initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 36

Numérotation du verset Sir. 36,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 65ra ; facsim., p. 781a} [Rusch, f. 65ra ] Miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
marg.|  MISERERE  MEI. Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum ut illos defendat et inimicos deprimat ut digne correcti Deum iterum agnoscant et idola deserant.
Numérotation du verset Sir. 36,2 
et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrant magnalia tua.
interl.|  eorum miseretur Deus qui misericordes sunt et pro inimicis orant

ut] et Weber ennarant] ennarent Weber
Numérotation du verset Sir. 36,3 
Alleva manum tuam super gentes alienas
interl.|  ethnicos qui a Christo alieni fiant amici
ut videant potentiam tuam.
interl.|  ut visis miraculis potentie tue convertantur ad fidem et de inimicis fiant amici
Numérotation du verset Sir. 36,4 
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in eis

eis] illis Weber
Numérotation du verset Sir. 36,5 
ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus preter te Domine.

cognovimus] agnovimus Weber
Numérotation du verset Sir. 36,6 
Innova signa et immuta mirabilia.
Numérotation du verset Sir. 36,7 
Glorifica manum et brachium dextrum.
marg.|  GLORIFICA  MANUM etc. Optat ut divina maiestas per manum et dextrum brachium idem per Christum per quem antiqua miracula facta sunt innovet tempore gratie ut veteris legis et nove idem intelligatur esse Deus.
Numérotation du verset Sir. 36,8 
Excita furorem et effunde iram.
Numérotation du verset Sir. 36,9 
Extolle adversarium et afflige inimicum.
marg.|  EXTOLLE  ADVERSARIUM etc. Significat per adventum Christi auferendum esse diabolum de cordibus hominum. Unde : cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt omnia que possidet.
Numérotation du verset Sir. 36,10 
Festina tempus
interl.|  ut cito veniat tempus
et memento finis
interl.|  quia novissima hora est et finis mundi appropinquat
ut enarrent mirabilia tua.
interl.|  facta in adventu filii
Numérotation du verset Sir. 36,11 
In ira flamme
interl.|  gehenne
devoretur qui salvatur
interl.|  id est qui amat animam suam perdet eam
et qui pessimant
interl.|  id est pessime tractant
plebem tuam
interl.|  qui in Christo non vult ponere animam
inveniant perditionem.
interl.|  eternam
Numérotation du verset Sir. 36,12 
Contere caput
interl.|  diabolum
principum
interl.|  persecutorum
et inimicorum
interl.|  Dei et Ecclesie

et] ut Weber
dicentium : non est alius preter nos.
interl.|  quia se tantum in mundo putant dominari
Numérotation du verset Sir. 36,13 
Congrega
interl.|  in unitate fidei
omnes tribus Iacob
interl.|  fideles de gentibus quos significavit Iacob
et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent
interl.|  predicent aliis

enarrent] enarrant Weber
magnalia tua et hereditabis
interl.|  usque in finem
eos
interl.|  quasi Dominus et heres patris
sicut ab initio.
interl.|  fidei
Numérotation du verset Sir. 36,14 
Miserere plebi tue
interl.|  Ecclesie
super quam
interl.|  tuendam
invocatum est nomen tuum et Israel
interl.|  fidelis scilicet populi Deum contemplantis
quam coequasti
interl.|  coheredem fecisti

quam] quem Weber
primogenito tuo.
interl.|  Christo qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terre
marg.|  MISERERE  PLEBI etc. Expleta oratione contra peccatores et contra caput eorum diabolum orat scilicet sapientia pro statu Ecclesie et fidelium salute.
Numérotation du verset Sir. 36,15 
Miserere civitati sanctificationis tue Hierusalem civitati requiei tue.
interl.|  quasi tu exsurgens Domine misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit
Numérotation du verset Sir. 36,16 
Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis
interl.|  Ecclesiam que speculatur gaudium regni celestis

virtutibus] verbis Weber
et gloria tua
interl.|  miraculorum virtutum
populum tuum.
marg.|  SION  INENARRABILIBUS. Notitia #s[c]ripture in qua predicatur inenarrabilis virtus Dei.
Numérotation du verset Sir. 36,17 
Da {t. 3 : Erfurt, f. 65rb ; facsim., p. 781b} [Rusch, f. 65rb ] testimonium qui ab initio creature
interl.|  Ecclesie

qui] quia Weber
tue sunt
interl.|  ipsius sumus factura creati in operibus bonis in Christo Iesu
et suscita precationes
interl.|  prophetas adventum Christi deprecantes
quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores.
marg.|  ET  SUSCITA  PRECATIONES. Omnes prophete incarnationi Christi dant testimonium quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret.
Numérotation du verset Sir. 36,18 
Da mercedem
interl.|  eterne vite
Domine10  sustinentibus
interl.|  adventum Filii tui expectantibus

