initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 105

Numérotation du verset   105 , 1 
Alleluia alleluia.
marg.|  ALLELUIA  ALLELUIA. Quidam dicunt unum   Alleluia ad finem superioris psalmi pertinere alterum esse sequentis hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cuius assertioni Cassiodorus quoque consentit sed plures ubicumque est   Alleluia sequenti dant et aliquando semel, aliquando bis, ut Dominus in evangelio nunc dicit « amen », nunc « amen amen » pro maiore certitudine rei. Istis consentit Augustinus presertim cum nulli grecorum codices in fine psalmi habeant   Alleluia .
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Psalmus iste superiori coniunctus est non modo in titulo sed etiam in materia. Agit enim de eodem populo Israel de quo et superior. Sed iste agit de illo secundum iniquos qui ibi erant precedens vero de eodem secundum electos.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Aliquos in illo populo veros fuisse filios Abrahe innuit Paulus dicens : sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Et quia hos commendat hic premissus psalmus nihil ibi dicitur de iniquitatibus amaricantium. Sed hic sequens psalmus agit de iniquis sed quia iniquis non solum iustitia sed misericordia Dei facta est. De his loquitur sequens psalmus cum laudibus Dei ex persona eorum qui veniam conversi precantur et exempla eorum commemorantur in quos etiam peccantes dives apparuit misericordia Dei unde etiam iste sicut et ille sic incipit. Confitemini Domino. Ibi sequitur et invocate hic quia bonus unde hic confessio peccati potest accipi quia sequitur etiam peccavimus cum patris nostris. Sed et quod bonus est Deus in laude est et in laude confessio licet non sit pia peccatorum confessio sine laude Dei habet ergo Dei laudem qui peccata confitetur sive in verbis quando eum bonum et misericordem dicit sive in solo affectu cum hoc credit. Monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum.
marg.|  CASSIODORUS. Hebreus relicta patrum perfidia ad misericordiam Dei conversus sua det aliis ad eandem misericordiam converti orans ut populo beneplacito socientur qui erat in adventu Christi congregandus.

1 Codd. : (Ps. 105) textus : Hi Rusch Ps-G  ; glossa : Rusch 2 alleluia² Ps-G ( F V D ) ΩS Rusch ] om. Ps-G, Vox Ecclesie D30
Numérotation du verset   105 , I 
Confitemini Domino 
interl.|  peccata et laudes
quoniam bonus \
interl.|  in natura
interl.|  ne quis pro culpa terreatur
quoniam in seculum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. usque in finem seculi misericordia que miseris exhibetur consolando in miseria vel liberando ab ea vel in eternum misericordia quia nemo sine Deo potest esse beatus
misericordia eius. 
interl.|  et
Numérotation du verset   105 , 2 II
Quis loquetur potentias Domini \
interl.|  id est quis sufficiet
marg.|  QUIS  LOQUETUR. CASSIODORUS. Iste qui misericordiam petit impletur consideratione divinorum operum et admirans ait : quis loquetur.
interl.|  quis
auditas faciet omnes laudes eius? 
interl.|  id est faciet ut audiantur aba liis omnia in qibus laudandus est Deus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sic enim debent dici ut predicentur audientibus
interl.|  sed quis potest omnes quasi nullus vel quia
Numérotation du verset   105 , 3 III
Beati qui custodiunt iudicium \
interl.|  recte iudicando bonum a malo discernendo
marg.|  BEATI  QUI  CUSTODIUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel quia sequitur. Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam. Laudes Dei dicit opera preceptorum eius que ipse facit in suis Deus enim operatur in nobis velle bonum et perficere ut ait apostolus. Quis ergo loquetur potentias Domini id est quomodo et que Deus potenter operatur in suis quoniam hec ineffabiliter operatur quis auditas faciet omnes laudes eius. Quis cum audierit facit laudes eius id est opera preceptorum eius que et si non omnia audita fiunt in quantum tamen fiunt ille laudandus est qui operatus est in eis. Et ideo maluit dicere laudes quam mandata vel opera mandatorum eius quia (ut dictum est) in quantum fiunt ipse laudandus est quas tamen omnes quis sufficit facere vel loqui. Et est sensus : misericordia est in seculum quam quis apud se non sufficit cogitare vel aliis intimare vel opere implere. Et accipit pro eodem laudes et potentias. Sed inter illa duo distinguitur scilicet loquetur et auditas faciet. Et sequitur beati. Quasi illud nemo sufficit scilicet loqui potentias vel omnes laudes facere vel id est saltem agat hoc scilicet iudicium et iustitiam quia beati sunt qui custodiunt etc.
et faciunt iustitiam 
interl.|  recte agendo
in omni tempore. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ex quo incipiunt. Qui enim perseveraverit usque in finem hic salus erit
interl.|  sed quia Deus iustos facit orat et ait
Numérotation du verset   105 , 4 IV
Memento nostri Domine in beneplacito populi tui \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut in eis simus in quibus beneplacitum est tibi quod non est in omnibus et non inter contumaces simus
interl.|  et ut hoc sit
visita nos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut ab eo sanati possimus iudicium custodire et iuste agere unde beati
in salutari tuo. 
interl.|  Iesu
interl.|  visita nos ad hoc
Numérotation du verset   105 , 5 V
Ad videndum in bonitate electorum tuorum+ 
marg.|  AD  VIDENDUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ut videamus te in ea bonitate quam prestas electis id est per gratiam tuam videamus ne ceci remaneamus.
interl.|  et visita etiam
ad letandum 
interl.|  et letemur
in letitia 
interl.|  que est ipse Deus. Cui alibi dicitur. Exultatio mea redime me
gentis tue \
interl.|  filiorum Abrahe qui omnes una gens
interl.|  visita etiam
interl.|  quia non laudatur nisi propter te
marg.|  UT  LAUDERIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mirum est in plerisque codicibus esse scriptum ut lauderis cum sit una in greco positio et similis debet esse interpretatio scilicet ut videamus et letemur et laudemus cum hereditate tua. Vel ut videas nos in bonitate electorum tuorum id est ibi nos esse facias et ibi nos videas. Et visita ad letandum id est ut leteris in letitia gentis tue id est ut facias gentem tuam letari ex te. Et ut leteris cum hereditate tua id est facias eam laudari in te quia non laudatur nisi propter te.

