Capitulum 10
Numérotation du verset
Sir. 10,1
Iudex sapiens
vindicabit populum suum et principatus
sensati terribilis1 erit
1 terribilis] stabilis
Weber
Numérotation du verset
Sir. 10,2
secundum iudicem
populi sic et ministri eius
et qualis rector est civitatis
tales et inhabitantes in ea2
2 in ea Γ ΨD
Ω
Rusch edd.
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 10,3
rex insipiens perdet populum suum et civitates
inhabitabuntur per sensum
prudentium
Numérotation du verset
Sir. 10,4
in manu
Dei
potestas terre
et exclamabilis omnis iniquitas gentium
et utilem rectorem in tempus
Suscitabis3
3 Suscitabis] suscitabit
Weber
super illam
Numérotation du verset
Sir. 10,5
in manu Dei potestas
Hominis
et super faciem scribe imponet honorem suum
Numérotation du verset
Sir. 10,6
omnis iniurie proximi ne memineris
et nihil agas in operibus iniurie
Numérotation du verset
Sir. 10,7
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
Numérotation du verset
Sir. 10,8
regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
Numérotation du verset
Sir. 10,9
avaro autem nihil est scelestius quid superbit
terra et cinis
Numérotation du verset
Sir. 10,10
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet
quoniam in vita sua proiecit
intima sua
Numérotation du verset
Sir. 10,11
omnis potentatus brevis via
Languor prolixior gravat medicum4.
4 Languor... medicum
Edmaior.
(plerique codd.)
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sir. 10,12
brevem languorem precidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
Numérotation du verset
Sir. 10,13
cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
Numérotation du verset
Sir. 10,14
initium superbie hominis apostatare a Deo
Numérotation du verset
Sir. 10,15
quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia
qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
Numérotation du verset
Sir. 10,16
propterea exornavit5
5 exornavit] exhonoravit
Weber
Dominus conventus malorum
et destruxit eos usque in finem
Numérotation du verset
Sir. 10,17
sedes ducum superborum destruxit Deus
et sedere fecit
Mites
pro illis
Numérotation du verset
Sir. 10,18
radices
Gentium
superbarum arefecit Deus et plantavit humiles
ex ipsis gentibus
Numérotation du verset
Sir. 10,19
terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
Numérotation du verset
Sir. 10,20
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
Numérotation du verset
Sir. 10,21
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
Numérotation du verset
Sir. 10,22
non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
Numérotation du verset
Sir. 10,23
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod preterit mandata Domini
Numérotation du verset
Sir. 10,24
in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum
erunt in oculis illius
Numérotation du verset
Sir. 10,25
gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
Numérotation du verset
Sir. 10,26
non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
Numérotation du verset
Sir. 10,27
magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
Numérotation du verset
Sir. 10,28
servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
Numérotation du verset
Sir. 10,29
noli te extollere in faciendo opere tuo
et noli cunctari in tempore angustie
Numérotation du verset
Sir. 10,30
melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
Numérotation du verset
Sir. 10,31
fili in mansuetudine serva animam tuam
et da illi honorem secundum meritum suum
Numérotation du verset
Sir. 10,32
peccantem in animam suam
quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem
animam suam
Numérotation du verset
Sir. 10,33
pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
Numérotation du verset
Sir. 10,34
qui gloriatur in paupertate
quanto magis in substantia
et qui gloriatur in substantia paupertatem
vereatur
Capitulum 10
Numérotation du verset
Sir. 10,1
marg.|
Iudex sapiens ]
etc. In precedenti capitulo docuit Auctor sanctimoniam et modestiam Potentes, sive Prelatos, qui aliis presunt ; in hoc docet eos mansuetudinem et bene prohibita luxuria et temeritate, prohibet duritiam, sive asperitatem, que immitem facit : quia hec tria vitia, luxuria, temeritas et asperitas Prelatorum maxime scandalizant subditos et minuunt famam Prelatorum, que maxime esset eis necessaria, Ponit autem decem, ex quibus infert mansuetudinem : Quorum primum est fama : secundum est prudentia : tertium est gratitudo : quartum, benignitas : quintum, humilitas : sextum, largitas : septimum, memoria finis : octavum, consideratio preteritorum, qualiter, scilicet perierunt mali : nonum, timor Domini : decimum, patientia correctionis. Dicit ergo.
