initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 33

Numérotation du verset Sir.   33 , 1 
Timenti Dominum non occurrent mala
interl.|  eterna
sed in temptatione Deus illum conservat
interl.|  novit Deus pios de temptatione eripere
et liberabit a malis
interl.|  peccatis subiectionibus diaboli
Numérotation du verset Sir.   33 , 2 
sapiens non odit
interl.|  immo amat et servat
mandata et iustitias et non illudetur quasi in procella
interl.|  turbine temptationum
navis
interl.|  Ecclesie
Numérotation du verset Sir.   33 , 3 
homo sensatus credit legi Dei
interl.|  qui enim non credit legi stultus est
et lex illi fidelis
interl.|  verax in promissis
Numérotation du verset Sir.   33 , 4 
qui interrogationem manifestat
interl.|  doctor qui ad interrogata novit respondere
interl.|  premeditando
parabit verbum
interl.|  responsionis
et sic deprecatus
interl.|  Dominum scilicet ut intelligat veritatem
exaudietur et conservabit
interl.|  digna operatione
Disciplinam
interl.|  Domini
et tunc respondebit
interl.|  meditando orando operando
Numérotation du verset Sir.   33 , 5 
precordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius
marg.|  PRECORDIA  FATUI. Sicut rota carri et axis versatilis instabili motu a summis ad ima ab imis ad superiora vertitur sic stultorum precordia hereticorum cogitatio semper instabilis et aliquando hoc aliquando illud cogitant. Unde : stultus ut luna mutatur et alibi : cor stultorum dissimile erit.
Numérotation du verset Sir.   33 , 6 
equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit
marg.|  EQUUS  EMISSARIUS. Sicut iumento nulla est ratio ita in falso amico nullus equitatis ordo. Sicut enim equus lascivus hinnitu suo dominum suum non discernit vel alienum sic stultus et derisor non discernit hypocritam et fidelem amicum sed per oris official equaliter utrique pandit secreta.
Numérotation du verset Sir.   33 , 7 
Quare
interl.|  queritur
dies diem superat et iterum
interl.|  vel [iter]at
lux lucem et annus annum a sole
marg.|  QUARE  DIES. Quia superius stultum vituperavit quia nullam in rebus distantiam habuit ostendit in omnibus rebus ordinem esse decentissimum. Dies ergo diem superat propter ascendentem solis cursum qui gyrat ad meridiem et flectitur ad aquilonem. In estate longiores dies et clariores reddit et annum lune et aliorum planetarum facit ordinabiliter differre quia ad hec creatus est cum aliis sideribus in signa et tempora et dies et annos.
Numérotation du verset Sir.   33 , 8 
a
interl.|  vel in
Domini scientia
interl.|  responsio
separati sunt facto sole et preceptum custodiente
marg.|  FACTO  SOLE  ET. Precepit Deus in lege dierum mensium et annorum observantiam secundum solis et lune cursum unde sabbatum neomenia Phase Pentecostes mensis septimus et annus septimus et quinquagesimus ritu suo celebrantur ut intelligamus omnia a Deo esse ordinata et maxime placere quod ordine et ratione fit.
Numérotation du verset Sir.   33 , 9 
et immutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam
Numérotation du verset Sir.   33 , 10 
ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
marg.|  ET  IPSIS  EXALTAVIT. Id est sua discretione distinxit quos pro benefactis remuneravit et quibus pro malefactis dignam mercedem retribuit.
marg.|  ET  OMNES  HOMINES. Post dispositionem siderum et ordinem temporum de hominum conditione agit ut intelligamus omnia ordinata esse. Omnes homines de solo et ex terra fecit quia Adam de terra formavit unde : omnis homo originem trahit. Sed postquam multiplicari cepit et quidam variis erroribus se obligaverunt separavit iustos et benedixit. Impios vero eterna maledictione damnavit.
Numérotation du verset Sir.   33 , 11 
in multitudine discipline Domini separavit eos et immutavit vias eorum
Numérotation du verset Sir.   33 , 12 
et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se applicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
Numérotation du verset Sir.   33 , 13 
quasi lutum {t. 3 : Erfurt, f. 63vb ; facsim., p. 778b} [Rusch, f. 63vb ] figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere
marg.|  QUASI  LUTUM  FIGULI. In manu sua habet conditor massam humani generis et secundum voluntatem suam vasa fingit nec est qui resistat voluntati eius tamen omnia iuste et ordinate facit. Scit enim cui debeat misereri secundum prescientiam et predestinationem suam et quem debeat indurare secundum iustitiam.
