initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 45

Numérotation du verset Sir. 45,1 
dilectus a Deo et hominibus Moyses
interl.|  quia suavis et mitis super omnes homines
cuius memoria in benedictione est
interl.|  quia per omnia laude dignus et benedicendus
Numérotation du verset Sir. 45,2 
similem illum fecit in gloria sanctorum
interl.|  ut portenta coram pharaone et servis eius faceret unde : gloriam in conspectu eius consecutus est
et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit
Numérotation du verset Sir. 45,3 
glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi
interl.|  vel misit illum
coram populo suo et ostendit illi gloriam suam
interl.|  quando scilicet secreti sui participem fecit et voluntatem suam ostendit illi
Numérotation du verset Sir. 45,4 
in fide et lenitate ipsius
interl.|  quia fides et lenitas eius erat Deo acceptabilis
sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne
interl.|  de omni populo ut preesset universis
Numérotation du verset Sir. 45,5 
audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem
Numérotation du verset Sir. 45,6 
et dedit illi coram precepta legem vite et discipline docere Iacob testamentum
interl.|  ut doceret populum suum
et iudicia sua Israel
marg.|  AD  PRECEPTA. In monte Sinai scilicet legem dedit ei et precepta vite cum eo #loquens in nube.
Numérotation du verset Sir. 45,7 
excelsum fecit Aaron fratrem eius
interl.|  vel suum
et similem sibi de tribu Levi
Numérotation du verset Sir. 45,8 
statuit ei testamentum eternum
interl.|  Christo scilicet cuis figura fuit
interl.|  quia rem eternam significabat
et dedit illi
interl.|  Christo
sacerdotium gentis
interl.|  tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech
et beatificavit illum in gloria
interl.|  resurrectionis ascensionis
Numérotation du verset Sir. 45,9 
et circumcinxit illum zonam glorie
interl.|  que in Exodo #quattuor nobilissimis texitur coloribus
marg.|  ET  CIRCUMCINXIT. Describit ritum vestis sacerdotii et ornatum pontificis que omnia figura erant #novi testamenti et veri sacerdotis Iesu Christi.
induit illum stolam glorie et coronavit illum in vasis virtutis
interl.|  in operibus
marg.|  ET  INDUIT  EUM  STOLAM. Vestimenta pontificis sunt opera virtutum sapientia doctrina. Unde : sacerdotes tui induantur iustitiam.
Numérotation du verset Sir. 45,10 
Circumpedes
interl.|  sandala
et femoralia
interl.|  continentiam
et umeralem
interl.|  patientiam et operum perseverantiam
posuit ei et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro
interl.|  ut predicatione sapientie resonaret
Numérotation du verset Sir. 45,11 
dare sonitum in successu
interl.|  vel incensu
suo
interl.|  quam pretiosi pedes evangelizantium pacem
auditum facere sonitum in templo in memoriam
interl.|  legis Dei
filiis gentis sue
interl.|  christiane
Numérotation du verset Sir. 45,12 
stola sancta auro et hyacintho
interl.|  nostra converstio in celis est
et purpura
interl.|  quia sacerdos et se et alios regere debet
opus textile
interl.|  cuius textor et artifex Deus
viri sapientis
interl.|  prophete apostoli qui sacerdotibus tradunt regulam vivendi
iudicio et veritate prediti
Numérotation du verset Sir. 45,13 
torto cocco
interl.|  duplici caritate
opus artificis
interl.|  Dei
gemmis pretiosis figuratis
interl.|  miraculis et virtutibus spectandis
in ligatura auri
interl.|  sapientie
et opere lapidarii
interl.|  Deus qui pretiosos lapides facit
sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum
interl.|  filiorum
Israel
Numérotation du verset Sir. 45,14 
{t. 3 : Erfurt, f. 70ra ; facsim., p. 791a} [Rusch, f. 70ra ] coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis
interl.|  ineffabili nomine Domini
marg.|  CORONAM  AUREAM. In qua eart nomen omnipotentis Dei que significat honorificentiam divine maiestatis quomodo super omnia statuere debemus ut in omnibus actibus nostris et sermonibus honorificetur Deus per Iesum Christum qui est caput nostrum.