marg.|
{t}
Iudex sapiens]
id est qui sapit res secundum saporem suum et estimat secundum saporem proprium.
marg.|
{u}
Iudicabit populum suum]
non alienum reddens bonis et malis, secundum merita sua. Prv. 29.b. Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in eternum firmabitur.
marg.|
{x}
Et principatus sensati]
id est sapientis.
marg.|
{y}
Terribilis erit]
id est reverendus, vel venerabilis. Iob. 29.b. Videbant me iuvenes et abscondebantur et senes assurgentes stabant. alia littera habet : Stabilis erit secundum quod dicitur Prv. 29.b. Rex, qui iudicat etc.
Numérotation du verset
Sir. 10,mystice
marg.|
autem exponitur de Christo.
marg.|
{t}
Iudex sapiens]
id est Christus, cui Pater dedit omne iudicium, Io. 5.d. Qui est Dei virtus et Dei Sapientia. 1Cor. 1.d.
marg.|
{u}
Iudicabit populum suum]
in futuro bonis premia et malis supplicia reddens.
marg.|
{x}
Et principatus sensati]
id est regni potestas filii.
marg.|
{y}
Et stabilis erit] Is.
9.b. Lc. 1.c. Et regni eius non erit finis, Dn. 7.d. Potestas eius potestas eterna. Vel Terribilis erit malis.
marg.|
{z}
Secundum Iudicem populi, sic et ministri eius et qualis Rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea]
Probat Auctor quod bonus debet esse, qui preest : quia moribus eius conformantur minores. Unde Poeta.
marg.|
Regis ad exemplum, totus componitur orbis.
marg.|
Et mobile semper Mutatur cum Principe vulgus. Unde probabile argumentum : quod Prelatus est bonus, cum familia est bona ; et quod malus cum familia est mala. Unde Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii : omnes ministros habet impios, infra 11.d. In filiis suis agnoscitur vir.
marg.|
{a}
Rex insipiens perdet populum suum]
ut Roboam 3Rg. 12.c. Ecclesiastes 10.c.a : Ve tibi terra, cuius Rex puer est.
a Qo. 10, 16.
marg.|
{3.
189va} {a}
Et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium]
inf
ra
16.a. Ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur.
marg.|
{b}
In manu Dei]
id est in dispositione Dei.
marg.|
{c}
Potestas terre]
tam secularis, quam Ecclesiastica. Rm. 13.a. Non est potestas, nisi a Deo. Prv. 21.a. Sicut divisiones aquarum ; ita cor Regis in manu Domini quocumque voluerit, inclinabit illud.
marg.|
{d}
Et execrabilis omnis iniquitas gentium]
id est gentiliter viventium, vel idololatria et fornicatio, que proprie sunt iniquitates Gentium. Unde Ps. 100. ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. Ez. 24.d. Immunditia tua execrabilis ; quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis.
interl.|
{e}
Et utilem Rectorem]
id est Doctorem, vel Prelatum, qui habet usum bonum, non tantum scientiam, vel ordinem Predicatorum, dicit interl.
marg.|
{f}
In tempus suscitabit]
Deus, scilicet.
marg.|
{g}
Super illam]
terram id est Ecclesiam. Et signanter dicit, suscitabit quod est a morte revocare, sive de mortuo vivum facere : Nullus enim debet eligi in Prelatum, nisi qui mortuus est peccato et parentibus et mundo et sibi. Dt. 18.c. Prophetam de Gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus. Vel suscitabit, dicit : quia nemo debet se ingerere. Hbr. 5.a. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron.
marg.|
{h}
In manu Dei]
id est in dispositione Dei.
marg.|
{i}
Potestas hominis]
id est Predicatoris, vel Rectoris cuiuslibet.
