initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 4

Numérotation du verset Sir. 4,1 
{Erfurt, t. 3, f. 48va ; facsim., t. 2, p. 748a} [Rusch, f. 48va ] fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
marg.|  FILI  ELEEMOSYNAM etc. Quantum eleemosyna valeat ostendit Deus dicens : date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Illis quoque qui a dextris eius erunt dicet : venite benedicti Patris mei paratum regnum esurivi enim et dedistis mihi manducare etc. Multe autem sunt differentie eleemosynarum non solum enim qui dat indigenti necessaria sed et qui dat veniam peccati eleemosynam facit et qui ex corde corripit verbis vel factis.
Numérotation du verset Sir. 4,2 
animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
Numérotation du verset Sir. 4,3 
cor inopis ne afflixeris et non protrahas datum angustianti
marg.|  COR  INOPIS etc. Non est eleemosyna differenda cum adsit tribuendi facultas. Unde : ne dicas amico tuo vade et revertere cum cito possis dare. Et alibi : qui despicit proximum peccat qui miseretur pauperi beatus erit. Eleemosyna autem facienda est non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Unde vidua paupercula plus omnibus misit in gazophilatium quia non quantitatem muneris pensat Deus sed devotionem cordis.
Numérotation du verset Sir. 4,4 
rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
Numérotation du verset Sir. 4,5 
ab inope non
interl.|  vel ne

non] ne Weber
avertas oculos propter iram et non relinquas querentibus tibi retro maledicere
marg.|  NE  INOPE  NE  AVERTAS etc. Non per iram exasperandus est pauper sed blanda locutione placandus. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur et qui obturat aurem ad clamorem pauperis clamabit et non exaudiet Dominus. Qui enim potest tribuere debet quia munus absconditum extinguit iras et donum in sinu indignationem maximam. Qui autem non potest sermo bonus est ei super datum optimum. Qui autem habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necessitatem habentem et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo. Fides enim si non habeat opera mortua est. Non ergo diligamus lingua et verbo sed opere et veritate.
Numérotation du verset Sir. 4,6 
maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
Numérotation du verset Sir. 4,7 
congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
marg.|  CONGREGATIONI  PAUPERUM. In his commendatur mansuetudo et humilitas quia mansuetudo neminem spernit humilitas se omnibus subiicit. Decet autem christianum equalibus et inferioribus   affabilem esse et mitem senioribus humilem. Unde : « Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei » etc.

Ps.
Numérotation du verset Sir. 4,8 
declina pauperi aurem tuam et redde
interl.|  cum mansuetudine
debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
interl.|  consolatio temporalis quam qui dare negligit debitum tollit
Numérotation du verset Sir. 4,9 
Libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras
interl.|  tediose vel indigne
in manu tua
interl.|  alias in anima tua
marg.|  LIBERA  EUM  QUI  INIURIAM  PATITUR etc. Sicut largitionem in pauperes eleemosynam esse dixit sic liberationem inique oppressi misericordiam esse ostendit. Unde : erue illos qui ducuntur ad mortem.

in manu tua] in anima tua Weber
Numérotation du verset Sir. 4,10 
in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
marg.|  IN  IUDICANDO. Nullam eleemosyne speciem pretermittit pauperibus parentibusque pupillos adiungit et viduas ut illis opem feramus. Sicut enim pupillo paternus dandus est affectus ita et vidue viri solatium.
Numérotation du verset Sir. 4,11 
et eris velut filius Altissimi
interl.|  qui hoc precepit
obaudiens et miserebitur tui
interl.|  in remuneratione premii
magis quam mater
interl.|  in studio nutriendi
Numérotation du verset Sir. 4,12 
Sapientia
interl.|  Christus Dei virtus et Dei sapientia
filiis suis
interl.|  discipulis
vitam inspiravit
interl.|  cognitionis sue sacramentum
et suscipit exquirentes se
interl.|  mansuetos scilicet
et preibit in viam iustitie
interl.|  qui ait : « Ego sum via veritas et vita ». « Qui sequitur me non ambulat in tenebris » etc.

