initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<48. Sophonias>

Capitulum 3

Numérotation du verset So. 3,1 
ve provocatrix et redempta civitas columba
interl.|  que Deum dulcem et misereri volentem in amaritudinem tibi convertis et punire cogis
interl.|  a Domino
interl.|  olim simplex
marg.|  Ve provocatrix. Sermo contra Hierusalem dirigitur que quondam columba postea semper peccans, et captivitatibus tradita rursumque a Domino redempta.
marg.|  Allegorice. Ecclesia civitas est redempta sanguine Christi, et columba propter simplicitatem, et multitudinem credentium, cui fit comminatio quia procaciter egit in Deum nec voluit audire legem Dei, nec suscipere disciplinam, nec confisa est in Domino {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 428b} quia noluit appropinquare ad eum bene operando dum Deo et seculo se posse servire credit. Cuius principes dum deseuiunt in subiectos magis leones quam pastores vocandi sunt. Iudices etiam sicut lupi occidentes semper in vespera tenebrarum manentes nec respicientes ad ortum solis, quasi in nocte nemine vidente populantur possessiones Ecclesie ut non habeant pauperes quid commedant in mane vere lucis, quia nec parvi cibi relinquebantur egentibus. Prophete etiam, id est magistri qui debent alios docere de scripturis vesani sunt in fide, et quasi infideles dum fidem quam astruunt factis destruunt. Sacerdotes etiam qui sanguinem Domini populis dividunt impie agunt in legem Christi, putantes in administratione eucharistie non esse inquirendam vitam sacerdotum sed tantum solemnem orationem, de quibus dicitur : Sacerdos in quacumque fuerit macula, non accedat oblationem offerre Deo, et cum hec mala sint in Ecclesia, Dominus clemens in hoc quod non recedit ab Ecclesia, et iustus in hoc quod reddit unicuique iuxta merita sua cum post noctem huius seculi mane advenerit dabit in luce iudicium et non abscondetur vel ipse vel iudicium eius, et cum exiget a singulis commissam pecuniam, non inique aget, sed superbos principes destruet, et de cathedris detrahet et dissipabuntur anguli, id est tortuose cogitationes in quibus pharisei orant contempto angulari lapide, deserte etiam fient vie, iuxta illud, iter impiorum peribit, ne ambulent in superbia et pravitate, et urbes eorum male edificate destruentur, ne habeant malos habitatores. Hec omnia comminatus sum o Ecclesia ut suscipiens disciplinam ex toto non pereas.
Numérotation du verset So. 3,2 
non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non appropiavit
interl.|  preceptum Dei
interl.|  cum corrigeretur
interl.|  etiam prementibus malis
interl.|  cum dicat ego sum Deus appropinquans
interl.|  post tergum eius non ivit
Numérotation du verset So. 3,3 
principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane
interl.|  post generalem increpationem describit etiam vitia prelatorum
interl.|  semper versantur in predam et sanguinem subiectorum
interl.|  rapaces
interl.|  aliis quod possent rapere
Numérotation du verset So. 3,4 
prophete eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem
interl.|  loquebantur quasi ex ore Dei et contraria ei predicabant
interl.|  In loco sanctuarii commiserunt sacrilegium et cum facerent contra legem extra legem victimas offerebant
Numérotation du verset So. 3,5 
Dominus iustus in medio eius non {t. 3 : Erfurt, f. 286vb ; facsim., p. 428b} [Rusch, f. 286vb ] faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem
interl.|  quia illi iniuste egerunt Dominus non erit iniustus retribuendo pessime urbi que meruit
interl.|  cito et manifeste faciet iudicium de ea, nec erit quod ab eo possit abscondi
interl.|  hoc faciet Deus ut impia civitas convertatur ad melius, sed iniquus Israel non cognovit confusionem suam nec intellexit ideo illatas plagas ut ageret penitentiam
Numérotation du verset So. 3,6 
disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolate sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore.
interl.|  postea vindicavi te de gentibus et destruxi imperium eorum ut que me per plagas non senseras saltem per beneficia scires
marg.|  Disperdidi gentes. Aliter : disperdidi o Iuda omnes civitates tuas et omnes pagos tibi subiectos et tribus et diversa confinia, et tanta fuit hominum vastitas ut non esset qui habitaret in tuis urbibus.
Numérotation du verset So. 3,7 
Dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
interl.|  Et postquam hec feci misi prophetas meos ad penitentiam provocans, et dixi : o Hierusalem, feci quidem hec tibi sed feci ut timeres me et susciperes disciplinam, ne periret pro scelere tuo habitaculum, id est templum
marg.|  Verumtamen diluculo. Sed econtra habitantes Hierusalem quasi ex industria et ex contentione diluculo surrexerunt, ut in festinatione qua ad me redire debuerant opere demonstrarent quod mente male conceperant.