marg.|
{k}
Et super faciem Scribe imponet honorem suum]
id est Scribam honore similem preficiet eis id est Doctorem sapientem in lege, vel Christum. De quo Ps. 44. Lingua mea calamus Scribe velociter scribentis. Facies Scribe id est Christi in corde scribentis dicitur Doctor, vel Predicator : quia fungitur vice illius. Unde 2. Corinthiorum 5.d. Pro Christo legatione fungimur. Vel sic, Super faciem Scribe id est in capite Sacerdotis.
marg.|
{l}
Imponet honorem suum]
id est aureolam, sive mitram sacerdotalem. Ps. 8. Gloria et honore coronasti eum, Domine.
marg.|
{m}
Omnis iniurie proximi ne memineris]
ad ulciscendum. Lv. 19.d. Non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium tuorum. De hac materia habes, Dt. 32.e. Prv. 20.c. et 25.c. 2Rg. 16.c. infra 28.a. Rm. 12.d.
marg.|
{n}
Et nihil agas in operibus iniurie]
id est nulli iniuriam facias et etiam nocenti tibi ; sed differ vindictam propter iram, infra 32.d. Vir consilii non disperdet intelligentiam, alienus et superbus non pertimescet timorem.
marg.|
{o}
Odibilis coram Deo est et hominibus superbia]
ut patet in Lucifero, qui propter superbiam cecidit de celo, Is. 14.c. Et Adam de paradiso, Gn. 3.d. Saul eiectus a regno. 1Rg. 15.f. Nabuchodonosor versus est in bestiam, Dn. 4.f. Antiochus male mortuus est, 1. Machab. 6.d. Herodes similiter. Act. 12.d. De hoc Prv. 16.a. Abominatio est Domino omnis arrogans. Unde Iac. 4.b. Et 1Pt. 5.b. Deus superbis resistit ; humilibus autem dat gratiam. Gregorius Superbia natione celesti, sublimium mentes inhabitat, sub cinere et cilicio latitat et puritatem et innocentiam hominum prorumpit, que a puritate et innocentia Angelorum processit.
marg.|
{p}
Et execrabilis omnis iniquitas Gentium]
id est gentiliter viventium ; que est idololatria maxima et luxuria.
marg.|
{q}
Regnum a Gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos]
sicut testantur omnes historie Chaldeorum, Persarum, Grecorum, Romanorum. A Iudeis enim, propter superbiam eorum, regnum intelligentie sacre Scripture translatum est ad gentes, Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur Genti facienti fructus eius. Et removet Auctor
{3.
189vb} a Prelato omne genus iniustitie. Tribus enim modus fit iniustitia, facto, verbo et corde. Iniuria facti est contumelia, vel dolus cordis. Iniustitia vero quasi genus premittitur.
marg.|
Deinde agitur de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur : quia radix malorum omnium est cupiditas, 1Tim. 6.b. quasi ergo diceret : ita mala est superbia, que tot mala fecit.
marg.|
{r}
Avaro autem nihil est scelestius]
id est ad scelera pronius. Unde et avaritia idololatria vocatur. Eph. 5.b. Dicitur autem avarus, qui nimis cupit non desideranda ; et retinet non retinenda, sive scientiam, sive pecuniam, sive consilium, sive auxilium. Prv. 29.a. Vir iustus eriget terram ; vir avarus destruet eam.
marg.|
{s}
Quid superbis terra et cinis ?
] id est ex terra natus et in cinerem reversurus ? Gn. 3.d. Hic intermiscet Auctor superbiam, quia nascitur ex avaritia. Unde Paulus 1Tim. 6.d. Divitibus huius seculi precipe non sublime sapere ; sed sapere ad sobrietatem.
marg.|
{t}
Nihil est iniquius]
id est equitati naturali magis contrarium.
marg.|
{u}
Quam amare pecuniam]
id est in amando plus debito, vel male acquirere, vel male servare. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueos diaboli, ut patet in Iuda proditore.
marg.|
{x}
Hic enim]
scilicet, qui nimis amat pecuniam id est avarus.
marg.|
{y}
Et animam suam venalem habet]
id est ad vendendum expositam, ut meretricem : etiam pro obolo. Ioel. 3.a. Posuerunt puerum in prostibulo et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
marg.|
Item ut servum captivum. Ier. 2.c. Numquid servus est Israel, aut vernaculus ? Quare ergo factus est in predam ? id est predator, vel predatus.
