initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 104

Numérotation du verset   104 , 1 
Alleluia
interl.|  Laudate Deum
marg.|  {t. 2 : Erfurt, f. 294va ; facsim., p. 588a} [Rusch, f. 294va ] ALLELUIA. CASSIODORUS. Hic primo   Alleluia nec ante a quoquam positum est quod nulla lingua presumpsit mutare. Allelu : laudate, Ia : nomen Dei invisibilis quod ei tamen convenit. Per viginti psalmos quibus hic titulus est magnalia Dei dicuntur et magna in eis est exultatio.
marg.|  CASSIODORUS. Hic commendat propheta bonos in illo populo Israel qui cum aliis fidelibus {t. 2 : Erfurt, f. 294vb ; facsim., p. 588b} [Rusch, f. 294vb ] sunt verum semen Abrahe filii promissionis.

1 Alleluia] + Vox Christi ad Apostolos de Iudeis D30
Numérotation du verset   104 , I 
Confitemini Domino 
interl.|  laudate
interl.|  quod fit ab amante non est enim #speciosa laus inore peccatoris
marg.|  CONFITEMINI  DOMINO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Primus psalmus qui prenotatur   Alleluia, unde et incipit   Confitemini id est laudate. Premissa laude sequitur invocatio ut petat desiderata unde confitebimur et invocabimus et laudans invocabo. Et oratione dominica brevis laus preponitur. Qui es in celis et sequuntur petitiones.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Primo ut in verbis exterioribus intellectum interiorem videas quasi in corpore animam id est intellectum videas admonet semen Abrahe id est filios promissionis pertinentes ad hereditatem testamenti eterni ut ipsum Deum tamquam hereditatem eligant gratis non pro aliquo extra eum colant et hoc faciant laudantes invocantes annuntiantes nec in sua sed in eius gloria per fidem bene operantes spe gandentes caritate fernentes. Hoc totum sonat his verbis confitemini usque mementote mirabilium ubi ad parvulorum corda nutrienda et in fide roboranda proponit de fide patriarcharum et promissionibus Dei ut simus semen illorum non solum de Iudeis sed de omnibus gentibus et hoc usque cum essent numero brevi etc. Quoniam autem occurrebat animo parve fidei si Deus gratis est colendus et ipse est hereditas quid de necessitatibus mortalis vite fiet ? subdit quid patribus prestitit et filiis eorum tam carne quam fide cum essent numero etc. Si queris quomodo transierunt de gente ad gentem et de regno ad populum alterum vocavit famem usque et auxit populum suum vehementer et firmavit super inimicos eius. Quomodo firmavit ? convertit cor eorum usque ad expandit nubem ubi dictis malis que inimicis eorum iustitia Dei intulit que temporalia misericordia Dei eis dedit supponit.
et invocate nomen eius \
interl.|  quia laudans audietur
annuntiate 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. amor Domini in pascendis eius ovibus maxime ostenditur
inter gentes opera eius. 
Numérotation du verset   104 , 2 II
Cantate ei 
interl.|  verbo quia ore cantatur
et psallite ei \
interl.|  et opere laudate quia manibus psallitur
narrate omnia mirabilia eius. 
marg.|  OMNIA. CASSIODORUS.   Omnia nihil est pudore silendum. Vel   omnia que dicent   mirabilia sunt nullus enim potest omnia narrare.
Numérotation du verset   104 , 3 III
Laudamini 
interl.|  quod bene operantes possunt
interl.|  respicit ad id quod dixit psallite
interl.|  id est operemini sic ut laudemini
in nomine sancto eius \
interl.|  ne de bono opere homo in se glorietur
marg.|  LAUDAMINI  IN  NOMINE. Id est gaudete Christiani dici a Christo.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Laudamini non vetat laudari si boni si non nisi in Domino qui bonos facit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Laudamini in nomine. Quod alibi. In Domino laudabitur anima mea quod ibi addit audiant mansueti et letentur hic quoque quodammodo letetur cor querentium Dominum.
letetur cor 
interl.|  et si non corpus
querentium Dominum. 
interl.|  qui bene operantes emulantur
interl.|  quantomagis invenentium
Numérotation du verset   104 , 4 IV
Querite Dominum 
interl.|  in primum
et confirmamini \
interl.|  inde fortes et etiam illuminati ut sciant agenda et possint ea perficere
querite faciem eius semper. 
interl.|  in presenti et in futuro
marg.|  FACIEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est presentiam que et si per fidem invenitur tamen semper in hac vita perquirenda est ut postea per speciem habeatur. Vel etiam tunc sine fine queretur quia qui amatur semper desideratur semper queritur ne sit absens sed semper presens malus timere potest presentiam quam bonus amat.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. A martyre Hippolyto : Isaac imago est Dei, Rebecca Spiritus Sancti, Esau prioris populi et diaboli, Iacob Ecclesie vel Christi. Senuisse Isaac significat consummationem orbis caligasse fidem perisse. Quod filius maior vocatur. Acceptio legis est quod capturas diligit salvati sunt ab errore iustis eos venantibus vade accipe duos hedos significat adventum Christi in carne in quo {t. 2 : Erfurt, f. 295ra ; facsim., p. 589a} [Rusch, f. 295ra ] duos populos liberat a peccatis teneros dociles innocentes ; vestis Esau : fides Hebreorum, Scriptura, quibus gentilis induitur pellis in brachiis, peccata utriusque populi que in extensione manuum Christus secum cruci affixit. Cur tam cito venerit, miratur celerem fidem. Cibus placens salus est peccatorum. Post esum sequitur benedictio. Et odore virtutem resurrectionis et regni pronuntiat ut serviant ei credentes ex Israel. Esau necem cogitat quia iniquitas inimica est iustitie. Vadit Iacob in Syriam accepturus uxorem Christus a Iudeis in Galileam ibi ex gentibus sumpturus Ecclesiam.