ut Hi Rusch Ps-G cum Ps-R ] et Ps-G (F I Q* ΦRGV ΩJ* K)
Numérotation du verset   105 , 6 VI
Peccavimus 
interl.|  visita et necesse est ut visites quia
marg.|  PECCAVIMUS. Secunda pars ubi enumerat peccata patrum que in Egypto commiserunt te tamen a Deo dicit liberatos.
cum patribus nostris \
interl.|  quia in eis fuimus materialiter quando peccaverunt vel potius id est sicut patres nostri
iniuste egimus 
interl.|  quantum ad Deum
iniquitatem fecimus. 
interl.|  quantum ad proximum
marg.|  INIQUITATEM  FECIMUS. CASSIODORUS. Tertio idem dicit ut pura confessio appareat tanto citius solvitur quanto vivacius se damnat homo.
Numérotation du verset   105 , 7 VII
Patres nostri 
interl.|  quid enim patres fecerunt
in Egypto 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ubi multa eis facta
non intellexerunt 
interl.|  fuit opus intellectu ut per illa temporalia alia quererent scilicet eterna
mirabilia tua \
interl.|  que pro eis in Egypto fecerat
marg.|  MIRABILIA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Id est quid per illa eis dare velles id est non temporale sed eternum bonum quod per patientiam expectatur et ideo ipsi impatientes murmuraverunt et temporalibus #beati voluerunt.
marg.|  CASSIODORUS. Duo sunt que beneficia commendant intellectus et memoria quorum utrumque in eis redarguit. Et primo intellectum cum ait non intellexerunt mirabilia.
non fuerunt memores multitudinis misericordie tue. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. arguit et memoriam quia nec saltem temporaliter acta recoluerunt ut potestatem quam experti erant crederent se ab inimicis liberandos
Numérotation du verset   105 , VIII 
Et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum+ 
interl.|  dicit pro situ terre
marg.|  IRRITAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Timentes Deum et desperantes post tot in Egypto visa. Hec irritatio facta est cum egredientes de Egypto pervenerunt ad mare Rubrum ibi ita erant conclusi quod ex uno latere erat mons nimis arduus et nemini ad transeundum pervius et ex alio latere erat mare Rubrum et a dorso erant insequentes Egyptii et pro his ceperunt graviter murmurare obliti potentie Dei. Sed tunc mare divisum est in duodecim divisiones et nulla tribus ausa fuit intrare prius nisi tribus Iuda unde meruit inter alias regni privilegium vel princiapatum obtinere.
Numérotation du verset   105 , 8 
et 
interl.|  ita murmuraverunt et tamen
salvavit eos 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non secutus infidelitatem eorum
propter nomen suum+ 
interl.|  non merita eorum
interl.|  glorificandum scilicet
ut notam faceret potentiam suam. 
interl.|  quomodo salvavit
Numérotation du verset   105 , 9 IX
Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. et non voce celitus missa sed divina potentia quamque sensu carent sentiunt et obediunt
et deduxit eos in abyssis 
interl.|  vel aquis multis quod idem est
sicut in deserto. 
marg.|  SICUT  IN  DESERTO. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia ubi fuerunt abyssi factum est siccitate ut desertum ubi non sunt aque.
Numérotation du verset   105 , 10 X
Et 
interl.|  ita
salvavit eos 
interl.|  quod magnum fuit
de manu odientium \
interl.|  quod gravius id est maius quia propter eos percussi plagis
et redemit eos de manu inimici. 
interl.|  pharaonis
marg.|  REDEMIT  EOS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quo pretio quasi diceret nullo sed in figura baptismi factum est in quo redimimur de manu diaboli sanguine Christi unde et mare Rubrum dixit quo colore sanguis figurabatur.
Numérotation du verset   105 , 11 XI
Et operuit aqua tribulantes eos \
interl.|  pharaonem et Egyptios
unus ex eis non remansit. 
interl.|  persequentibus non Egyptiis. Qui enim ex Egyptiis non persequebantur remanserunt
Numérotation du verset   105 , 12 XII
Et crediderunt 
marg.|  ET  CREDIDERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ecce dura corda Iudeorum que non ante sed post miracula credunt melius fuit promittenti credere.
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. usus locutionis est pro verbis eius vel in verba quod magis latine diceretur
et laudaverunt 
interl.|  talis locutio est ista ut illa qua dicitur vitam talem vivit
laudem eius. 
interl.|  dicentes cantemus Domino gloriose enim magnificatus est
Numérotation du verset   105 , 13 XIII
Cito fecerunt 
interl.|  quasi crediderunt et laudaverunt et
interl.|  vel festinaverunt quod apertius
marg.|  CITO  FECERUNT. Tertia pars ubi exponit peccata que post exitum fecerunt nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio per iustitiam Dei in quosdam per Moysen vindicantis.
marg.|  CASSIODORUS. Cito fecerunt. Summa celeritate mutati sunt a credulitate et laude ut murmurarent non sustinuerunt Deus erat eis victualia daturus sed illi nimia festinatione anticipaverunt sub diffidentia petentes non expectantes consilium eius distulit enim Deus dare ut probaret eos.
obliti sunt operum eius \ et non sustinuerunt consilium eius
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. debuerunt enim cogitare tanta opera Dei erga se facta non esse inania sed vocare eos ad eterna que patienter expectanda sunt. Illi vero festinaverunt fieri beati in terrenis in quibus est hydria cupiditatis de qua qui beberit sitiet iterum unde subdit et concupierunt concupiscentiam

