initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<78. *Epistola Petri secunda*>

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Pt.   1 , 1 
Petrus
interl.| agnoscens veritatem firmus in fide
marg.| SIMON  PETRUS. Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam electis proselytis dispersionis Ponti, Galatie, Cappadocie, Asie et Bithynie confirmans eos adversus pseudo qui veram doctrinam avertentes, suos inducebant errores, ut qui {t. 4 : Erfurt, f. 1184vb ; facsim., p. 528b} [Rusch, f. 1184vb ] persecutoribus non cesserunt, hereticis non cedant.
servus
interl.| humilis
et apostolus
marg.| Servus et apostolus. Commendatur persona scribentis.
Iesu Christi
interl.| nuntius salvatoris et regis nostri
his qui coequalem nobiscum
marg.| COEQUALEM. Coequales sibi cognoscit, non pro circumcisione, sed quia eandem quam ipse acceperant Christi gratiam, et fidem et hanc per opera exercebant.

nobiscum] nobis Weber
sortiti sunt
interl.| divina electione
fidem in iustitia Dei nostri
marg.| IN  IUSTITIA. Hanc iustitiam non humana prudentia reperit nec legis institutio docuit, sed noster salvator in evangelio ostendit : « Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Phariseorum non intrabitis regnum celorum ».

Mt. 5, 20.
et salvatoris Iesu Christi,
interl.| non in circumcisione legis equati estis antique plebi Dei sed fide que sine operibus legis salvat
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 2 
gratia vobis
marg.| GRATIA  VOBIS. In prima multiplicetur in hac adimpleatur, quia illam incipientibus hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit :  In cognitione Dei nostri, ut noscatis unum verum Deum et quem misit Iesum Christum.
et pax impleatur in cognitionem
interl.| vel <ag>nitionem
interl.| in quo est vite eterne consummatio unde sunt consummati in unum

impleatur] adimpleatur Weber cognitionem] cognitione Weber
Dei nostri et salvatoris Iesu Christi.

Dei] Domini Weber et… Christi] om. Weber
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 3 
Quomodo omnia
interl.| dona
nobis
marg.| QUOMODO  OMNIA  NOBIS. Ita adimpleatur, ut per eum cognoscatis quomodo, id est quam perfecte sunt nobis donata per gratiam eius omnia dona non infirmitatis, sicut in veteri lege que neminem duxit ad perfectum. Sed dona virtutis sue que sunt sufficientia ad vitam et pietatem, quia : ‘Omnia quecumque audivit a Patre nota fecit’. Vel si legatur que ad vitam et pietatem donata est ita exponitur ut cognoscatis quomodo Dominus nobis omnia virtutis sue dona iuxta modum nostre capacitatis prestiterit que virtus donata est ad vitam et pietatem consequendam.

Cf. Io. 15, 15 : « Iam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus eius. Vos autem dixi amicos : quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis ».
divine virtutis sue que ad vitam
interl.| obtinendam
et pietatem
interl.| conservandam
donata sunt,
interl.| et hoc

sunt] est Weber
per cognitionem eius qui vocavit nos
interl.| per cognitionem salvatoris omnia mysteria divinitatis quibus salvaremur cognovimus
propria gloria
interl.| quando transfiguratus est in monte
marg.| PROPRIA  GLORIA. Non angelum, non archangelum ad salvandum misit, non in nobis aliquid boni per quod salvaremur invenit, sed infirmos et inglorios sua virtute reparavit et gloria.
et virtute
interl.| miraculorum
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 4 
per quam
interl.| vel per quem Christum vel per que dona
interl.| cognitionem

