initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 37

Numérotation du verset Sir. 37,1 
interl.|  verus scilicet et falsus amicum se esse profitetur
et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
interl.|  magnum malum est et delendum ubi speratur fides inveniri malignitatem et ubi amicitia speratur reperiri perversitatem
marg.|  OMNIS  AMICUS. Superius diligentius expressit verum amicum et falsum dicens et non permanebit in die tribulationis.
Numérotation du verset Sir. 37,2 
sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
marg.|  SODALIS  AUTEM. Verus amicus toto animo diligit et opere proficit unde non diligamus verbo neque lingua sed opere et veritate.
Numérotation du verset Sir. 37,3 
o presumptio nequissima unde creata es
interl.|  de mala scilicet voluntate creature
cooperire
interl.|  tu
aridam nequitiam
interl.|  vel nequitia
interl.|  vel malitiam

nequitiam] malitiam Weber
et dolositatem
interl.|  vel dolositate
illius
interl.|  qui decepti sunt et seipsum
marg.|  O PRESUMPTIO. Detestatur hypocrisim cum malus se bonum esse simulat cooperiendo aridam maliciam in qua scilicet non est pinguedo caritatis vel misericordie.
Numérotation du verset Sir. 37,4 
Sodalis
interl.|  falsus
amico coniucundatur in oblectatione
interl.|  voluptatis
et in tempore tribulationis adversarius erit
Numérotation du verset Sir. 37,5 
sodalis amico condolet causa ventris
interl.|  comessationis
marg.|  CAUSA  VENTRIS. Pro gula non pro amicitia. Possunt in falsis amicis heretici intelligi qui omnia recte faciunt quasi animarum consultores cum sint proditores. Unde : « Attendite a falsis prophetis » etc.
et contra hostem accipiet scutum
Numérotation du verset Sir. 37,6 
non obliviscaris amici tui in animo tuo et non immemor sis illius in operibus tuis
Numérotation du verset Sir. 37,7 
noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus
interl.|  invidentibus
te absconde consilium
marg.|  CUM  SOCERO  TUO. Socer qui aperte feminea est cognatus muliebrem et mutabilem ostendit animum similiter et zelus qui precipue est animarum.
Numérotation du verset Sir. 37,8 
omnis consiliarius prodit consilium
interl.|  multi sunt amici et consiliarius unus de mille
sed est consiliarius in semetipso
interl.|  qui eligit facere quod Deo placet quod est consilium unicum a Spiritu Sancto infusum
marg.|  OMNIS  CONSILIARIUS. Adhuc docet cautelam omnem habendam in suscipiendis amicis et consiliariis. Multi enim se amicos et consiliarios fingunt et insidias tendunt. Unde Hiereremias : unusquisque a proximo suo se custodiat.
Numérotation du verset Sir. 37,9 
a consiliario serva animam tuam prius scito que sit illius necessitas et ipse enim animo suo
interl.|  amico
cogitabit
Numérotation du verset Sir. 37,10 
ne forte mittat sudem
interl.|  vel palus
in terram
interl.|  id est particam que terre infigitur acuta
et dicat tibi
Numérotation du verset Sir. 37,11 
bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat
Numérotation du verset Sir. 37,12 
cum viro irreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea que emulatur
interl.|  inflatur vel invidet vel diligit
cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio
interl.|  id est mentium transportatione
cum emptore de venditione cum viro livido
interl.|  id est invido
de gratiis agendis
Numérotation du verset Sir. 37,13 
cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere
Numérotation du verset Sir. 37,14 
cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non attendas his in omni consilio
marg.|  NON  ATTENDAS. Diversas species consiliantium enumeravit in quibus plures personas vocavit que a veritate discordant. Unde precepit cum talibus non esse consiliandum quorum consilium periclitatur. Previdenda est ego consiliarii prudentia fides voluntas et religio.
Numérotation du verset Sir. 37,15 
interl.|  « Cum sancto sanctus eris ».

