initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 40

Numérotation du verset Sir. 40,1 
occupatio magna
interl.|  homo ad laborem nascitur
creata est
interl.|  in peccato Ade
omnibus hominibus et iugum grave
interl.|  afflictionis peccati
super filios Adam
interl.|  heredes originalis
a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulture in matrem omnium
interl.|  terram
interl.|  in sudore vultus tui vesceris pane tuo donec revertaris in terram de qua sumptus es
Numérotation du verset Sir. 40,2 
cogitationes eorum
interl.|  solicitudines varie mentis
et timores cordis
interl.|  diverse operationis
adinventio expectationis et dies finitionis
interl.|  his scilicet dum expectat mortem affligitur et in die finitionis certam sententiam pro vitiis accipiet
marg.|  COGITATIONES. Enumerat mala que homo pro peccatis sustinet.
Numérotation du verset Sir. 40,3 
residentes super sedem gloriosam
interl.|  Deus personam non accipit quia iustus iudex
usque ad humiliatum in terra et cinere
Numérotation du verset Sir. 40,4 
ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor
interl.|  vindicta scilicet peccatorum
zelus tumultus fluctuatio et timor mortis
interl.|  quia ibi nullus ordo sed sempiternus horror
iracundia perseverans
interl.|  iudicis perpetuum incendium
et contentio
interl.|  quia ibi nulla pax nulla doloris mitigatio
Numérotation du verset Sir. 40,5 
et in tempore refectionis
interl.|  remunerationis quando corpore condito in cubili sepulchri anima deputatur penis
in cubile somnus
interl.|  quia longe aliter sentit ibi de factis suis
Numérotation du verset Sir. 40,6 
modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
marg.|  MODICUM  AUTEM. Quia caro mortua et insensibilis ad tempus requiescere videtur anima iam sentit dolorem et post resurrectionem cum corpore suo in penis vivet eternis.
Numérotation du verset Sir. 40,7 
conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis sue exsurrexit et admirans ad nullum timorem
marg.|  CONTURBATUS  EST. Ideo mali cruciabuntur in pena quia in tempore sibi dato ad penitentiam peccare non desinunt. Estimant enim prosperitatem (quasi somno delusi) tempus esse pacis non belli cum homini presens vita concedatur ut per bonum certamen perveniat ad beatitudinem. In tempore ergo salutis sue dum est ei tempus acceptabile exsurrexit in superbiam cupiditate terrenarum rerum estuans sine omni timore Dei contra omnem hominum condicionem nobilium scilicet et ignobilium.
Numérotation du verset Sir. 40,8 
cum omni carne ab homine usque ad pecus et
interl.|  ideo
super peccatores septuplum
interl.|  taliter scilicet peccantes
marg.|  ET  SUPER  PECCATORES. Plena scilicet et perfecta vindicta veniet ut qui in presenti vita que per septenarium discurrit peccare non cessant sine fine crucientur.
Numérotation du verset Sir. 40,9 
ad hec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
Numérotation du verset Sir. 40,10 
super iniquos creata sunt hec omnia et propter illos factus est cataclysmus
marg.|  ET  PROPTER  EOS. Peccanti homini multiplex pena deputata est ut correctus peniteat et deinceps caveat sed quia negligit et in penis proficit inducit Deus diluvium orbi ut hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero future pene nihil est quod homo patitur in presenti.
Numérotation du verset Sir. 40,11 
omnia que de terra sunt in terram convertentur
interl.|  etiam homines unde : terra es et in terram ibis
et aque omnes in mare convertentur
interl.|  unde : exeunt flumina illuc revertentur
marg.|  ET  AQUE  OMNES. Opera scilicet peccatorum superne mercedis fructum non acquirunt sed penarum interitum.
Numérotation du verset Sir. 40,12 
omne munus
interl.|  questus scilicet per avariciam collectus
et iniquitas
interl.|  quelibet
delebitur
interl.|  quia preterit mundus et concupiscentia eius
et fides in seculum stabit
interl.|  id est merces fidei que per dilectionem operatur
Numérotation du verset Sir. 40,13 
substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur
interl.|  velociter dissipabuntur
et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
interl.|  quasi tonitruum avari tumultuant et thesaurus eorum cito defluit
marg.|  SUBSTANITIE  INIUSTORUM. Inchoant germinare sed fluctuant in temptatione et subito arescunt ad primum persecutionis estum.