quam] que Weber
maxima et pretiosa nobis promissa donavit,
interl.| quanto perfectius quis Deum cognoscit tanto plus promissorum eius magnitudinem sentit
marg.| MAXIMA  ET  PRETIOSA  NOBIS  PROMISSA  DONAVIT. Id est vitam eternam quam per eius cognitionem consequimur. Vel que promisit nobis de conversione aliorum per nos, vel adventu Spiritus sancti vel de potentia miraculorum donavit.
marg.| NOBIS  PROMISSA  DONAVIT. Vel ideo nobis qui natura sumus Iudei qui magisterio ipsius corpiraliter usi sumus omnia sacramenta reseravit, et ideo maxima et pretiosa Spiritus sancti promissa donavit, ut per hoc etiam vos qui ex gentibus estis qui carnaliter Christum non vidistis, divine sue nature donaret esse participes, ut sicut nos promissa ab illo vel accepimus vel accepturos confidimus, sic et vos credentes de donis eius sitis indubii.
ut per hoc
interl.| gratia fit vobis et pax ut per hoc

hoc] hec Weber
efficiamini divine consortes nature,
interl.| coheredes Filii Dei non per naturam sed per gratiam, ita tamen ut sitis fugientes ne corrumpamini a concupiscentia
fugientes eius que in mundo est concupiscentie corruptionem.
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 5 
Vos autem curam {t. 4 : Erfurt, f. 1185ra ; facsim., p. 529a} [Rusch, f. 1185ra ] omnem subinferentes, ministrate in fide vestra in virtute,
interl.| bone operationis
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1185ra ; facsim., p. 529a} [Rusch, f. 1185ra ] MINISTRATE  IN  FIDE. Non solum fugiatis concupiscentiam mundi, sed etiam ministrate in fide vestra virtutem quasi servili et humili modo ostendite fratribus virtutem, id est constantiam vestre bone conversationis que fidei ingerenda est ne sine operibus fides otiosa sit, ut alios vestro exemplo in bona conversatione confirmetis. Vos dico omnem curam subinferentes. In solo Deo sit omnis vestra cura in occulto cordis, ne sitis molles et dissoluti.

in virtute] virtutem Weber
in virtute autem
interl.| in bona conversatione discite bene facere spe eternorum non temporalium
scientiam,
interl.| discretionis sciendi quid, cui, quando vel quomodo, sed quia sub specie discretionis solet blandiri voluptas ideo in scientia ministrate abstinentiam
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 6 
in scientia autem abstinentiam
interl.| a malis
interl.| a voluptatibus
marg.| IN  SCIENTIA  AUTEM  ABSTINENTIAM. Cum bona facere didiceritis, spe eterne vite mox a malis abstinete, et in cogitatione et in opera, ne in vacuum scientia celestium cedat. Si se ab illecebris seculi aliquis non coerceat.
in abstinentia autem patientiam,
interl.| abstinentiam patientia sequitur ut qui a voluptatibus mundi se continet adversa quoque eius sustineat
in patientia autem pietatem,
interl.| ut erga eos quos toleratis pie solliciti ex caritate sitis
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 7 
in pietate autem fraternitatis amorem10  ,
marg.| IN  PIETATE  FRATERNITATIS. Non alterius rei intuitu pietatis opera adversariis vestris impendatis, nisi fraterne dilectionis, ut pro eis oretis ut convertantur qui doctrina vestra vel increpationibus nolunt converti.

10  fraternitatis amorem] inv. Weber
in amore autem fraternitatis caritatem.
interl.| Dei
marg.| CARITATEM Dei, que merito amori fraternitatis adiungitur, quia nec Deus sine proximo nec proximus sine Deo perfecte diligitur.
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 8 
Hec enim si11  vobiscum12  assint et superent,
interl.| bella vitiorum
marg.| HEC  ENIM  SI etc. Ideo hec tenete et aliis ministrate, quia hec omnia si assint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella prevaluerint non vacuos virtutibus constituent in hoc seculo vel sine fructu in futuro. Vel non vacuos in vobis ipsis sicut vas omni bono liquore vacuum, nec sine fructu in aliis quos exemplo vestro convertitis.

