initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 25

Numérotation du verset Sir.   25 , 1 
in tribus placitum est spiritui meo que sunt probata coram Deo et hominibus
Numérotation du verset Sir.   25 , 2 
concordia fratrum et amor proximorum
interl.|  unde : solliciti servate unitatem spiritus in vinculo pacis
et vir et mulier sibi consentientes
interl.|  qui diligit proximum legem implevit
marg.|  VIR  ET  MULIER. Viri diligite uxores vestras sicut et Christus Ecclesiam possumus in viro spiritum in muliere animam accipere qui si in timore et dilectione Dei consenserint quitquid petierint fiet eis unde : si duo consenserint ex vobis fiet illis.
Numérotation du verset Sir.   25 , 3 
tres species odivit anima mea et aggravor valde anime illorum
interl.|  quia mihi contraria sentiunt
marg.|  TRES  SPECIES. Possunt hec ad diabolum transferri qui pauper et superbus est. Cum enim per superbiam perdiderit gloriam superbire non cessat. Dives et mendax est. Unde : cum loquitur mendacium ex proprio loquitur quia mendax est et pater eius. Senex et fatus est. Unde : melior est puer et pauper et sapiens quam rex senex et stultus qui nescit providere in posterum etc. Sapientiam est sibi datam inter angelos non servavit quia conditori suo subiici noluit.
Numérotation du verset Sir.   25 , 4 
Pauperem
interl.|  qui inops virtutibus
Superbum
interl.|  quia contra conditionem paupertatis animose extollitur
et divitem
interl.|  hereticum qui sensu abundat et eloquentia
Mendacem
interl.|  qui concessis sibi bonis in mendacio ab utitur
et senem fatuum
interl.|  qui longo tempore sapientiam neglexit
et insensatum
interl.|  qui magis amat caduca quam eterna
Numérotation du verset Sir.   25 , 5 
in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
marg.|  QUE  IN  IUVENTUTE. Qui in iuventute non discit sapientiam in senectute fructum eius non habet. Unde egestatem operata est manus remissa manus autem fortium #d[i]vitias parat qui autem meditatur in lege Domini dabit fructum in tempore suo.
Numérotation du verset Sir.   25 , 6 
quam speciosum canitie iudicium
interl.|  quia in longo tempore debet esse sapientia et prudentia
et presbyteris cognoscere consilium
marg.|  QUAM  SPECIOSUM. Canum caput docet habere sensum et longenam etatem cognoscere consilium ut in timore Dei iudicent iudicium rectum quod est valde gloriosum audiant presbiteri et Ecclesiarum prepositi quia non licet eis ignorare legis scientiam et sapientiam.
Numérotation du verset Sir.   25 , 7 
quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
interl.|  intellectus bonus omnibus facientibus eum
Numérotation du verset Sir.   25 , 8 
corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
interl.|  beatus vir qui timet Dominum
Numérotation du verset Sir.   25 , 9 
novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
marg.|  NOVEM  INSUSPICABILIA. Corde creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salus. Novem ergo sunt insuspicabilia id est ab omni suspitione falsitatis aliena que parit homini fides recta.
Numérotation du verset Sir.   25 , 10 
homo qui iocundatur in filiis
interl.|  hoc est primum ut homo iocundetur in filiis scilicet operibus bonis etc.
vivens et videns
interl.|  hoc est secundum
interl.|  demonum vel vitiorum
Numérotation du verset Sir.   25 , 11 
Beatus
interl.|  hoc est tertium
qui inhabitat cum muliere sensata
interl.|  sapientia scilicet unde posside sapientiam
et qui
interl.|  hoc est quartum
in lingua sua non est lapsus
interl.|  qui in verbo non offendit perfectus est
et qui
interl.|  hoc est quintum
non servivit indignis se
interl.|  demonibus vel vitiis a quo enim quis superatur huiusmodi servus est
Numérotation du verset Sir.   25 , 12 
beatus qui
interl.|  hoc est sextum
invenit amicum verum
interl.|  qui ait vos autem dixi amicos etc.
