initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 29

Numérotation du verset Sir.   29 , 1 
Qui facit misericordiam
interl.|  ad misericordiam et largitatem invitat

1 Qui facit] DE FENORE praem. Weber
fenerat proximum
interl.|  mercedem in futuro recepturus
interl.|  usuram recipit
et qui prevalet manu
interl.|  munificentia
mandata servat
interl.|  Dei qui ait : date et dabitur vobis
Numérotation du verset Sir.   29 , 2 
fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
interl.|  sic fides et iustitia ab utroque servatur et nulla fraus interponitur
Numérotation du verset Sir.   29 , 3 
confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
interl.|  quia gratiam Dei habebis quia maximum emolimentum est unde : primum querite regum Dei etc.
Numérotation du verset Sir.   29 , 4 
multi quasi inventionem estimaverunt fenus
interl.|  usuram
et prestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
Numérotation du verset Sir.   29 , 5 
donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
marg.|  DONEC  ACCIPIANT. Huiusmodi morbum melius curat timor Dei qui enim Deum quasi semper presentem pertimescit neminem fraudare intendit.
Numérotation du verset Sir.   29 , 6 
et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acedie et murmurationum et tempus causabitur
Numérotation du verset Sir.   29 , 7 
si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem
Numérotation du verset Sir.   29 , 8 
Sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
Numérotation du verset Sir.   29 , 9 
et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
Numérotation du verset Sir.   29 , 10 
multi non causa nequitie non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
marg.|  MULTI  NON  CAUSA. Illos notat qui neminem sedere volunt sed pretimore periturarum rerum prodesse nolunt. Contra quos dicitur : nolite thesaurizare vobis thezauros in terra etc.
Numérotation du verset Sir.   29 , 11 
verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
Numérotation du verset Sir.   29 , 12 
propter mandatum
interl.|  date et dabitur vobis
assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
interl.|  munere tuo
marg.|  PROPTER  MANDATUM. Omnibus indigentibus misericordia facienda nec pro avaricia caritas proximi ammittenda.
Numérotation du verset Sir.   29 , 13 
perde pecuniam pro fratre et amico
interl.|  temporaliter pauperi tribuendo misericorditer ut recipias ineternum
et non abscondas illam sub lapide
interl.|  duro et avaro corde
in perditionem
interl.|  quia ibunt avari in supplicium eternum
marg.|  ET  NON  ABSCONDAS. Qui enim viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in illo ? eo ?
Numérotation du verset Sir.   29 , 14 
pone thesaurum tuum in preceptis Altissimi
interl.|  qui precipit fieri eleemosynam
et proderit tibi magis quam aurum
interl.|  absconditum
Numérotation du verset Sir.   29 , 15 
conclude elemosynam
interl.|  corporalem vel spiritualem
in corde pauperis
interl.|  bene monendo contulendo in corde enim absconditur eleemosyna
et hec pro te exorabit ab omni malo
interl.|  removendo
Numérotation du verset Sir.   29 , 16 
Eleemosyna viri
interl.|  dispersit dedit pauperibus
quasi sacculus cum ipso
interl.|  quia merces iustitie ineternum

sacculus Ω Ed1455 Rusch tantum] sacculum Weber
et gratiam hominis
interl.|  iustitiam vel vitam eternam
Numérotation du verset Sir.   29 , 17 
et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum
interl.|  mentem