marg.|
Item ut Advocatum, Mi. 2.d. Principes eius in muneribus iudicabant. De hac venditione dicitur Is. 50.a. Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis. De hoc dicit Dominus, Mt. 16.d.
marg.|
Quid prodest homini, si totum mundum lucretur ; anime vero sue detrimentum patiatur.
marg.|
{z}
Quoniam in vita sua proiecit]
id est procul abiecit.
marg.|
{a}
Intima sua]
id est virtutes. Ps. 44. Omnis gloria eius filie Regis ab intus in fimbriis aureis, intra viscera misericordie, Coloss. 3.b. Induite vos ergo, sicut electi Dei Sancti et dilecti, viscera misericordie.
marg.|
Item canonicos intimos. Prv. 6.c. Benefacit anime sue vir misericors, qui autem crudelis est, etiam propinquos abiicit a se.
marg.|
Item fratres uterinos, 1Cor. 5.d. Quid mihi de his, qui foris sunt iudicare ? Nonne de his, qui intus sunt vos iudicatis.
marg.|
Item hominem interiorem, 2Cor. 4. Licet is, qui deforis est, noster homo corrumpatur ; tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Omnia hec intima proiecit avaritia, quia pro nihilo dat.
marg.|
{b}
Omnis potentatus brevis vita]
id est duratione, sed longus morte, quasi dicat : sicut non est gloriandum in pecunia ; ita nec de potentia, quia cito transit. Ps. 89. Si autem in potentatibus octoginta anni etc.
marg.|
Et Iac. 4.d. Quid est vita vestra ? Vapor est ad modicum parens. Et hoc est propter nimiam sollicitudinem. Eccl. 7.d. Inveni quod fecerit Deus hominem rectum ; et ipse infinitis miscuerit se questionibus. Vel propter crapulam, infra 37.d. Propter crapulam multi obierunt ; qui autem abstinens est, abiiciet vitam. Vel propter iniquitatem. Prv. 28.a.
marg.|
Propter peccata terre multi Principes eius. Vel propter frequentes iras, infra 30.d. Zelus et iracundia minuent dies et ante tempus senectam adducet cogitatus. Versus.
marg.|
Vita, salus, requies, possessio, doxa voluntas.3.190ra} Robur, honor, species queruntur et alta potestas.
marg.|
{a}
Languor prolixior gravat Medicum]
qui apponit curam eius curationi.
marg.|
{b}
Brevem languorem precidit Medicus]
id est recentem cito sanat, quasi dicat : vetus morbus difficile sanatur ; novus vero de facili ; sic superbia, aut avaritia inveterata vix, aut numquam sanatur. Et ideo principiis obstandum est : Nam sero medicina paratur : Cum mala per longas convaluere moras. Est autem languor multiplex.
marg.|
Primus est nature, scilicet fomes.
marg.|
Secundus corporis, scilicet chronica egritudo. Et de his dicitur Lc. 9.a. Dedit eis potestatem super omnia Demonia et ut languores curarent.
marg.|
Tertius est languor studii, scilicet curiositas. 1Tim. 6.a. Superbus et nihil sciens, sed languens circa questiones et pugnas verborum.
marg.|
Quartus est languor tedii. Neh. 2.a. Eram quasi languidus ante faciem Regis.
marg.|
Quintus est dolor, vel pena veteris peccati. Dt. 7.c. Auferet a te Dominus omnem languorem et infirmitates Egypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi.
marg.|
Sextus est timor iudicii, infra 18.c. Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum.
marg.|
Septimus est captivitatis, Os. 5.d. Vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum.
marg.|
Octavus est amoris, Ct. 5.c. Adiuro vos, filie Hierusalem, si inveneritis Dilectum meum ut annuntietis ei, quia amore langueo.
marg.|
Nonus est languor paupertatis. Ps. 78. Oculi mei languerunt pre inopia. Sequitur.