et qui
interl.|  hoc est septimum
enarrat iustitiam auri audienti
interl.|  predicat scilicet verbum Dei rectum et iustum
Numérotation du verset Sir.   25 , 13 
quam magnus qui
interl.|  hoc est octavum
invenit sapientiam et scientiam
interl.|  qua est bonum facere
Sed
interl.|  hoc est novum
non est super timentem Deum
marg.|  SAPIENTIAM  ET  SCIENTIAM. Que est malum cavere unde : et ecce timor Domini ipse est sapientia et recedere a malo intelligentia hinc est quod unum speciebus virtutum superadditur timor Dei qui sicut novenarius imperfectus est nisi denario suppleatur sic omnis operatio virtutum sine timore. Timor enim Domini sanctus permanens in seculum seculi ipse est fidei fundamentum et caritatis origo per ipsum fit bonum et pervenitur ad premium. Sed quia scriptum est timor Domini initium sapientie et alibi. Timor non est in caritate etc. et iterum timete Dominum omnes sancti eius etc. Queritur quomodo timor Domini (si est initium sapientie et dilectionis) non sit in caritate et quomodo omnes sancti diligant Dominum et nihil desit timentibus eum et qualiter intelligatur timor Domini permanet in seculum seculi. Sed illum timorem Domini quo timet quis incipiens opera iustitie ne districtus iudex se minus castigatum inveniens damnet caritas pellit foras que ex suo merito fiduciam habet in die iudicii. Presentium quoque adversitatum timorem perfecta caritas eiicit quam desiderabat qui dicebat a timore inimici eripe animam meam hanc habebat qui dixit : Quis nos separabit a caritate Christi. Tribulatio an angustia etc. Nec est contrarius Iohanni psalmista qui ait : timor Domini sanctus permanet in seculum seculi duo enim sunt timores. Unus quo timent Deum homines ne mittantur in gehennam qui scilicet introducit caritatem et sic venit ut exeat. Si enim adhuc propter penas times Deum nondum amas quem sic times non bona desideras sed mala caves sic tamen corrigis te et incipis bona desideras sed mala caves sic tamen corrigis te et incipis bona desiderare. Cum vero bona desiderare ceperis erit in te timor sanctus ne amittas bona non timor gehenne sed ne te deserat presentia Dei quam amplecteris et in eternum frui desideras.
Numérotation du verset Sir.   25 , 14 
timor Dei super omnia superposuit
interl.|  hoc est decimum
Numérotation du verset Sir.   25 , 15 
beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui assimilabitur
Numérotation du verset Sir.   25 , 16 
timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium agglutinandum est ei
Numérotation du verset Sir.   25 , 17 
omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
marg.|  OMNIS  PLAGA. Non est maior gratia quam vera letitia mentis nec maior plaga qua tristitia fraudulenti cordis in idolatria vel in heresi quia in eius nequitia omnis malicia est.
Numérotation du verset Sir.   25 , 18 
et omnem plagam et non plagam videbit cordis
interl.|  intelligens errorem suum sed tamen penam non cavebit
marg.|  ET  OMNEM  PLAGAM. Videt plagam cordis qui intelligit iniuriam sue pravitatis sed non videt quia per penitentiam non corrigit.
Numérotation du verset Sir.   25 , 19 
et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
Numérotation du verset Sir.   25 , 20 
et omnem obductum
interl.|  vindictam iudicis qui odientes se delebit
et non obductum odientium
interl.|  quia non cavet
Numérotation du verset Sir.   25 , 21 
et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
interl.|  quasi cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte
Numérotation du verset Sir.   25 , 22 
non est caput nequius super caput colubri
marg.|  NON  EST  CAPUT. Nequitia hereticorum comparata serpentibus et feris animantibus terre crudelior invenitur quia illa ledunt corpus hec animam ideo eius cohabitatio omnibus noxia est.
