initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 24

Numérotation du verset Sir. 24,1 
SAPIENTIE LAUS. Sapientia
interl.|  Christus
laudabit
interl.|  laudabilem ostendit
animam
interl.|  vitam
suam et in Deo honorabitur
interl.|  in celis cum Patre et Spiritu est et in terra adoratur
et in medio populi sui
interl.|  christiani
gloriabitur
Numérotation du verset Sir. 24,2 
et in ecclesiis
interl.|  conventibus fidelum
altissimi
interl.|  Dei
aperiet os suum
interl.|  unde aperuit os suum dicens : beati pauperis spiritu
et in conspectu virtutis illius gloriabitur
marg.|  VIRTUTIS  ILLIUS. Angelorum religiosorum. Unde : gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis.
Numérotation du verset Sir. 24,3 
in medio populo
interl.|  christiani
Exaltabitur
interl.|  exaltate Domium Deum nostrum
et in plenitudine sancta
interl.|  unde : de plenitudine eius omnes accepimus
Admirabitur
interl.|  mirabilis Deus in sanctis suis
marg.|  ET  IN  MEDIO  POPULI. Quia in ostensione miraculorum ad laudem Dei provocabat populum. Unde : omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo.
Numérotation du verset Sir. 24,4 
in multitudine electorum habebit laudem
interl.|  » Laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi ».

Ps. 116, 1.
et inter benedictos
interl.|  sanctos
benedicetur dicens
interl.|  qui est super omnia benedictus in secula
Numérotation du verset Sir. 24,5 
Ego
interl.|  sapientia
ex ore Altissimi
interl.|  verba sapientie
prodivi primogénita
interl.|  secundum deitatem
ante omnem creaturam
marg.|  EGO  EX  ORE. Quia Verbum consubstantiale coeternum.
marg.|  Quia non sum creatura sed ab initio ex Patre genita per quam omnis creatura. Dicitur tamen primogenitus omnis creature non tempore scilicet ses honore secundum illud : Filius meus primogenitus Israel.
Numérotation du verset Sir. 24,6 
ego in celis
interl.|  spiritalis creature angelis scilicet
feci ut oriretur lumen indeficiens
interl.|  rationis et intelligentie
et sicut nebula texi omnem terram
interl.|  corporalem creaturam
interl.|  omnem naturam
marg.|  EGO  FECI  IN  CELIS. In celis oritur lumen nebula tegitur caro quia sicut claritate sua precellit obscuritatem nebule sic spiritalis creatura corporalem precellit dignitatem.
Numérotation du verset Sir. 24,7 
ego in altis
interl.|  supra omnem creaturam cum Patre et Spiritu
interl.|  significat divinam naturam
interl.|  celestia
marg.|  THRONUS  MEUS. Humanum corpus nullo pondere peccati pregravatum sed Dei virtute sublimatu in quo potentia divinitatis iudicia sua exercuit. Unde : ecce Dominus ascendet super nubem levem etc.
Numérotation du verset Sir. 24,8 
gyrum celi circuivi sola
interl.|  omnipotentiam sapientie et fortitudinem significat
et in profundum abyssi
interl.|  omnia scilicet qua sunt sub terra
penetravi et in fluctibus maris ambulavi
interl.|  omnibus qua in mari sunt et in terra
Numérotation du verset Sir. 24,9 
et in omni terra steti
interl.|  unde : laudent illum celi et terra mare et omnia qua in eis sunt
et in omni populo
Numérotation du verset Sir. 24,10 
et in omni gente primatum habui
interl.|  rationali creatura
Numérotation du verset Sir. 24,11 
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi
interl.|  unde : dedit ei nomen quod est super omne nomen ut in nomine eius omne genu flectatur etc.
et in his omnibus requiem quesivi et in hereditate eius morabor
interl.|  gentibus ex quibus congregatur Ecclesia qua eius est hereditas unde : hereditas mea preclara est mihi
Numérotation du verset Sir. 24,12 
tunc precepit et dixit mihi creator ómnium
interl.|  Filius secundum humanitatem intelligit Patrem maiorem
et qui creavit me requievit in tabernaculo meo
interl.|  humane nature in qua habitavit plenitudo divinitatis
marg.|  CREAVIT. Secundum humanitatem singulari puritate de Spiritu Sancto conceptam de virgine editam.
