initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 26

Numérotation du verset Sir. 26,1 
mulieris bone
interl.|  anime iuste vel electorum Ecclesie
beatus vir
interl.|  magnificatus in mundo
interl.|  Christus
numerus enim annorum illorum duplex
marg.|  MULIERIS  BONE. Sicut prius mulierem nequam vituperavit ita nunc bonam laudare intendit. Quia hic vivit Ecclesia sub custodia mandatorum Dei cum honestate virtutum et in futuro gaudebit de preceptione premiorum.
Numérotation du verset Sir. 26,2 
mulier fortis
interl.|  delectatio Christi fortitudo Ecclesie
oblectat virum suum et annos vite illius in pace implebit
Numérotation du verset Sir. 26,3 
pars bona
interl.|  Ecclesia catholica qua in forte timentium Deum numeratur quia pertinet ad hereditatem eius unde in Deuteronomio : pars Domini populus eius etc.
mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
interl.|  redemptione scilicet humani generis unde Isaias : si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum
Numérotation du verset Sir. 26,4 
divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
interl.|  quid fides Christi et baptismus conferat humano generi ostendit
marg.|  DIVITIS  AUTEM  ET. Dives vel pauper ad gratiam Christi devota mente perveniens iocunditate visionis Dei perpetuo fruetur « quia non est personarum acceptor Deus ».

Act. 10, 34.
Numérotation du verset Sir. 26,5 
a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
marg.|  A TRIBUS. His similitudinibus vocat eos qui ab unitate vere religionis separati sunt id est Iudeos paganos hereticos et falsos christianos.
Numérotation du verset Sir. 26,6 
delatura civitatis
interl.|  predicatores Ecclesie qui confitentur se nosse Deum factis autem negant
et collectio populi
interl.|  gentiles ad persequendum collectos
marg.|  DELATURAM  CIVITATIS. Insipientia stultorum sicut enim bruta animalia nesciunt discernere inter amicum et inimicum et inter bonum et malum ita insipientes ignorant distantiam catholice doctrine et heretice. Sed veris et falsis doctoribus obediunt eque. Contra quos dicitur et alibi statim eam sequitur quasi bos ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorat quod ad victimam pertrabatur. Sed hereticorum astucia non aperta fronte sed dolose incautos decipit.
marg.| marg. 
Numérotation du verset Sir. 26,7 
et calumniam
interl.|  blasphemiam Iudeorum
interl.|  tolerabilius est corporaliter mori quam ineternum sustinere penas inferni
Numérotation du verset Sir. 26,8 
dolor cordis et luctus mulier zelotypa
interl.|  heretici vel qui zelo et invidia contra veritatem pugnant dolorem et luctum Ecclesie irrogant
Numérotation du verset Sir. 26,9 
in muliere infideli flagellum lingue
interl.|  anima scilicet gentili vel heretica pravitate detenta blasphemiam spargit semper ad nocendum concupiscentibus peccata
omnibus communicans
Numérotation du verset Sir. 26,10 
sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui apprehendat scorpionem
interl.|  heresis scorpioni similatur qui cauda venenum infundit non ore
Numérotation du verset Sir. 26,11 
mulier ebriosa ira magna
interl.|  hereticorum synagoga dolo et nequitia
et contumelia et turpitudo illius non contegetur
interl.|  plena quia iniquitati eius succedet pena et damnatio perpetua ubi turpitudo erroris illius manifestabitur
marg.|  MULIER  EBRIOSA. Habitum meretricis describit que motu corporis et motu oculorum ostentat libidinem. Mystice autem hereticum significat qui in superbia sensus et facundia verborum fornicationem suam iactat ut novitatum amatores facilius attrahat « prurientes auribus » qui a veritate auditum avertunt et ad fabulas convertuntur.