obliti sunt] om. ΩS | et Ps-G ( Ψ B V D ) Hi Ω Clementina cum P-R ] om. Ed1455 Rusch Ps-G
Numérotation du verset   105 , 14 XIV
Et concupierunt concupiscentiam 
marg.|  CONCUPIERUNT  CONCUPISCENTIAM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Talis locutio ut laudaverunt laudem.
marg.|  CASSIODORUS. Nimietas desiderii geminatione verbi ostenditur.
in deserto \ et temptaverunt Deum in inaquoso. 
interl.|  id est in deserto
Numérotation du verset   105 , 15 XV
Et dedit eis petitionem ipsorum \ et misit saturitatem in animas eorum. 
marg.|  SATURITATEM. Non est hec saturitas de qua dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam.
marg.|  IN  ANIMAS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Animalitatem que sustentatur esca unde et in evangelio. Nonne anima est plus quam esca.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel animas ut voluntas que desperando petierat copia vinceretur. Saturitatem sequitur seditio unde subdit ET  IRRITAVERUNT. CASSIODORUS. Honorem ambientes invidendo Moysen in castris et Aaron sanctum Domini hec irritatio fuit pro sacerdotio quod habebat Aaron et filii eius.

animas Ps-G (plerique codd. edd.) Hi Rusch cum Ps-R] anima Ps-G
Numérotation du verset   105 , 16 XVI
Et irritaverunt Moysen in castris \ Aaron sanctum Domini. 
Numérotation du verset   105 , 17 XVII
Aperta est terra 
marg.|  APERTA  EST  TERRA. CASSIODORUS. Laus Dei qui suos vindicavit qualitas pene facta indicat a terra vorantur qui terrena sapuerunt.
et deglutivit Dathan \ et 
interl.|  terra se
operuit super congregationem Abiron

Abiron Hi Rusch etc.] Abiran Ps-GRG)
Numérotation du verset   105 , 18 XVIII
Et exarsit ignis in synagoga 
interl.|  id est in ducentos quinquaginta qui thuribula tenuerunt
eorum \
interl.|  non Dei
marg.|  IN  SYNOGOGA. CASSIODORUS. Chore namque et ducenti quinquaginta cum eo volentes habere sacerdotium Aaron acceperunt thuribula ut adolerent incensum ideoque divino igne consumpti sunt.
flamma combussit peccatores. 
interl.|  qui in incenso peccaverunt
marg.|  PECCATORES. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ait peccantes quod et boni sed peccatores valde iniquos et gravibus sarcinis peccatorum oneratos.
Numérotation du verset   105 , 19 XIX
Et fecerunt vitulum 
interl.|  absentiam Moysi non ferentes
marg.|  ET  FECERUNT. CASSIODORUS. Absentiam Moysi non tolerantes dum ipse in vertice montis Sinai moraretur ut acciperet legem fecerunt vitulum.
in Horeb :
interl.|  alias : Choreb
marg.|  HOREB. CASSIODORUS. Interpretatur Calvaria ubi crucifixio facta ut iam tunc perfidi in eo nomine peccarent ubi posteri eorum erant Dominum crucifixurum id est in eo loco qui secundum nominis interpretationem designat locum ubi Iudei crucifixerant Dominum. Hoc impatientia levium fecit sicut omnia mala ex ea nascuntur.

(H)oreb Ps-GB D²) ΩS Ed1455 Rusch ] Choreb Ps-G Ps-R , Horeb Ps-GJ K²) Hi Clementina cum Ps-R ( K R etc.)
et 
interl.|  post
adoraverunt sculptile. 
interl.|  vitulus enim non sculptilis sed conflatilis fuit
Numérotation du verset   105 , 20 XX
Et mutaverunt gloriam suam \
interl.|  id est Domini qui esset gloria eorum si sustinerent eum
in similitudinem vituli 