Numérotation du verset Sir. 24,13 
et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis ede radices
marg.|  IN  IACOB. Incarnatione salvatoris specialiter Iudeis uti concessum est et specialiter ad Iudeos venit. Unde : « Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel ». Unde per Iacob figurantur Iudei, per Israel vero gentiles.
Numérotation du verset Sir. 24,14 
ab initio ante seculum creata sum et usque ad futurum seculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi
marg.|  AB  INITIO. Sacramentum incarnationis ante secula prescitum et predestinatum permanet in seculum seculi et inhabitationes Ecclesie, id est ritum vere religionis, disposuit.
Numérotation du verset Sir. 24,15 
et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi
interl.|  super quem requiescit spiritus meus nisi super humilem et quietum
et in Hierusalem potestas mea
interl.|  manifesta scilicet quia ibi voluntas eius adimpletur
marg.| marg. ET  SIC  IN  SION. Sion Ecclesia que et Hierusalem que a primo iusto usque ad novissimum edificatur in qua sapientia quotidie fructificat.
Numérotation du verset Sir. 24,16 
et radicavi in populo honorificato
interl.|  christiano qui nomine Christi honoratur qui pars eius et hereditas est
et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
interl.|  quia illi membra sunt corporis eius cum sit ipse omnia in omnibus
Numérotation du verset Sir. 24,17 
quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion
interl.|  arbores sunt altitudinis et odoris precipui
marg.|  IN  LIBANO. Rabanus MaurusRABANUS. Libanus mons est Phenicis dictus athure quod ibi colligitur. Sion collis est urbi super eminens et interpretatur speculum. Hec ergo nomina arborum et montium eminentioribus Christi membris conveniunt que dicere possunt Christi bonus odor sumus Deo et quorum conversatio in celis est. Odor quoque cedri serpentes interimit et fugat unde disce et adoratam tabulis accendere cedrum et sancti doctores virtute verbi repellunt hereticos. Resina quoque eius qui cedrina dicitur liniti libri nec tinea nec senectute deficiunt et doctorum spiritali sensu scriptura confecta nulla hereticorum astutia corrumpitur vel vetustate consumitur. Cipressus medendis apta corporibus venustatem come sue nullo deponit impulsu constantiam et actionem eorum exprimens qui altioribus Ecclesiam ornant virtutibus.
Numérotation du verset Sir. 24,18 
et quasi palma exaltata sum
interl.|  palma aurea coronantur victores
in Cades
interl.|  qua mutata vel translata interpretatur quia Ecclesia ab idolorum cultura ad verum Deum translata est
et quasi plantatio rose
interl.|  rosa dicta quod rutilo colore rubeat et martyrium significat
in Hiericho
interl.|  Iericho interpretatur odor eius vel luna et est quasi plantatio rose in Hierusalem cum odor virtutum in passione martyrii redolet in sanctis
marg.|  QUASI  PALMA. Arbor diuturnis foliis et suavibus pomis palma dicta quia victricis manus est ornatus vel quia in modum humane palme ramos expandit hanc Greci Phenicem dicunt quia phenix avis multo tempore vivit huic comparatur Ecclesia que incorvari ad terrena despiciens ad celestia se sustollit ut finito agone celestem palmam suscipiat et quasi folia diuturna verba recte confessionis perpetuo conservat.