2Tim. 4, 3.
Numérotation du verset Sir. 26,12 
fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
marg.|  FORNICATIO  MULIERIS. Per hec tria curiositatem humane mentis ostendit que semper prona est in malum. Unde : omne quod est in mundo est concupiscentia carnis aut concupiscentia oculorum aut superbia vite. In tribus omnia vitia concluduntur. Concupiscentia enim carnis est quicquid ad voluptatem corporis pertinet ut cibus potus concubitus. Concupiscentia oculorum est omnis curiositas sicut in turpi spectaculo in acquirendis superfluis et cognoscendis et carpendis proximorum vitiis. Superbia vite est cum quis honores iactat et per elationem vane glorie et per arrogantiam deseruit per concupiscentiam carnis temptatus est Adam cum ei hostis de ligno vetito comedere suasit per concupiscentiam oculorum cum diceret scientes bonum et malum per superbiam vite cum adderet eritis sicut dii.
Numérotation du verset Sir. 26,13 
in filia non avertente se firma custodiam
interl.|  quasi si quis est tibi commendatus diligentem curam adhibe
ne inventa occasione utatur se
Numérotation du verset Sir. 26,14 
ab omni irreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
Numérotation du verset Sir. 26,15 
sicut viator sitiens
interl.|  concupiscentiam carnis
ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum
interl.|  superbiam vite
sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat
Numérotation du verset Sir. 26,16 
gratia mulieris sedule delectabit
interl.|  bone devotionis et obedientie quam habet anima sancta vel Ecclesia
virum suum
interl.|  quemlibet doctorem vel Christum
et ossa illius impinguabit
marg.|  OSSA  ILLIUS  IMPINGUABIT. Caritatem scilicet unde :qui servat mandata mea ille est qui diligit me et diligetur a Patre meo et ego diligam eum.
Numérotation du verset Sir. 26,17 
disciplina illius datus Dei
interl.|  omne bonum Ecclesie donum Dei est
Numérotation du verset Sir. 26,18 
mulier sensata et tacita non est immutatio erudite anime
marg.|  MULIER  SENSATA. Quia sapientia Dei animas electorum imbuit et tribuit eis custodiam oris et efficaciam operis nec eos a se declinare permittit quia omnis qui natus est ex Deo non peccat fidem scilicet violando vel caritatem quia semen id est verbum quo renatus est in se habet.
Numérotation du verset Sir. 26,19 
gratia
interl.|  evangelii
super gratiam
interl.|  legis et synagoge
mulier sancta et pudorata
interl.|  Ecclesia qua fidem salvatoris caste custodit
Numérotation du verset Sir. 26,20 
omnis autem ponderatio
interl.|  opes scilicet mundi et sapientie secularis
non est digna continentis anime
interl.|  qui Christo servit in spiritali scientia
Numérotation du verset Sir. 26,21 
sicut sol
interl.|  iustitie qui splendet in specie huius mulieris
oriens mundo in altissimis Dei
sic mulieris bone species in ornamentum domus eius
interl.|  Ecclesie per totum orbem dilatate
Numérotation du verset Sir. 26,22 
lucerna splendens
interl.|  evangelice doctrine
super candelabrum sanctum
interl.|  Ecclesie
et species faciei super etatem stabilem
interl.|  virtutum qua scilicet in facie id est in operibus eius elucet in perpetuum stabilietur et eterno premio remunerabitur
Numérotation du verset Sir. 26,23 
columne auree super bases argenteas et pedes firmi
interl.|  quia incessus predicatorum ad predicandum super catholice fidei stabilitatem firmatur
marg.|  COLUMNE  AUREE. Doctores sapientia fulgentes super bases argenteas locantur cum in sancta scriptura predicatione sua insigniuntur.
super plantas stabilis mulieris
Numérotation du verset Sir. 26,24 
fundamenta eterna
interl.|  predicationis apostolorum et evangelistarum
super petram solidam
interl.|  Christum
Et
interl.|  ideo
mandata Dei
interl.|  transplantantur scilicet
interl.|  Ecclesie
Numérotation du verset Sir. 26,25 
in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
marg.|  IN  DUOBUS  CONTRISTATUM. Notat sapientia stulticiam humani sensus qui per fragilitatem carnis per dementiam cordis ignorant electionem rei melioris vel deserto tramite veritatis sequitur devia erroris.
Numérotation du verset Sir. 26,26 
vir bellator
interl.|  primum
interl.|  qui multa sustinuit pro Christo
deficiens
interl.|  fractus adversitate
per inopiam
interl.|  mentis
et vir sensatus
interl.|  secundum doctor catholicus
contemptus
interl.|  a stultis
Numérotation du verset Sir. 26,27 
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum
interl.|  qui scilicet fide catholica imbutus deserit regulam fidei et convertitur ad pravam et hereticam
Deus paravit eum ad rompheam
interl.|  reservat scilicet penis perpetuis
Numérotation du verset Sir. 26,28 
due species difficiles et periculose mihi apparuerunt
interl.|  prima
difficile exuitur negotians a negligentia
interl.|  a mendacii crimine
et
interl.|  secunda
non iustificabitur caupo a peccatis labie.
interl.|  qui fictis verbis vel pariuriis subvertit iustitiam proximorum
marg.|  DIFFICILE. Actus pessimus non res honesta damnatur. Ille negotiator abominandus qui per immoderatam ambitionem merces suas plus pariurio onerat quam pretio.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_26)