11  si] om. Weber 12  vobiscum] inv. Weber
non vacuos,
interl.| in presenti
interl.| quo ad vos ipsos
interl.| non apparebit in conspectu meo vacuus
nec sine fructu
interl.| in futuro
interl.| quo ad alios
interl.| virtutum
interl.| mercedis
vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione.
interl.| in die iudicii quando congnoscetur Iesus vel in cognitione, id est propter hoc quia congnovistis
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 9 
cui enim
interl.| vere hec tenenda sunt quia
non presto sunt hec cecus est
interl.| a lumine divini solis alienus
et manu temptans,
interl.| non habens ducem boni itineris
marg.| CECUS  EST  ET  MANU. Oculus scientiam, manus operationem designat. Cecus est et manu temptans qui scientiam recte operationis non habens, quidquid sibi rectum videtur, operatur, et lumen veritatis ignorans quasi manum ad opus quod non videt extendens gressus in iter quod non previdet extollit, ideoque miser in ruinam perditionis quam prescire nequibat incidit.
oblivionem accipiens purgationis
interl.| per baptismum vel per penitentiam
marg.| OBLIVIONEM  ACCIPIENS. Quando homo de peccato in peccatum cadit videtur oblitus pacti quod in baptismo cum Deo iniit.
veterum
interl.| originalium vel in quibus diu consueverat
suorum delictorum.
interl.| actualium
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 10 
Quapropter, fratres,
interl.| quia cecus est qui hoc non habet
magis satagite,
interl.| maiori studio ad hec retinenda laborate
ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis,
interl.| ostendatis vos certe vocatos a Deo et electos benefaciendo faciatis vos certos de premio vestre vocationis
marg.| CERTAM  VESTRAM  VOCATIONEM. « Multi vocati pauci electi ». Certa ergo est vocatio cunctorum qui ad fidem veniunt. Qui vero fidei sacramentis que perceperunt, bona opera quoque perseveranter adiungunt, isti suam vocationem etiam electionem certam intuentibus faciunt. Sic et qui post vocationem ad vitia vertuntur, cum in his vitiis ex hac vita migraverint, iam omnibus certum redditur quod reprobi fuerint.

Mt. 20, 16.
hec enim facientes
interl.| hec ministrate quia
non peccabitis
interl.| mortaliter
aliquando.
interl.| in futura vita
marg.| NON  PECCABITIS  ALIQUANDO. Id est ad vitam eternam attingetis, ubi amplius non peccabitis vel criminalia vitabitis que qui egerit non habet hereditatem in regno Christi a quibus immunis iuvante Domino permanet qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest.
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 11 
Sic enim
interl.| ministrando hec
abundanter ministrabitur vobis introitus
interl.| id est virtutes per quas introibitis ad vitam
marg.| SIC  ENIM  ABUNDANTER etc. Ezechiel loquens de edificio in monte constituto ait : {t. 4 : Erfurt, f. 1185rb ; facsim., p. 529b} [Rusch, f. 1185rb ] « Et in octo gradibus ascensus eius ». Et hic Petrus octo virtutum gradus numerat fidem, virtutem, scientiam, abstinentiam, patientiam, pietatem, fraternitatis amorem, caritatem quibus fugientes mundialis concupiscentie corruptionem, ad habitationem regni celestis ascendere debemus de quibus psalmista : ‘Ascensus in corde suo disposuit in valle lacrimarum in loco quem posuit et infert et ambulabunt de virtute in virtutem et videbitur Deus deorum in Sion’.

Ez 40, 34.
Cf. Ps. 83, 6 : « Beatus vir cuius est auxilium abs te : ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrimarum, in loco quem posuit. Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion ».
{t. 4 : Erfurt, f. 1185rb ; facsim., p. 529b} [Rusch, f. 1185rb ] in eternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.||
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 12 
Propter quod
interl.| quia adeo utilia
incipiam
marg.| INCIPIAM. Ut sit vobis introitus patens ad sancta sanctorum iterum et iterum monebo vos et semper ero in inceptione, quia numquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sepius iterare, vobis non sit onerosum sepius audire.
vos semper commonere de his,
interl.| vel super his
interl.| octo gradibus
et quidem scientes
interl.| quod in presenti de his potest sciri
interl.| monebo
marg.| ET  QUIDEM  SCIENTES. Quare vult monere illos qui sciunt et confirmati sunt ? Ideo scilicet ut scientiam quam habent operibus exerceant et veritatem cuius presentia confirmati sunt fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.
et confirmatos
interl.| quamvis confirmati sitis
in presenti veritate.
interl.| in futuro melius videbitis et melius confirmati eritis nec erit opus moneri
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 13 
Iustum autem arbitror quamdiu, sum in hoc tabernaculo
interl.| id est corpore in quo iter huius vite agitur et contra adversarios veritatis certamen agitur
marg.| IUSTUM  AUTEM  ARBITROR etc. Ideo monebo quia iustum arbitror (per hoc quod Dominus benigne vocavit me et confirmavit et alios confirmare monuit dicens : « Confirma fratres tuos ») suscitare vos quasi dormientes ad hec predicta semper existens in commonendo sollicitus.