Numérotation du verset Sir. 24,19 
quasi oliva speciosa in campis
marg.|  QUASI  OLIVA. Grece oleon fructus scilicet. Olea enim arbor dicitur succus oleum. Est autem arbor pacis in signis per hanc Ecclesia signatur que campos totius mundi decore illustrat et speciali gratia per unctionem crismatis sanctificat.
et quasi platanus exaltata sum
interl.|  qui redemptionis nostre sacramentum cunctis innotuit nationibus
marg.|  QUASI  PLATANUS. Platanus altitudinem foliorum dicta vel quia patula et ampla. Nam platos greci amplum vocant. Nomen ergo et formam arboris expressit dicens quasi platanus dilatata sum in plateis. Est autem teterrima et mollis foliis et vitibus similis et Christum significat qui per membra sua in orbe dilatatur mitis et mansuetus.
iuxta aquam in plateis
Numérotation du verset Sir. 24,20 
Sicut
interl.|  doctrine spiritalis gratie
interl.|  loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis
interl.|  vel aspaltum
marg.|  SICUT  CINNAMOMUM.   Cinnamomum et balsamum aromatice arbores sunt cinnamomum dictum quia cortex eius in modum canne rotundus et gracilis gignitur in India et Ethiopia frutice brevi duorum tantum cubitorum colore sub nigro vel cinereo tenuissimarum virgarum. Nam quod crassum est despicitur. Gracilius vero carius. Quod cum frangitur visibile spiramentum emittit in modum nebule vel pulveris.
marg.|  BALSAMUM. Aspaltum, dicit Plinius in eodem curriculo, celi nascitur spina candida magnitudine arboris modice flore rose radix eius unguentis expetitur. Tradunt in quocumque frutice curuetur arcus celestis eandem quecumque sit aspalti suavitatem odoris exire. Quidam Elisei sceptrum vocant. Probatur in colore ruso vel igneo tactu spisso et odore castorei hec pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputantur et significant humiles spiritu qui quasi purpureo colore vestiti memores dominice passionis pro Domino parati sunt mori.

balsamum] aspaltum Weber
aromatizans odorem dedi quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris
interl.|  sanctorum continentia myrrha enim puncta corpora non putrescunt sic continentia membra nostra servat incorrupta
Numérotation du verset Sir. 24,21 
marg.|  QUASI  MYRRHA. Myrrha est in Arabia arbor quinque cubitis alta spine similis quam achanton vocant Greci cuius gutta viridis et amara. Unde et nomen accepit que omnia conveniunt mortificationi carnis que amara ad tempus sentitur sed in spe semper virentes patrie libenter #su[s]cipitur ; Unde regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi etc. Spine autem comparantur quia ubi mentem salvet corpus affligit. Gutta sponte manans pretiosior est. Elicita corticis vulnere vilior quia maioris est virtutis corpus sanum (cui adridum copia rerum) mortificare quam egrotum vel paupertate afflictum.
et quasi storax et galbanus et ungula et gutta
marg.|  QUASI  STORAX.   Storax galbanus ungula et gutta pigmenta sunt pretiosa apud medicos et significant virtutum species que ad curationes hominem adhibent medici spiritales. Storax enim arbor Arabie similis malocytonii cuius virgule inter canicule ortum cavernatim lacrimam fluunt que in terram cadunt inmunda est sed cum primi corticis scrobe fossa servatur. Que virgis e calamis inheserit munda est et albida. De hinc fulva fit solis causa et ipsa storax calamitates piguis resina odoris iocundi. Et quasi melosum liquorem emittens. Storax dicta quia est gutta arboris profluens et congelata nam Greci stiriam guttam dicunt.
marg.|  ET  GALBANUS. Galbanum, secundum Plinium, dat Syria in Amarano monte feruleque eiusdem nominis, resine modo, quod stagonitim appellant ; quod maxime non putrescit si convenientia laudant cartilaginosum, purum ad similitudinem amoniace minimeque lignosum.
marg.|  UNGULA. Ungula est qui in Exodo ‘onyca’ dicitur, grece enim onix, latine ungula quia humane ungui assimilatur.