Cf. Hieronymus, Epistulae, Ep. 36 § 16, CSEL 54, p. 283.7-285.11 : « Ergo puto diuinae dispensationis fuisse, ut oculis caecaretur et, cum ipse diceret : uox uox Iacob, manus autem manus esau, tamen non intellegeret minorem esse filium, qui ad benedictionem fratris praereptor adstiterat. quoniam autem polliciti sumus et de eo, quid in figura significaret, adiungere, Hippolyti martyris uerba ponemus, a quo et Victorinus noster non plurimum discrepat, non quo omnia plenius exsecutus sit, sed quo possit occasionem praebere lectori ad intellegentiam latiorem :"Isaac portat imaginem dei patris, Rebecca spiritus sancti, esau populi prioris et diaboli, Iacob ecclesiae siue christi. senuisse isaac consummationem orbis ostendit; oculos illius caligasse fidem perisse de mundo et religionis lumen ante eum neglectum esse significat. quod filius maior uocatur, acceptio legis est iudaeorum; quod escas eius atque capturam diligit pater, homines sunt ab errore saluati, quos per doctrinam iustus quisque uenatur. sermo dei benedictionis est repromissio et spes regni futuri, in quo cum christo sancti regnaturi sunt et uerum sabbatum celebraturi. Rebecca plena spiritu sancto et sciens, quid audisset, antequam pareret, quia maior seruiet minori, - magis autem forma spiritus sancti, quae futura norat in christo, in Iacob ante meditatur - loquitur ad filium minorem : uade ad gregem et accipe mihi inde duos haedos praefigurans carneum saluatoris aduentum, in quo eos uel maxime liberaret, qui peccatis tenebantur obnoxii, siquidem in omnibus Scripturis haedi pro peccatoribus accipiuntur. quod autem duos iubetur adferre, duorum populorum significatur adsumptio; quod teneros et bonos, dociles et innocentes animae. stola Esau fides et scripturae sunt hebraeorum, quibus gentilium indutus est populus; pelles, quae eius brachiis circumdatae sunt, peccata utriusque sunt plebis, quae christus in extensione manuum cruci se cum pariter adfixit. quod isaac quaerit ab Iacob, cur tam cito uenerit, admiratur uelocem credentium fidem; quod cibi delectabiles offeruntur, hostia placens deo salus est peccatorum. post esum sequitur benedictio et eius odore perfruitur uirtutem resurrectionis et regni aperta uoce praenuntians, quomodo etiam adorent eum fratres sui et seruiant ei credentes ex israhel. quia igitur iniquitas est inimica iustitiae, esau in discordiam concitatur et necem fraudulentus excogitat dicens in corde suo : adpropient dies passionis patris mei et occidam Iacob, fratrem meum. diabolus fratricidae iudae os in cain ante praemeditans in esau manifestissime confitetur tempus quoque interfectionis ostendens : adpropinquent, inquit, dies passionis, ut interficiam fratrem meum. quapropter rebecca, id est patientia, nuntiauit uiro fratris insidias, qui uocato Iacob praecepit ei, ut mesopotamiam pergeret et inde acciperet uxorem de genere laban syri, fratris matris suae. quomodo itaque fratris dolos fugiens mesopotamiam tendit Iacob, ita et christus iudaeorum incredulitate conpulsus proficiscitur in galilaeam inde sibi ex gentibus sponsam sumpturus ecclesiam’’. Hec supra dictus vir" ».
Numérotation du verset   104 , 5 V
{t. 2 : Erfurt, f. 295ra ; facsim., p. 589a} [Rusch, f. 295ra ] Mementote mirabilium eius que fecit \ prodigia eius 
interl.|  maiora miracula quibus aliquid futurum significatur
marg.|  MEMENTOTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Querite ipsum, sed qui non ferunt solem in rota, id est qui non possunt intelligere Christum in altitudine sue deitatis, dic<unt> :   mementote etc.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iam ardens laudator contemperat se infirmis quos mirabilibus Dei nutrit. Si id quod Deus est magnum est querere vel que fecit videre.
et iudicia oris eius. 
interl.|  que per Moysen mandavit in lege
marg.|  PRODIGIA  ET  IUDICIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Paulatim ascendit de prodigiis visibilibus ad iudicia inde ad eternum testamentum ubi et preceptum et promissum.
Numérotation du verset   104 , 6 VI
Semen Abraham 
interl.|  quibus hoc dicitur illis qui sunt semen Abraham secundum fidem
servi eius \ filii Iacob 
interl.|  imitatores luctando
electi eius. 
interl.|  mementote quia
Numérotation du verset   104 , 7 VII
Ipse Dominus Deus noster \
interl.|  Christus est
in universa terra iudicia eius. 
marg.|  IN  UNIVERSA  TERRA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non putes filios Abrahe in una gente secundum carnem quia in universa terra sunt Iacob et Israel quibus iudicia sua manifestat sed non alii genti.
interl.|  mementote quia
Numérotation du verset   104 , 8 VIII
Memor fuit 
interl.|  implendo promissa
in seculum testamenti sui \
interl.|  iustitie et hereditatis eterne
marg.|  TESTAMENTI. Dicitur enim testamentum illud quod promittitur et doctrina in qua promissio declaratur et pro qua servata redditur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Promissum est quod accipere debemus mandatum quod facere. Hec est fides ut iustus ex fide vivat et huic fidei promittitur hereditas.
marg.|  IN  SECULUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est in eternum ; unde post in testamentum eternum quod testamentum si vetus accipitur propter terram Chanaan de qua sequitur : quomodo eternum est cum illa terrena hereditas non possit esse eterna ?
verbi 
interl.|  cuius testamenti
quod mandavit in mille 
interl.|  pro infinito
generationes. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est omnes quibus vivendum est ex fide
Numérotation du verset   104 , 9 IX
Quod 
interl.|  verbi
disposuit ad Abraham \ et iuramenti sui 
interl.|  quod disposuit
ad Isaac. 
Numérotation du verset   104 , 10 X
Et statuit illud 
interl.|  verbum fidei
Iacob 
interl.|  ipsi
in preceptum \
interl.|  CASSIODORUS. opus est in precepto merces in promisso
marg.|  ABRAHAM  ISAAC  IACOB. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecce tres patriarche quorum specialiter se dicit Deum : « Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob ». Ecce triplex auctoritas.