marg.|  IN  SIMILITUDINE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non ait in similitudinem sed in similitudine. Et est talis locutio ut supra et crediderunt in verbis eius.

similitudinem Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi cum Ps-R (nonnulli codd. ) Ps-αγδζ] similitudine Rusch Ps-G cum Ps-R
comedentis fenum. 
interl.|  ut ab eo comederentur quia fenum sunt id est caro
Numérotation du verset   105 , 21 XXI
Obliti sunt Deum qui 
interl.|  quasi quomodo salvavit
interl.|  ecce ipse est
marg.|  OBLITI  SUNT. CASSIODORUS. Magna oblivio quid est in memoria si non liberatio.
salvavit eos qui fecit magnalia 
interl.|  que pro magnitudine recoli potuerunt
in Egypto \
Numérotation du verset   105 , 22 
mirabilia 
interl.|  CASSIODORUS. hec non solent a mente excidere
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. id est mirabilia quia admiratio non est sine aliqua formidine
interl.|  CASSIODORUS. hec vivacius mentibus herent
marg.|  TERRIBILIA. Quia adversarios afflixerunt et istis quem timere deberent monstraverunt.
in mari Rubro. 
Numérotation du verset   105 , 23 XXII
Et 
interl.|  comminando
dixit ut disperderet eos \
interl.|  propter hec scelera quia digni erant perire omnes penitus
si non Moyses electus eius stetisset 
interl.|  incessanter orasset pro eis
in confractione 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in plaga qua erant feriendi ut se obiiceret pro illis
marg.|  STETISSET  IN  CONFRACTIONE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dicens si non dimittis illis dele me a libro tuo. Quantum valet intercessio sanctorum. Securus Moyses de iustitia Dei qua eum delere non posset impetravit misericordiam his qui iuste perirent.
in conspectu eius.
Numérotation du verset   105 , XXIII 
Ut averteret iram eius 
interl.|  vel suam
marg.|  UT  AVERTERET  IRAM. De aqua contradictionis et immolatione filiorum unde vehementius iratus Deus et tamen postea misertus.
ne disperderet eos \
Numérotation du verset   105 , 24 
et pro nihilo 
interl.|  non quod eam vidissent sed sic pro nihilo habuerunt scilicet quod non crediderunt verbo eius
marg.|  ET  PRO  NIHILO. Quarta pars ubi item et alia peccata enumerat #et per Phinees placatum Deum dicit.
habuerunt terram desiderabilem.
Numérotation du verset   105 , XXIV 
Non crediderunt verbo eius 
interl.|  vel verbis
interl.|  quod esset eos introducturus
marg.|  NON  CREDIDERUNT  VERBO  EIUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Contempserunt quod per illam significabatur eternum bonum vere desiderabile vel non crediderunt verbo per parva ad magna vocantis. Nisi aliquid magnum terra illa signaret ad quod invitarentur ? nullo modo culparentur qui pro nihilo habuerunt eam. Cuius temporale regnum etiam sancti pro nihilo ducunt ut Hierusalem que in celo est vere desiderabilem ament sed infidelitas merito arguitur quia in eo quod habuerunt eam pro nihilo non crediderunt verbis Dei per parva ad magna ducentis et festinantes hic esse beati non sustinuerunt consilium eius.
Numérotation du verset   105 , 25 
et murmuraverunt in tabernaculis suis \
interl.|  dicentes faciamus ducem et redeamus in Egyptum
marg.|  IN  TABERNACULIS. CASSIODORUS. Murmurabant quia hoc non laborantibus sed otiosis contingit unde maior invidia criminis crescit.