marg.|
{c}
Sic et Rex hodie est et cras morietur]
Non refertur hoc ad proximum dictum, sed supra de avaro. quasi ergo dicat : Sicut pecunia non potest vitam prolongare ; ita nec dignitas, nec potestas : quia hodie est Rex et cras morietur et ita de neutro gloriandum est. Sed dices, non est curandum de morte, quia post mortem bene disponetur de ipso divite, vel potente. Non est hoc, dicit Auctor.
marg.|
{d}
Cum enim morietur homo]
ab humo.
marg.|
{e}
Hereditabit]
id est iure hereditario ditabit.
marg.|
{f}
Serpentes et bestias et vermes]
Serpentes id est Demones, quoad animam. Bestias id est parentes, quoad rem. Vermes ad litteram, quoad corpus. Et est mirabilis ista divisio ; quia nullus daret partem suam pro aliis duabus.
marg.|
{g}
Initium superbie hominis]
id est Adam et Eve.
marg.|
{h}
Apostatare a Deo]
id est velle recedere, a domino eius.
marg.|
{i}
Quoniam ab eo, qui fecit illum]
id est a Deo.
marg.|
{k}
Recessit cor eius]
id est hominis, non lingua, vel corpus ; sed cor tuum, Ier. 12.a. Prope esto ori eorum et longe a renibus eorum, Is. 29.d. Appropinquat populus iste ore et labiis suis glorificat me ; cor autem eorum longe est a me. Et hanc litteram ponit Dominus. Mt. 15.a. ubi reprehendit Phariseos de hypocrisi et superstitione. Et vere initium superbie est apostatare.
marg.|
{l}
Quoniam initium omnis peccati est superbia]
Sed que causa est ista ? Preterea videtur sibi esse contrarius : Nam si initium superbie est apostatare a Deo et apostasia peccatum est ; non ergo omnis peccati initium est superbia.
marg.|
Item si apostatare a Deo est initium superbie ; tunc apostasia erit primum peccatum hominis ; non ergo superbia, cuius contrarium habetur in Glossa
marg.|
Item hic dicit Glossa Caveamus cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum, a quo omnis malitia trahit initium ; ergo superbia et avaritia sunt unum peccatum ; ergo non sunt nisi sex peccata criminalia.
marg.|
Solutio : Notandum quod in superbia duo sunt et similiter in omni peccato, scilicet aversio a Deo et conversio ad creaturam, voluntaria non naturalis et est idem in superbia aversio et conversio ; sed differunt ratione, sicut altum et profundum et semiplenum et semivacuum. Superbia enim est inordinatus amor proprie excellentie, sive libidinosa voluntas dominandi. Dicunt ergo quod aversio a Deo est apostasia et est initium superbie, inquantum est conversio ad propriam excellentiam et sic causa est aversionis a Deo : Nam eo ipso quod appetit propriam excellentiam, avertit se a Deo et non aliter. Non enim vult proprie avertere se a Deo, nisi
{3.
190rb} per consequens, quia vult preesse et ideo non subesse. Unde quidam exponunt hoc de Apostasia Angeli et superbia hominis et secundum hoc planum est, quia apostasia Angeli, initium est omnis mali, ut dicit Augustinus et ita initium superbie hominis. Et hoc videtur velle littera, cum dicit : Initium superbie hominis est, apostatare a Deo id est apostasia prima a Deo : quoniam initium omnis peccati est superbia Angeli, scilicet que est idem quod apostasia eius in substantia, sed differt in ratione. Nam apostasia dicitur voluntas non subessendi ; superbia voluntas preessendi.
marg.|
Et secundum hoc patet solutio ad duo prima.
marg.|
Aliter potest solvi de apostasia et superbia hominis. Superbia enim, ut dictum est, idem est quod voluntas preessendi ; apostasia voluntas non subessendi.
marg.|
Verum est quod, voluntas preessendi prius est apprehensione et intentione ; sed voluntas non subessendi prius est in assecutione : et ita uno modo apostasia est initium superbie consummate ; sed alio modo superbia est initium apostasie.
marg.|
Primo modo id est secundum prioritatem intentionis dicit ; quoniam initium omnis peccati est superbia.