Cf. Ex. 3, 6 ; Ex. 3, 15 ; Mt. 22, 32 ; Mc. 12, 26 ; Act. 7, 32.
et Israel in testamentum eternum. 
marg.|  IN  TESTAMENTUM  ETERNUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est quod ex ipso verbo impleto daturus esset aliquid eternum scilicet terra Chanaan que non eterna sed eternum significat ad quam non omnes pertinent ideoque addit funiculum hereditatis. Cur celestis hereditas dicitur terra Chanaan nomen aperit interpretatur enim Chanaan humilis dixit autem Noe Cham futurum servum fratrum suorum is est servilis timor qui non manet in domo ideo excluso Chanaan datur terra semini Abrahe quia caritas foras mittit timorem et manet filius in domo in eternum.
Numérotation du verset   104 , 11 XI
Dicens tibi dabo terram Chanaan \ funiculum hereditatis vestre. 
interl.|  in domo Patris mei mansiones multe sunt
interl.|  exequitur historiam hec promisit cum essent
marg.|  TERRAM  CHANAAN. CASSIODORUS. Id est quod ab ea significatur dedit enim etiam hanc terram in figuram eterne hereditatis.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Congrue hereditas eterna dicitur terra Chanaan quia ab ea servi repelluntur et filii recipiuntur.
Numérotation du verset   104 , 12 XII
Cum essent numero brevi \ paucissimi 
interl.|  id est antequam in Egypto multiplicarentur
marg.|  CUM  ESSENT  NUMERO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Que subsidia temporalis vite prestitit patribus {t. 2 : Erfurt, f. 295rb ; facsim., p. 589b} [Rusch, f. 295rb ] et filiis eorum tam carne quam fide, non ut his hereant sed ea ad bonum eternum referant, quod est ut his allecti iustificationes et legem Dei requirant.