1Rg. 22, 26 ; Ps. 17, 26.
quemcumque cognoveris observantem timorem
interl.|  filialem
Dei
Numérotation du verset Sir. 37,16 
cuius anima est secundum animam tuam quicumque
interl.|  relinquens timorem Dei
titubaverit in tenebris
interl.|  quia infidelis
non condolebit tibi
Numérotation du verset Sir. 37,17 
et cor boni consilii statue
interl.|  ante omnia
non est enim tibi aliud pluris illo
interl.|  vel alius fidelior
Numérotation du verset Sir. 37,18 
anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores
interl.|  philosophi liberalium artium scientia prediti
Sedentes
interl.|  tamquam magistri
ad speculandum
interl.|  tamquam speculatores subditorum
marg.|  ANIMA  SANCTI  VIRI. Consiliariorum diversitate ostensa adiungit quantum humane sapientie sanctorum excellat scientia a Spiritu Sancto infusa.
Numérotation du verset Sir. 37,19 
et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
Numérotation du verset Sir. 37,20 
ante omnem operam verbum verax precedat te
interl.|  cogitatio scilicet secundum quam locutio exterior et actio disponitur ex abundantia enim cordis os loquitur
et ante omnem actum consilium stabile
interl.|  omnia fac cum consilio
Numérotation du verset Sir. 37,21 
Verbum
interl.|  consilium malum
nequa immutabit
interl.|  pertractando mala
cor
interl.|  conscientiam
quattuor partes
interl.|  verba cordis
oriuntur bonum et malum
interl.|  consilium et remuneratio
vita
interl.|  eterna
et mors
interl.|  stipendium peccati mors
interl.|  quia per linguam secreta cordis panduntur mors enim et vita in manibus lingue
et dominatrix illorum est assidua lingua
Numérotation du verset Sir. 37,22 
vir peritus
interl.|  in scriptura sancta
multos erudivit et anime sue suavis est
interl.|  quia inde mercedem accipiet eternam
marg.|  VIR  PERITUS. Quia de lingua predixerat de bonis malisque doctoribus continuat.
Numérotation du verset Sir. 37,23 
qui sofistice
interl.|  versatam locutionem et hereticam nequitiam
loquitur odibilis est omni re defraudabitur
interl.|  ad ostensionem et deceptionem sed Spiritus Sanctus discipline effugiet fictum
Numérotation du verset Sir. 37,24 
non est enim data illi a Domino gratia omni
interl.|  disputandi loquendi
enim sapientia
interl.|  Dei
defraudatus est
interl.|  quia fraudulentus
Numérotation du verset Sir. 37,25 
est sapiens
interl.|  Iudee
anime sue
interl.|  remunerande
sapiens et fructus sensus illius laudabilis
interl.|  quia que Deo sunt placita mente tractat et quod profert lingua ore explicat
Numérotation du verset Sir. 37,26 
vir sapiens
interl.|  Ecclesiasticus
interl.|  doctor
plebem suam
interl.|  sibi commissam
erudit
interl.|  verbo et exemplo
et fructus sensus eius
interl.|  scriptura vel predicatio
laudabiles
interl.|  vel fideles

laudabiles] fideles Weber
sunt
Numérotation du verset Sir. 37,27 
Vir sapiens implebitur benedictione
interl.|  celestis mercedis
et videntes
interl.|  angeli vel anime sanctorum
Illum
interl.|  remuneratum
laudabunt
interl.|  cui dicetur : euge euge serve bone etc.
Numérotation du verset Sir. 37,28 
Vita
interl.|  celestis mercedis
viri in numero dierum dies autem Israel
interl.|  sanctorum
innumerabiles sunt
interl.|  quia sine fine cum Domino regnabunt
marg.|  VITA  VIRI  IN  NUMERO. Presens vita hominum in incerto non est apud Deum unde : breves dies hominis sunt numerus mensium apud te est.
Numérotation du verset Sir. 37,29 
Sapiens
interl.|  predicator
in populo
interl.|  subiecto
hereditabit honorem
interl.|  eternam scilicet remunerationem accipiet
et nomen illius erit vivens in eternum
Numérotation du verset Sir. 37,30 
interl.|  probas voluntatem anime tue omnia autem probate quod bonum est tenete
et si fuerit nequam non des illi potestatem
Numérotation du verset Sir. 37,31 
non enim omnia omnibus expediunt
interl.|  caute scilicet serva ne vitiis defluat
et non omni anime omne genus placet
interl.|  voluntatis scilicet vel actionis utile est
Numérotation du verset Sir. 37,32 
noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam
marg.|  NOLI  AVIDUS  ESSE. Iuxta historiam parcimoniam laudat crapulam vituperat que ad infirmitatem perducit devorantem. Mystice vero admonet ut in temporalibus simus temperantes. Unde : mel invenisti comede quod sufficit tibi etc. Et alibi : non plus sapere quam oportet.
Numérotation du verset Sir. 37,33 
in multis enim escis erit infirmitas et aplestia appropinquabit usque ad cholera
interl.|  ad fellis effusionem
Numérotation du verset Sir. 37,34 
propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 37), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_37)