initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 49

Numérotation du verset Sir. 49,1 
Memoria Iosie in compositione odoris facti opus pigmentarii
marg.|  MEMORIA  IOSIE. Memoriam Iosie regis comparat opera pigmentarii et mellis dulcedini et organo musice quia famam virtutis eius et suavitas modestie et studium restaurandi cultum Dei omnem odorem et dulcedinem et cantilenam superat quia cum David dicere poterat : « Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo ».
marg.|  Iosias, qui interpretatur fortitudo Domini, Christum significat de quo dicitur : Dominus fortis Dominus potens in prelio. Et alibi : Christus salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Ipse zelo Dei immundat terram Iuda et Hierusalem ab omnibus abominationibus qui ait : zelus domus tue commedit me et habet ventilabrum in manu sua et purgat arcam suam.

a Ps. 118, 103.
1 meo] corr., t. cacogr. Rusch
Numérotation du verset Sir. 49,2 
in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini
Numérotation du verset Sir. 49,3 
ipse est directus divinitus in penitentia gentis
interl.|  quia docuit gentem iudaicam penitere super peccatis suis
et tulit abominationes impietatis
Numérotation du verset Sir. 49,4 
et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem
Numérotation du verset Sir. 49,5 
preter David et Ezechiam et Iosiam
interl.|  ad comparationem horum
comparationem] coniec., compatôam cacogr. Rusch
omnes peccatum commiserunt
marg.|  PRETER  DAVID. Hi tres comparatione aliorum non dicuntur peccasse quod enim peccaverunt condigna penitentia deleverunt et devotione et pietate Deo placuerunt.
Numérotation du verset Sir. 49,6 
nam reliquerunt legem Potentis reges Iude et contempserunt timorem Dei
Numérotation du verset Sir. 49,7 
dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam aliene genti
Numérotation du verset Sir. 49,8 
incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremie
interl.|  sicut Ieremias prophetaverat et scripserat
marg.|  INCENDERUNT  ELECTAM. Quidam hunc locum in persona Christi intelligunt. Ieremias enim interpretatur excelsus Domini qui destruxit regnum diaboli et contrarias potestates delens cyrographum in cruce Domini. « Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt » etc. His autem destructis edificavit Ecclesiam Dei.

Ps. 2, 1.
Numérotation du verset Sir. 49,9 
nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta
evertere et eruere et perdere et iterum edificare et renovare
interl.|  unde : ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et edifices et plantes.
Numérotation du verset Sir. 49,10 
Ezechihel qui vidit
interl.|  in visione
{t. 3 : Erfurt, f. 71vb ; facsim., p. 794b} [Rusch, f. 71vb ] conspectum glorie quam ostendit illi in curru cherubin
marg.|  EZECHIEL  QUI. Mystice. Ezechiel qui roboratus a Deo interpretatur et in Babylone conversans peccatoribus predixit captivitatem conversis et penitentibus veniam Christum significat Dei virtutem et Dei sapientiam nos in captivitate huius seculi visitasse peccatoribus penas et penitentibus predixisse remedia.
Numérotation du verset Sir. 49,11 
nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias
marg.|  IN  IMBRI. Significat quos predicaverit super peccatores venturam esse pluviam vindicte et per viam mandatorum Dei gradientibus promiserit consolationem misericordie.
Numérotation du verset Sir. 49,12 
et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo
interl.|  quia dignam memoriam posteris reliquerunt
nam rogaverunt
interl.|  predicatione sua
Iacob et redimerunt se in fide virtutis
interl.|  annuntiantes scilicet populo verbum Dei ostenderunt se immunes a crimine taciturnitatis
Numérotation du verset Sir. 49,13 
quomodo amplificemus Zorobabel
interl.|  Christum qui est magister babylonis id est mundi
nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israel
interl.|  ducem populi Israel qui regressus de Babylone restauravit templum Domini
marg.|  NAM  ET  IPSE. Quod Christum significat qui est imago Dei ut quicumque crediderit in Deum hic quasi annulo signetur unde Aggeus ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Deus exercitus
Numérotation du verset Sir. 49,14 
et Iesum Iosedech
interl.|  sacerdotem magnum
marg.|  ET  IESUM  FILIUM. Quia per gratiam Iesu Christi qui est rex noster et sacerdos post captivitatem diabolice oppressionis reedificatur Ecclesia.
qui in diebus suis edificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna
interl.|  
Numérotation du verset Sir. 49,15 
et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros
interl.|  virtutes
eversos et stare fecit portas et seras
interl.|  doctores vel opera
qui erexit domos nostras
marg.|  NEEMIAS. Consolator Deus vel consolatus a Domino hic Christum significat qui ait : rogabo Patrem meum et alium paraclitum dabit vobis qui edificat civitatem Dei id est Ecclesiam et consolatur merentes unde : edificans Hierusalem Dominus dispersiones Israelis congregabit. Qui sanat contrito corde etc.
Numérotation du verset Sir. 49,16 
nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra
marg.|  NEMO  NATUS  EST. Enoch dedicatio hic Christum significat qui edificavit et consecravit Ecclesiam sanguine suo qui sine peccato venit in mundum et cum gloria suscepturus est in celum. De quo dicitur speciosus forma pre filiis hominum. Et alibi : ascendens in altum captivam dixit captivitatem.
Numérotation du verset Sir. 49,17 
et Ioseph
interl.|  auctus ille est Christus qui est gratia Dei plenissimus de cuius plenitudine omnes accepimus
natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis
interl.|  Iudee
rector fratrum
interl.|  apostolorum, unde : « Nuntiate fratribus meis » etc.

Cf. Ac 12 :17 .
meis] + no. (nomen ?) Rusch
stabilimentum populi
interl.|  christiani ipse est lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tue Israel
marg.|  ET  IOSEPH. Ioseph sicut Iacob pater eius terram pro desiderabat Egyptum detestabatur instruens nos ut desederemus terram viventium ut quiescamus in pace.
Numérotation du verset Sir. 49,18 
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt
marg.|  ET  OSSA  IPSIUS. Significat quod Ioseph ante mortem suam prenuntiavit fratribus suisDeus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto et hoc factum est quia filii Israel asportaverunt secum ossa eius de Egypto et sepelierunt in Sichem que est Neapolis urbs Samaritanorum.
Numérotation du verset Sir. 49,19 
Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt
interl.|  prepostero ordine prius prophetas postea patriarcas antiquos posuit
et super omnem animam in origine Adam
marg.|  SETH  ET  SEM. Seth filius Adam et Sem primogenitus Noe tam fide quam moribus hominibus sui temporis prelati sunt in quibus Christus significatur qui Deus et homo est cui Deus dedit nomen quod est super omne nomen ut in nomine Iesu omne genu flectatur etc.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 49), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/10/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_49)