Cf. Ps. 104, 45 : « Ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant ».

essent D30  Ω Δ Ps-G ] + in Rusch tantum cum Ps-R
et incole 
interl.|  advene

brevi paucissimi et incole Ps-G ( plerique codd. edd. ) Rusch cum Ps-R ] breves (brevis R) paucissimos et incolas Ps-G ( R F* Q*Cor2 ( grecus et anti. ... et Hieron. : viri pauci , alii ponunt ibi brevi)
eius. 
interl.|  terre Chanaan
Numérotation du verset   104 , 13 XIII
Et pertransierunt 
interl.|  proponit breviter quod postea plenius narrabit
de gente in gentem \ et de regno ad populum alterum. 
marg.|  DE  REGNO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non quod tunc esset sed quod futurum esset regnum Israel.
interl.|  et quomodo durare potuerunt
Numérotation du verset   104 , 14 XIV
Non reliquit 
interl.|  non permisit
hominem nocere eis \ et corripuit pro eis reges. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut regem Gerare Abimelech ne noceret Isaac de Rebecca, et regem Egypti pharaonem ne noceret Abraham de Sara.
interl.|  dicens :

Cf. 1Rg. (1 Sm.) 20, 1-18, revera : Abraham de Sara.
Revera : Isaac de Rebecca.
Numérotation du verset   104 , 15 XV
Nolite tangere christos meos \ et in prophetis meis {t. 2 : Erfurt, f. 295rb ; facsim., p. 589b} [Rusch, f. 295rb ] nolite malignari. 
interl.|  Hic aperte de Abraham constat quod propheta fuerit sic et de aliis credendum est
marg.|  NOLITE  TANGERE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum vel per angelum.
marg.|  CHRISTOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia iam tunc Christiani et si latentur ; unde : « Abraham exultavit ut videret diem meum ; vidit et gavisus est ». Nullus enim propter hanc fidem, vel ante vel post, Deo reconciliatus est. Unus enim mediator Christus.
interl.|  pertransierunt quia
Numérotation du verset   104 , 16 XVI
Et vocavit famem super terram \
marg.|  ET  VOCAVIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quarta pars ubi incipit narrare quomodo factum est ut transirent de regno in regnum tota progenies.
marg.|  VOCAVIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quasi personam animatam forte quia hec mala per angelos immittit malos qui talibus prepositi sunt. Vocavit ergo famem id est angelum fami prepositum. Vel potius vocavit famem id est dixit ut fames esset id est iussit esse que iam erat in dispositione. Ita vocavit et omne firmamentum panis contrivit.
interl.|  id est quia
et omne firmamentum panis contrivit. 
interl.|  id est consumpsit