Lc. 22, 32.
suscitare vos in commonitione,
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 14 
certus quod velox est depositio tabernaculi mei.
interl.| ideo magis iusto quia cito removebor a vobis et multi pseudo subintrabunt, contra quos vos oportet armari
marg.| DEPOSITIO  TABERNACULI. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula exuere sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi ad ire et sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire.
Secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi.
interl.| ut : « Venio Romam iterum crucifigi » et alibi : « Extendes manus tuas et alius te cinget » etc.

Antiphona ad primas vesperas in Vigilia sanctorum Petri et Pauli, Corpus antiphonalium officii, n° 1656 : « Beatus Petrus apostolus vidit sibi Christum occurrere adorans eum et dixit : Domine quo vadis ? Venio Romam iterum crucifigi ». Cf. Martyrium beati Petri apostoli a Lino episcopo conscriptum [BHL 6655], cap. 6, in Acta apostolorum apocrypha, ed. R. A. Lipsius, M. Bonnet, Lipsie, 1891, p. 7.27-28 : « Et adorans eum ait : Domine, quo vadis ? Respondit ei Christus : Romam venio iterum crucifigi ».
Io. 21, 18.
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 15 
Dabo autem operam
marg.| DABO  AUTEM  OPERAM. Quia cito transiturus, ideo interim dum vivo dabo operam, ut vos frequenter scilicet quotiens instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hec in memoria post obitum meum quando me presentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo et alios docendo.
et frequenter habere vos
interl.| volo
post obitum meum,
marg.| POST  OBITUM. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.
ut horum memoriam faciatis.
interl.| habeatis
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 16 
Non enim doctas fabulas secuti,
interl.| ideo adeo sum sollicitus quia magna res est quam doceo
marg.| NON  ENIM  INDOCTAS  FABULAS. Hic et paganos tangit et hereticos. Pagani quidquid eos delectabat deos appellare non timuerunt. Heretici acceptis Dei veri mysteriis, de cetero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt.
notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem
interl.| qua omnia operatur et continet
et prescientiam13  ,
interl.| qua omnia futura ab eterno previdit

13  prescientiam Rusch cum Φ Ω] presentiam Weber cum LXX : παρουσίαν
sed speculatores
interl.| potius docemus vos ea magna que vidimus et audivimus de illo transfigurato in monte
facti
interl.| sumus
illius magnitudinis.
marg.| SED  SPECULATORES  FACTI  ILLIUS  MAGNITUDINIS. Transfiguratio Domini et claritas eius, signum erat resurrectionis sue et nostre. Per Eliam qui cum eo apparuit intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen eorum qui sub lege. Per Petrum et Iacobum et Iohannem eorum qui sub gratia. Vel per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum.
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 17 
Accipiens enim a Deo Patre
interl.| quia hoc magnum fuit
interl.| quasi accepit a Deo secundum quod homo
honorem
interl.| quando facies et vestimenta eius fulserunt

Cf. Mt. 17, 2 : « Et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol : vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix ».
et gloriam
interl.| per vocem dilapsam gloria deitatis eius claruit

Cf. Mt. 17, 5 : « Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite ».
interl.| clarificandum
huiuscemodi a magnifica gloria :
interl.| a Patre glorioso magnificante et glorificante Filium
hic est Filius meus
interl.| consubstantialis
dilectus in quo mihi complacui. Ipsum audite !14 
interl.| quia nullus ei succedet

