initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 44

Numérotation du verset Sir.   44 , 1 
LAUS PATRUM 
Laudemus
interl.|  quia plura
viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua
marg.|  LAUDEMUS etc. Moraliter disputando allegoriamque et anagogen in plerisque tangendo mysteria divini sacramenti edidit. Nunc de sanctis patribus narrare incipit.
marg.|  PARENTES  NOSTROS. Patriarchas qui divina locutione et visione fruebantur et prophetas qui Spiritu Sancto repleti multa Christi et Ecclesie mysteria precinerunt.
Numérotation du verset Sir.   44 , 2 
multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a seculo
Numérotation du verset Sir.   44 , 3 
dominantes in potestatibus suis homines magni virtute
interl.|  quia plures eorum reges scientie divitiis abundantes sed maiori potestate se ipsos regentes
et prudentia sua {t. 3 : Erfurt, f. 69va ; facsim., p. 790a} [Rusch, f. 69va ] prediti nuntiantes in dignitate prophetarum
Numérotation du verset Sir.   44 , 4 
et imperantes in presenti populo et virtute prudentie populi sanctissima verba
Numérotation du verset Sir.   44 , 5 
in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura
interl.|  ut David et qui cum ipso psalmodiam cecinerunt
Numérotation du verset Sir.   44 , 6 
homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis
interl.|  sicut Moyses et Salomon qui tabernaculum et templum vario colore edificaverunt
Numérotation du verset Sir.   44 , 7 
omnes isti in generationibus gentis sue gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus
interl.|  merito prudentie et virtutis honorabuntur a subditis
Numérotation du verset Sir.   44 , 8 
qui de illis nati sunt
interl.|  eorum scilicet exemplo instructi
reliquerunt nomen narrandi laudes eorum
interl.|  voce simul et actione laudes eorum celebraverunt
Numérotation du verset Sir.   44 , 9 
et sunt
interl.|  impii scilicet et peccatores
quorum non est memoria
interl.|  bonorum scilicet sed malorum unde : periit memoria eorum cum sonitu
perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
interl.|  opera scilicet peccata sunt in eterna damnatione
Numérotation du verset Sir.   44 , 10 
sed illi viri misericordie
interl.|  qui misericordiam Dei meruerunt
sunt quorum pietates
interl.|  pie actiones
non defuerunt
interl.|  in retributionem
Numérotation du verset Sir.   44 , 11 
et cum semine ipsorum perseverat bona
interl.|  Dei cultoribus qui quasi nepotes et heredes eorum religiose vivebant
Numérotation du verset Sir.   44 , 12 
hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum
marg.|  ET  IN  TESTAMENTIS. Hec #iuxta #historiarum de patriarchis et prophetis accipiuntur quorum semen, id est Israelite, propter eorum merita et promissiones sepe de angustiis liberati sunt unde Moyses pro peccatis populi orans. Abraam Isaac et Iacob reducit ad memoriam ut eorum meritis Deus placatus filiis peccantibus daret indulgentiam. Etiam patris David meritum filiis multo tempore servavit regnum. Sed sacratorie sensu viri misericordie sunt apostoli et predicatores novi testamenti qui verbo evangelii et mysterio baptismi quotidie gignunt filios Dei qui imitatores parentum suorum exempla eorum sequuntur quorum coporea in spe resurrectionis quiescunt quando semen bonorum operum celesti mercede compensabitur.
Numérotation du verset Sir.   44 , 13 
et filii ipsorum propter illos usque in eternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur
Numérotation du verset Sir.   44 , 14 
corpora ipsorum in pace sepulta sunt
interl.|  scilicet quiescentia expectant resurrectionis diem et gloriam sempiternam
et nomen eorum vivet in generationes et generationes
interl.|  apud posteros perseverans
Numérotation du verset Sir.   44 , 15 
Sapientiam
interl.|  laudabilem
ipsorum narrent populi
interl.|  successores
laudem eorum nuntiet ecclesia
Numérotation du verset Sir.   44 , 16 
Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus penitentiam
marg.|  ENOCH  PLACUIT. Non ab Adam qui transgressus est et de paradiso eiectus est cepit numerare patres sed ab Enoch qui ambulavit cum Deo et translatus est in paradisum quia in hoc patet electio sanctorum qui de erumpna seculi tranferuntur ad quietem regni sic creditur venturus in fine mundi ut det hominibus consilium penitendi.
marg.|  ET  TRANSLATUS etc. Quando pereunte mundo diluvio reservatus est ut penitentiam gentibus predicaret et exemplo demonstraret quod qui Deo devote serviunt ab eterno interitu liberantur. Cum eo Dominus pactum statuit ne ultra perderet aquis diluvii omnem carnem. Signat autem rectores qui inter fluctus seculi archam id est Ecclesiam regunt et predicant baptimum penitentie orationibus et #sacriciis Deum placantes humano generi.
Numérotation du verset Sir.   44 , 17 
Noe inventus est perfectus iustus
interl.|  in generationibus suis
et in tempore iracundie factus est reconciliatio
Numérotation du verset Sir.   44 , 18 
ideo dimissum est reliquum terre cum factum est diluvium
Numérotation du verset Sir.   44 , 19 
testamenta seculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro
Numérotation du verset Sir.   44 , 20 
Abraham magnus pater multitudinis gentium
interl.|  id est pater multarum subaudis gentium in Christo scilicet credentium quia filii carnis non estimantur in semine
et non est inventus similis illi in gloria
interl.|  quia maximus in tempore suo
qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo
interl.|  quia promissum est ei quod in semine suo benedicerentur omnes gentes
Numérotation du verset Sir.   44 , 21 
in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis
interl.|  quando iussus est filium immolare
marg.|  IN  CARNE  EIUS. Ut signaretur renovata natura nostra per baptismum Christi post expoliationem veteris hominis.
Numérotation du verset Sir.   44 , 22 
ideo iureiurando {t. 3 : Erfurt, f. 69vb ; facsim., p. 790b} [Rusch, f. 69vb ] dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terre cumulum
marg.|  IDEO  IUREIURANDO. Duplex est promissio Abrahe. In harena maris exprimuntur steriles Iudei. In similitudine stellarum fideles christiani qui resurrectionis lumine coruscabunt sicut astra celi.
Numérotation du verset Sir.   44 , 23 
et ut stellas exaltare semen eius
interl.|  semen Abrahe id est Christus dominatur usque ad fines terre et Ecclesia que est corpus eius totum mundum occupavit
et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terre
Numérotation du verset Sir.   44 , 24 
et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius
Numérotation du verset Sir.   44 , 25 
benedictionem omnium gentium dedit illi
interl.|  quia iuravit Abrahe quod in semine eius id est Christo benedicerentur omnes gentes
et testamentum confirmavit super caput Iacob
Numérotation du verset Sir.   44 , 26 
agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem
interl.|  superne patrie
marg.|  ET  DEDIT  ILLI  HEREDITATEM. Gentilis populi qui posterior ad gratiam fidei et baptismi regenerationem accessit cui plenitudo paterne benedictionis provenit.
et divisit ei partem in tribus duodecim
interl.|  ut per duodecim apostolos edoctus cum eis regnum possideret eternum
Numérotation du verset Sir.   44 , 27 
et conservavit illis homines misericordie invenientes gratiam in oculis
interl.|  conspectu
omnis carnis
interl.|  quia Ecclesia Christi ab omnibus gentibus honoratur et universo mundo predicatur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 44), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/09/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_44)