gloria honoris
interl.|  in nomine Domini
et opus virtutis
interl.|  talia ornamenta faciunt et habent virtuosi
desideria oculorum ornata
interl.|  spiritalium de quibus dicitur : revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
Numérotation du verset Sir. 45,15 
sic pulchra ante ipsum
interl.|  Aaron vel Christum
non fuerunt talia usque ad originem
interl.|  Christum de quo : ecce vir oriens nomen eius
Numérotation du verset Sir. 45,16 
non indutus est illa alienigena aliquis
interl.|  quoniam tantum sancti Dei his virtutibus sunt ornati
sed tantum filii ipsius soli
interl.|  Aaron vel Christi
et nepotes
interl.|  imitatores
eius per omne tempus
Numérotation du verset Sir. 45,17 
sacrificia ipsius consumpta sunt igni quotidie
marg.|  SACRIFICIA  IPSIUS etc. Quomodo Moyse Aaron et filios eius oleo unctionis consecravit et quales hostias in die unctionis offerre iusserit et de iugi sacrificio quod quotidie et mane et vespere offerebat et de ceteris eius officiis liber Leveticus explicat. De seditione Chore et Dathan et Abiron et quomodo puniti sunt liber Numerorum plenissime narrat. In quibus mystice demonstratur eos qui hereses et schismata faciunt et multos secum trahunt et contemnentes Christi sacerdotes et ab Ecclesia sese separantes et divine hostie veritatem per falsa sacrificia prophanantes ruptis terre compagibus absorberi et qui consentiunt eis in eterno igne cruciari. Christi enim sacerdotium et ritus sacrificiorum in eternum manebit. Unde : tu es sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedec.

Nm. 16.
Numérotation du verset Sir. 45,18 
Complevit
interl.|  vel explicuit
Moyses manus eius et unxit illum oleo sancto
Numérotation du verset Sir. 45,19 
factum est illi in testamentum eternum et semini eius sicut dies celi fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo
Numérotation du verset Sir. 45,20 
ipsum elegit eum ab omni vivente afferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
Numérotation du verset Sir. 45,21 
dedit illi in preceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israel
Numérotation du verset Sir. 45,22 
quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam
Numérotation du verset Sir. 45,23 
vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundie
Numérotation du verset Sir. 45,24 
fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
Numérotation du verset Sir. 45,25 
et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terre divisit illi
Numérotation du verset Sir. 45,26 
panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent que dedit ipsi et semini eius
Numérotation du verset Sir. 45,27 
ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas
Numérotation du verset Sir. 45,28 
et Phinees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini
marg.|  PHINEES  FILIUS.   Phinees filius Eleazari sicut scriptum est in libro Numeri accepit a Domino testamentum pacis quia zelo Dei Israelitam et Madianitidem mulierem fornicantes interfecit. In quo mystice significatur quia qui zelo Dei carnis sue lux uriam et subditorum interficit meretur a Domino dignitatem eterni sacerdotii. Et ad illum sacerdotem pertinet de quo scriptum est : tu es sacerdos in eternum secundum. Interpretatur enim Phinees ore parcens vel ore requievit vel oris augurium. Eleazar Deus meus adiutor vel Dei adiutorium. Aaron mons fortitudinis vel mons fortis. Nam qui ore prava loqui parcit et mysteria auditoribus exponit per Dei adiutorium pium laborem implens ad montem fortitudinis id est Christum feliciter pervenit.
Numérotation du verset Sir. 45,29 
et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate anime sue placuit de Israel
Numérotation du verset Sir. 45,30 
ideo statuit ad illum testamentum
interl.|  sempiternum sacerdotium
interl.|  sacerdotum
et gentis sue ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in eternum
Numérotation du verset Sir. 45,31 
et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum eternam fecit
marg.|  ET  TESTAMENTUM. Significat quod David in distributione ministeriorum Dei quos in viginti quattuor sortes divisit ut per vices Domino ministrarent gloriam Phinees non minoravit sed auxit. Unde in Paralipomenon. Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. Unde hebrei tradunt quod adhuc eo tempore vixerit et in tabernaculo ministrorum vices ordinavit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 45), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_45)