Io. 14, 6.
Io. 8, 12.
Numérotation du verset Sir. 4,13 
et qui illam diligit diligit vitam
interl.|  quia servando mandata illius veniet ad vitam eternam
et qui vigilaverint ad illam complectebuntur
interl.|  vel plexabuntur
placorem eius
marg.|  ET  QUI  VIGILAVERINT. Beatus homo qui audit me et vigilat ante fores meas quotidie et observat ad postes hostii mei fores autem et postes scripturas et eorum doctores intelligit.
Numérotation du verset Sir. 4,14 
qui tenuerint
interl.|  vere obediendo
illam vitam
interl.|  sapientiam
hereditabunt et quo introibit {Erfurt, t. 3, f. 48vb ; facsim., t. 2, p. 748b} [Rusch, f. 48vb ] benedicit Deus
interl.|  eum scilicet qui per eius fidem et dilectionem aditum querit celestem eterna benedictione ditabit Deus unde : « Ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur ».

Io. 10, 9.
Numérotation du verset Sir. 4,15 
qui serviunt
interl.|  veraciter
ei
interl.|  Christo
obsequentes erunt Sancto
interl.|  "sancti estote quoniam ego sum sanctus"

Cf. Lv. 11, 45 ; Lv. 19, 2 ; Lv. 21, 8 ; 1Pt. 1, 16.
et eos qui diligunt illam diligit Deus
marg.|  QUI  SERVIUNT etc. Qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex Deo et quem diligit Pater diligit Filius. Unde : qui diligit me diligetur a Patre meo et ego eum diligam. Sed quia probatio dilectionis exhibitio est operis sequitur qui audit illam etc.
marg.|  Qui diligit Christum mandata eius servat et iudicabit gentes. Unde : cum sederit Filius hominis in sede majestatis sue sedebitis et vos iudicantes duodecim tribus Israel.
Numérotation du verset Sir. 4,16 
qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam
interl.|  tota intentione animi et virtute fidei
permanebit confidens
interl.|  quia non poterit temptatio presentis vite evertere eum
Numérotation du verset Sir. 4,17 
si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creature
interl.|  opera
illorum
Numérotation du verset Sir. 4,18 
quoniam in temptatione ambulat
interl.|  sapientia
cum eo et in primis
interl.|  vel pruinis
eligit eum
Numérotation du verset Sir. 4,19 
timorem et metum et approbationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrine sue donec temptet illum in cogitationibus illius et credat anime illius
marg.|  TIMOREM  ET  METUM etc. Sapientia inhabitans dirigit opera in variis temptationibus preparat exercendo et probando ad future vite gaudia quia hac sententia confirmatur timorem et metum et proba etc. Quia tribulatio patientiam operatur patientia probationem probatio vero spem que non confundit auia caritas Dei diffusa est in sanctis per Spiritum Sanctum.
Numérotation du verset Sir. 4,20 
et firmabit illum
interl.|  ubi Spiritus Domini caritatis infunditur absconcita mysteria revelantur et thesaurus scientie et intellectus
et iterum adducet directum ad illum
Numérotation du verset Sir. 4,21 
et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitie
Numérotation du verset Sir. 4,22 
si autem oberraverit
interl.|  fidem spem et caritatem derelinquens
derelinquet eum
interl.|  habitatione sua indignum unde iustus meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit anime mee
et tradet illum
interl.|  protectione sua nudatum
in manus
interl.|  potestatem
inimici sui
interl.|  diaboli
Numérotation du verset Sir. 4,23 
fili conserva tempus
interl.|  et tempore et fide et iustitia standum est
et devita a malo
marg.|  FILI  CONSERVA  TEMPUS etc. Supra commendavit sapientie donum nunc ostendit ipsius factum. Quicumque enim servat precepta sapientie cautus est in temporum mutatione nec deserit viam iustitie in tempore persecutionis et angustie. Ideo sapientia exhortatur filios ut conservent tempus quia tempus omni rei sub celo et tempus est belli et tempus pacis.
Numérotation du verset Sir. 4,24 
