initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 43

Numérotation du verset Sir. 43,1 
altitudinis firmamentum pulchritudo est species celi in visione glorie
marg.|  ALTITUDINIS etc. Pulcritudo firmamenti per claritatem syderum potentiam ostendit creatoris sed magis decor Ecclesie in virtutibus et miraculis sanctorum excellentiam manifestat redemptoris qui splendore suo illustrat credentes et ardore iudicii puniet peccatores. Unde subiungit : sol in aspectu etc.
Numérotation du verset Sir. 43,2 
sol
interl.|  in presentia incarnationis
in aspectu annuntians
interl.|  regnum Dei
in exitu vas admirabile opus Excelsi
interl.|  Verbum caro factum est etc.
Numérotation du verset Sir. 43,3 
in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius
interl.|  quia supplicia gehenne preparat peccatoribus
marg.|  ET  IN  CONSPECTU. Nullus corporeis oculis divinitatis splendorem potest sufficere. Unde : non videbit me homo et vivet.
quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
marg.|  FORNACEM  CUSTODIENS. Quia superbos pro cogitatione locutione et operatione mala excruciat eterna flamma.
Numérotation du verset Sir. 43,4 
tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcecat oculos
Numérotation du verset Sir. 43,5 
magnus Dominus qui fecit illum
interl.|  dispensationem scilicet incarnationis ut superbi confunderentur humiles scientia Dei exaltarentur
et in sermonibus eius festinavit iter
marg.|  ET  IN  SERMONIBUS. Mystice verbum superborum ludit intellectum. Unde : vobis datum est nosse [mysteria] regni Dei.
marg.|  FESTINAVIT  ITER. Cum in predicatione evangelii preparata est via salutis et aditus regni celestis.
Numérotation du verset Sir. 43,6 
et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum evi
marg.|  ET  LUNA  IN  OMNIBUS. Postquam de sole disputavit disputat de luna quia Christum sequitur Ecclesia et ab ipso illuminatur sicut a sole luna.
marg.|  Quia dicit lunam ostensio #iens temporis et signum evi et diei festi signat quia ipsa menstruis defectibus et currendo per zodiacum seriem annorum et etatem mundi demonstrat quia hebrei temporis computum et anni transitum secundum cursum lune meciebantur qui primum mensem quo exierunt de Egypto solennitate Pasche honoraverunt et neomenias singulorum mensium celebraverunt et omnes menses a lune vocabulo (quod est #lamini) nominaverunt. Unde : mensis secundum nomen eius #menses quorum a mensura vel a luna (que grece dicitur mene) apud latinos appellatur quia menses secundum cursum lune computabant. Primum mensem novorum in quo Pascha celebratur nisan appellantes qui propter multivagum lune cursum nunc in marcium nunc in aprilem incidit nunc aliquot dies maii occupat sed rectius aprili deputatur quia in ipso vel incipit vel desinit vel totus includit.
Numérotation du verset Sir. 43,7 
a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
marg.|  LUMINARE  QUOD. Luna non habet nativum spendorem sed a sol accipit sic et Ecclesia a Christo que in persecutione videtur minui sed in parte clarescit crescit enim mirabiliter in consummatione.
Numérotation du verset Sir. 43,8 
mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
Numérotation du verset Sir. 43,9 
vas castrorum in excelsis {t. 3 : Erfurt, f. 69ra ; facsim., p. 789a} [Rusch, f. 69ra ] in firmamento celi resplendens
marg.|  VAS  CASTRORUM. Quia in ipsa consistit multitudo fidelium que in firmamento veritatis et divine predicationis per totum orbem gloriose resplendet.
Numérotation du verset Sir. 43,10 
species celi gloriosa stellarum mundum illuminans in excelsis Dominus
marg.|  SPECIES  CELI etc. Ornatus Ecclesie sanctorum plenitudo quos Deus excelsus ordinavit ut predicatione evangelii illustrarent hii in verbis sancti et in doctrina vere fidei permanentes expectant iudicium Dei.
