initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8.VIII Psalmi 109-151*>

Psalmus 119

Numérotation du verset   119 , 1 
Canticum graduum.
interl.|  quia spirituales gradus sunt
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Beatitudinem quam superior psalmus unita varietate meritorum cantavit isti sequentes psalmi ordinatis quindecim gradibus tam psalmorum quam meritorum in sacramentum veteris et novi testamenti explicant. Septenarius ad vetus propter sabbatum. Octonarius ad novum patres namque veteris testamenti hebdoadi id est septenario serviebant. Observabant enim septimum diem id est sabbatum. Septimam septimanam. Septimum mensem. Septimum annum et septimum annum septime decadis qui iubileus dicitur. Patres vero novi testamenti ogdoadi serviunt id est octonario quia servant octavam diem que dominica dicitur et octavas nostrum et octavam resurrectionis expectant. Ideoque per octonarium et septenarium duo testamenta signantur unde Salomon. Da partes septem necnon et octo. Quindecim ergo graduum fit distinctio ut per hoc significetur duorum testamentorum doctrina in his gradibus contineri. Et sunt hic quindecim gradus sicut in templo Salomonis totidem erant gradus quibus ascendebatur in templum quod est figura celestis templi ad quod his gradibus ascenditur hec est scala Iacob.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. In scalis enim vidit Iacob angelos ascendentes et descendentes. Hi sunt spirituales doctores qui per hos meritorum gradus quasi per quasdam inter scalaria ascendendo proficiunt usque ad intellectum spiritualium. Et quasi descendentes parvulis se contemperant non cadentes. Cadit enim qui deficit descendit qui se contemperat parvulis. Cecidit Adam per superbiam intumescens descendit Christus per misericordiam parvulis condescendens. Sic et sui per humilitatem descendunt non per superbiam cadunt unde apostolus. Sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis etc. His ergo gradibus in offenso pede mentis ascenditur atque descenditur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos quia gradus dicimus ascendentium et descendentium. Apud grecos certum quod ascendentium tantum sunt gradus. Ascendens ergo iustus loquitur. Ascensus fit in corde unde alibi : « Ascensiones in corde suo disposuit a convalle plorationis » in illud quod oculus non vidit et in cor hominis non ascendit per Verbum caro factum quod descendit ut per ipsum nos ascenderemus Verbum enim caro factum bibens calicem passionis factum est nobis vallis plorationis manens apud Deum est mons ascensionis. Sic enim descendit ad te ut maneret apud se descendit ad te ut fieret tibi vallis plorationis. Mansit in se ut esset tibi mons ad quem ascenderes. Ab exemplo ergo humiliationis eius ascendatur ad voluntatem et altitudinem deitatis ipsius.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Primus gradus a malis seculi exire et universe vanitati renuntiare.
marg.|  CassiodorusCASSIODORUS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare unde in veteri lege quando emebatur mancipium gentile radebantur ungues ius et capilli tondebantur quia oportet vanitatem quamque exuere ut Dei obsequio mancipetur.
marg.|  CassiodorusCASSIODORUS. Hic abrenuntiatione seculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et eternam pervenitur caritatem que in summo locata est.
marg.|  CassiodorusCASSIODORUS. Primo ascendere incipiens quia multos invenit obsistentes a linguis eorum petit liberari. Secundo de permixtione malorum conqueritur ibi : Heu mihi.

1 gr.] + Vox Christi in passione ad Patrem de Iudeis D30
Numérotation du verset   119 , I 
Ad Dominum cum tribularer 
interl.|  peccatis
clamavi :
interl.|  ut me educeret
et exaudivit me. 
interl.|  constituendo ad gradus ascendendi ubi orat contra linguas detrahentium dicens
interl.|  iam ergo o
Numérotation du verset   119 , 2 II
Domine libera animam meam a labiis iniquis :
interl.|  hec converso mox occurrunt unde primus homo corruit
interl.|  que iniqua suadent
marg.|  DOMINE  LIBERA. Cum incipit homo ascendere id est cum cogitat proficere contempto seculo soli herens Deo incipit pati linguas adversantium id est detrahentium et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium has qui non patitur nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur Domine libera.
et a lingua dolosa. 
interl.|  que specie consulendi nocet

et Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch cum Ps-R] om. Ps-G
Numérotation du verset   119 , 3 III
Quid detur tibi 
interl.|  sed quasi exercens istum dicit ei Dominus
aut quid apponatur tibi : 
interl.|  quo scilicet te munias
marg.|  QUID  DETUR  TIBI. CassiodorusCASSIODORUS. More nimis cogitantis hesitat et querit remedium. Quid tibi detur aut quid apponatur. Duo verba posuit dari et apponi. Sagitte dantur in azyma carbones apponuntur quasi in consolationem.

