initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<32. Ecclesiasticus seu Sirach>

Capitulum 9

Numérotation du verset Sir.   9 , 1 
non zeles mulierem sinus tui
interl.|  attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos etc.
ne ostendas super te malitiam doctrine nequam
interl.|  falsos fratres qui pacem simulant et dolos parant et doctrinam pravam
marg.|  NON  ZELES etc. Historice docet pudiciciam. Allegorice contra heresim providentiam qui enim libidinem fugit non committit se mulieri et qui catholicam fidem custodit non consentit heretice pravitati.
Numérotation du verset Sir.   9 , 2 
non des mulieri potestatem anime tue ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
Numérotation du verset Sir.   9 , 3 
ne respicias mulierem multivolam
interl.|  vel malivolam

multivolam Edmaior. (Y²) Rusch Weber] multivelam ΩJ*, malivolam Edmaior. (Y ΘH Z*)
ne forte incidas in laqueos
interl.|  deceptiones
Illius
marg.|  MULIEREM  MULTIVOLAM. Hereticorum sinagogam que per diversos errores volitat.
Numérotation du verset Sir.   9 , 4 
cum psaltrice ne assiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
marg.|  SALTATRICE etc. Hereticorum turba que per diversos errores dissimilit ut que eloquentie sue amatorem conspexerit ad se trahat quasi meretrix. Unde : irretivit eum multis sermonibus et blandiciis labiorum traxit eum etc.
Numérotation du verset Sir.   9 , 5 
virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
marg.|  VIRGINEM  NE  CONSPICIAS etc. Averte oculos tuos ne videant vanitatem ne libeat videre que non licet concupiscere. Mystice autem non debemus decorem eloquentie heretice amare nec simulatas virtutes attendere.
Numérotation du verset Sir.   9 , 6 
non des fornicariis
interl.|  hereticis schismaticis
animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem
interl.|  celestem
tuam
Numérotation du verset Sir.   9 , 7 
noli conspicere {Erfurt, t. 3, f. 51rb ; facsim., t. 2, p. 753b} [Rusch, f. 51rb ] in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
interl.|  lata et spaciosa est via que ducit ad mortem
marg.|  VICIS  CIVITATIS etc. Idem sub alia figura vici enim civitatis hereticorum conventicula sunt que se a civitate separant de qua dicitur : gloriosa dicta sunt de te civitas Dei.
Numérotation du verset Sir.   9 , 8 
averte faciem tuam a muliere
interl.|  hereticorum sinagoga
Compta
interl.|  ornatu verborum
et non circumspicias speciem alienam
interl.|  vel illius
Numérotation du verset Sir.   9 , 9 
propter speciem mulieris
interl.|  decorem eloquentie
multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
interl.|  illicitis amoris vel gehenne
Numérotation du verset Sir.   9 , 10 
omnis mulier
interl.|  perversa doctrina
que est fornicaria quasi stercus in via
interl.|  recte doctrine
conculcatur
interl.|  unde : si sal evanuerit ad nihilum valet nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
Numérotation du verset Sir.   9 , 11 
speciem mulieris aliene multi admirati reprobi facti sunt
interl.|  multi admirantes eloquentiam hereticorum et doctrinam seducti sunt
colloquium enim illius quasi ignis exardescit
interl.|  in cordibus auditorum
Numérotation du verset Sir.   9 , 12 
cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas
interl.|  moreris
omnino nec accumbas cum ea super cubitum
interl.|  id est ne torpeas a bono opere
Numérotation du verset Sir.   9 , 13 
et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa
interl.|  id est non disputes cum illa in lege Dei vinum enim gratiam scripture significat
et sanguine tuo
interl.|  morte vel peccato
labaris in perditionem
Numérotation du verset Sir.   9 , 14 
ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
marg.|  NON  DERELINQUAS etc. Maior est fiducia ex parte rei cognite quam ignote doctrinam quoque sanctorum patrum non debemus declinare et novellos doctores audire.
Numérotation du verset Sir.   9 , 15 
vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
interl.|  animi custos ille enim custodit animum fratris qui cum eo tractat de causa eterne vite
marg.|  VINUM  NOVUM etc. Novus doctor studere debet ut sanam doctrinam et operationem firmiter percipiat et postea sibi et aliis proficiat.
Numérotation du verset Sir.   9 , 16 
non zeles gloriam
interl.|  qui se exaltat humiliabitur
et opes peccatoris
interl.|  nolite thesaurizare vobis thesaurum in terra etc.
non enim scis que futura sit
interl.|  qualis et quanta
illius subversio
Numérotation du verset Sir.   9 , 17 
non placeat tibi iniuria iniustorum sciens
interl.|  qui diligit iniquitatem odit animam suam
quoniam usque ad inferos non placebit impius
interl.|  Deo vel hominibus
Numérotation du verset Sir.   9 , 18 
longe abesto ab homine potestatem habente occidendi
interl.|  quasi ne per incuriam incidas in periculum mortis
et non suspicaberis timorem mortis
Numérotation du verset Sir.   9 , 19 
et si accesseris ad illum noli aliquid committere
interl.|  principes non sunt timori boni operis sed mali
ne forte auferat vitam tuam
interl.|  non sine causa portat gladium
Numérotation du verset Sir.   9 , 20 
communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
Numérotation du verset Sir.   9 , 21 
secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta
marg.|  CUM  SAPIENTIBUS  ET  PRUDENTIBUS etc. Necesse est ut caveamus dolosorum insidias et cum sapientibus et Deum timentibus consiliemur et viam iustitie et veritatis non deseramus.
Numérotation du verset Sir.   9 , 22 
viri iusti sint tibi convive
interl.|  spiritualis epuli scilicet in meditatione legis
et in timore Dei sit gloriatio tibi
interl.|  beatus vir qui timet Dominum
Numérotation du verset Sir.   9 , 23 
interl.|  beatus vir qui timet Dominum
et omnis narratio tua in preceptis Altissimi
Numérotation du verset Sir.   9 , 24 
in manus
interl.|  actione
artificum opera laudabitur
interl.|  artifices et principes populi sunt predicatores sancti
et princeps populi in sapientia sermonis sui
interl.|  quia in sermone doctorum splendet sapientia et doctrina
in sensu vero seniorum verbum
interl.|  evangelii de quo dicitur verbum breviatum faciet Deus super terram
Numérotation du verset Sir.   9 , 25 
terribilis est in civitate sua
interl.|  mundo
homo linguosus
interl.|  vir linguosus non dirigetur in terra
et temerarius in verbo suo odibilis erit.
marg.|  LINGUOSUS. Hereticus qui semper contentiosus et ideo odibilis Deo et hominibus.




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <32. Ecclesiasticus seu Sirach> - Capitulum 9 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber32.xml&chapitre=3). Consultation du 17/07/2018.