initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 23

Numérotation du verset Sir. 23,1 
Domine pater et dominator vite mee non relinquas me ne sinas me cadere in illis
marg.|  DOMINE  PATER. Quasi tuo munere factus sum tuo munere defendar a voragine vitiorum.
Numérotation du verset Sir. 23,2 
quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde {Erfurt, t. 3, f. 58ra ; facsim., t. 2, p. 767a} [Rusch, f. 58ra ] meo doctrinam sapientie ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
marg.|  QUIS  SUPERPONET. Desiderat in cogitatu suo flagella discipline et in corde doctrinam sapientie ne forte per ignorantiam non agnoscat delictorum pericula et multiplicent ei crimina pro quibus cadat in manus adversariorum.
Numérotation du verset Sir. 23,3 
et adincrescant ignorantie mee et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
interl.|  qui tribulant me exultabunt si motus fuero
Numérotation du verset Sir. 23,4 
Domine pater et Deus vite mee ne derelinquas me in cogitatu illorum
interl.|  demonum
Numérotation du verset Sir. 23,5 
Extollentiam oculorum meorum
interl.|  mentis elationem
ne dederis mihi et omne desiderium
interl.|  pravum
averte a me
marg.|  ET  OMNE  DESIDERIUM. Nolite diligere mundum neque ea que in mundo sunt.
Numérotation du verset Sir. 23,6 
aufer a me ventris concupiscentias
interl.|  castrimargiam
et concubitus
interl.|  fornicationis scilicet
concupiscentie ne apprehendant me et anime irreverenti
interl.|  ne capiar huiusmodi vitiis
et infrunite
interl.|  insipienti
ne tradas me
interl.|  tradi permittas
Numérotation du verset Sir. 23,7 
DOCTRINA ORIS.
Doctrinam oris
interl.|  disciplinam verborum
audite filii
interl.|  discite servate
et qui custodierit illam non periet in labiis suis
interl.|  falsitate scilicet maledictione pariurio detractione
nec scandalizabitur in operibus nequissimis
Numérotation du verset Sir. 23,8 
in vanitate sua
interl.|  voluptatis scilicet desideriis
marg.|  IN  VANITATE  SUA. Quia illam preponit amori Dei et desiderio eterne beatitudinis.
apprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
Numérotation du verset Sir. 23,9 
iurationi non assuescat os tuum multus enim casus in illa
marg.|  IURATIONI  NON  ASSUESCAT. Vetat iuramentum ne fiat pariurium. Unde : Nolite iurare neque per celum neque per terram etc.
Numérotation du verset Sir. 23,10 
nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris immunis ab eis
Numérotation du verset Sir. 23,11 
sicut enim servus interrogatus
interl.|  castigatus tormentis
assidue a livore
interl.|  crimine livoris
non minuetur
interl.|  sed magis ad odium provocatur
sic omnis iurans et nominans
interl.|  in iuramento nomen Dei et sanctorum iuramento
in toto a peccato non purgabitur
interl.|  sed polluetur
Numérotation du verset Sir. 23,12 
vir multum iurans implebitur iniquitate
interl.|  mendaciter vel inutiliter
et non discedet a domo
interl.|  corpore
illius plaga
interl.|  vindicte
Numérotation du verset Sir. 23,13 
et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit
interl.|  manifestare veritatem iurando
delinquet dupliciter
marg.|  DUPLICITER. Quia per simulationem celat veritatem et alios per falsitatem mittit in errorem.
Numérotation du verset Sir. 23,14 
et si in vacuum
interl.|  otiose
iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius
interl.|  inferni supplicio ubi vermis non moritur et ignis non extinguitur
Numérotation du verset Sir. 23,15 
est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
marg.|  EST  ET  ALIA  LOQUELLA. Blasphemia que supradictis peior est unde oportet ut non inveniatur in hereditate Iacob id est populo Ecclesie qui supplantat vitia et in virtutibus servit Deo.
Numérotation du verset Sir. 23,16 
etenim a misericordibus
interl.|  electis
omnia hec auferentur et in delictis non volutabunt
interl.|  inquinabuntur
Numérotation du verset Sir. 23,17 
indisciplinose {Erfurt, t. 3, f. 58rb ; facsim., t. 2, p. 767b} [Rusch, f. 58rb ] non assuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
interl.|  doli detractionis erroris blasphemie
marg.|  INDISCIPLINOSE. Quasi disciplinam ne deseras et indisciplinato ore sermones tuos ne proferas.