et Ps-G (plerique codd. edd.) D30 cum Ps-R] om. Ps-G
Numérotation du verset   104 , 17 XVII
Misit 
interl.|  per hoc transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum
interl.|  vide quomodo Deus usus sit malis in bonum
ante eos virum \
interl.|  quem et quomodo ecce
marg.|  VIRUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ioseph venditus a fratribus postea in Egypto pro iustitia sublimatus est.
marg.|  IOSEPH. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si Ioseph et humiliatus et exaltatus locum fecit ad temporalia bona populo Dei ut firmaretur super inimicos quantomagis Iesus humiliatus secundum carnem sublimatus et in celis exaltatus suis locum fecit ad eterna.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Filii Dei habentes promissionem vite presentis et future si temptationes seculi dure videntur Ioseph in carcere Christum in cruce cogitate si prosperitas adest non propter ipsam Deo sed ea propter Deum utimini nec eum putetis necessarium suis propter ea que dat et malis sed primum querite regnum Dei et omnia adiicientur vobis.
in servum venundatus est Ioseph. 
Numérotation du verset   104 , 18 XVIII
Humiliaverunt in compedibus pedes eius+ 
interl.|  narrat que tulerat in humilitate sua Ioseph quomodo sublimatus
marg.|  IN  COMPEDIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non legimus de compedibus Ioseph in Genesi sed credendum est quod ibi pretermissum dicit Spiritus in Psalmis.
marg.|  CASSIODORUS. Et si gratiam habuerit apud custodem carceris tamen prius anxiatur. Sequitur ferrum pertransiit quasi propter mala corporis ferrum id est tribulatio dure necessitatis que in estuante et sollicita anima erat pertransiit etc. Vel secundum aliam litteram   anima eius pertransiit ferrum id est tribulationem dure necessitatis. Idem sensus cum priore.

Ps-γδ ; cf. Ps-R : « Ferrum pertransivit anima eius ».
ferrum 
interl.|  tribulationem dure necessitatis
pertransiit animam* eius \
interl.|  ut de Maria dicitur in Luca. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius id est dolor

animam Ps-G ( ΩJ ² Ψ B V D ΩS) D30² (in ras.) Ed1455 Ed1530 Clementina ] anima Cor2 ( dicitur ex parte suppositi et nominativi casus, unde et Hieron. : in ferrum venit anima eius ) Ps-G Rusch
Numérotation du verset   104 , 19 
donec veniret verbum eius. 
interl.|  interpretatio somnii
Numérotation du verset   104 , XIX 
Eloquium 
interl.|  sed non ab eo quia
Domini 
interl.|  Spiritus revelans mysteria
inflammavit 
interl.|  vel ignivit
interl.|  vivaciter incitavit ut futura diceret
eum+ 
interl.|  ut de his esset de quibus apostolus spiritu ferventes
Numérotation du verset   104 , 20 
misit rex 
interl.|  pharao
et solvit 
interl.|  a reatu id est pena
eum \
interl.|  compeditum
princeps populorum et dimisit 
interl.|  inclusum in carcere
carcere] coniec. , carcre cacogr. Rusch
eum. 
interl.|  liberum de carcere
Numérotation du verset   104 , 21 XX
Constituit eum 
interl.|  etiam
dominum domus sue \ et principem omnis possessionis sue. 
Numérotation du verset   104 , 22 XXI
Ut erudiret principes eius sicut semetipsum \ et senes eius 
interl.|  neque hoc legitur in historia sed credendum est tantum virum Dei cultorem non solum de solis corporalibus curam gessisse
prudentiam doceret. 
Numérotation du verset   104 , 23 XXII
Et intravit Israel in Egyptum \ et Iacob accola fuit in terra Cham. 
marg.|  quasi : misit Deus post Ioseph Iacob in Egyptum
interl.|  advena non indigena hec est Egyptus cuius gens a Cham filio Noe descendit
marg.|  IN  TERRA  CHAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cham pater Chanaan de quo Egyptii trahunt originem.
Numérotation du verset   104 , 24 XXIII
marg.|  ET  AUXIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quinta pars. Ecce que in Egypto gesta breviter proponit que postea pleniter narrat dicit etiam quomodo firmavit populum suum super inimicos suos.
Et auxit populum eius 
interl.|  fecunditate nascendi
vehementer \ et firmavit eum 
interl.|  hoc non ante Moysem factum fuit sed per signa Moysi
marg.|   Et firmavit eum p er signa Moysi scilicet ante enim masculin fetus filiorum Israel necabantur et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti et per signa et portenta Domini metuendi et honorandi facti sunt.
super inimicos eius. 
interl.|  vel suos
Numérotation du verset   104 , 25 XXIV
Convertit 
interl.|  sum suos multiplicavit
marg.|  CONVERTIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quomodo hoc factum sit narrare incipit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Convertit . Non quod Deus sit auctor mali sed malis bene utitur dum auxit felicitatem Israel illi ad invidendum conversi sunt quia iam mali erant.
ut odirent 
interl.|  per invidiam
marg.|  UT  ODIRENT. Invidia est odium felicitatis aliene.