Numérotation du verset So. 3,8 
Quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis mee in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra
interl.|  ad fidem
interl.|  principes perversorum dogmatum, qui divino ardore consumetur.
marg.|  Quapropter. Iudei dicunt in adventu Christi quem expectant, universis gentibus congregatis et effuso super eas furore Dei, igne zeli eius terram devorandam, et sicut ante edificationem turris omnes una lingua loquebantur, ita omnibus conversis ad cultum Dei veri, omnes locuturos hebraice et totum orbem Domino serviturum.
marg.|  Allegorice. Expecta me ut paratus dicas : Paratum cor meum Deus etc. Possunt autem hec de primo adventu legi, quando demone calcato et omni errore sublato, terrenis etiam operibus destructis, omnibus linguis apostoli locuti sunt, quando post vitia et peccata, Deus in nobis resurgere visus est, quando etiam omnes gentes {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 429a} congregantur ad fidem et timore ire Dei accenduntur igne Dei, quo igne devorantur in illis omnia terrena opera et restituitur omnibus una lingua, ut unusquisque deposito suo errore, ad antiquum eloquium confessionis Dei revertatur ut uno ore invocent Deum confitendo quod Dominus iesus est in gloria Dei patris, in cuius nomine omne genu flectatur celestium terrestrium et infernorum. Possunt etiam et hec de secundo adventu dici, quando post vitia presentis seculi Ecclesia expectante adventum sponsi, gentes congregabuntur ad iudicium, et reges colligentur in locum suppliciorum, et tunc effundetur furor Dei puniens omnia mala ubi potentes potenter tormenta sustinebunt, et qui minus peccavit cito veniam meretur Unde subdit : In igne zeli mei devorabitur omnis terra, quia gentibus ad iudicium congregatis et regibus ad supplicia consumetur in toto orbe, quidquid terrenum est, et ad opera carnis pertinet, ut in salvandis omnibus uepribus et spinis combustis, unusquisque eorum ad antiquum confessionis Dei revertatur eloquium, in secula seculorum laudans Deum, et coniuncto studio serviant ei assidue in templo eius.
Numérotation du verset So. 3,9 
{t. 3 : Erfurt, f. 287ra ; facsim., p. 429a} [Rusch, f. 287ra ] quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei humero uno
interl.|  unito et non differenti labore, unde Septuaginta sub uno iuge
marg.|  Quia tunc reddam. Reddito labio electo omnis nigredo anime, et teter color, et venenum draconis quo tincti eramus relinquetur, et in fluminibus ethyopie magistris perversorum dogmatum quibus ante irrigabamur relictis, dispersi Israel Christo munera offerent. In die qua lumen Christi fuerit exortum dicetur singulis, non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, cogitationibus, scilicet pessimis quibus operabaris contra Deum, et tolletur superbia qua erigebatur contra Deum, et contra montem sanctum eius, id est Christum. Et pro superbis relinquetur populus humilis qui nihil cogitet quod Deo displiceat. Et nota quod in consummatione mundi omnia nomina dignitatum tollentur et unus grex humilis, sub mansueto pastore manebit, tunc reliquie Israel non negabunt Dominum, nec loquentur mendacium id est ineptas fabulas et non invenitur in ore eorum lingua dolosa, Christo pro eis loquente qui est veritas, quoniam ipsi pascentur in uno grege, id est in Ecclesia accubabunt, et inde non exterrebit eos Nabuchodonosor, idest diaboli impetus.
marg.|  Quia tunc reddam. Cum reddito labio omnes invocaverint nomen {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 429b} Domini et portaverint iugum eius, tunc o filia id est o synagoga quondam filia quam toto orbe dispersi, licet invideas, tunc tamen de ethiopia, idest populo gentilium, in die illa cum crediderit multitudo gentium, deferentur mihi victime, et vero legifero nubet ethyopissa, et tunc etiam tu non confunderis penitus super erroribus tuis.
Numérotation du verset So. 3,10 
ultra flumina Ethiopie inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi
interl.|  unde : regina saba venit audire sapientiam salomonis
interl.|  ethiopia preveniet manus dare Deo
Numérotation du verset So. 3,11 
in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus prevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbie tue et non adiicies exaltari amplius in monte sancto meo
interl.|  cum multitudo gentium crediderit
interl.|  omnino
interl.|  quia
interl.|  barraban eligendo Dei filium crucifigendo
interl.|  excecando
interl.|  quidem
interl.|  scribas phariseos sacerdotes
interl.|  superbire
Numérotation du verset So. 3,12 
et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini
interl.|  sed tamen
interl.|  homines illiteratos et piscatores
Numérotation du verset So. 3,13 
reliquie Israel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat
interl.|  non multitudo que clamavit crucifige, non optimates, non pontifices
interl.|  et isti
interl.|  in Christi veritate credentes
interl.|  quia scient omne mendacium ex diabolo esse
interl.|  dicentes : Dominus regit me et nihil mihi deerit et in loco pascue ibi me collocavit
interl.|  fide credentium vidente superbiam hereticorum et persecutorum
marg.|  Quoniam ipsi. Hec de primo adventu intelliguntur sed Iudei fingunt se in fine habitaturos Hierusalem, et more pecorum herbis virentibus pascendos et cunctis gentibus deletis et sibi subiectis non posse esse qui eos extereat.