murmuraverunt Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi Rusch cum Ps-R ] murmurabant Ps-G (R F I)
non exaudierunt 
interl.|  dum murmurant non audiunt
vocem Domini. 
interl.|  CASSIODORUS. Vehementer eos a murmure prohibentis
Numérotation du verset   105 , 26 XXV
Et elevavit manum suam super eos \
interl.|  comminando penam
marg.|  ET  ELEVAVIT. CASSIODORUS. Hec iustitia Dei premittitur ut secuta pietas magis glorificetur que pietas in sequenti ostenditur ubi interventu Phinees Deus placatus dicitur.
ut prosterneret eos in deserto. 
interl.|  quasi viles qui prius fuerunt gloriosi
Numérotation du verset   105 , 27 XXVI
Et ut deiceret semen eorum 
interl.|  filios etiam
in nationibus \ et disperderet10  eos in regionibus. 
interl.|  ne ultra de congregatione presumerent

10  disperderet Ps-G ( V D ) ΩS Rusch cum Ps-ασ Ps-R ( M U Q ²)] disperget ΩM, dispergeret Ps-G
Numérotation du verset   105 , 28 XXVII
Et initiati sunt Beelphegor \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. idolo gentium consecrati sunt
marg.|  ET  INITIATI  SUNT. CASSIODORUS. Vel consecrati sunt quasi non modo ad tempus colentes gravior excessus et vehementior ira demonibus devovebant filios.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et initiati sunt . Ante quam diceret quod aliquis hanc indignationem Dei placaverit adiungit.   Et initiati sunt et irritaverunt et multiplicata est in eis ruina quasi ad hoc distulerit quod levaverat manum ad prosternendos ut dati in reprobum sensum etiam hoc admitterent scilicet crimen idolatrie et in tanto crimine evidenti iustitia punirentur et tantum fuit hoc scelus eorum ut Deus nollet aliter placari nisi ut Phinees eum placavit qui coeuntes interfecit non odio eorum sed zelo Dei quo facto populum cuius maior interitus futurus erat liberavit.
et comederunt sacrificia mortuorum. 
interl.|  immolatur mortuis hominibus quasi diis
Numérotation du verset   105 , 29 XXVIII
Et irritaverunt eum in adinventionibus suis \
interl.|  vel studiis
et multiplicata est in eis ruina. 
interl.|  ut pro suis gravibus peccatis graviter vastarentur
Numérotation du verset   105 , 30 XXIX
Et stetit Phinees11  et placavit \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Breviter dicit quia non docet sed commemorat
marg.|  ET  STETIT  PHINEES. CASSIODORUS. Solida mente ut in generali perturbatione solus ipse confidentiam deprecationis assumeret. Et placavit vel exoravit. Posset dixisse : Et mechantes transfixit. Sed melius dixit exoravit quia transfixio mechantium zelo Dei facta magis dicenda oratio quam operatio quia qui bene agit orat.