odirent Rusch D30 etc.] erudirent Ed1455 tantum ( corr. in aliquis exemplaribus)
populum eius \ et dolum facerent 
interl.|  vel ut
interl.|  ut opere luti et lateris minuerentur
interl.|  defraudando pretium

et Ps-G (M² Q U ΨB V D) D30 Ω Δ Ed1455 Rusch ] ut Ps-G cum Ps-R
in servos eius. 
interl.|  quomodo his usus ad gloriam suam incipit
Numérotation du verset   104 , 26 XXV
Misit 
marg.|  MISIT. Qui omnia per se poterat ut doceret qua moderatione hec egisset.
Moysen servum suum \ Aaron quem elegit ipsum. 
marg.|  QUEM  ELIGIT  IPSUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sufficeret dicere quem elegit sed nihil querendum est in eo quod addidit ipsum sed consuetudo divine locutionis est ad explanationem.
Numérotation du verset   104 , 27 XXVI
Posuit 
interl.|  id est per eos dedit vel fecit
in eis 
interl.|  Moyse scilicet et Aaron
verba signorum suorum \ et prodigiorum
interl.|  que aliquid portendebant
interl.|  que aliquid tamquam verba significabant
marg.|  VERBA  SIGNORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quibus ab eis predicabatur que signa Dominus esset facturus in terra Cham.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Verba signorum. Non quibus signa fierent. Multa enim sine verbis facta sunt scilicet vel virga vel manu extenta sed quia ipsa facta non erant significationis inania sicut verba ideo et ipsa dicta sunt verba verba ergo non vocum sed signorum vel prodigiorum per eos fecit.
in terra Cham. 
Numérotation du verset   104 , 28 XXVII
Misit tenebras et obscuravit \
interl.|  hoc ad litteram inter plagas Egypti legitur

obscuravit Ps-G D30 ² etc.] + eos D30 * cum Ps-R
et non exacerbavit
interl.|  vel exacerbaverunt
interl.|  id est complevit per miracula confimavit quod promisit
sermones suos. 
interl.|  scilicet Egyptii contradictionibus suis
marg.|  vel exacerbaverunt . Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sermones eius quod apertum est. Vel non exacerbaverunt Moyses et Aaron. Sermones eius quia illos scilicet Egyptios etiam durissimos patientur tulerunt propter mandatum Domini donec omnia in eis que Dominus disposuit fierent.
marg.|  ET  TENEBRAS. CASSIODORUS. Inter plagas passi sunt. Sed hic dicit corda eorum obscurata qui precepta Dei spernebant. Competens initium plagarum cecitas sine qua non incurrissent cetera.
Numérotation du verset   104 , 29 XXVIII
Convertit aquas eorum in sanguinem \ et occidit pisces eorum. 
interl.|  CASSIODORUS. ne sit in aquis spes vite illis hominibus cum in aqua moritur quod ibi naturaliter nutritur
marg.|  CONVERTIT. CASSIODORUS. Secunda plaga que in Exodo prima que signabat quod aquas maris Rubri verteret eis in mortem.
interl.|  ecce tertia plaga
Numérotation du verset   104 , 30 XXIX
Edidit10  terra eorum ranas \
interl.|  socii ranarum tunc fiunt principes qui sub aquis post locandi erant
marg.|  VEL  ET  DEDIT  TERRA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Terram eorum convertit in ranas quia tot fuerunt ut hoc congrue per hyperbolen dicatur.

10  Edidit Ps-G ( plerique codd. edd. ) ΩM Rusch ] Et dedit D30S Δ cum Ps-γζ, Dedit Ps-G ,
in penetrabilibus regum ipsorum. 
interl.|  ecce quarta plaga
Numérotation du verset   104 , 31 XXX
Dixit 
marg.|  DIXIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In verbo enim eius erant sine tempore antequam fierent in tempore per ipsum verbum licet per angelos vel per Moysen quodammodo dixit ut fieret tunc cum fuerat faciendum .
et venit cynomia 
interl.|  musca
interl.|  que iactantia regis qui nec par est muscis

