initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_7. Psalmi 97-108*>

Psalmus 107

Numérotation du verset   107 , 1 
Canticum psalmi ipsi David
marg.|  CASSIODORUS. Paratum . Sextus psalmus de duabus naturis in Christo.
marg.|  CANTICUM  PSALMI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ex postremis partibus duorum quorum diversi sunt tituli hec componitur ; unde sciendum est titulos qui de historia poni videntur secundum prophetiam debere accipi et utrumque illum psalmum ad unum concurrere non superficie historie sed altitudine prophetie copulatis partibus utriusque in isto cuius titulus neutri illorum similis est nisi quod hic etiam est ipsi David. Et hoc ideo quoniam multis partibus multisque modis olim Deus locutus est patribus in prophetis tandem locutus est in Filio quem misit ut complerentur eloquia prophetarum.
marg.|  CASSIODORUS. Hic plura eadem que supra. Que aliter sunt parum differunt ut Christum Deum et hominem credamus.
marg.|  Mirabiliter que in diversis dicta sunt in unam veniunt convenientiam ut diversi sapores condiantur in pastum anime unde adhuc licet cantoribus multa compingere sicut de David legitur in Paralipomenon diversis partibus psalmorum adunatis ante arcam laudes Dei cantas se et bene iunguntur que nullatenus repugnant.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ex postremis namque partibus duorum precedentium psalmorum et LVI et  LIX quorum diversi sunt tituli hic psalmus componitur. Nam postrema pars  LVI psalmi prima pars est huius psalmi usque ad illum versum ubi dicitur : « Et super omnem terram gloria tua ». Inde usque ad finem postrema pars est  LIX psalmi. CASSIODORUS. In primo agitur de fuga David. In secundo de victoria et fortitudine eiusdem hic vero de alio agitur de Christi scilicet humilitate secundum hominem et altitudine secundum Deum quod et tituli ostendit mutatio. Et est sensus tituli : canticum istud psalmi. Canticum quia agit de mentis iocunditate. Et psalmi quia monet ad bona opera attribuitur ipsi David id est Christo.
marg.|  CASSIODORUS. Verba de duobus psalmis ad alium intellectum ducuntur quod ostendit mutatus titulus. Canticum ad divinas res psalmus ad actuales operas.

1 Codd. : (Ps. 107) ω² Bari1 Rusch Ps-G 2 ipsi Ps-G (V D²) ΩS Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-α] om. Ps-G D30 | David] + Vox timentis Deum D30
Numérotation du verset   107 , 2 I
Paratum cor meum 
interl.|  ad laudes quia peccatis non tardatur
marg.|  PARATUM  COR. CASSIODORUS. Primo Christus gratias agit quia suscipiens passionem surrexit in gloriam, secundo que salus sit facta omni terre, ibi ut liberentur.
interl.|  repetit
Deus paratum cor meum \
interl.|  et ideo
cantabo 
interl.|  in me et in meis
et psallam 
interl.|  cum spiritali cantico semper iungi debent opera
in gloria mea. 
interl.|  resurrectionis, id est consideratione gloriose resurrectionis
interl.|  ut hoc fiat : exsurge
Numérotation du verset   107 , 3 II
Exsurge 
interl.|  hoc Pater ad Filium vel Filius ad corpus

Exurge Rusch Ps-G ] Exurge gloria mea + praem. ω² Clementina cum Ps-R
psalterium 
interl.|  ad morum probitatem
interl.|  supra « exsurge gloria mea » sed et ibi ad hoc dicitur exsurge etc. ut in ea cantaretur et psalleretur
et cithara \
interl.|  ad passionem
exsurgam 
interl.|  Filius respondet Patri
diluculo. 
interl.|  dominice diei
interl.|  et tunc
Numérotation du verset   107 , 4 III
Confitebor tibi in populis Domine \ et psallam 
interl.|  psalmum dicam
tibi in nationibus. 
Numérotation du verset   107 , 5 IV
Quia 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ibi magnificata est usque ad celos scilicet ut magna sit etiam in celis que et hic dicitur
interl.|  etmerito
magna super celos 
interl.|  et angeli beneficiis eius fruuntur

magna Ps-G Bari1 Ed1455 ] + est ΩS Rusch Clementina cum P-R
misericordia tua \ et usque ad nubes 
interl.|  apostolicas
interl.|  quas compluere facit populos
veritas tua. 
Numérotation du verset   107 , 6 V
Exaltare super celos 
interl.|  CASSIODORUS. cuius misericordiam habent celi iure super celos debet exaltari

Exaltare ω² Bari1 ] et praem. ΩS
Deus \
interl.|  Verbum
et super omnem terram gloria tua 
interl.|  et quia veritas usque ad nubes merito gloria super omnem terram exaltanda est
Numérotation du verset   107 , 7 
ut liberentur dilecti tui.