v. 16-17 ΠH M L Q Y Φ Z² T² S Ψ D Ω Ed1455 (ipsorum) Rusch ex Sir. 17, 18-19] om. Clementina Weber
Numérotation du verset Sir.   29 , 18 
super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
marg.|  SUPER  SCUTUM. Magis valet eleemosyna contra iacula inimici quam arma terrena quia hec dubiam illa certissimam parit victoriam ut absorbeatur mors in victoria.
Numérotation du verset Sir.   29 , 19 
vir bonus
interl.|  doctor
interl.|  quia fideiussor Deo
fidem facit proximo suo
interl.|  suscipiendo curam proximi
et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
interl.|  fidem vel proximum sibi commissum
marg.|  QUI  PERDIDERIT. Idem qui unitatem fidei sinceritatem legis non custodit sed implicatur erroribus variis vel sic. Doctorem scilicet qui pro fide et bonis operibus promittit vitam eternam.
Numérotation du verset Sir.   29 , 20 
gratiam fideiussoris
interl.|  dignus est operarius mercede sua
ne obliviscaris
interl.|  doctoris
dedit enim pro te animam suam
interl.|  suscipiendo te in curam suam
marg.|  GRATIAM  FIDEIUSSORIS. Hec sententia Pelagium reprehendit qui liberum arbitrium gratie preponit cum per solam gratiam liberentur electi.
Numérotation du verset Sir.   29 , 21 
repromissorem
interl.|  predicatorem
Fugit
interl.|  despiciendo
peccator et immundus
interl.|  in anima
Numérotation du verset Sir.   29 , 22 
bona repromissoris sibi asscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
Numérotation du verset Sir.   29 , 23 
vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam
interl.|  scripturarum non observando regulam
relinquetur ab eo
interl.|  tanquam hereticus
interl.|  subdito scilicet
Numérotation du verset Sir.   29 , 24 
Repromissio nequissima
interl.|  hereticorum scilicet traditio
multos perdidit dirigentes
interl.|  recte ambulantes scilicet pro opinione sua
et commovit illos quasi fluctus maris
interl.|  quia edificaverant super arenam
Numérotation du verset Sir.   29 , 25 
viros potentes
interl.|  superbos
gyrans
interl.|  in #circumitu erroris
migrare fecit
interl.|  a statu fidei
et vagati sunt in gentibus alienis
interl.|  ab unitate Ecclesie
Numérotation du verset Sir.   29 , 26 
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem
interl.|  de qua dicitur : maledictus qui non permanserit in sermonibus legis
nequa et qui conatur multa agere
interl.|  sermonibus tantum non factis
incidet in iudicium
interl.|  damnationem
Numérotation du verset Sir.   29 , 27 
recupera proximum secundum virtutem tuam et attende tibi ne incidas
marg.|  RECUPERA  PROXIMUM. Consulit ut secundum vires proximo prebeas solatium et sic tibi prevideas ne in peccati laqueum cadas.
Numérotation du verset Sir.   29 , 28 
initium vite aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
marg.|  INICIUM  HOMINIS. Fragilitatem et hospitalitatem et honestatem docet et ut temperantes simus in victu et in vestitu honesti moribus largi insuscipiendis fratribus. In principio enim non fuit tanta luxuria cibi et potus vel tanta ambitio vestium currium et palatiorum unde a principio pomis arborum et oleribus herbarum vivebant antiqui et Dominus primis parentibus tunicas pelliceas post peccatum fecit.
Numérotation du verset Sir.   29 , 29 
melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epule splendide in peregre sine domicilio
marg.|  MELIOR  EST  VICTUS. Ad litteram. Melius est tenuem victum sub vilitugurio sumere cum securitate quam splendidas epulas cum fatigatione in incertis locis querere. Allegorice vero. Melior est victus spiritualis sensus qui sub vili tegmine litterarum a paupere populo in Ecclesie unitate catholica habetur quam ambiciose delicie philosophorum que in diversis libris sub incerta opinione continentur ubi labor et superflua cura.
Numérotation du verset Sir.   29 , 30 
super minimum et magnum placeat tibi et improperium peregrinationis non audies
marg.|  MINIMUM  PRO. Sufficiat tibi quod habes ne superflue queras quod adipisci non vales unde quidam sapientium ait. Melius est tibi non habere quod tribuas quam imprudenter petere quod non habes et alibi. Melius est nomen bonum quam delicie multe.
marg.|
Numérotation du verset Sir.   29 , 31 
vita nequa hospitandi de domo in domum
interl.|  bonum est stabilem esse et constantem unde : nolite transire de domo in domum
et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
interl.|  quasi difficile securitatem inter ignotos inveniet
Numérotation du verset Sir.   29 , 32 
Hospitabit
interl.|  in domo aliena
et pascet
interl.|  familiam domus
et potabit ingratos et ad hec amara audiet
Numérotation du verset Sir.   29 , 33 
transi hospes
interl.|  ad propria
et orna mensam et que in manu habes ciba ceteros
marg.|  TRANSI. Quasi qui alieno delectaris hospicio redi ad propria et de labore tuo te et alios pasce. Noli de aliena domo pastum tibi superfluum querere. Sufficit mihi susceptio procuratio proximorum.
Numérotation du verset Sir.   29 , 34 
exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus mee hospitio mihi factus est frater
Numérotation du verset Sir.   29 , 35 
gravia hec homini habenti sensum correptio domus et improperium feneratoris
marg.|  IMPROPERIUM  FENERATORIS . Mystice autem monetur vir ecclesiasticus in domo Ecclesie assidue manere ibi potest pabulum vere sapientie habere ne inter philosophos et hereticos periculose hospitando secularis sapientie doctrinam querat et non inveniat. In futuro autem examine eternum improperium sustineat.
Feneratoris] FENA Rusch




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <32. Ecclesiasticus seu Sirach> - Capitulum 29 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=3). Consultation du 17/07/2018.