Cf. supra Ps. 77, 46.
et scinifes11   : 
interl.|  culex

11  scinifes D30M Ps-G ] cyniphes ΩS, cyniphee ω1, cinifex ω², sciniphes Ed1455 , cinifes Rusch
in omnibus finibus eorum. 
interl.|  quinta plaga
Numérotation du verset   104 , 32 XXXI
Posuit pluvias eorum grandinem \
interl.|  pro pluvia que fecundat grando qui tacta arefacit
marg.|  POSUIT  PLUVIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Simile est illi et dedit terra eorum ranas
ignem 
interl.|  scilicet posuit
comburentem 
interl.|  id est fulmina
in terra ipsorum. 
Numérotation du verset   104 , 33 XXXII
Et percussit 
interl.|  grandine et igne id est fulminibus
vineas eorum et ficulneas eorum \ et contrivit lignum finium eorum. 
interl.|  CASSIODORUS. ne dubites de satis qui perempta sint ubi maiora peremit
interl.|  sexta plaga
Numérotation du verset   104 , 34 XXXIII
Dixit et venit locusta
interl.|  mater bruchi
et bruchus \ cuius non erat numerus. 
marg.|  LOCUSTA  BRUCHUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Una plaga locusta et bruchus quia altera et parens altera fetus.
Numérotation du verset   104 , 35 XXXIV
Et comedit omne fenum 
interl.|  herbam que per se nascitur
{t. 2 : Erfurt, f. 295vb ; facsim., p. 590b} [Rusch, f. 295vb ] in terra eorum \ et comedit omnem fructum 
interl.|  segetum
interl.|  qui provenit ex labore
terre12  eorum. 
interl.|  septima plaga que in Exodo decima
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. novissima plaga in Egypto qua victi cedunt Egyptii

12  terre] terra D30 tantum
Numérotation du verset   104 , 36 XXXV
Et percussit omne primogenitum 
interl.|  de hominibus
marg.|  ET  PERCUSSIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Cum sint decem plagas non tamen omnes memorat hic propheta nec eo ordine quo in Exodo quia libera est laudatio de qua agit hic psalmus a lege historica additque quod historia non habet et preterit quod illa habet auctoritate eiusdem Spiritus qui et per historicum locutus est. Hic ergo septem mala dat Egyptiis contra septem beneficia que post dicet data Hebreis. Addit quoque laudibus Dei quod ditatos auro et argento eduxit quia tales erant qui non possent spernere laborum suorum mercedem licet temporalem.
in terra eorum \ primitias omnis laboris eorum. 
interl.|  propter primogenita pecorum dicitur que similiter percussit
interl.|  primum beneficium
Numérotation du verset   104 , 37 XXXVI
Et eduxit eos cum13  argento et auro \
interl.|  vel in pro cum more Scripture
marg.|  ET  EDUXIT  EOS etc. Sexta pars secundum CASSIODORUS. AUGUSTINUS. Superius que mala intulit inimicis Israelitarum iustita Dei dixit nunc que bona eis temporalia misericordia Dei dedit supponit ut his adiuti legem Dei querant.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et eduxit . Abrahe dixit Deus quod quarta progenie filii Israel de Egypto essent redituri. Moyses autem scribit. Quinta progenie ascenderunt de terra Egypti. Quarta secundum Levi. Quinta secundum Iudam. Levi genuit Caath. Caath Amram. Amram Aaron. Aaron Eleazar. Eleazar Phinees. Caath cum patre suo Levi intravit Egyptum. Eleazar cum Aaron exivit . A Caath usque ad Eleazar generationes quattuor sunt. Volunt autem quidam ab Amram usque ad Phinees. Secundum Iudam. Iudas genuit Phares. Iste Esrom14  qui Aram et ille Aminadab, is Nason et iste Salmon. Phares cum Iuda intravit Egyptum. Naasson princeps tribus Iude in deserto describitur cuius filius Salmon intravit terram promissionis. A Phares ad Naasson generationes quinque. Volunt quidam ab Ephron ad Salmon. Aquila autem interpretatur non quinta sed armati ascenderunt filii Israel de Egypto.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et eduxit eos cum. In hoc quod Egyptios deceperunt non est putandus Deus dolos in eis qui sursum habent cor vel iubere vel approbare quia ex eis non fuit hic dolus qui non ex cupiditate fecerunt sed ut Deo mandanti parerent. Et illi infirmi quorum cupiditates examinabat Deus magis permissi sunt hoc facere illis scilicet Egyptiis qui talia iure passi sunt quam iussi. Sicut enim bonis fuit preceptum. Ita et cupidis permissio secundum aliquid et secundum aliud preceptio. Precepit enim ut facerent sed permisit non precepit ut ita facerent. Quantitas ergo facti fuit in permissione factum vero in preceptione. Nec tamen hoc permisit Deus fieri sine aliquo provectu anime carnalis per hoc enim quod de vicino carnali aliquid carnales habuerunt postea Dei legem et iustificationes facilius receperunt. Et licet per dolum egerint ab iniquis tamen quod sibi reddi debuit abstulerunt. Et sicut iniquitate Egyptiorum sic et eorum infirmitate ad hoc quod opus erat his factis figurari divine usus est Deus. Ibi enim spiritaliter figuratum est philosophos sive hereticos a catholicis spoliari his que in verbis vel Scripturis eorum tabernaculo Dei id est Ecclesie congrua reperiuntur deinde sequitur secundum beneficium. Et non erat infirmus etc.

