initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 6

Numérotation du verset Sir.   6 , 1 
noli fieri pro amico inimicus proximo improperium
interl.|  prave doctrine
enim et contumeliam malus hereditabit
interl.|  scilicet sequacibus in hereditatem relinquet
et omnis peccator
interl.|  hereticus
et bilinguis
interl.|  quia inter vera seminat falsa
marg.|  NOLI  FIERI  PRO  AMICO etc. Vim vere caritatis ostendit. Verus enim amicus non potest ad inimiciciam reverti. Unde : amicus fidelis medicamentum vite et immortalitatis. Heretici ergo qui a caritate discedunt non permanent in amicitia. Unde : A nobis exierunt sed ex nobis non erant.
Numérotation du verset Sir.   6 , 2 
non te extollas in cogitatione anime tue velut taurus
interl.|  iactantiam et superbiam prohibet quia initium omnis peccati superbia
marg.|  NON  TE  EXTOLLAS. Non solum actum sed et cogitationem superbie recidit Deus enim conspector est cordis qui cervicosam anime cogitationem conspexerit allidetur virtus ipsius.
ne forte elidatur virtus tua per stultitiam
interl.|  elationis
Numérotation du verset Sir.   6 , 3 
et folia tua
interl.|  verborum
comedet et fructus tuos
interl.|  operum
perdet et relinqueris velut lignum aridum
interl.|  sine virore dilectionis
in eremo
interl.|  inter steriles malorum actiones
Numérotation du verset Sir.   6 , 4 
anima enim nequa disperdet
marg.|  NEQUAM. Bone voluntati succedit boni operis fructus maliciose menti nihil prosperitatis. Si enim desit caritas frusta operam virtuti impendis. Unde : qui in uno offendit omnium reus est. Et qui non habet et hoc quod habet auferetur ab eo.
qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum
Numérotation du verset Sir.   6 , 5 
verbum dulce
interl.|  labia iusti erudiunt plurimos
Multiplicat
interl.|  docendo
Amicos
interl.|  fideles
et mitigat inimicos
interl.|  persecutores
interl.|  sermo durus suscitat rixas et levis mitigat suscitatas
et lingua eucharis in bono homine abundat
interl.|  id est bone gratie vel gratiosa
Numérotation du verset Sir.   6 , 6 
multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille
marg.|  MULTI  PACIFICI etc. Cum omnibus pax est habenda quantum permittit nostra fragilitas sed non cum multis consilium quia scriptum est : Multi misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet.
Numérotation du verset Sir.   6 , 7 
si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi
marg.|  SI  POSSIDES  AMICUM. Per diversas species falsos amicos exprimens tandem ad verum pervenit amicum quia multi amicos se esse profitentur in prosperis et inimici apparent in adversis. Unde : si humiliaverit se contra te etc.
Numérotation du verset Sir.   6 , 8 
est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis
Numérotation du verset Sir.   6 , 9 
et est amicus qui egreditur ad amicitiam
interl.|  alias inimiciciam

amicitiam] inimicitiam Weber
et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit
Numérotation du verset Sir.   6 , 10 
est autem amicus socius mense et non permanet in die necessitatis
Numérotation du verset Sir.   6 , 11 
amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coequalis et in domesticis tuis fiducialiter
interl.|  fideliter
aget
Numérotation du verset Sir.   6 , 12 
si humiliaverit se contra te
interl.|  in facie fingit se devotum sed in necessitate probat alienum
et a facie tua abscondet se
interl.|  fingens esse quod non est
Unianimem
interl.|  stabilem firmam
habebis amicitiam bonam
Numérotation du verset Sir.   6 , 13 
ab inimicis tuis
interl.|  manifestis
separare et ab amicis tuis attende
marg.|  ATTENDE etc. id est discretionem habe ad cognoscendum amicos hec autem discretio maxime necessaria est inter catholicos et hereticos quia heretici in apocrisi agunt ut incautos facilius decipiant. Unde : attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc. Et alibi : rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula faciunt.