aut Ps-G (plerique codd. et edd. Edmaior.) Rusch cum Ps-R ] et Ps-G (Edminor. : F L)
ad
interl.|  id est contra
linguam dolosam. 
interl.|  que iniqua suadet
Numérotation du verset   119 , 4 IV
Sagitte potentis acute 
interl.|  verba Dei
interl.|  subiecit sue interrogationi ipse vel Dominus dicens
marg.|  SAGITTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Verbis Dei sagittatur cor ad amorem Dei ut fiat in eo vulnus amoris non livoris unde vulnerasti cor meum caritate. Carbones vero sunt exempla iniquorum conversorum ad Deum qui bene dicuntur carbones qui de mortuis reviviscunt igne caritatis calefacti et suo exemplo alios accendunt ut vivant hi bene post sagittas apponuntur quia post exhortationem verborum exemplis agendum est ut quod verbis accepit credat se posse cum multi delicati etiam femine iam impleverunt et si multum peccaverunt eo amplius amaverunt hec exempla vastando ad desolationem ducunt carnales cogitationes et seculares amores ut sit purus locus edificio Dei.
cum carbonibus
interl.|  exemplis conversorum ad Deum
desolatoriis. 
interl.|  vel vastatoriis quod est idem
Numérotation du verset   119 , 5 V
interl.|  quasi accepi sagittas et carbones sed adhuc inter malos sum et ideo
marg.|  HEU  MIHI. CassiodorusCASSIODORUS. Secundo de incolatur et permixtione malorum conqueritur sed in area ubi multa palea premitur videns ergo multa mala que ante non viderat clamat heu mihi. Nulli homini apparent mali nisi factus sit bonus. Cum enim crevit herba et fructum fecit apparuerunt zizania.
quia incolatus meus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. peregrinatio huius seculi
prolongatus est : 
marg.|  PROLONGATUS. CassiodorusCASSIODORUS. Et si breve tempus desiderio nimio longum videtur.
habitavi 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. cur inde gemis quia non cum bonis
cum habitantibus 
interl.|  vel : tabernaculis

Ps-H

habitantibus Ps-G (plerique codd. et edd.) Rusch cum Ps-R] habitationibus Ps-G (L F tantum)
Cedar : 
interl.|  tenebre
marg.|  CEDAR. CassiodorusCASSIODORUS. Filius Ismaelis unde Saraceni descenderunt qui verius ab Agar dicerentur Agareni sed a Sara digniori et libera sibi nomen vendicaverunt quorum uterque in tabernaculis legitur habitasse.
marg.|  CassiodorusCASSIODORUS. Tabernacula Ismael recte Cedar dicta sunt Cedar ad Ismael pertinet. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Isaac ergo cum Ismael est id est sprirituales cum carnalibus filiis ancille a quibus et patiuntur.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel, secundum interpretationem nominis, Cedar enim interpretatur tenebre. Et est  cum habitantibus Cedar id est cum habitantibus tenebras. Sed non est obscuratus ab eis. Et est idem sensus. Per hoc notatur quia non est dimittenda unitas si nunc mali a bonis non possunt separari ferendi sunt.
Numérotation du verset   119 , 6 
multum 
interl.|  cum malis et diu
interl.|  cur cum illis doles esse
interl.|  quia multum incola etc.
incola fuit anima mea. 
marg.|  ANIMA. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ne putes corporalem peregrinationem a Deo anima peregrinatur si terram amat.
Numérotation du verset   119 , 7 VI
Cum his
interl.|  habitavi cum habitationis vel cum tabernaculis #celestis et terrestris
qui oderant 
interl.|  qui conscindunt unitatem catholicam
pacem eram pacificus :
interl.|  CassiodorusCASSIODORUS. servans unitatem non iratus non turbulentus et cum prohiberem a malis bona loquens obstinati impugnabant
marg.|  CUM  HIS  QUI  ODERUNT. CassiodorusCASSIODORUS. Multum non solum longus sed et gravis incolatus quia cum his qui oderunt pacem.
cum loquebar illis impugnabant me gratis. 




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <26_8.VIII Psalmi 109-151*> - Psalmus 119 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=2). Consultation du 23/05/2018.