13  cum Ps-G (M Q² W ΦP U ΩJ K ΨB² V D) D30S Δ edd. ] in Ps-G
14  Esrom] scrips., Esron Rusch
et non erat 
interl.|  secuncum beneficium
interl.|  magnum beneficium migraturis
in tribubus eorum infirmus. 
interl.|  corpore non animo
Numérotation du verset   104 , 38 XXXVII
Letata est Egyptus 
interl.|  post submersionem exercitus
in profectione eorum \ quia incubuit timor eorum super eos. 
marg.|  QUIA  INCUBUIT. Timebat Israel ne reliquias eorum consumeret.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic impletum est quod superius ait et firmavit eum super inimicum eius.
interl.|  tertium beneficium
Numérotation du verset   104 , 39 XXXVIII
Expandit nubem in protectionem eorum \
interl.|  contra ardorem solis
marg.|  EXPANDIT  NUBEM. Et hec est secunda pars secundum Augustinum ubi supponit que temporalia bona misericordia Dei eis dedit dictis superius malis que inimicis eorum iustitia Dei intulit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iam incipit beneficia que iter agentibus in eremo facta sunt.
et ignem ut luceret eis per noctem. 
interl.|  contra tenebras
interl.|  quartum beneficium
Numérotation du verset   104 , 40 XXXIX
Petierunt 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non coturnicem sed carnem
marg.|  PETIERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Que est et caro quia hic non de amaricatione iniquorum sed de fide electorum loquitur ipsi intelligendi sunt petisse unde amaricantium murmura premerentur.
et venit coturnix15   \
interl.|  non quelibet caro sed

15  coturnix] coturnis ΩS
et pane16  * celi 
interl.|  quintum beneficium
interl.|  id est manna

16  pane Ps-G ( plerique codd. edd. ) D30 Rusch cum Ps-R Ps-He] panem Ps-G (R* F* M* Q* W ΦK D*)
saturavit eos. 
interl.|  sextum beneficium
Numérotation du verset   104 , 41 XL
Dirupit17  petram et fluxerunt aque \ abierunt in sicco flumina. 

17  Dirupit Ps-GB² V D²) D30 1455 Rusch cum Ps-α Ps-Med] Disrupit Ps-G
Numérotation du verset   104 , 42 XLI
Quoniam memor fuit verbi sancti sui \
interl.|  promissi Abrahe
interl.|  quod in figura complens eterna presignavit
marg.|  QUONIAM  MEMOR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. His omnibus beneficiis Deus commendat in Abraham meritum fidei unde subdit quoniam memor fuit.
quod habuit ad Abraham puerum suum. 
Numérotation du verset   104 , 43 XLII
Et eduxit populum suum in exultatione \ et electos suos 
interl.|  is est populus
in letitia. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia murmurantes percussi sunt
interl.|  septimum beneficium in quo est completio promissionum
Numérotation du verset   104 , 44 XLIII
Et dedit illis regiones gentium \ et labores 
interl.|  fructus regionum
marg.|  ET  DEDIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ut propter ista eum colant sed ut ea ad bonum eternum referant id est ut custodiant iustificationes eius.
marg.|  POSSEDERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ut hec habenda sint pro summo bono sed ut eius vacent unde summum et eternum bonum possit acquiri non ut in eis luxu defluant vel torpescant.
Numérotation du verset   104 , 45 XLIV
Ut custodiant 
interl.|  electi verum semen Abrahe
iustificationes eius \
marg.|  IUSTIFICATIONES. CASSIODORUS. Sunt ubi est evidens et absoluta preceptio ut diligas Deum et proximum que custodienda. Lex de his que non corporaliter sed spiritaliter et ideo querenda quia umbra futurorum.
et legem eius 
marg.|  LEGEM. CASSIODORUS. Ut de circumcisione eius et de aliis que diligenter investiganda sunt, quia mystice dicuntur,
requirant.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 104), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/09/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_104)