initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8. Psalmi 109-151*>

Psalmus 126

Numérotation du verset  126,1 
Canticum graduum Salomonis.
interl.|  id est letitia de ascensu scilicet de edificatione et provectu Ecclesie quam Christus edificavit
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. CASSIODORUS. Octavus gradus in figura novi testamenti quod octonario numero signatur ubi agitur de edificatione domus Dei id est Ecclesie per verum Salomonem facta id est per Christum qui est verus pacificus qui fecit utraque unum et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Iudeorum et gentium construxit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Hic additur Salomonis quia is edificavit templum in figura pacifici Christi qui edificavit Ecclesiam de duobus parietibus ne ergo acciperes illum salomonem ait : nisi Dominus edificaverit. In hoc spes ponenda sed in nullo hominum quia et ille Salomon cecidit qui templum edificavit.
marg.|  CASSIODORUS. Primo monet quomodo ascendentes se habere debeant scilicet ut discant quod edificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo dicit que sit hereditas et quomodo collecta ibi. Ecce hereditas.

1 Codd. : ( Ps. 126: Hi D14 D30 ΩF Rusch Ps-G | Salomonis] om. ΩF, + Vox Christi de futura Ecclesia D30
Numérotation du verset  126,I 
Nisi Dominus edificaverit domum \
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Dominus Christus edificat sine quo operante interius frustra laborant predicatores foris loquentes ministri edificationis et custodes edificatorum domus est populus Dei templum Dei et civitas Dei
marg.|  NISI  DOMINUS  EDIFICAVERIT. CASSIODORUS. Quasi iam venit Iesus de captivitate reduxit iam civitas edificatur Hierusalem sed discant ascendentes quod edificatio et custodia non nisi a Deo et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro et si enim leti de gratia novi testamenti tamen in tanto munere non est presumendum alicui.
marg.|  DOMUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Ad hanc ascendit omnis qui proficit. Cadit ab hac omnis qui deficit amando Deum ascendis amando seculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium et quodam desiderio sancto flagrantium.

domum Ps-G ] domus ΩF tantum
in vanum laboraverunt 
interl.|  CASSIODORUS. quia neque qui plantat neque qui rigat est aliquid sed qui incrementum dat Deus
marg.|  LABORAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Omnes in hac edificatione laborant qui in Ecclesia predicant verbum Dei.
qui edificant eam.
Numérotation du verset  126,II 
Nisi Dominus custodierit civitatem \
interl.|  idem quod domus
marg.|  CIVITATEM. CASSIODORUS. De domo ad civitatem transit ut nec in singulis nec in munita collectione sit presumptio. Et quamvis domus et civitas secundum methaphoram que de diversis inducitur sint diversa una tamen est Ecclesia quam utraque significat.
frustra vigilat qui custodit eam
interl.|  et

vigilat Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi D14 D30 ΩF ΩP Rusch cum Ps-H] vigilavit Ps-G , vigilant ΨB* cum Ps-R eam Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi D14 D30 ΩF ΩP Rusch cum Ps-R (custodiunt) Ps-H] om. Ps-G
Numérotation du verset  126,2 III
Vanum est vobis
interl.|  quasi diceret vanus est labor et custodia civitatis nisi Dominus opertur
ante lucem
interl.|  Christum
marg.|  ANTE  LUCEM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Si surgitis antequam lux surgat lux est Christus post quem surgendum est non ante ut ille facit qui se ei preponit volens hic esse altus ubi ille humilis fuit ut et filii Zebedei sed resurrectio id est exaltatio sequitur sessionem id est humiliationem ut lux nostra Christus post mortem surrexit altus.
surgere \
interl.|  confidere in se
interl.|  surgere est exaltari securos esse
surgite 
interl.|  autem