Numérotation du verset So. 3,14 
lauda filia Sion iubilate Israel letare et exulta in omni corde filia Hierusalem
interl.|  dimissa iniquitate
interl.|  redempta a Domino
interl.|  non tam voce
interl.|  cui dictum est : pacem relinquo vobis pacem meam do vobis
marg.|  Lauda. Iudei cum Christo suo uenturo hec omnia sibi repromittunt, que nos cum Christo iam sumus consecuti.
marg.|  Postquam dixit : iudicium meum ut congregem gentes et supposuit etiam de ethiopia venturos ad fidem reliquias etiam Israel credituras et salvandas, nunc agit de generali consummatione mundi.
marg.|  Ecclesia vel quelibet anima in specula constituta letatur iniquitates a se sublatas et se redemptam ab eo qui omnia redemit.
marg.|  Possunt hec omnia de secundo adventu accipi, sed cum in aggeo et zacharia et sophonia similis prophetia sit, et matheus prophetiam zacharie in primo adventu completam testetur, que dicitur : Exulta satis filia sion iubila filia Hierusalem, ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator; ordine veritatis ducimur non futurum sperare sed factum.
Numérotation du verset So. 3,15 
abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israel Dominus in medio tui non timebis malum ultra
interl.|  in fine auferet
interl.|  non iam iudicans sed salvans
interl.|  damnationem
interl.|  a te
interl.|  demones
interl.|  ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
interl.|  in re non in spe
interl.|  quia priora transierunt
Numérotation du verset So. 3,16 
in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tue
interl.|  libere que est mater sanctorum
interl.|  amplius
interl.|  non facias ultra quod post dissoluas penitendo
interl.|  opera
Numérotation du verset So. 3,17 
Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in letitia silebit {t. 3 : Erfurt, f. 287rb ; facsim., p. 429b} [Rusch, f. 287rb ] in dilectione tua exultabit super te in laude
interl.|  quia
interl.|  cui resistere nemo potest
interl.|  Gaudium Domini fortibudo nostra est
interl.|  reddet tibi letitiam quam perdidisti
interl.|  non inferens penam pro peccato.
interl.|  non tuo merito
interl.|  habita de te
interl.|  accipiet laudem a te quasi piguissimam hostiam, vel gaudebit te esse laudabilem
Numérotation du verset So. 3,18 
nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis opprobrium
interl.|  ipse dico dicens
interl.|  vanos
interl.|  peccando
interl.|  ad te pertinebant secundum predestinationem
interl.|  de eis perditis
marg.|  Nugas. Sciamus in hebreo eandem esse vocem, et ideo sicut est in hebreo hic ponitur ut appareat hebream linguam matrem esse omnium linguarum.
Numérotation du verset So. 3,19 
ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam que eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum
interl.|  Et eos qui prius tibi improperabant damnabo
interl.|  homines vel demones
interl.|  in fine
interl.|  olim a via Dei
interl.|  Ecclesiam
interl.|  in temptationibus
interl.|  opinione
interl.|  suscipiam in fine
interl.|  ut laudetur et nomen eorum magnificetur
interl.|  unde hii sunt quos aliquando habuimus in derisum
marg.|  Ecce ego interficiam. Hoc promittunt sibi Iudei in adventu Christi sui et putant omnes gentes interficiendas a Domino quem afflixerunt Israel et synagogam salvadam, et que libellum repudii acceperat colligendam, et ponendo eos in laudem et in nomen in omni terra in qua fuerant ante captivi et confusi, et hoc fore cum Hierusalem reedificata fuerit, et templum et omnis ordo cerimoniarum restitutus, et ideo non agunt penitenciam, nec mirum quia lipescit lya nec amatur a Iacob sed rachel succedente negligitur.
marg.|  Videtur nos Deus repellere et eiicere quando relinquit temptationi.
marg.|  Cum convertero. Cernent captivitatem eorum per quam in hoc seculo duro fuerant imperio subiugati, reduci in celestem Hierusalem seque resurgere in confusionem eternam.
Numérotation du verset So. 3,20 
in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terre cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus.
interl.|  quando suscipient eiecta
interl.|  gloriatur Deus in athletis suis cum eos viderit coronari
interl.|  in patriam
interl.|  qui mundi miseriis et vinculis carnis tenebatur. Unde cum converterit Dominus captivitatem plebis sue exultabit Iacob et letabitur Israel
interl.|  spiritalibus et carnalibus
interl.|  non dubie, non spe sed in re.
EXPLICIT SOPHONIAS PROPHETA




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (So. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/11/2018. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber48.xml&chapitre=48_3)