marg.|  GUTTA. Gutta que est amonica dicitur lacrimas, stillat in arenis cuius duo genera sunt stracon quod masculi thuris similitudinem habet et maxime probatur et pirama quod pingue et arenosum adulteratur enim arenis velut nascendo apprehensis glebis tamen minimis et purissimis probatur. Gutta vero curat quaslibet duritias. Hee ergo species Domini precepto ad thymiama conficiendum deputate sunt ubicumque enim thymiama habemus in hebreo nethotha legitur quod Aquila storacem transtulit et significat orationis incensum cum odore virtutum thymiama ex aromatibus compositum facimus cum in altari boni operis virtutum multiplicitatem fovemus quod mixtum et purum sit quia quanto virtus virtuti iungitur tanto incensum sincerius exhibetur.

Plinius maior, Naturalis historia, lib. 12, par. 126, t. 2, p. 417.6-8 : « Dat et galbanum Syria in eodem Amano monte e ferula, quae eiusdem nominis, resinae modo; stagonitim appellant. Quod maxime laudant cartilaginosum, purum ad similitudinem hammoniaci minimeque lignosum ».
Syria] corr. , sirta pro siria cacogr. Rusch | feruleque] coniec. , ferineque cacogr. Rusch | stagonitim] corr., stagolithim Rusch |
et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam
interl.|  qui nullam habet in se erroris maculam sed puram et sinceram doctrinam qua profert odorem virtutum et spiritalem gratiam infundit mentibus fidelium
marg.|  LIBANUS.   Libanus, ut aiunt, arbor est in Arabia cortice et folio lauro similis succum amigdali modo emittens que bis in anno colligitur autumno scilicet et vere sed autumnali collectioni preparatur inciso cortice in estatis fervore et prosiliente spuma pingui que concreta densatur ubi loci natura poscat regere palmea excipiente quod in arbore hesit ferro putatur depectitur. Ideo corticosum videtur purissimum hoc est thus candidum. Secunda vindemia preparatur hieme incisis corticibus. Rubrum hic exit nec comparandum priori. Novelle arboris candidius sed veteris est odoratius quod ex eo pependit rotunditate gutte masculum vocatur. Regio thurifera nuncupatur sarma undique rupibus in via et dextera stopulis maris in accessa. Sarma quidem mysterium interpretatur. Arbores sponte nascuntur et significant eos qui ex voluntate non ex legis necessitate operantur. Incisis arboribus lacrima fluit quia conpuncta humilium corda puram Deo orationem emittunt.
marg.|  LIBANUS in hebreo candorem significat. In greco thus unde in Canticis ubi legimus ad collem thuris quidam codices habent ad collem Libani.
et quasi balsamum non mixtum odor meus
marg.|  BALSAMUM. Balsami arbor in Iudea tantum intra viginti iugera erant. Sed postquam Iudea Romani potiti sunt latis collibus propagata est. Stirpe similis viti foliis rute sed albioribus semperque manentibus. Arbor   balsamum lignum filobalsamum alias xilobasmum dicitur fructus vel semen carpobalsamum sucus opobalsamum quia percussus ferreis vinculis cortex per cavernas eximii odoris gutta distillat. Caverna enim grece ope dicitur cuius gutta admixta ciprino oleo vel melle adulteratur. Sed probatur esse sine melle si cum lacte coagulaverit. Sine oleo si instillata aqua vel admixta ficile resolvatur et si lanee vestes ex ipso pollute non maculentur. Adulteratum quique sicut lacte non coagulat et sicut oleumin aqua super natat et vestem laneam maculat. Balsama pura ardente sole manu sustineri non possunt. Arbores balsami more vinearum coluntur et adminiculis sustinentur viti enim similiores sunt quam mirto perpetua coma insignes duobus cubitis eminentes. Semen vero habet vini gustum colre rufum. Ramus crassior quam mirti qui certo anni tempore balsamum sudat. Agricole quoque acutis lapidibius vel osseis cultellis solent incidere nam ferri tactus noxius est. Per incisiones manat sucus odoris eximii et lacrimis pulcre rorantibus lanis parva colligitur in cornua. Gratia precipua debetur lacrime secunda semini tertia cortici minima ligno Christus quoque humilis in carne sed plenus gratia et virtute vulneratus est propter iniquitates nostras et nobis vite et salutis sacramenta profudit unde :   et quasi balsamum non mixtum odor meu s.
