G (Q* ΦRGV K² ΨB*) P15613 Rusch cum Ps-R ] illius Ps-G
potentes 
interl.|  id est potestates
virtute \
interl.|  non vitio ut diabolus
facientes verbum illius’ 
interl.|  verbo Dei non es iustus nisi cum facis
ad audiendam 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est humiles non superbi qui suum auctorem norunt et venerantur hi tales digni sunt benedicere non alii vel ut per vos nos audiamus vestro exemplo instruemur
vocem sermonum eius. 
interl.|  sine strepitu
Numérotation du verset   102 , 21 XXI
Benedicite Domino 
interl.|  verbum totiens iteratum concitat animos
omnes virtutes eius \
interl.|  ille ordo angelicus
ministri eius qui facitis voluntatem eius.17   
marg.|  MINISTRI  EIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vos benedicite malus et si lingua tacet vita blasphemat si hymnum cantat tamen multos intuentes mala mittit in blasphemias si ergo vis benedicere Deum fac verbum eius fac voluntatem eius unde in Levitico os turturis iubetur retorqueri ad ascellas ut quod habet in ore ostendat in opere.

17  vv. XX / XXI] inv. P15613
Numérotation du verset   102 , 22 XXII
Benedicite Domino 
interl.|  ne te iactes qui facis voluntatem eius
omnia opera eius \
interl.|  cum bene vivis omnia opera eius benedicunt
interl.|  celestia terrestria
in omni loco dominationis eius18   
interl.|  sic ubi non dominatur ibi non benedicatur ubique est ubique benedicatur nullus excusatur

18  eius Ps-G ( plerique codd. edd. ) Δ P10525 Bari1 P15613 Rusch cum Ps-R ] ipsius Ps-G (R F C I tantum) | < divisio. > eius\... eius] D30 P10525 Bari1 P15613 ( eius² ’ ), eius... eius \ ω1, eius’... eius \ ω², eius \... eius \ T79
benedic anima mea Domino. 
interl.|  unde cepit ibi finit unde a benedictione profecti sumus ad benedictionem redeamus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 102), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/09/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_102)