Numérotation du verset Sir. 23,18 
memento patris
interl.|  Dei
et matris tue
interl.|  Ecclesie
in medio
interl.|  doctrina eorum et exemplo undique vallatus
enim magnatorum consistis
interl.|  patriarcharum prophetarum apostolorum
Numérotation du verset Sir. 23,19 
ne forte obliviscatur te
interl.|  pro iniquitatibus
in conspectu illorum et assiduitate tua infatuatus improperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tue maledicas
interl.|  tempus scilicet mortalitatis et culpam prevaricationis
Numérotation du verset Sir. 23,20 
homo assuetus in verbis improperii
interl.|  hereticus cuius os maledictione et amaritudine plenum est
in omnibus diebus suis non erudietur
interl.|  catholica doctrina
Numérotation du verset Sir. 23,21 
duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
Numérotation du verset Sir. 23,22 
anima calida quasi ignis ardens non extinguetur
interl.|  mens scilicet avari qua ardet concupiscentia terrenorum nec mitigatur donec terreno lucro compescatur
donec aliquid gluttiat
marg.|  ANIMA  CALLIDA. Rabanus MaurusRABANUS. Heretici et schismatici ardentem animam habent dum ambitiose querunt humanam laudem qui perverse mentis more carnis incendunt ignem dum prave doctrine auditoribus immittunt errorem. Ipsi sunt fornicarii qui pactum quod cum Deo in baptismate pepigerunt non servaverunt sed virum priorem relinquentes cum idolis fornicati sunt.
Numérotation du verset Sir. 23,23 
et homo nequam in ore carnis sue
interl.|  superbus elatione cordis carnalis intumescens
non desinet
interl.|  inferre contumeliam
donec incendat ignem
interl.|  odii inimicicie
Numérotation du verset Sir. 23,24 
homini fornicario omnis panis dulcis
interl.|  voluptas fornicationis
non cessabit transgrediens a lecto suo
interl.|  donec moriatur in lecto suo id est mortale peccatum actualis libidinis perficiat
Numérotation du verset Sir. 23,25 
omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
Numérotation du verset Sir. 23,26 
tenebre circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit
interl.|  alias circunspexit
me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
marg.|  TENEBRE  CIRCUMDANT. Qui castitatis virtutem perdit ut faciat opera tenebrarum neminem putat scire quod agit et Deum omnium conditorem fallatie se credit cum vultus Domini sit superfacientes mala.
Numérotation du verset Sir. 23,27 
et non intellexit
interl.|  alias intelligit

intellexit] intelliget Weber
quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
Numérotation du verset Sir. 23,28 
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum
interl.|  cogitationes actiones
et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
interl.|  omnia nuda et aperta oculis eius
marg.|  OCULI  DOMINI. Quia illi nihil preteritum nihil futurum est omnia presentia sunt.
Numérotation du verset Sir. 23,29 
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita
interl.|  ante omnia presciebat qua facit peremptoria
sic et post perfectum respicit omnia
Numérotation du verset Sir. 23,30 
hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit apprehendetur
interl.|  laquao perditionis
marg.|  HIC  IN  PLATEIS. Adulter libidinosus de quo superius dictum est qui quasi equus et mulus lasciviendo discurrit perlatam et spaciosam viam que ducit ad mortem.
Numérotation du verset Sir. 23,31 
et erit
interl.|  in iudicio
dedecus omnibus
interl.|  sordibus vitiorum pollutus
interl.|  sanctis
Numérotation du verset Sir. 23,32 
sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
marg.|  SIC  ET  MULIER. Equaliter et in viro et in femina damnatur ad ulterium et germen huius copule abominabile est Deo. Mystice autem hereticorum synagoga vel anima heretica pravitate decepta abominabilis est Deo quia relinquit virum priorem qui sibi eam in baptismate copulavit et ornamento virtutum decoravit.
Numérotation du verset Sir. 23,33 
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit
interl.|  quia fidem patrum et traditionem scripturarum sequi noluit
et secundo virum
interl.|  Deum
suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est
interl.|  diabolo sociata
et ex alio viro filios statuit sibi
interl.|  prava dogmata et perversa opera que instinctu diaboli generavit
Numérotation du verset Sir. 23,34 
hec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
marg.|  HEC  IN  ECCLESIAM. Quia eius perversitas in conventu fidelium per solertiam doctorum declaratur.
Numérotation du verset Sir. 23,35 
non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
marg.|  ET  RAMI. Quia secta illius fundamentum veritatis non habet fructum bonorum operum gignere non potest.
Numérotation du verset Sir. 23,36 
derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur
Numérotation du verset Sir. 23,37 
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
interl.|  quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
Numérotation du verset Sir. 23,38 
et gloria magna est sequi Dominum
interl.|  qui in luce ambulat non offendit
longitudo enim dierum assumetur ab eo
marg.|  LONGITUDO  ENIM. Quia in eterna beatitudine ineternum permanebunt qui sequuntur Deum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_23)