Numérotation du verset Sir. 24,22 
ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratie
marg.|  TEREBINTHUS. Arbor est cuius resina carissima et nascitur in Syria mascule infructuose feminarum duo genera sunt alterius fructus rubet lentis magnitudine alterius pallet nec faba grandior odore iocundo fructu simiosus idem.
marg.|   Terebinthus in Macedonia brevis arbor et fructuosa. Inda Troadis Masco Syrie magna materies flos racemosus sicut olive sed rubes folia habet densa et folliculos emitentes quedam animalia quasi culices. Pleniorque resina que de cortice erumpit. Per terebinthum signatur Ecclesia que per totum orbem ramos predicationis et fidei extendit cuius resina precipua id est animarum medicina. Masculi huius arboris sine fructu sunt quia qui in se confidunt fructum virtutis non faciunt feminarum vero duo genera sunt alterius fructus rubeus alterius pallidus cum vite maturescunt. Qui enim infirmitatem suam agnocunt et spem suam in Domino ponunt fructum maritirii sibi exquirunt aut per continentiam et munditiam cordis et corporis spiritale premium possidebunt quia cum mulieribus non sunt coinquinati et sine macula sunt ante thronum Dei.
Numérotation du verset Sir. 24,23 
ego quasi vitis
interl.|  "Ego sum vitis vera et vos palmites"
interl.|  cuius vinum letificat cor hominis qui bibens sanguinem eius gaudet et redemptionis laudat sacramentum

Cf. Io. 15, 1 ; Io. 15, 5.
fructificavi suavitatem odoris
interl.|  per orbem spergendo evangelii predicationem
et flores mei fructus honoris et honestatis
Numérotation du verset Sir. 24,24 
ego mater
interl.|  sapientia
pulchre dilectionis
interl.|  vere caritatis
et timoris
interl.|  salutaris
et agnitionis
interl.|  spiritalis
et sancte spei
interl.|  omne datum optimum desursum est
Numérotation du verset Sir. 24,25 
interl.|  presentis et future per ipsam enim vivimus movemur et sumus et per ipsam vitam eternam habemus
et veritatis in me omnis spes vite et virtutis
Numérotation du verset Sir. 24,26 
transite ad me omnes qui concupiscitis me
interl.|  filios affectuose monet
et a generationibus meis implemini
interl.|  venite ad me qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos
Numérotation du verset Sir. 24,27 
Spiritus
interl.|  sanctus qui communis Patri et FiIio
enim meus super melle dulcis
interl.|  quia caritas Dei per Spiritum infunditur cordibus electorum incomparabiliter est dulcis
et hereditas mea super mel et favum.
interl.|  qua erit in visione Dei."Oculus enim non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit que preparavit Deus diligentibus se".

Cf. 1Cor. 2, 9.
que] corr. , qui Rusch
Numérotation du verset Sir. 24,28 
Memoria mea
interl.|  spiritales delicie cum habentur desiderium accendunt
in generatione seculorum
interl.|  qui sapientia Dei et homines et angeli sine fine collaudant
Numérotation du verset Sir. 24,29 
qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
marg.|  QUI  EDUNT  ME. Edimus sapientiam et bibimus quia plena et perfecta est refectio et tanto plus a comedente esuriuntur quanto ab esuriente amplius comeduntur. In corporalibus appetitus placet experientia displicet unde : gustate et videte quoniam suavis est Dominus etc.