14  Ipsum audite] om. Weber
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 18 
Et hanc vocem nos audivimus
interl.| Petrus, Iacobus, Iohannes
de celo allatam,
interl.| ad comprobandam eius divinam naturam
cum essemus cum ipso in monte sancto.
interl.| Thabor vel similem ei audivimus in alio monte, id est Oliveti quando orabat
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 19 
Et habemus firmiorem propheticum sermonem
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1185va ; facsim., p. 530a} [Rusch, f. 1185va ] ET  HABEMUS  FIRMIOREM. Quod dixi vobis non est fabulosum, sed certum et non tantum his signis declaratum sed etiam ad confirmationem nostre predicationis habemus propheticum sermonem David : « Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te ». Firmiorem inter alios prophetas quia clarius aliis de Christo prophetavit.
marg.| FIRMIOREM  PROPHETICUM  SERMONEM. Si quis testimonio nostro minus credit, quia in secreto gloriam redemptoris conspeximus certo sermoni prophetico nullus audebit contradicere.

Ps. 2, 7.
cui attendentes benefacitis15 
interl.| operando
marg.| CUI  ATTENDENTES  BENEFACITIS. Ut lucem possitis habere scientie hoc intelligentes, quia nullus sanctorum prophetarum propria sua interpretatione populis dogmata vite predicaverit, sed que a Deo didicerant in secreto, hec plebi Dei observanda tradebant. Divini gentium de corde suo fingebant. Sicut ergo prophete non sua sed Dei verba scribebant, ita lector non sua interpretatione uti debet ne a fide exorbitet. Sed laboret attendere, quomodo verba sua voluerit intellligi ille qui scripsit.

15  attendentes benefacitis] inv. Weber
quasi lucerne lucenti
interl.| vel ‘ardenti’
in caliginoso loco,
marg.| IN  CALIGINOSO  LOCO. In huius seculi nocte plena temptationibus, et vitiis, et erroribus ubi difficile invenitur quisquam qui non offendat, contra que necessaria est hec lucerna. Sed numquid semper erit necessaria ? Non utique. Sed donec dies illucescat in futuro appareat claritas Dei, et lucifer id est clarus intellectus noster, vel ipse Christus oriatur in cordibus nostris. Dilectio erit qualem nunc optamus, et quia non est suspiramus, et qualis erit, singuli in singulis videbimus, quomodo nunc facies nostras alterutrum videmus. Interim ad nocturnam lucernam pertinet, quod filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus ad comparationem impiorum dies sumus ad comparationem future vite lucerna indigemus.
donec dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris.
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 20 
Hec16  primum intelligentes
marg.| HEC  PRIMUM  INTELLIGENTES. Attendite prophetico sermoni nam a Deo est quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis, et tali modo locutionis scripta quali utuntur homines in locutione sua et quali seculares Scripture sunt composite et interpretate et vere non est locutio prophetarum secundum suam vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis.

16  Hec] hoc Weber
quod omnis prophetia Scripture propria interpretatione non fit.
interl.| id est propria prophetantis voluntate sed Spiritu sancto in eo loquente
Numérotation du verset 2Pt.   1 , 21 
Non enim voluntate humana
marg.| NON  ENIM  VOLUNTATE  HUMANA. Sicut in potestate prophetarum non erat semper habere Spiritum semper futura predicere, ita non erat potestatis eorum ut quecumque vellent docerent, sed ea sola docebant que a Spiritu didicerant. Hec ideo dicuntur nequis ad libitum suum Scripturas exponat.
allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.




Comment citer cette page ?
Morard Martin (dir.), « Glossa ordinaria cum Biblia latina, <78. *Epistola Petri secunda*> - Capitulum 1 » , Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e), Institut de recherche et d'histoire des textes (IRHT-CNRS), 2016 (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/../sources/editions/GLOSS-liber78.xml&chapitre=7). Consultation du 17/07/2018.