Numérotation du verset Sir. 43,11 
in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis
marg.|  IN  VERBIS  DOMINI etc. Quia in patientia sua possident animas precincti lumbos et lucernas tenentes in manibus suis expectant Dominum suum quando revertatur a nuptiis.
Numérotation du verset Sir. 43,12 
vide arcum et benedic qui fecit illum
interl.|  arcum posuit Deus in signum qua ultra aquis diluvii non perdet mundum
valde speciosus est in splendore suo
interl.|  quia scriptura preclara est in sensu
marg.|  VIDE  ARCUM. Scriptum veteris vel novi testamenti unde : arcum suum tetendit et paravit illum. Hic fidelibus suave iugum ostenditur contumacibus arma terribilia.
Numérotation du verset Sir. 43,13 
gyravit celum in circuitu glorie sue
interl.|  quia de supernis et infimis narrat sufficienter
manus Excelsi aperuerunt illum
marg.|  GYRAVIT  CELUM. Quando per virtutem et sapientiam Dei id est Christum vetus et novum testamentum conditum est unde os Domini locutum est hec.
Numérotation du verset Sir. 43,14 
imperio suo acceleravit nivem
interl.|  id est perduxit frigidos ad iustitie nitorem
interl.|  frigida corda pravorum unde : lavabis me et super nivem dealbabor
et accelerat coruscationes
interl.|  terrores iudicii vel virtutum miracula
emittere iudicii sui
Numérotation du verset Sir. 43,15 
propterea aperti sunt
interl.|  mundo
interl.|  sicut in conversione Pauli
thesauri
interl.|  in viis
et evolaverunt nebule sicut aves
interl.|  qui sunt isti qui ut nubes volant
Numérotation du verset Sir. 43,16 
in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
marg.|  ET  CONFRACTI  SUNT. Doctores qui terram humani cordis irrigant et tempestatem increpationis in se gerunt et in tempore effundunt et confringunt lapides grandinis increpando scilicet duritiam pravi cordis ne lapident vitale gramen.
Numérotation du verset Sir. 43,17 
in conspectu eius commovebuntur montes
interl.|  superbi
et in voluntate eius aspirabit nothus
Numérotation du verset Sir. 43,18 
vox tonitrui eius
interl.|  predicatio eterni terroris quo terrena corda pascuntur
exprobravit terram
interl.|  increpando vitia
tempestas aquilonis
interl.|  diaboli
et congregatio spiritus
marg.|  TEMPESTAS. Varia temptamenta per malignos spiritus Deus irrogat ut fervorem fidei et dilectionem frigescere faciant.
marg.|  ASPIRABIT  NOTHUS. Qui et auster ventus calidus qui aquas frigore concretas calore suo dissolvit. Hec est gratia Spiritus Sancti que delicti mortalis gelu constricta calore dispergit. Aspirante ergo notho id est per predicatores flatum doctrine emittente Spiritu sancto commoventur montes id est potentes ad christiani nominis persecutionem et aliquando ad penitentiam.
Numérotation du verset Sir. 43,19 
sicut avis deponens
interl.|  propter elationem
ad sedendum aspargit nivem
interl.|  ad sedendum aspergit nivem cum frigore malicie sedem sibi parat
et sicut locusta demergens descensus eius
interl.|  quia omne viride et fructiferum devastare contendit
Numérotation du verset Sir. 43,20 
pulchritudinem coloris eius
interl.|  quia tranfigurat se in angelum lucis
admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor
interl.|  quando apertas persecutionum procellas monet. Si enim decipere nequit aperte sevit
Numérotation du verset Sir. 43,21 
Gelum
interl.|  frigus infidelitatis
sicut salem
interl.|  sterilitatem
effundet super terram et dum gelaverit
interl.|  procella
fiet tamquam cacumina tribuli
interl.|  asperimas vitiorum spinas
marg.|  SICUT  SALEM. Id est sterilitatem ubi enim sal spargitur sterilitas sequitur. Diabolus vero per frigus infidelitatis terrena corda ad bona opera sterilia facit.