pro anima tua non confundaris
interl.|  quasi non dubites pro Christi nomine animam ponere et vere fidei confessionem proferre
dicere verum
Numérotation du verset Sir. 4,25 
est enim confusio adducens peccatum
interl.|  qui erubuerit me coram hominibus erubescam ego eum coram Patre meo
et est confusio adducens gloriam et gratiam
interl.|  quando quis compungitur pro peccatis et penitentiam agit
Numérotation du verset Sir. 4,26 
ne accipias faciem adversus faciem tuam
interl.|  contra persecutores fidei semper dimicandum est nec eis unquam consentiendum
nec adversus animam tuam mendacium
Numérotation du verset Sir. 4,27 
non reverearis proximum tuum in casum suum
interl.|  cum audieritis prelia et seditiones nolite terreri
Numérotation du verset Sir. 4,28 
nec retineas verbum in tempus salutis
interl.|  quod dico vobis in tenebris dicite in lumine
non abscondas sapientiam tuam in decore eius
marg.|  NON  ABSCONDAS  SAPIENTIAM etc. Non est abscondenda sapientia his qui audire volunt. Qui enim abscondit frumentum maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium. Unde : negociamini dum venio.
Numérotation du verset Sir. 4,29 
in lingua enim agnoscitur sapientia
interl.|  eius scilicet qui non abscondit sapientiam
et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum
interl.|  veritatis
Numérotation du verset Sir. 4,30 
non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tue confundere
interl.|  arguentis qui enim abscondit scelera non corrigetur qui autem confitetur salvabitur unde declina cor meum in verba malicie ad excusandas excusationes in peccatis
marg.|  NON  CONTRADICAS etc. Obediendum est maioribus si veritati concordant et iustitie nec aliter sed pro recta fide et vera religione in quibus est anime salus decertandum est. Unde : si oculus tuus scandalizat te erue eum et proiice a te etc. Et alibi : si quis vult venire post me abneget etc.
Numérotation du verset Sir. 4,31 
non confundaris confiteri peccata tua
interl.|  sicut hortatur ad confessionem peccati ita prohibet a consensu pravi operis
et ne subicias te homini pro peccato
interl.|  id est ne consentias illi qui te allicit ad peccandum
Numérotation du verset Sir. 4,32 
noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum
interl.|  non humana virtute sed divina ope adversarii superantur unde : ego dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii vestri
Fluvii
interl.|  alias fulminis
Numérotation du verset Sir. 4,33 
pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
Numérotation du verset Sir. 4,34 
noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
marg.|  NOLI  CITATUS  ESSE etc. Mors et vita in manibus lingue qui custodit os suum custodit ab angustiis animam suam qui inconsideratus est ad loquendum sentiet mala. Hinc Iacobus ait : sit omnis homo velox ad audiendum tardus ad loquendum et tardus ad iram. Hinc alibi scriptum est : non in sermone regnum Dei sed in virtute.
Numérotation du verset Sir. 4,35 
noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
interl.|  qui mollis et dissolutus est in opere frater est dissipantis opera sua qui operatur terram suam satiabitur panibus qui sectatur ocium replebitur egestate
marg.|  NOLI  ESSE  SICUT  LEO. In Ecclesia sunt heretici quasi leones qui per lingue volubilitatem seducunt corda innocentium et per insolentiam morum conturbant mansuetudinem simplicium.
Numérotation du verset Sir. 4,36 
non sit porrecta manus tua ad accipiendum
interl.|  avariciam necat misericordiam commendat ut non rapiamus aliena sed largiamur et nostra. Beatius est enim dare quam accipere
et ad dandum
interl.|   reddendum

dandum] reddendum Weber
collecta
interl.|  radix omnium malorum est avaricia




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_4)