Numérotation du verset Sir.   6 , 14 
amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum
marg.|  AMICUS  FORTIS. Amicus amoris consors cui sic animum tuum applica ut ex duobus unum fiat cui te tamquam tibi committas a quo nihil timeas et nihil inhonestum petas non est enim amicitia vectigalis sed plena decoris. Unde : vos amici mei estis si feceritis que ego precipio vobis etc. Dedit nobis Dominus formam amicitie quam sequamur ut faciamus amici voluntatem aperiamus ei secreta et ipse nobis. Unde : vos autem dixi amicos quia omnia que audivi a Patre meo nota feci vobis.
Numérotation du verset Sir.   6 , 15 
amico fideli nulla est comparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius
Numérotation du verset Sir.   6 , 16 
amicus fidelis medicamentum vite et immortalitatis
interl.|  animi custos
Dominum inveniunt illum
marg.|  AMICUS  FIDELIS. Secundum Deum scilicet hic ad medicamentum vite eterne et immortalitatis necessaria cum amico tractat. Unde Cicero dicit amicitiam non nisi inter bonos esse posse et libera debet esse amicitia et ad omnem felicitatem proclivis.
Numérotation du verset Sir.   6 , 17 
qui timet Deum eque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius
marg.|  QUI  TIMET  DOMINUM etc. Plena et perfecta amicitie gratia inter perfectos viros eiusdemque virtutis perseverare potest. Ad hanc quibusdam gradibus pervenitur. Primus gradus est mundanorum contemptus. Secundus ne quis sese sapientem et consultum iudicans sibi quam amico credere malit. Tertius ut omnia que utilia et necessaria estimat bono caritatis et pacis postponat. Quartus ut omnino desinat ab ira. Quintus ut iram fratris etiam irrationabilem curare cupiat quia alterius tristitia perniciosa sicut propria nisi eam quantum in te est etiam de fratris mente depellas. Postremus gradus est omnium vitiorum peremptorius ut de hoc mundo credas te quotidie migraturum.
Numérotation du verset Sir.   6 , 18 
fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam
interl.|  quia qui in iuventute studet sane doctine in senectute dulces fructus metet sapientie
Numérotation du verset Sir.   6 , 19 
quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius
interl.|  ut vomere evangelii ex corde suo genimina vitiorum extirpans qui secundum semen divini verbi edere et fructus virtutem desiderat metere
Numérotation du verset Sir.   6 , 20 
in opere enim ipsius exiguum laborabis
interl.|  non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam etc.
et cito edes de generationibus
interl.|  fructibus
illius
interl.|  patientia probatio est virtutum unde : fructum afferunt in patientia
Numérotation du verset Sir.   6 , 21 
quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors
interl.|  stultis abominabilis est sapientia et detestantur arguentes quia utilitatem discipline nesciunt unde : stultus irridet patris disciplina. Et alibi : increpa stultum et odio habebit te
Numérotation du verset Sir.   6 , 22 
quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum
interl.|  imprudentes odibunt sapientiam et scientiam
Numérotation du verset Sir.   6 , 23 
sapientia enim doctrine secundum nomen est eius
interl.|  sinceritas legis divine que secundum nomen eius id est prudentia veritas et virtus quia preceptum Domini lucidum illuminans oculos et omnis sermo Dei ignitus clipeus
et non multis est manifesta
interl.|  sed solis amatoribus suis
quibus autem agnita est
interl.|  qui eam scilicet recta fide et opere servant
permanet usque ad conspectum Dei
interl.|  beati misericordes quoniam ipsi misericordiam #consequentur v
Numérotation du verset Sir.   6 , 24 
audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum
interl.|  docet quomodo subiiciamur legi divine qui enim illi adquiescit semetipsum ineternum servabit
Numérotation du verset Sir.   6 , 25 
inice pedem tuum in compedes illius
interl.|  id est tempora sermones tuos secundum regulam eius
et in torques eius tuum collum
Numérotation du verset Sir.   6 , 26 
subice umerum tuum et porta illam
interl.|  id est acius tuos suppone magisterio illius
et ne accedieris vinculis eius
interl.|  tediose et graviter ferens
Numérotation du verset Sir.   6 , 27 
in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius
marg.|  IN  OMNI  ANIMO  TUO  ACCEDE  AD  ILLAM. Corde non corpore accedendum est ad sapientiam quia spiritalis lex mente inspicienda est sensus corporis tamen dirigendi sunt ratione mentis. Unde : spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis etc. Qui enim devote meditatur sapientiam Dei que de Christo est servat mandata eius et corporis luxum restringit ne deficiat in voluptatibus vite presentis sed vivat sub disciplina celesti.
