initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 122

Numérotation du verset   122 , 1 
Canticum graduum.
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Quartus gradus inter quaslibet angustias constanter de Domino esse presumendum donec misertus exaudiat.
marg.|  CASSIODORUS. Qui supra ad montes nunc ad Deum oculos levat.

1 Codd. : (Ps. 121) D30 ΩF Rusch Ps-G | gr.] + Vox apostolorum D30
Numérotation du verset   122 , I 
Ad te levavi oculos meos \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. fidei et claritatis unde se mundat ut celum fiat
marg.|  AD  TE  LEVAVI. CASSIODORUS. Primo vox tribultoru Deum rspiciendium nonad allia patronciia ; Secundo precatur misericordiam contra insultantes.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad te levavi. Quo levaret nisi quo ascendens tendebat non se attendit iste ut superbus qui sibi placet. Nam qui sibi displicet hic talis Deo placet. Et cui Deus placet ipse sibi displicet.
marg.|  LEVAVI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ascensus ergo est in affectu. Celum in iustitia. Desiderio ergo bono levamur ad celum sicut desiderio malo ad ima precipitamur.
marg.|  Non pluraliter sed singulariter quasi unus homo loquitur dicens : ad te levavi per caritatem namque multi unus homo sunt qui a finibus terre clamat. Et per eandem Christo unimur ut cum ipso quasi unus Christus sumus secundum quod ipse dicit in evangelio. Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo Filius hominis qui est in celo descendit quidem caput ascendit idem cum corpore scilicet Ecclesia vestitus quam sibi exhibuit sine macula et ruga. Solus ergo ascendit qui nobiscum unus est et solus unitas ergo nos compaginat uni. Cum illo ergo ascendit qui cum illo unus esse voluit. Per caritatem nobiscum est in terra per caritatem cum illo sumus in celo. Ille deorsum est compassione caritatis. Nos sursum spe caritatis. Omnes ergo in Christo sumus unus homo qui non angitur de terrenis ut mali sed quia peregrinatur et desiderat patriam.
interl.|  iustis
interl.|  quomodo servasti ?

celis Ps-G (plerique codd. edd.) D30 Rusch cum Ps-H Ps-δ Ps-Moz ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 4473 : « Qui habitas in celis miserere nobis » ; cf. n° 1821)] cel’ ΩF, celo Ps-G (R F I L ) cum Ps-R
Numérotation du verset   122 , 2 II
Ecce sicut oculi servorum \
interl.|  qui iubentur cedi
marg.|  ECCE  SICUT  OCULI. CASSIODORUS. Servus levat oculos in manus Domini quando eget vel quando vapulat quia utrumque in Domini potestate.
in manibus dominorum suorum
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. ut iubeant parcere per manum potestatem accipe. Boni attendunt et sentiunt se cedi. Qui enim apponit scientiam apponit dolorem mali perdiderunt sensum doloris et eo ipso gravius vapulant atque ceduntur

suorum D30] om. ΩF tantum
Numérotation du verset   122 , III 
Sicut oculi ancille in manibus domine sue \ ita oculi nostri
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. omnium etiam in prosperis quia tota vita super terram temptatio tota plage clamandum est ergo miserere nostri Domine
marg.|  SICUT  OCULI  ANCILLE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Servus est populus. Dominus Christus. Ancilla Ecclesia. Domina Dei virtus et Dei sapientia. Et si iam filii et amici per gratiam servi tamen sumus per creaturam quia omnis creatura Deo servit. CASSIODORUS. dat similitudinem de servo et ancilla domino et domina ne femineus et debilior sexus se exceptum putet.

sue Ps-G (plerique codd. edd.) D30 ΩF Rusch cum Ps-R] eius Ps-G (R F L)
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri. 
interl.|  quare Etiam liberet ab omni temptatione et opprobrio
Numérotation du verset   122 , 3 IV
Miserere nostri Domine
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. He sunt voces vapulantis
miserere nostri \
interl.|  geminat quia corpus passionibus anima opprobriis laborat
marg.|  MISERERE. CASSIODORUS. Secunda pars ubi precatur misericordiam contra insultantes.
marg.|  CASSIODORUS. Servus qui vapulat levatis oculis ad Deum erumpit in necessariam vocem miserere.
quia multum
interl.|  abundant passiones in quibus despecti
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. irridetur a tenente quod amat qui sperat non visa
repleti sumus despectione. 
marg.|  REPLETI  SUMUS. Ut cum"dicitur. Quid credis insane ? Vides quod credis ? Reversus est ne aliquis ab inferis et retulit tibi quid ibi agitur. Ecce quod ego amo video et fruor.

Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos (Ps. 122, 8), CCSL 40, p. 1820.8-10 : « Et dicitur eis : quid credis, insane? uides quod credis? reuersus est aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? ecce ego quod amo uideo et fruor ».
Numérotation du verset   122 , 4 V
Quia multum 
interl.|  exaggerando subdit
repleta est
interl.|  despectione
anima nostra \
interl.|  nulla pars immunis
opprobrium abundantibus 
interl.|  CASSIODORUS. quia pauperes divitibus
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. pecunia putata iustitia est nequitia. Iustus autem dicit : « Egenus et pauper ego sum ». Pauper enim in corpore infirmo, pauper in iustitia dum temptationi subest.
et despectio superbis. 
interl.|  CASSIODORUS. quia humiles sumus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 122), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/08/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_122)