11  Phinees ΩM edd. ] scrips. , Finees Hi Rusch Ps-G
et 
interl.|  sic
cessavit quassatio. 
Numérotation du verset   105 , 31 XXX
Et reputatum est 
marg.|  ET  REPUTATUM  EST. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deus qui novit quanta caritate populi id factum sit reputavit hoc sacerdoti suo in iustitiam non solum quamdiu generatio est sed usque in eternum.
ei ad12  iustitiam \ in generatione et generationem usque in sempiternum. 

12  ad Ps-G (R* D) Hi ΩS cum P-R] in Ps-G
Numérotation du verset   105 , 32 XXXI
Et 
interl.|  iterum
interl.|  ad iram provocaverunt
marg.|  ET  IRRITAVERUNT. CASSIODORUS. Quinta pars ubi agit de aqua contradictionis et de immolatione filiorum unde vehementius iratus est Deus et tamen postea misertus. Quasi ita irritaverunt in adinventionibus suis sicut supra dictum est. Et nunc iterum irritaverunt.

13  eum Ps-G (Q ΩJ K² ΨB V D) ΩS Rusch edd. cum P-R] ÷ eum Φ, om. Ps-G
ad aquas14  Contradictionis \ et vexatus est 
interl.|  mente turbatus ut hesitaret

14  aquas Ps-GB V D) ΩS cum P-R] aquam Ed1455 etc. Ps-G
Moyses propter eos \
Numérotation du verset   105 , 33 
quia exacerbaverunt spiritum eius. 
interl.|  nimia importunitate populi succensus diffidenter excrepuit dicens : numquid de petra hac potero vobis aquam eiicere
Numérotation du verset   105 , XXXII 
Et 
interl.|  ideo quia exacerbaverunt eum
distinxit in labiis suis \
marg.|  ET  DISTINXIT. CASSIODORUS. Hoc miraculum a priore constantia quam habuit in aliis miraculis hoc enim ambigue dixit qui omnia alia certa fide promiserat perturbatus enim murmure populi infidelis non tenuit fiduciam qualem debuit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et distinxit. Quasi hoc non posset Deus facere qui tanta iam ante fecerat dubitanter eim petram percussit qui in aliis non dubitaverat de hoc autem hac sola pena correptus est quod non intravit terram illam non tamen alienatus est a regno gratie Dei.
Numérotation du verset   105 , 34 
non disperdiderunt gentes 
interl.|  illi de quorum iniquitatibus loquitur psalmus cum in terram promissam intrarent
marg.|  GENTES. Septem illos populos qui terram promissionis possidebant.
quas dixit Dominus15  illis. 
interl.|  ut interficerent nec communicarent eis