marg.|  Sapientie notitia facit hominem proximum Deo et vite perpetue possessorem nec potest pervenire ad immortalitatis stolam et glorie coronam nisi per agnitionem sapientie que est sanctorum beatitudo contemplatio Dei perceptio veritatis. Unde : hec est autem vita eterna ut cognoscant te solum verum Deum etc.
Numérotation du verset Sir.   6 , 28 
investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam
Numérotation du verset Sir.   6 , 29 
in novissimis
interl.|  in fine seculi
enim invenies requiem
interl.|  eternam
in ea et convertetur tibi in oblectationem
Numérotation du verset Sir.   6 , 30 
et erunt tibi compedes in protectionem fortitudinis et bases servirtutis
interl.|  alias virtutis

servitutis] virtutis Weber
Numérotation du verset Sir.   6 , 31 
decor enim vite est in illa et vincula illius netura salutaris
Numérotation du verset Sir.   6 , 32 
stolam glorie indues eam et coronam gratulationis superpones tibi
Numérotation du verset Sir.   6 , 33 
fili si attenderis mihi disces et si accommodaveris animam tuam sapiens eris
marg.|  FILI  SI  ATTENDERIS etc. Monet sapientia ut in divina lege assidue meditemur. Primum hortatur ut discamus post ut animam ad hoc applicemus tandem ut aurem inclinemus demum ut diligentiam ad audiendum adhibeamus. Sic enim sapientia sapientem esse promittit. Necesse est enim ut qui vere sapientie que Christus est agnitionem desiderat primum catholicis magistris se humiliter subdat et omnes affectus anime sue discipline eorum. Dehinc intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter caveatque ut meditationem legis non pro terrenarum rerum mercede vel laudis humane sed pro ipsius boni amore impendat ut vere sapientie fructum percipiat.
Numérotation du verset Sir.   6 , 34 
et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam
interl.|  vel doctrinam meam
et si dilexeris audire sapiens eris
Numérotation du verset Sir.   6 , 35 
in multitudine presbyterorum
interl.|  doctorum
prudentium
interl.|  sunt enim et imprudentes qui decipiunt filias Israel ut timentes loquantur sibi
sta et sapientie illorum ex corde coniungere ut
interl.|  imitando amando
omnem narrationem Dei possis audire
interl.|  ab illis
et proverbia
interl.|  laudabilia scilicet
laudis non effugiant te
marg.|  IN  MULTITUDINE. Quasi ne sis sapiens tibiipsi ne confidas proprio ingenio hereticos superbie fastus maxime supplantavit.
Numérotation du verset Sir.   6 , 36 
et si videris sensatum
interl.|  sapientem
evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus
interl.|  imitandum nemo in propria sapientia confidat
Numérotation du verset Sir.   6 , 37 
cogitatum habe in preceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientie dabitur tibi
marg.|  COGITATUM  HABE etc. Merito illi datur puri cordis intellectus et sapientie divine amor saluberrimus qui cogitationes suas temperat secundum precepta Dei et assidue legem meditatur et opere exequitur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/09/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_6)