initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 8

Numérotation du verset Sir. 8,1 
non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
marg.|  POTENTE. Superbo. Unde : non respondeas stulto iuxta stulticiam suam ne efficiaris ei similis quia inter superbos semper iurgia sunt servum autem
marg.|  Domini non oportet litigare.
Numérotation du verset Sir. 8,2 
non contendas cum viro
interl.|  vel homine
locuplete ne forte contra consistat litem tibi
marg.|  LOCUPLETE etc. qui avaricie estibus anhelat. Inde enim oriuntur invidie contentiones et huiusmodi. Radix enim onnium malorum est cupiditas.
Numérotation du verset Sir. 8,3 
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
interl.|  ad iniquitatem
Numérotation du verset Sir. 8,4 
non litiges
interl.|  cum indiscreto contendere stultum est
cum homine linguato
interl.|  heretico de quo : sublingua eius labor et dolor. Et alibi : hereticum post unam et secundam correctionem devita
et non strues in igne
interl.|  furoris invidie
illius ligna
Numérotation du verset Sir. 8,5 
non communices
interl.|  materiam incendii
homini indocto ne male de progenie tua loquatur
interl.|  christiana scilicet et catholica
Numérotation du verset Sir. 8,6 
ne despicias hominem avertentem
interl.|  penitentem
se a peccato neque improperes ei
interl.|  si forte labitur
memento quoniam omnes sumus in correptionem
interl.|  nescis quid pariat tibi ventura dies qui stat videat ne cadat
Numérotation du verset Sir. 8,7 
ne spernas hominem
interl.|  universa vanitas et afflictio spiritus
in sua senecta
interl.|  omnia orta occidunt aucta senescunt infirmantur fortia magna minuuntur
etenim ex nobis senescunt
Numérotation du verset Sir. 8,8 
noli de mortuo gaudere
interl.|  diligite inimicos vestros
sciens quoniam omnes morimur et in gaudium
interl.|  inimicorum
nolumus venire
interl.|  quod tibi non vis fieri alii ne feceris
Numérotation du verset Sir. 8,9 
ne despicias narrationem presbyterorum
interl.|  doctorum
sapientium et in proverbiis illorum conversare
Numérotation du verset Sir. 8,10 
ab ipsis enim disces doctrinam intellectus
interl.|  spiritalis
et servire magnatis
interl.|  prelatis
sine querela
interl.|  iniurie
Numérotation du verset Sir. 8,11 
non te pretereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
interl.|  vel parentibus
Numérotation du verset Sir. 8,12 
quoniam ab ipsis disces intellectum
interl.|  ut sis paratus satisfacere omni petenti rationem
et in tempore necessitatis responsum
Numérotation du verset Sir. 8,13 
non incendas
interl.|  aspere corrigendo
carbones peccatoris arguens eos ne incendaris
interl.|  ad iram vel furorem
flamma ignis peccatorum illorum
interl.|  si te scilicet exasperaverint
marg.|  NON  INCENDAS  CARBONES etc. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis.
Numérotation du verset Sir. 8,14 
ne contra faciem stes contumeliosi
interl.|  heretici
ne sedeat quasi insidiator
interl.|  ut inveniat radicem verbi
ori tuo
interl.|  verbis tuis
Numérotation du verset Sir. 8,15 
interl.|  superbo id est heretico
quod si feneraveris tamquam perditum habe
interl.|  minuit substantiam qui perverso communicat
marg.|  NOLI  FENERARE etc. Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui habeto solus.
Numérotation du verset Sir. 8,16 
non spondeas
interl.|  votum Domino
super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
interl.|  cum votum voveris Domino Deo tuo non tardabis reddere
Numérotation du verset Sir. 8,17 
non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
interl.|  Christum qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
marg.|  NON  IUDICES  CONTRA etc. Quasi esto subiectus prepositis et iudicibus qui secundum Deum iudicant.
Numérotation du verset Sir. 8,18 
cum audace
interl.|  heretico
non eas in via ne forte gravet mala sua in te
interl.|  beatus vir qui non abiit in consilio impiorum etc.
ipse enim secundum voluntatem suam
interl.|  non Dei
vadit et simul cum stultitia illius peries
Numérotation du verset Sir. 8,19 
cum iracundo
interl.|  blasphemo scilicet Iudeo heretico
non facias rixam cum audace non eas in desertum
interl.|  secretum solitudinis
quoniam quasi nihil est ante illum sanguis
interl.|  corporalis vel spiritalis unde : veloces pedes eorum ad effudendum sanguinem
et ubi non est adiutorium elidet te
Numérotation du verset Sir. 8,20 
cum fatuis
interl.|  detractoribus veritatis
ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi que ipsis placent
interl.|  non recipit stultus verba prudentie nisi ea dixeris qua versantur in corde eius
Numérotation du verset Sir. 8,21 
coram extraneo
interl.|  alieno a fide
ne facias consilium
interl.|  quasi ne disputes de divinis sacramentis unde :nolite sanctum dare canibus etc.
nescis enim quid pariet
interl.|  id est qualiter verbum Dei accipiat
Numérotation du verset Sir. 8,22 
non omni homini cor tuum manifestes
interl.|  exponit quod superius obscure dixit
ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi
interl.|  cum submiserit vocem suam ne credas ei quoniam septem nequicie sunt in corde eius




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Sir. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=32_8)