15  Dominus Ps-G Hi] + Deus Ed1455 Rusch tantum
Numérotation du verset   105 , 35 XXXIII
Et commixti sunt 
interl.|  CASSIODORUS. ne enim hoc fieret preceperat Deus occidi gentes
inter gentes et didicerunt opera eorum 
Numérotation du verset   105 , 36 
et servierunt sculptilibus eorum \ et 
interl.|  ita
factum est 
marg.|  ET  FACTUM  EST. CASSIODORUS. Terra promissionis data in premium versa est excedentibus in ruinam quia gentium conformitate facte sunt idolatre.
illis in scandalum. 
interl.|  quod eas non perdiderunt sed commixti sunt eis
Numérotation du verset   105 , 37 XXXIV
Et immolaverunt filios suos \
interl.|  hoc Moyse et Iosue mortuis
marg.|  ET  IMMOLAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hec et si illa non narret historia tamen hic propheta mentiri non potest.
marg.|  CASSIODORUS. Si non in prima in sequenti etate factum est quod narrat #David.
et filias suas demoniis. 
interl.|  idolis que erat consuetudo gentium
Numérotation du verset   105 , 38 XXXV
Et effuderunt sanguinem innocentem \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. parvulorum a consensu illius sceleris alienorum
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum \
interl.|  CASSIODORUS. ne putes extraneorum
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
Numérotation du verset   105 , XXXV 
Et interfecta est 
interl.|  quia fere hoc peccato omnes mortui sunt
marg.|  ET  INTERFECTA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Tropica locutio continens pro contento id est homines. Ipsi enim interficiebant animas suas immolando filios et contaminati sunt in operibus.
terra in sanguinibus \
interl.|  id est ipsi homines
Numérotation du verset   105 , 39 
et contaminata est 
interl.|  id est contaminati sunt
in operibus eorum \ et fornicati 
interl.|  polluti
sunt in adinventionibus suis. 
interl.|  adulterinis superstitionibus polluti
marg.|  ADINVENTIONIBUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Non quod primi invenissent sed quia alios imitati sunt. Quod in greco apertius et hic et supra unde et alii transerunt studia vel affectiones vel voluntates.
Numérotation du verset   105 , 40 XXXVI
Et iratus est furore Dominus 
interl.|  quasi potentia vindicandi excitata est
interl.|  ira non est in Deo sed per similitudinem
in populo suo \ et abominatus est hereditatem {t. 2 : Erfurt, f. 297rb ; facsim., p. 593b} [Rusch, f. 297rb ] suam. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. non ad perditionem sed disciplinam quod innuit nominans hereditatem
marg.|  ABOMINATUS  EST. CASSIODORUS. Id est aversus est ab eis quod averti est extremum omnium malorum unde ruina sequitur et tradidit.
Numérotation du verset   105 , 41 XXXVII
Et tradidit eos in manus gentium \
marg.|  ET  TRADIDIT  EOS. CASSIODORUS. Ecce qui gloriabantur in idolis opprobrio servitutis subsunt quia serviunt inimicis quod difficile est.
et dominati sunt 
interl.|  quia illis subiecti
eorum qui oderunt16  eos. 
marg.|  QUI  ODERUNT  EOS. CASSIODORUS. Grave est servire offenso qui nullo placatur obsequio.

16  oderunt Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi Ω Rusch cum Ps-R ] oderant Ps-G
Numérotation du verset   105 , 42 XXXVIII
Et tribulaverunt eos inimici eorum \ et humiliati sunt sub manibus eorum 
interl.|  sed Dominus
Numérotation du verset   105 , 43 
sepe liberavit eos. 
marg.|  SEPE  LIBERAVIT. CASSIODORUS. Duplex misericordia premisit enim superius beneficia Dei nec tamen cessat iniquitas eorum intulit vindictam et afflictis iterum miseretur.
Numérotation du verset   105 , XXXIXI 
Ipsi autem exacerbaverunt eum 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. hoc est quod superius dixit non sustinuerunt consilium eius scilicet Dei quod est de eternis
in consilio suo \
marg.|  IN  CONSILIO  SUO. CASSIODORUS. Consilium hominis malum est ipsi homini quo querit que sua sunt non que Dei.
et 
interl.|  ideo
humiliati sunt in iniquitatibus suis. 
interl.|  viles facti
Numérotation du verset   105 , 44 XL
Et vidit cum tribularentur \
interl.|  licet essent in qui Deus tamen plenus misericordia non neglexit eos
interl.|  intuitu misericordie
et audivit17  orationem eorum. 

