initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8.VIII Psalmi 109-151*>

Psalmus 127

Numérotation du verset   127 , 1 
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. CassiodorusCASSIODORUS. Nonus gradus est ut pacificus caste timeatur qui solus exaltat custodit edificat.
marg.|  CassiodorusCASSIODORUS. Primo bona timentis enumerat. Secundo optat bona timenti.

1 Codd. : (Ps. 127) Hi D14 D30 Δ Porta Rusch Ps-G| graduum] + propheta de Christo ad Ecclesiam dicit D30
Numérotation du verset   127 , I 
Beati omnes 
interl.|  miseri qui mundana
marg.|  BEATI  OMNES. CassiodorusCASSIODORUS. Sciendum quattuor esse timores preter naturalem qui omnibus inest scilicet mundanum sive humanum servilem initialem castum vel filialem. Humanus timor est quando timemus pati pericula carnis vel perdere bona mundi hic in primo gradu cum mundo deseritur sed timor divinus comes est per omnes gradus. Servilis cum per timorem gehenne continet se homo a peccato quo presentiam iudicis et penas metuit et timore facit quidquid boni facit. Non timore amittendi eternum bonum quod non amat sed timore patiendi malum quod formidat. Bonus est iste timor et utilis per quem paulatim fit consuetudo iustitie. Et succedit initialis timor quando incipit quod durum erat amari et sic incipit excludi timor a caritate et succedit timor castus de quo hic dicit quo timemus ne tardet ne discedat ne eo careamus ille utilis sed non permanens in eternum ut iste de quo hic dicit propheta.
qui timent 
interl.|  casto timore
Dominum : qui ambulant in viis eius. 
interl.|  CassiodorusCASSIODORUS. hoc ait ut non modo a malis separemur sed in fide ambulemus
Numérotation du verset   127 , 2 II
Labores
interl.|  ita beati sunt qui timent quia vel sine quia
interl.|  et o vos vel o tu quia omnes unus
manuum tuarum 
interl.|  vel fructum tuorum
marg.|  LABORES  MANUUM. CassiodorusCASSIODORUS. Et nota quod a pluribus cepit dicens beati. Sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter sequitur labores manuum etc.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Labores fructuum dicit cum deberet dicere fructum laborum sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem et ipsi iocundant et modo sunt cibus sed iocundior eorum fructus erit quando sancti venient cum ex portantes manipulos suos.
quia manducabis :
interl.|  iam in presenti de labore

quia Ps-G Hi D14 D30 Δ Porta] qui Ps-G (I V), om. Rusch cum Ps-R
beatus es 
interl.|  in futuro de fructu
et bene tibi erit. 
Numérotation du verset   127 , 3 III
Uxor tua 
interl.|  Ecclesia uxor Christi que est fertilis vinea, non in omnibus ut paleis sed in lateribus, id est qui inherent Christo
marg.|  UXOR  TUA. CassiodorusCASSIODORUS. Et si hoc ad litteram accipi posset tam nec omni timenti Deum convenit nec soli. Sed mystice bene accipitur et omni timenti generaliter convenit. Quasi diceret ita beatus es o tu timens quia uxor id est sensualitas bene est subdita rationi et sic manens in paradiso id est in quiete abundat in bonis operibus. Vel uxor sapientia viri de qua Salomon ama sapientiam tamquam sponsam et ipsa amplexabitur te que ut vitis uvas iocundos fructus bonorum operum dedit domus cogitatio cuius parietes sunt duo testamenta in quibus mens ut in lateribus domus consolidatur. Et de sapientia uxore filii nati non filie pro infirmitate hi circumdant mensam id est altare quando pane celesti satiantur. Comparantur novellis olivis que viridiores et fortiores et in fructu uberiores unde et lumen et fessorum levamen. Hic vitis et olive memorantur sicut vulnerato a latronibus infunditur vinum et oleum. In vino austeritas est iustitie in oleo lenitas misericordie illud ad vetus hoc ad novum testamentum pertinet.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel per uxorem intelligitur Ecclesia. Et dirigitur sermo ad Christum cum dicitur tua et tui nec tamen mutatur vox vel persona propter unitatem capitis et corporis unus enim homo Christus caput est et corpus et in capite quisque fidelium hoc habet.
marg.|  BENE. CassiodorusCASSIODORUS. Ubi bene est omnia bona confluunt ad gaudium suavitatis.
{t. 2 : Erfurt, f. 314va ; facsim., p. 628a} [Rusch, f. 314va ] sicut vitis abundans : in lateribus domus tue.
Numérotation du verset   127 , IV 
Filii tui 
interl.|  opera
interl.|  qui et uxor Ecclesia scilicet
sicut novelle olivarum : in circuitu mense tue. 
interl.|  quia pacifici oleum autem pacem figurat per caritatem sine qua nulla est pax

novelle Ps-G (K² Ψ B D edd.) Hi Ω Porta Δ Rusch cum Ps-R] novella Ps-G D30
Numérotation du verset   127 , 4 V
Ecce sic benedicetur homo :
interl.|  sed quare hoc ex timore Dei
interl.|  conclusio beati
qui timet Dominum. 
Numérotation du verset   127 , 5 VI
Benedicat tibi 
interl.|  benedictione

tibi Ps-G (plerique codd. et edd.) Hi D30 Ω Porta Δ Rusch cum Ps-Moz x] te Ps-G (R F I L M* Q* Φ RGV Ψ B* ) D14 cum Ps-R
Dominus 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. sed ne queras benedictiones has que non sunt ex Sion que etiam malis sunt sed potius
interl.|  que est
interl.|  id est eterna benedictione
marg.|  BENEDICAT. CassiodorusCASSIODORUS. Secunda pars ubi ex pietate postulat benedici timentes optat hic bona timenti que scilicet non sunt malis communia.
ex Sion : et videas
interl.|  ibi positus nunc spe tunc in re

videas Ps-G Hi Δ Rusch] videat Porta
bona Hierusalem omnibus diebus vite tue. 
interl.|  CassiodorusCASSIODORUS. cumulus bonorum eternitas
marg.|  VEL  DOMINUS. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Iudeorum.  ex sion progressus.  benedicat tibi ita.  ut videas bona non que transeunt sed bona.  Hierusalem omnibus diebus id est eterna que videbuntur semper quod non ista possunt.

stigmates 5. VI Sion* Hi D14 D30 Δ, Sion... Hierusalem* Rusch
Numérotation du verset   127 , 6 VII
Et videas filios filiorum tuorum :
interl.|  fructum bonorum operum. CassiodorusCASSIODORUS. vel eos qui doctrina tua generantur

Et Ps-G Hi D30 Δ Ω Porta Rusch] Ut Ps-G (V) D14
pacem super Israel
interl.|  omnia illa bona vocantur pax

pacem Ps-G (R² plerique codd. et edd.) Hi D30 Ω Δ Porta Rusch cum Ps-H Ps-R (R)] pax Ps-G (R* F L) cum Ps-R




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <26_8.VIII Psalmi 109-151*> - Psalmus 127 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=2). Consultation du 23/05/2018.