10  Domine] om. Weber
te ut prophete tui fideles inveniantur
interl.|  qui hec promiserunt
interl.|  multi enim reges et prophete voluerunt videre que vos videtis et non viderunt
et exaudi orationes servorum tuorum.
interl.|  adveniat regnum tuum fiat voluntas tua
Numérotation du verset Sir. 36,19 
Secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam iustitie11 
interl.|  in salutem christiani populi

11  viam] via Weber
et sciant omnes
interl.|  gentes
qui inhabitant terram quia tu es12  conspector seculorum.
interl.|  ante secula scilicet et post omnia secula qui preteritis temporibus per gratiam Christi superordinasti futura
marg.|  SECUNDUM  BENEDICTIONEM. Ordinem scilicet et ritum sacerdotii quem Dominus dedit populi suo ostendit quomodo adunivit eum Christo qui est sacerdos magnus secundum ordinem Melchisedech qui nos fecit unum regnum et sacerdotes Deo nostro. Secundum benedictionem Aaron datur populo suo quando dirigitur in viam iustite ut quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis hoc impleat in spiritalibus evangelii.

12  es] + Deus Weber
Numérotation du verset Sir. 36,20 
Omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
marg.|  OMNEM  ESCAM. Postquam predixit vocationem gentium ad fidem Christi premonet habere distantiam dogmatum ut sicut guttur discernit dulcem cibum et amarum sic veracem doctrinam discernamus et fallacem.
Numérotation du verset Sir. 36,21 
fauces contingunt13  cibum fere et cor insensatum14  verba mendacia.

13  contingunt] contingit Weber 14  insensatum] sensatum Weber
Numérotation du verset Sir. 36,22 
Cor
interl.|  hereticorum
pravum
interl.|  quia tota die meditatur iniustitiam et lingua eius concinnat dolos
dabit tristitiam et homo peritus
interl.|  catholica Ecclesia
resistet illi.
interl.|  scuto fidei et gladio spiritus quod est verbum Dei
Numérotation du verset Sir. 36,23 
Omnem masculum
interl.|  sermonem divinum qui animum fecundat
excipiet mulier et est filia melior
interl.|  sicut illi qui dicunt ego Pauli ego Apollo ego vero Cephe ego autem Christi
filio15  .
interl.|  vel filie

15  filio] filie Weber
Numérotation du verset Sir. 36,24 
Species mulieris
interl.|  correcte fidei et boni operis
exhilarat
interl.|  delectat quia confidit in ea cor sui viri
faciem viri sui
interl.|  anime fidelis vel Ecclesie
et super omnem concupiscentiam hominis superducet16  desiderium.
marg.|  SPECIES  MULIERIS. Christi gratia que per predicationem animas curat et carnis concupiscentiam mitigat. Hec in Ecclesia abundat cuius desiderium est super omnem concupiscentiam hominis quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrine.
marg.|  SUPER  OMNEM. Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari quia fallax gratia et vana est #pu[l]chritudo mulier timens Deum ipsa laudabitur.

16  superducet] superducit Weber
Numérotation du verset Sir. 36,25 
Si est lingua curationis, est17  et mitigationis misericordie. Non est vir illius secundum18  filios hominum.
marg.|  NON  EST  VIR. Christus qui excedit humanam naturam. Unde : speciosus forma pre filiis hominum. Hic enim peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius.

17  est] om. Weber 18  secundum] contra Weber
Numérotation du verset Sir. 36,26 
Qui possidet mulierem bonam19  inchoat possessionem;
interl.|  Ecclesiam Christi scilicet hereditatem unde : postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam

19  bonam] om. Weber
adiutorium secundum20  illum est
interl.|  quia distantia est in profectu scientie et virtutum operatione differt enim stella a stella in claritate

20  secundum] contra Weber
et columna
interl.|  firmamentum
ut requies.
interl.|  laboris
marg.|  ADIUTORIUM. Adiutorium Ecclesie est secundum dispensationem Christi. Unde : iustum adiutorium meum a Domino etc. Ipse est infirmitatis eius columna et laboris requies.
Numérotation du verset Sir. 36,27 
Ubi non est sepes21 
interl.|  murus fidei qui sanctorum predicatione fundatur

21  sepes] sepis Weber
diripietur
interl.|  a demonibus
possessio
interl.|  virtutum
et ubi non est
interl.|  quidquid extra Ecclesiam sit perit
mulier
interl.|  Ecclesia vel Spiritus sancti medela
gemescit egens.
marg.|  UBI  NON  MULIER. Quasi requiem et tutelam non habet qui extra Ecclesiam est ubicumque enim per dogmata hereticorum vel philosophorum deflectens semper in errore erit nec inveniet lumen veritatis.
Numérotation du verset Sir. 36,28 
Cui credit qui non habet nidum ? Et deflectens
interl.|  murus fidei qui sanctorum predicatione fundatur
ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens
interl.|  vagus scilicet et incertus
de civitate in civitatem.
marg.|  QUI  NON  HABET  NIDUM. Id est Ecclesiam ubi electorum anime filios bonorum operum nutriunt. Unde : « Invenit sibi passer domum et turtur nidum ubi reponat pullos suos ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 36), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_36)