initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<26_8.VIII Psalmi 109-151*>

Psalmus 128

Numérotation du verset   128 , 1 
Canticum graduum.
marg.|  CANTICUM  GRADUUM. CassiodorusCASSIODORUS. Decimus gradus ut qui caste timet pro eo omnia ferat quod nunc expedit Ecclesie inter malos.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Mali et si audiunt verbum Dei tamen quotidie turbant Ecclesiam scandalis et tribulationibus qui in evangelio comparantur petrosis locis ubi semen aruit quia non habuit radicem quos ab Abel Ecclesia toleravit et incipit quasi respondeat querelis infirmorum quod tot malos ferant.
marg.|  CassiodorusCASSIODORUS. Ostendens primo que tulerit consolatur infirmos. Secundo agit de reprobatione persequentium ibi Dominus iustus.

1 Codd. (Ps. 128) : Hi D14 D30 Porta Rusch Ps-G | graduum] + Vox Ecclesie D30
Numérotation du verset   128 , I 
Sepe expugnaverunt 
interl.|  pro frequentia passionum
me 
interl.|  matrem
marg.|  SEPE  EXPUGNAVERUNT. Quasi o filii. Nolite mirari ad ista quasi nova que iam diu sustinui et ne turbemini quia etc.
marg.|  VEL  SEPE  EXPUGNAVERUNT. Quasi diceret expugnaverunt me sed mihi non nocuerunt. Etenim id est quia non potuerunt mihi prevalere. CassiodorusCASSIODORUS. Ut me finirent et consumerent quia etsi quidam sanctorum ad celum missi tamen non potuit Ecclesia finiri ideo ait non potuerunt mihi quia crescit Ecclesia in adversis.
a iuventute mea : 
interl.|  a primo tempore etatis Abel in quo solo aliquando erat Ecclesia et expugnata est a perfido fratre Chaym
dicat nunc Israel. 
interl.|  istud et non timeat istud cum senectus expugnatur consoletur se de preteritis
interl.|  dum licet ut alii instruantur
Numérotation du verset   128 , 2 II
Sepe expugnaverunt me 
interl.|  quid dicat
a iuventute mea : etenim non potuerunt mihi. 
interl.|  quare expugnaverunt quia non consensi eis quod ita ait
marg.|  ETENIM  NON  POTUERUNT  MIHI. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Scilicet prevalere ut me traherent in consensum peccati.
Numérotation du verset   128 , 3 III
interl.|  quia non potuerunt facere ut consentiam fecerunt ut portem ipsos fere usque in finem
interl.|  mentem fortem humilem
marg.|  SUPRA  DORSUM. CassiodorusCASSIODORUS. Quod mali nequeunt publice omnibus occulte singulis temptant suadere ut qui a facie venientes viderentur a tergo non sentiantur.
fabricabantur peccatores : prolongaverunt
interl.|  et sicut sepe epugnaverunt ita et diu quod ita ait
interl.|  CassiodorusCASSIODORUS. non sunt momentanee eorum insidie sed longe
marg.|  PROLONGAVERUNT. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Vel longe fecerunt a me iniustitiam suam quia etsi mali cum bonis in seculo si etiam in Ecclesia sint ne quis tamen putet iniquitatem iuxta iustitiam et si eos porto tamen longe est a me eorum iniquitas ne quis ergo timeat mixtos sibi malos qui longe sunt.
iniquitatem suam. 
interl.|  vel iniustitiam
interl.|  sepe expugnaverunt me peccatores. Sed non hic semper quia
Numérotation du verset   128 , 4 IV
Dominus iustus concidet cervices peccatorum : 
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. in hoc superbos sed cervicosos peccatores notat
marg.|  DOMINUS  IUSTUS. CassiodorusCASSIODORUS. Secunda pars ubi agit de reprobatione persequentium.

concidet Ps-G Δ etc.] concidit Clementina
Numérotation du verset   128 , 5 
confundantur
interl.|  cum viderint se damnari
et convertantur retrorsum
interl.|  inefficaces appareant
omnes qui oderunt 
interl.|  et qui ficte intrant oderunt
Sion. 
interl.|  Ecclesiam
marg.|  QUI  ODERUNT  SION. Quam non tantum manifesti persecutores sed etiam qui ficte intrant oderunt. Qui enim nolunt observare verbum Dei oderunt Ecclesiam.
Numérotation du verset   128 , 6 V
Fiant sicut fenum 
interl.|  herba que in alto nascitur sed sine radice
marg.|  FIANT  SICUT  FENUM. CassiodorusCASSIODORUS. Feno tectorum mali comparatur quia in culmine superbie nascuntur ubi non solide stant qui sepe dispereunt #an quam de vita tollantur. De quo Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia nullus in talibus fructus. CassiodorusCASSIODORUS. Qui manu vel sinu ab angelis portetur manus ad opera sinus ad conscientiam sed in neutro fructus est malis.
tectorum : quod priusquam
interl.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. quia mali ante sicci sunt quam de vita abeam
evellatur exaruit. 
interl.|  interius
marg.|  QUOD  PRIUSQUAM  EVELLATUR. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Nondum finiti sunt in iudicio Dei et iam non habent succum viriditatis.
Numérotation du verset   128 , 7 VI
De quo 
interl.|  feno id est aridis
non implevit manum suam qui metet :
interl.|  angeli sunt messores qui bonos fructus colligent ut offerant Deo qui grana separabunt a paleis. Sed hi de malis non implebunt manum vel sinum id est non colligent ex eis bonam operationem vel bonam cogitationem

implevit Ps-G (R L Q Ψ B² ) D14 ΩM Δ Porta Rusch Clementina Ps-R (nonnul. codd. edd.)] implebit Ps-R Ps-G Hi D30 Ed1455 Ed1530 metet Ps-G (Q Φ U G K Ψ B V D) Hi D14 D30 Ω Δ Porta Ed1455 Rusch Ed1530 Ps-R (nonnul. codd. edd.)] metit Ps-G
et sinum suum qui manipulos colliget

colliget Ps-G (M² Q Φ U G K V D) Hi D14 D30 Ω Δ Porta Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-R (nonnul. codd. edd.)] colligit Ps-R Ps-G
Numérotation du verset   128 , 8 VII
Et
interl.|  isti non colligentur quibus
non dixerunt 
interl.|  CassiodorusCASSIODORUS. qui per istam vitam transeunt ad patriam ubi prophete apostoli qui radicatos caritate benedicunt superbis quid futuri sunt dicunt.
marg.|  ET  NON  DIXERUNT. CassiodorusCASSIODORUS. Mos inter Hebreos erat ut viator operantibus benediceret ; unde hic dicitur e contrario quia inaniter operantibus benedictio nulla datur.
marg.|  ET  NON  DIXERUNT. Quos non colligent angeli quibus non predicaverunt apostoli. Et hoc est quod ait.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Et non dixerunt etc. Maxime Iudeis mos erat quibuscumque operantibus dicere benedictio Domini super vos.
qui preteribant benedictio Domini super vos : 
interl.|  non dixerunt
benediximus vobis in nomine Domini. 
marg.|  BENEDIXIMUS  VOBIS. CassiodorusCASSIODORUS. Bonis benedicunt non in suo sed in nomine Domini a quo omnia non ab eis.




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <26_8.VIII Psalmi 109-151*> - Psalmus 128 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber26_8.xml&chapitre=2). Consultation du 23/05/2018.