Numérotation du verset Sir.   33 , 14 
omnes vie eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
Numérotation du verset Sir.   33 , 15 
contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
marg.|  CONTRA  MALUM. Investigator operum Dei invenit in ipsis quandam contrarietatem sed mirabiliter a Deo ordinatam. Non est ergo mali conditor Deus qui fecit omnia bona valde nec mortem fecit nec letatur in perditione mortuorum sed universaitais estmirablis ordinator. Nature ergo bone sunt et a Deo sunt.
Numérotation du verset Sir.   33 , 16 
et ego
interl.|  arrogantiam vitat sed veritatem non tacet
novissimus vigilavi
interl.|  sacrorum librorum scriptor
et quasi qui colligit acinos
interl.|  racemos
post vindemiatores
interl.|  spiritualis vini
Numérotation du verset Sir.   33 , 17 
in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular
interl.|  qui divinam gratiam sicut ceteri patres habui et fructum scientie protuli
Numérotation du verset Sir.   33 , 18 
respicite quoniam non soli mihi laboravi
interl.|  querendo meditando lucem sapientie
sed omnibus exquirentibus disciplinam
marg.|  RESPICITE. Omnes communiter admonet ut iuris sui rationem non ommittant quia non aliter possunt habere pacem et quietem. Qui enim primatus sui autoritatem perdit in despectionem et angustiam se mittit. Qui autem locum suum sapienter custodit se et suos ad profectum virtutis dirigit.
Numérotation du verset Sir.   33 , 19 
audite me magnati et omnes populi
interl.|  quibus correptionem vite et modestiam dicipline exhibui
et rectores Ecclesie auribus percipite
marg.|  AUDITE  ME  MAGNATI. Ad litteram patres docet ut filios regant et cum disciplina nutriant donec veniant ad etatem perfectam ut digni heredes patrum suorum possint esse. Spiritualiter vero instruit rectores Ecclesie ut dignitatem suam usque ad fidem teneant et discipulos suos bene nutritos heredes sui laboris relinquant. Tenere debent rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt.
Numérotation du verset Sir.   33 , 20 
filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte peniteat te et depreceris pro illis
Numérotation du verset Sir.   33 , 21 
dum adhuc superes et asspiras non immutabit te omnis caro
Numérotation du verset Sir.   33 , 22 
melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum
Numérotation du verset Sir.   33 , 23 
in omnibus operibus tuis precellens esto
Numérotation du verset Sir.   33 , 24 
ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vite tue et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
Numérotation du verset Sir.   33 , 25 
cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo
marg.|  CIBARIA  ET  VIRGA. Necesse est ut iniqui servi severitat dominorum comprimantur ne illicita fruantur libertate. In quibus non natura despicienda sed improbitas coercenda aut sciant se subditos esse. Recte autem servi sunt qui vitiis serviunt. Qui vero iustitie obediunt vere liberi sunt unde : si filius vos liberaverit vere liberi eritis nulla enim melior maior ve potestas quam servire Deo cui bene servit amor describitur ergo qualis debeat esse servilis nutritura et disciplina ut habeant scilicet victum et vestitum non vagandi ocium.
Numérotation du verset Sir.   33 , 26 
operatur in disciplina et querit requiescere laxa manus illi et querit libertatem
Numérotation du verset Sir.   33 , 27 
iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes assidue
Numérotation du verset Sir.   33 , 28 
servo malivolo tortura et compedes mitte illum in operatione ne vacet
Numérotation du verset Sir.   33 , 29 
multam enim malitiam docuit otiositas
Numérotation du verset Sir.   33 , 30 
in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum compedibus et non amplifices super omnem carnem verum {t. 3 : Erfurt, f. 64ra ; facsim., p. 779a} [Rusch, f. 64ra ] sine iudicio nihil facias grave
Numérotation du verset Sir.   33 , 31 
si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine anime parasti eum
marg.|  SI  EST  TIBI  FIDELIS. Boni servi legem tradidit dicens non ledas servum bene operantem in veritate etc. In quo ostenditur quod si benivoli et obedientes sunt ut fratres habendi sunt. Si autem duri et superbi sunt sub disciplina coercendi.
marg.|  QUASI  FRATREM. Quia in eo communem naturam debemus diligere et si necesse fuerit pro eo animam ponere. Non est homo persequendus sed vitia.
Numérotation du verset Sir.   33 , 32 
si leseris illum iniuste
Numérotation du verset Sir.   33 , 33 
et extollens discesserit quem queres et in qua via queras illum nescis




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <32. Ecclesiasticus seu Sirach> - Capitulum 33 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=3). Consultation du 17/07/2018.