surgite Ps-G ( M ² ΦVP K² V D) Hi D14 D30 Ω ΩF ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 ... Clementina cum Ps-R ] surgere Ps-G
postquam
interl.|  id est post humiliationem
sederitis
interl.|  per acta sessione
marg.|  SEDERITIS. Sessio aliquando significat honorem iudicandi hic autem humiliationem.
qui manducatis panem doloris.
interl.|  non dico sedere ad manducandum vel gaudendum sed ad humiliandum, unde subdit : qui manducatis panem doloris
marg.|  MANDUCATIS  PANEM  DOLORIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Manducat panem doloris qui gemit in hac peregrinatione id est in valle plorationis de afflictione se reficit dicens facte sunt mihi lacrime mee panes die ac nocte.
Numérotation du verset  126,IV 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quando hoc erit post mortem surgent dilecti Dominus post mortem exaltatus est ergo et tuam exaltationem post mortem spera
marg.|  SOMNUM. CASSIODORUS. Mortem temporalem in qua secura pausatio.
Numérotation du verset  126,3 
ecce hereditas Domini
interl.|  quasi qui sunt delicti filii qui sunt fructus ventris his tunc erit hereditas merces id est vita eterna
marg.|  ECCE  HEREDITAS. CASSIODORUS. Secundo que hereditas et quomodo collecta. Quasi dilecti post somnum surgent.
filii 
interl.|  scilicet
interl.|  ecce
merces fructus ventris. 
marg.|  FRUCTUM  VENTRIS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Venter Ecclesie ut Eva in dolore parturit filios bonos et malos ut Rebecca geminos. Boni vero sunt   fructus ventris ut Iacob dilectus matri. Eorum est   merces resurgere post sessionem letari post panem doloris modo ergo dolor et gemitus sed in resurrectione hereditas tunc apparebit partus Ecclesie tunc qui fuit videbitur. Vel   filii "nati ex aqua et Spiritu" sunt   hereditas qui sunt merces reddita Christo homini qui est   fructus uteri virginalis quia omnes acquisivit per obedientiam passionis ; unde : « Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam ».

Cf. Io. 3, 5.
Ps. 2, 8.

merces Ps-G ( plerique codd. edd. ) Hi D14 D30 ΩF ΩP Rusch Ps-R (nonnulli codd. et edd. )] mercis Ps-R Ps-G
Numérotation du verset  126,4 V
Sicut sagitte 
interl.|  quasi quomodo collecti sunt filii
interl.|  celeriter omnia transeuntes et sine errore ferientes
marg.|  SICUT  SAGITTE. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Sed unde facta est tanta hereditas ? quia potens Dominus dum fortiter sagittas apostolos de arcu sacre Scripture excussit usque ad fines terre pervenerunt ille excusse sic sunt autem filii excussorum quomodo illi excussi .
in manu
interl.|  alicuius
potentis \
interl.|  hominis
ita filii excussorum. 
marg.|  FILII  EXCUSSORUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Filii apostolorum quibus dictum est excutite pulverem de pedibus vestris sed ita videntur dicendi excutientes non excussi verum et quod excutitur ut pulvis excussum dicitur et unde excutitur ut vestis. Vel excuti dicitur aliquid ut sAccus ut exeat quod intus latebat prophete ergo clausa continentes sacramenta excussi sunt a predicatoribus accedente eorum diligentia et Domino aperiente abscondita prodierunt aperta. Sicut illud Isaie : cognovit bos possessorem suum et asinus presepe domini sui Israel autem me non cognovit. Hoc involutum predicatorum aliquis excutiens dixit. Venit bos triturans de gente Iudeorum quia inde triturantes apostoli. Omnis enim qui predicat verbum Dei #movem obiurgat terret triturat aream et vobis implet officium. Asinus vero est populus veniens de gentibus ut insideat ei Christus significatus in evangelio per pullum asine cui nullus insederat quia ad eum nec lex missa nec propheta utrique autem populo Christus appositus est in presepio id est utrique cibus est in altari. Ecce qualiter illud involutum excussum est. Ideoque prophete dicuntur excussi quibus excussis generati sunt apostoli et ita apostoli excussorum sunt filii qui manu Dei missi sunt usque ad fines terre.
Numérotation du verset  126,5 VI
Beatus 
interl.|  apostoli filii prophetarum sunt missi a manu Dei
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. qui enim plenus est seculi desiderio non est quo intret quod illi predicaverunt
vir 
interl.|  est ille

vir] om. ΩF cum Ps-α² Ps-Med
qui implevit desiderium suum ex ipsis \
interl.|  sagittis

implevit Ps-G ( plerique codd. ΩF edd. ) D14 D30 ΩF ΩP Δ Rusch cum Ps-R (nonnulli codd. edd. )] implebit Ps-R Ps-G Hi
non confundetur 
interl.|  non erubescet qui in Christo loquitur et eius honorem querit non suum
cum loquetur inimicis suis
interl.|  hereticis

confundetur... loquetur Ps-G ( F² Ψ B ² V D) D14 D30 Hi Ω ΩP Δ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina cum Ps-R ] confundentur... loquentur Ps-G Cor2 ( hebr. et Ieron. et nt. et grecus... non est ibi in singulari )
in porta. 
interl.|  in Christo
interl.|  in communi
interl.|  ut omnes noverint quid loquatur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria ( 126), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/10/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=26_8_126)