Numérotation du verset Sir. 24,30 
qui audit
#obedit unde : si quis diligit me sermonem meum servat
me non confundetur
interl.|  quia eterna mercede coronabitur
et qui operantur in me non peccabunt
interl.|  qui manet in Deo non peccat
Numérotation du verset Sir. 24,31 
qui elucidant me
interl.|  plene scilicet et perfecte percipiunt
vitam eternam
interl.|  qui est viso Dei
habebunt
Numérotation du verset Sir. 24,32 
hec
interl.|  continet
omnia liber vite et testamentum {Erfurt, t. 3, f. 59va ; facsim., t. 2, p. 770a} [Rusch, f. 59va ] Altissimi
interl.|  hic est liber novum et veterum testamentum in quo est agnitio veritatis

et] om. Weber
et agnitio veritatis
Numérotation du verset Sir. 24,33 
legem mandavit Moyses in preceptis iustitiarum
interl.|  ut peccatum scilicet caverent et in virtutibus Deo servirent
et hereditatem
interl.|  promisit
domui Iacob et Israel promissionis
interl.|  de adventu Christi vel redemptione humani generis
Numérotation du verset Sir. 24,34 
posuit David puero suo
interl.|  Christus de David secundum carnem
excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum
interl.|  non Salomonem qui per peccatum perdidit regnum sed Christum verum pacificum qui fortior fortem armatum superavit et spolia eius distribuit cui regni non erit finis
marg.|  POSUIT  DAVID. Quattuor paradisi flumina ex uno fonte procedentia assimilat regi qui ortus est de David quia de Christo quattuor evangelia procedunt que totam terram predicatione infundunt et germinare faciunt. Ab eo Iordanis procedit id est baptismi sacramentum ad abluendum genus humanum. Qui mittit disciplinam sicut lucem quia precepta eius vite eterne tribuunt unde : docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti docentes servare omnia quecumque mandavi vobis.
Numérotation du verset Sir. 24,35 
qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum
marg.|  QUASI  PHISON. Phison qui et Ganges qui de paradiso exiens vadit ad Indiam et interpretatur caterva quia scilicet magnis fluminibus impletur. Ganges autem dicitur a Gangaro rege Indie et fertur sicut Nilus superorientis terras exundare.
marg.|  SICUT  TIGRIS. Tigris : fluvius Mesopotamie qui pergit contra Assyrios et, post multos circuitus, in mare Mortuum fluit ; et Tigris vocatur quia, sicut tigris bestia, velociter fertur.
Numérotation du verset Sir. 24,36 
qui adimplet quasi Euphrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis
marg.|  QUASI  EUPHRATES. Euphrates fluvius Mesopotamie gemmarum fertilis. Euphrata enim hebraice fertilitas latine. Mesopotamiam namque per loca irrigat sicut Nilus Alexandriam. Salustius asserit Tigrim et Euphraten uno fonte in Armenia meare sed postea dividuntur maximo inter se spacio. Terraque que ab ipsis ambitus Mesopotamia dicitur.
marg.|  QUASI  IORDANIS. Iordanis fluvius Iudee a duobus fontibus nominatus : ‘Ior’ scilicet et ‘dan’ quibus federatis colligitur. Nascitur sub Libano monte et dividit Iudeam et Arabiam et iuxta Hiericho influit mari Mortuo.
euphrata] scrips., Eufrata Rusch hic et ubique
Numérotation du verset Sir. 24,37 
qui mittit disciplinam sicut lucem et assistens quasi Geon in die vindemie
marg.|  QUASI  GYON.   Gyon . Hic Ethiopiam cingit. Sic vocatus quia irrigat terram Egypti ge enim grece terram significat qui apud Egyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit qui fecunditatem efficit unde et Nilus dictus est.
Numérotation du verset Sir. 24,38 
qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam
marg.|  QUI  PERFICIT  PRIMUS. Christus auctor est sapientie spiritalis qui per Moysen primum condidit legem inspiravit prophetas docuit apostolos et evangelista nec alius plenus et perfectus est investigator sapientie Dei nisi ipse qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Deus unde : nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius etc.