Numérotation du verset Sir. 43,22 
frigidus ventus
interl.|  diabolus
Aquilo
interl.|  procella
flabit
interl.|  suggerendo
et gelabit
interl.|  paulatim frigore perfidie
cristallus ab aqua
interl.|  peccator induratus unde : in similitudinem lapidis aque durantur
super omnem congregationem aquarum
interl.|  populorum
requiescetet
interl.|  hec ante adventum Christi cum pene totus mundus serviebat idolis
interl.|  delectatus in malis
sicut lorica induet se aquis
interl.|  habet diabolus milites suos contra milites Christi
Numérotation du verset Sir. 43,23 
devorabit montes
interl.|  quasi cibum delectabilem
interl.|  superbos
et exuret desertum
interl.|  mentibus infidelitate gelatis
interl.|  igne cupiditatis
interl.|  desertores veritatis
et extinguet viridem
interl.|  virorem et germen virtutum
sicut ignem
interl.|  vitiorum
Numérotation du verset Sir. 43,24 
medicina omnium
interl.|  salus humani generis
in festinationem
interl.|  incarnationis Christi et doctrina eius scilicet superne gratie
nebuleros
interl.|  ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Egyptum
interl.|  diabolice persecutionis
venienti humilem efficiet eum
interl.|  humiliabit scilicet superbiam diaboli
Numérotation du verset Sir. 43,25 
in sermone
interl.|  evangelico
eius silebit ventus
interl.|  mitigabitur scilicet persecutio
et cogitatione sua
interl.|  sapientia
placabit abyssum 
interl.|  profundam scilicet persecutionem

et cogitatione... abyssum] om. Weber
et plantavit illum Dominus Iesus
interl.|  omnia per ipsum facta sunt
Numérotation du verset Sir. 43,26 
qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus admirabimur
interl.|  vel non admirabimur
marg.|  QUI  NAVIGAT. Multa sunt ad litteram pericula maris et ibi mirabilia Dei opera in variis bestiis sicut naturalium rerum scriptores tradiderunt. Unde : hoc mare magnum et spaciosum illic reptilia quorum non est numerus etc. In mari quoque huius mundi sunt multa monstra demoniorum et multe eorum insidie.

auribus] + non Weber
Numérotation du verset Sir. 43,27 
illic preclara
interl.|  quia fluctus compescit et demonum monstra
et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
interl.|  ne tradas bestiis animas confitentium tibi
Numérotation du verset Sir. 43,28 
propter ipsum
interl.|  Christum
confirmatus
interl.|  consummatus
est itineris finis
interl.|  transeuntium rerum ordo et terminus seculi ipse est enim principium et finis
et in sermone eius composita sunt omnia
Numérotation du verset Sir. 43,29 
multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
interl.|  perfectio sicut et nature nostre conditor
marg.|  MULTA  DICIMUS. Omnis eloquentia deficit in comparatione eius nec sufficit virtutem eius enarrare.
Numérotation du verset Sir. 43,30 
gloriantes ad quid valebimus
interl.|  quid valet corporalis creatura de incomprehensibili Deo disputare
ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
interl.|  in cuius condicione universa sunt posita
Numérotation du verset Sir. 43,31 
terribilis Dominus et magnus vehementer
interl.|  Dominus excelsus terribilis super omnes deos
Numérotation du verset Sir. 43,32 
quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
Numérotation du verset Sir. 43,33 
benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
interl.|  humana
interl.|  magnus Dominus et laudabilis nimis
Numérotation du verset Sir. 43,34 
exaltantes eum replemini virtute
interl.|  opere eius ut possitis laudare
ne laboretis non enim habebitis
marg.|  NON  LABORETIS. Comprehendere quod est incomprehensibile unde : non queras opes ad quas pertingere non possis.
Numérotation du verset Sir. 43,35 
quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit
interl.|  digne
eum sicut est ab initio
Numérotation du verset Sir. 43,36 
multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
interl.|  si universa attendimus
Numérotation du verset Sir. 43,37 
omnia autem Dominus fecit
interl.|  quasi hec tamen confiteri debemus
et pie agentibus
interl.|  religiose viventibus
dedit sapientiam
interl.|  cognitionem sui quantum utile novit




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 43), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_43)