Numérotation du verset Sir.   25 , 23 
et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
interl.|  quia duritia cordis excecat visum mentis nec futurum prospicit iudicium
Numérotation du verset Sir.   25 , 24 
nequitia mulieris
interl.|  perversitas heretici
immutat faciem eius
interl.|  quia decipit sub speciem virtutum
et obcecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
interl.|  quia ineptas novitates predicat et tegit nefando verborum velamento
Numérotation du verset Sir.   25 , 25 
et audiens suspirabit modicum
interl.|  quia difficile ad penitentiam flectitur etsi aliquando se penitere mentietur
Numérotation du verset Sir.   25 , 26 
brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
marg.|  BREVIS  OMNIS. Parva est omnis malicia ad comparationem idolatrie et pravitatis heretice quia peccant non per fragilitatem carnis sed per superbiam mentis.
Numérotation du verset Sir.   25 , 27 
ascensus arenosus in pedibus veterani sic mulier linguata {Erfurt, t. 3, f. 60rb ; facsim., t. 2, p. 771b} [Rusch, f. 60rb ] homini quieto
interl.|  arena fluida et instabilis infirmos pedes retardat veterani sic onerosa est modestie catholici viri loquacitas
Numérotation du verset Sir.   25 , 28 
ne respicias
interl.|  communicando
in mulieris
interl.|  heretici
speciem et non concupiscas mulierem in specie
interl.|  pravam doctrinam fuco verborum adornatam
Numérotation du verset Sir.   25 , 29 
Mulieris
interl.|  enim
Ira
interl.|  iudicii
et irreverentia
interl.|  offensio Dei
et confusio magna
interl.|  pena eterna
Numérotation du verset Sir.   25 , 30 
mulier si primatum habeat contraria est viro suo
marg.|  MULIER  SI  PRIMATUM. Historice ostendit quam noxius sit primatus mulieris que subiici debet non preponi. Cui dictum est multiplicabo erumnas tuas et sub viri potestate eris etc. Unde Paulus : mulier in silentio discat cum omni subiectione etc. Mystice hanc mulierem synagogam hereticorum accipimus que relinquit ducem pubertatis sue hic si primatum habeat contraria erit viro id est doctori catholico perversa sentiendo et prava docendo.
Numérotation du verset Sir.   25 , 31 
cor humile
interl.|  cogitatio vilis
et facies tristis
interl.|  quia letitiam Spiritus Sancti non habet
et plaga mortis
interl.|  eterne
mulier nequa
Numérotation du verset Sir.   25 , 32 
Manus
interl.|  opera
debiles et genua dissoluta
interl.|  gressus instabiles
mulier que non beatificat virum suum
interl.|  Christum vel predicatorem suum quia non obedivit nec fidem servavit
Numérotation du verset Sir.   25 , 33 
a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
interl.|  quia superbia elationis qua viam veritatis deseruit et in errorem declinavit origo est perditionis ipsi et aliis
Numérotation du verset Sir.   25 , 34 
non des aque tue
interl.|  doctrine
Exitum
interl.|  extra limitem rectitudis
nec modicum nec mulieri
interl.|  heretico
nequa veniam prodeundi
interl.|  libertatem docendi
Numérotation du verset Sir.   25 , 35 
si non ambulaverit ad manum tuam
interl.|  id est si tibi subdi noluerit sed potius contentiosa fuerit
et confundet te in conspectu inimicorum
interl.|  infidelium
Numérotation du verset Sir.   25 , 36 
a carnibus tuis
interl.|  a conditione infirmorum sed separa illam
abscide illam ne semper te abutatur
interl.|  ad luxum sue pravitatis




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <32. Ecclesiasticus seu Sirach> - Capitulum 25 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=3). Consultation du 17/07/2018.