17  audivit Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi Rusch (odivit !)] audiret Ps-G (R F² I ΦRGV)
Numérotation du verset   105 , 45 XLI
Et memor fuit testamenti sui \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. eterni quod disposuit ad Abraham
marg.|  TESTAMENTI  SUI. CASSIODORUS. Causa est ne Israel pro debito periret testamentum novum ubi est adventus Domini qui est Abrahe promissus.
et penituit eum secundum multitudinem misericordie sue. 
marg.|  PENITUIT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Quia mutavit quod perditurus eos videbatur. CASSIODORUS. Tunc penitet quando nos penitere videt et talis est nobis quales nos illi.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nihil repente facit Deus sed quod ab eterno prescivit. Sed mutare dicitur quod secundum rerum causas sequi videretur aliis causis e contra intervenientibus. Sed et causas et quid fieret immutabiter previdit.
Numérotation du verset   105 , 46 XLII
Et dedit eos 
interl.|  predestinatos
in misericordias \
interl.|  pluraliter dicit quia quisque proprium domum habet et totum est miserentis Dei
marg.|  IN  MISERICORDIAS. CASSIODORUS. Propter diversa dona prophete apostoli martyres et confessores de Iudeis fuerunt quos dedit in misericordias et hoc in conspectu omnium qui ceperant eos id est gentium ut eos gentes miratentur que prius eos. despexerunt. Vel coram demonibus liberi facti sub quibus fuere captivi.
in conspectu omnium qui ceperant eos. 
Numérotation du verset   105 , 47 XLIII
Salvos fac nos 
interl.|  hoc falso putant Iudei impleri per Antichristum
marg.|  SALVOS  FAC  NOS. CASSIODORUS. Sexta pars. Iam copia laudis Dei expletus precatur quod futurum vidit ut Ecclesia de omnibus gentibus congregetur et laudes eternas cantet.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Salvos fac nos , quasi : dedisti misericordias in conspectu omnium diaboli et angelorum eius qui captivos tenebant quibus eiectis perficit Christus sanitates.   Salvos fac no s unde hic orat ut perficiat salutem unde servat hic ordinem quem Dominus in evangelio prius enim agit de eiectione demonum postea de sanitate. Tertio de glorificatione ubi subdit.   Et gloriemur in laude tua . Sic enim dixit Dominus in evangelio : « Ecce eiicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia die consummor » id est perficior occurrentibus omnibus in virum perfectum in mesuram etatis plenitudinis Christi. Per que notantur tres status christiane religionis duo in presenti ubi meremur. Tertius in futuro ubi triumphabimus. Primus est in penitentia. Secundus in iustitia. Tertius in gloria. In quorum significatione celebrabantur in veteri testamento tres precipue festivitates scilicet Pascha, Pentecostes et Scenophegia. In Pascha immolabatur agnus et comedebatur azyma cum lactucis agrestibus et spicas igni torrebant per que significatur carnis mortificatio et penitentie amaritudo. In Pentecoste novi panes cum novis fructibus offerebantur per quod intelligitur iustitie status per quam in novitate vite ambulamus. In Scenophegia que erat festivitas tabernaculorum offerebatur de cunctis fructibus anni in templo per quod significabatur status future consumationis quando sancti in immortalitate dedicati veniunt cum exultatione portantes manipulos suos. Idem tres status significati sunt per ea que Samaritanus circa vulneratum fecit. Infudit enim prius vinum, postea oleum, deinde dixit illi : vade sanus factus es. In vino intelligit fervor penitentie, in oleo levitas iustitie. In eo quod dixit : vade sanus factus es, consumatio glorificationis eterne. Hi quoque idem significantur per tres dies Christi scilicet crucis sepulture resurrectionis. Isti ergo tre status significantur per illa tria predicta que Dominus dixit. Per eiectionem quippe demonum penitentia intelligitur per quam a peccatis mundamur per sanitatum perfectionem iustitia. Per tertie diei consummationem future glorificationis perfectio intelligitur. Idem quoque tres status significantur per ea que et hic dicuntur primus penitentie status notatur per hoc quod dicit dedit in misericordias in conspectu omnium. Secundus iustitie status per hoc quod dicit. Salvos fac nos. Tertius glorificationis per hoc quod dicit ut confiteamur et gloriemur. Sequitur :   et congrega nos etc.

Lc. 13, 32.
Cf. Lc. 10, 33 sqq. ;
Domine Deus noster \ et congrega nos de nationibus. 
interl.|  unde alias oves habeo scilicet de gentibus scilicet filios Dei qui dispersi erant
Numérotation du verset   105 , XLIV 
Ut confiteamur 
interl.|  in presenti et in futuro
nomini sancto tuo18   : et gloriemur in laude tua. 
interl.|  CASSIODORUS. non in humana iactantia

18  s. t. Ps-G (plerique codd. et edd.), Rusch cum Ps-R] inv Ps-G Hi
Numérotation du verset   105 , 48 XLV
Benedictus 
interl.|  est
Dominus Deus Israel \ 19   
marg.|  BENEDICTUS  DOMINUS. CASSIODORUS. Hec est laus quam congregatos optat cantare hoc nunc cantat Ecclesia de tanto bono leta.

19  Dominus Deus Ps-G ] inv. Rusch tantum
a seculo et usque in seculum \
interl.|  unde beati qui habitant in domo tua Domine in secula seculum laudabunt te
marg.|  A SECULO  USQUE  IN  SECULUM. Id est ab eterno in eternum quia sine fine laudabitur hec est tertia consummatio corporis Christi in immortalitate quod in principio psalmi oratum est. « Memento nostri Domine in beneplacito populi tui » ad videndum ad letandum « ut lauderis cum hereditate tua ».
et dicet omnis populus fiat fiat. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iste predestinatus de Iudeis et gentibus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 105), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/09/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_105)