Numérotation du verset Sir. 24,39 
a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna
marg.|  A MARI  ENIM. Mare significat profunditatem sapientie inestimabilem et incomprehensibilem esse quem nemo penetrare potest nisi unus et solus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus qui se ipsum vere novit et consilium suum et dat tantum nosse creature sue quantum expedit.
Numérotation du verset Sir. 24,40 
ego sapientia
interl.|  Christus
effudi flumina
interl.|  per mundum
interl.|  evangelii
Numérotation du verset Sir. 24,41 
Ego
interl.|  Christus
quasi tramis aque immense de fluvio,
interl.|  quo inebriant mentes fidelium
marg.|  QUASI  TRAMES  AQUE. Quia Deus de Deo lumen de lumine. Tropice de Pater origo divinitatis quia de Patre gignitur Filius et procedit Spiritus qui per aquam significatur unde flumina de ventre eius fluent aque vive et alibi. Aqua sapientie salutaris potabit illum.
ego quasi fluvius
marg.|  EGO  QUASI  FLUVIUS. Sapientia comparatur fluvio rapidissimo et aqua egredienti de paradiso quia doctrina Christi prodiens de celesti thesauro omnia obstacula reorum et persecutionum fortitudine sua dirupit ut per ora predicatorum per totum orbem largissime fluat, unde : « In omnem terram exivit sonus eorum » etc.

Ps. 18, 5.
Doryx et sicut aqueductus exivi a paradiso
marg.|  DORIX. Araxes (ut putant)   fluvius Armenie qui ab eodem monte cum Euphrate diversa specie oritur sic dictus quia de rapacitate sua cuncta prosternit unde, cum Alexander transgressurus pontem, super eum fabricasset concitatus pontem diruit et brevi intervallo ab Euphratis ortu tollens caput in mare Caspium fertur. Doricus a Grecis dici putatur. Pars enim grece gentis Doris nuncupatu, unde tertia lingua Grecorum Dorica dicitur.
Numérotation du verset Sir. 24,42 
dixi rigabo meum hortum
interl.|  Ecclesiam quam ipsa veritas doctrina sua rigat et inebriat ut fructum specialis partus quotidie proferat.
plantationum et inebriabo pratus mei fructum
Numérotation du verset Sir. 24,43 
et ecce facta est mihi tramis
interl.|  per totum orbem
Abundans
interl.|  affluens scilicet doctrina
et fluvius meus propinquavit ad mare
interl.|  usque ad finem terre scilicet
Numérotation du verset Sir. 24,44 
quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus
interl.|  quia oritur a sole iustitie de quo dicitur : visitavit nos oriens ex alto
et enarrabo illam usque in longinquo
Numérotation du verset Sir. 24,45 
penetrabo omnes inferiores partes terre
interl.|  id est carnalia corda perscrutabor

omnes] om. Weber
et inspiciam omnes dormientes
interl.|  somno ignorantie
et illuminabo {Erfurt, t. 3, f. 59vb ; facsim., t. 2, p. 770b} [Rusch, f. 59vb ] omnes sperantes in Domino10 

omnes] om. Weber 10  Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Sir. 24,46 
adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam querentibus sapientiam
interl.|  quia non cessat scriptura sacra docere genus humanum ut sint omnes inexcusabiles
marg.|  ADHUC  DOCTRINAM. Significat huius operis scriptor librum esse mysticum et utilem ad legendum historice enim moralitatem docet et allegorice fidei sacramentum.
et non desinam in progenies illorum usque in evum sanctum
Numérotation du verset Sir. 24,47 
videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem
marg.|  VIDETE  QUONIAM. Ecclesiasticus doctor non solum sibi sed et aliis scribendo et docendo proficit unde : qui docti fuerint fulgebunt sicut splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stelle imperpetuas eternitates.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_24)