Numérotation du verset Sir. 40,14 
in aperiendo
interl.|  ad recipiendum
manus suas letabitur
interl.|  avarus
sic prevaricatores
interl.|  preceptum Dei qui ait : non concupisces rem proximi tui
in consummatione tabescent
interl.|  vacuis omnibus bonis
Numérotation du verset Sir. 40,15 
nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices immunde super cacumen petre sonant
interl.|  duritiam cordis que ad tempus credit et in tempore temptationis recedit
marg.|  NEPOTES  IMPIORUM. Sepe videmus progeniem impiorum cito deficere maxime cum filii imitantur iniquitatem patrum.
Numérotation du verset Sir. 40,16 
viriditas super omnem escam
interl.|  vel aquam

escam] aquam Weber
et ad oram fluminis ante omnem fenum evelletur
interl.|  sicut senum quod priusquam evellatur exaruit
Numérotation du verset Sir. 40,17 
gratia
interl.|  Dei que superabundat in fidelibus
sicut paradisus in benedictionibus
interl.|  fructificat scilicet diversas species virtutum
et misericordia in seculo permanet
interl.|  beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur
Numérotation du verset Sir. 40,18 
vita sibi sufficientis operarii condulcabitur
interl.|  pro bono scilicet et utili labore merces eterna compensabitur
marg.|  VITA  SIBI  SUFFICIENTIS. Dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat.
et in ea invenies thesaurum
interl.|  celestis civitatis
marg.|  INVENIES  THESAURUM. Christianum vere enim christianum se esse probat qui Christi mandata credit et facit.
Numérotation du verset Sir. 40,19 
fili edificatio civitatis
interl.|  constructio bonorum operum
confirmabit nomen et super hec mulier immaculata computatur
interl.|  anima preeminet enim et inter merita sanctorum virginitas
Numérotation du verset Sir. 40,20 
vinum et musica letificant cor
interl.|  fervor sciencie legis letificat
et super utraque dilectio sapientie
interl.|  evangelice
marg.|  VINUM  ET  MUSICA. Hec naturaliter mulcent et exhilarant animum sed dilectio sapientie et lingua suaviter docens multo plus confortat intellectum.
Numérotation du verset Sir. 40,21 
tibie et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque {t. 3 : Erfurt, f. 67vb ; facsim., p. 786b} [Rusch, f. 67vb ] lingua suavis
interl.|  predicatio apostolica
Numérotation du verset Sir. 40,22 
gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
marg.|  GRATIAM  ET  SPECIEM. Ornatum scilicet templi et culture diversitatem que prior populus sub lege habuit predicatione evangelii in orbe seminat bonorum operum virore excellit.
Numérotation du verset Sir. 40,23 
amicus et sodalis
interl.|  societas Christi et Ecclesie omnem societatem priorum patrum precedit
in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
Numérotation du verset Sir. 40,24 
fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia
interl.|  nostre redemptionis
liberabit
interl.|  humanum genus
Numérotation du verset Sir. 40,25 
aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
Numérotation du verset Sir. 40,26 
facultates et virtutes exaltant cor et super hec timor Domini
marg.|  FACULTATES  ET  VIRTUTES. Divitie date a Domino in tempore legis roboraverunt corda antiquorum quibus dicum est : Si volueritis et audieritis me bona terre comedetis sed excellit timor Domini et voluntaria paupertas Ecclesie Christi et hec et omnes facultates mundi unde : beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum.
Numérotation du verset Sir. 40,27 
non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
Numérotation du verset Sir. 40,28 
timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam
interl.|  terrenam
operuerunt illum
interl.|  eterna premia
Numérotation du verset Sir. 40,29 
fili in tempore vite tue
interl.|  presentis
ne indigeas
interl.|  virtutibus vel moribus bonis
interl.|  pigriciam et ocium prohibet
melius est enim mori
interl.|  corporali morte
quam indigere
Numérotation du verset Sir. 40,30 
vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus
interl.|  spiritalis unde : date nobis de oleo vestro quia lampades nostre extinguuntur
alit enim animam suam cibis alienis
marg.|  VIR  RESPICIENS. Stultum est enim ociari et de alieno labore mercedem querere. Recipiet enim unusquisque secundum opera sua.
Numérotation du verset Sir. 40,31 
vir autem disciplinatus et eruditus
interl.|  eruditione divina
custodiet se
interl.|  ne sit otiosus dum habet operandi tempus
Numérotation du verset Sir. 40,32 
in ore
interl.|  torpore
imprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit
marg.|  IN  ORE  IMPRUDENTIS. Cui placet otiose torpere nec proximis docendo prodesse tandem doloribus inferni et sera penitentia estuabit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 40), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_40)