< divisio. > Deus \... tua] Deus+... tua \ ω² Bari1
Numérotation du verset   107 , VI 
Salvum fac 
interl.|  Christus pro membris id est salva eos qui mecum unum sunt
marg.|  UT  LIBERENTUR. CASSIODORUS. Secunda pars que salus sit facta omni terre super quam gloria hic etiam humilitas humanitatis et potentia maiestatis ostenditur.
marg.|  SALVUM  FAC. Ut liberentur in futuro hic salva eos ne cadant. Vel se petit salvari in resurrectione ut fideles liberentur qui tali signo deitatem eius senserunt. Quasi ut cantem et psallam salvum me fac in resurrectione extra tua id est per Verbum qui est brachium Patris ut sic liberentur dilecti sui. Ordo verborum conversus est. Dicit enim :   Salvum me fac et exaud i pro   exaudi et salvum me fac .
dextera tua 
interl.|  per favorem et propitiatorum
et exaudi me \
interl.|  orantem pro eis
Numérotation du verset   107 , 8 
Deus locutus est 
interl.|  quod non dubium
in sancto suo
interl.|  in me sancto non ait per sanctum ne per eum putaretur loqui ut per prophetas et apostolos vel propheta dicit hoc de Christo. Quod ita oravit Christus et quod oravit fiet quia Deus locutus est etc.

suo ω² Bari1 ] tuo ΩM
Numérotation du verset   107 , VII 
Exultabo
interl.|  vel : exaltabor
marg.|  EXULTABO. Vel   exaltabor ; supra :   letabor , hic vero   exaltabor quod satis convenit quia de exaltatione est letitia. Et loquitur hic Christus in persona Ecclesie.

Ps-G.
Ps-R.

exultabo Ps-G (I M Q* ΦRGVP ΩJ K ΨB² V D) Ω ω² Bari1 edd. Rusch ] exaltabor Ps-G
et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar. 

Sichimam Ps-G ( M Q W Φ U ΩJ K ΨB D V edd. ) Ω Bari1] Sicima Ps-G
Numérotation du verset   107 , 9 VIII
Meus {t. 2 : Erfurt, f. 298vb ; facsim., p. 596b} [Rusch, f. 298vb ] est Galaad et meus est Manasses10   : et Ephraim11  susceptio capitis mei. 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Supra fortitudo quia suscipiendo fortes facit cum ipse Christus nos suscipit vel cum nos eum suscipimus
marg.|  ET  EPHRAIM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.   Ephraim meus est id est mea est fructificatio que est susceptio capitis mei. Hec fructificatio est ex eo quod caput suscepit me vel ego caput.
marg.|  CASSIODORUS. Vel Ephraim id est fructificatio est susceptio capitis mei quia dum spineam coronam caput meum suscepit ultra omnes fructificavit totum enim Christus lucratus est mundum.

10  Manasses Ps-G ( plerique codd. edd. ) Bari1 Rusch ] Manasse Ps-G 11  Ephraim Ps-G ( edd. )] scrips. hic et ubique , Effraim Ps-G ( codd. ) Ω ω² Bari1 Rusch
Numérotation du verset   107 , X 
Iuda rex meus \
interl.|  de quo Christus et ideo per Iudam Christus intelligitur
Numérotation du verset   107 , 10 
Moab12  lebes spei mee.

12  Moab] + Olla Bari1 ( m. post. )
Numérotation du verset   107 , XI 
In Idumeam extendam calciamentum meum \ mihi alienigene amici facti sunt. 
Numérotation du verset   107 , 11 XII
Quis deducet me 
marg.|  QUIS  DEDUCET. CASSIODORUS. Sicut homo querit Christus ut respondeat negat hoc ab homine posse fieri. Civitas infernus quem nullus potera aperire. Idumee gentes quibus post resurrectionem innotuit hec a sola deitate poterant fieri.
in civitatem munitam \ quis deducet me usque in Idumeam. 
Numérotation du verset   107 , 12 XIII
Nonne tu Deus 
interl.|  facies hoc
qui repulisti nos \
marg.|  REPULISTI  NOS. CASSIODORUS. Pluraliter dicit nos quia hic Christus cum membris patitur supra singulariter dicendo deducet me.
marg.|  Horum omnium expositiones require in quinquegesimo nono psalmo.
et non exibis13  Deus in virtutibus nostris. 

13  exibis ω² Rusch ] exibit Nb1
Numérotation du verset   107 , 13 XIV
Da nobis auxilium de tribulatione \ quia vana salus hominis. 
Numérotation du verset   107 , 14 XV
In Deo faciemus virtutem \ et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros. 
interl.|  qui supradicti sunt tribulantes




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 107), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/09/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_7.xml&chapitre=26_7_107)