marg.|
Secundo modo, scilicet secundum prioritatem assecutionis, dicit : initium superbie est apostatare a Deo : Et secundum hoc sic legitur littera.
marg.|
{g}
Initium superbie]
consummate.
marg.|
{h}
Apostatare a Deo]
id est voluntas non subessendi.
marg.|
{l}
Quoniam]
id est ideo initium omnis peccati est superbia id est voluntas preessendi. Initium, dico, extra sumptum, occasionale, sive mediatum.
marg.|
Ad ultimum dicimus quod superbia quandoque large sumitur ; quandoque stricte. Large, contemptus sive inobedientia superioris : et sic est in omni peccato, secundum quod dicit Ambrosius : Peccatum est privatio legis divine et celestium inobedientia mandatorum. Stricte, nimius appetitus proprie excellentie.
marg.|
Similiter cupiditas large sumitur inordinata voluntas habendi pecuniam, vel honorem. Stricte sumitur, ut dicit Augustinus, inordinata voluntas habendi pecuniam. Secundum quod large sumitur, superbia et cupiditas idem sunt ; alio modo diversa. Sequitur.
marg.|
{m}
Qui tenuerit illam]
superbiam, scilicet.
marg.|
{n}
Adimplebitur]
in futuro.
marg.|
{o}
Maledictis]
id est eterna maledictione, quia maledictus erit in corpore et anima. Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum : Boni in presenti sustinent maledictionem pene, sed non penam. Unde dictum est. Dn. 9.b. Stillavit super nos maledictio et detestatio, que scripta est in libro Moysi. Ez. 21.a. Et stilla ad Sanctuarium id est parvam penam comminare.
marg.|
Et hoc significatur Gn. 3.c. ubi legitur quod homo unam maledictionem accepit, mulier duas, serpens tres.
marg.|
Et Dt. 27.c. leguntur tredecim maledictiones transgressorum de quibus dicitur Dt. 28.b. Venient super te omnes maledictiones iste in futuro. Tres propter transgressionem fidei Trinitatis, decem propter transgressionem Decalogi. Sequitur.
marg.|
{p}
En subvertet eum in finem]
id est eternaliter id est causa subversionis eterne erit ei superbia. Et bene dicit, subvertet id est subtus vertet. Nunc enim superbia per culpam erigitur sursum ; sed in fine deiicietur subtus per penam. Is. 14.d. Conscendam super altitudinem nubium : similis ero Altissimo : ecce erectio culpe. Veruntamen in infernum detraheris in profundum laci : ecce deiectio pene.
marg.|
{q}
Propterea]
scilicet superbiam et apostasiam.
marg.|
{r}
Exhonoravit Dominus]
id est extra ornatum et honorem constituit.
marg.|
{s}
Conventus malorum]
Scribarum et Phariseorum et quorumlibet superborum. Vel Exornavit id est tollet ornamentum possessionum thesaurorum et sericorum et huiusmodi. Unde 1. Machab. 4.f. Contaminaverunt illud Gentes et demoliti sunt illud.
marg.|
{t}
Et destruxit eos usque in finem]
id est totaliter per Titum,
{3.
190va} et Vespasianum et Elium avulsit, vel per Demones dimissive.
marg.|
{a}
Sedes Ducum superborum ]
etc. ut patet de Saule quem propter superbiam deiecit, 1Rg. 15.f. Et Nabuchodonosor. Dn. 4.f.
marg.|
{b}
Et sedere fecit mites pro eis]
id est loco eorum, David loco Saul ; Cyrum et Darium loco Nabuchodonosor, infra 11.a. Multi potentes oppressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. De hoc habes Iob. 12.d. et 34.b. Eccl. 10.b. Ez. 21. et 26. Lc. 1.e. Deposuit potentes etc.
marg.|
{c}
Radices Gentium superbarum]
id est templum et ceremonias Iudeorum, honores, divitias, potestates.
marg.|
{d}
Arefecit Deus]
id est annihilavit.
marg.|
{e}
Et plantavit humiles ex ipsis Gentibus]
id est Apostolos natos ex ipsis Iudeis.
marg.|
{f}
Terras Gentium]
id est Iudeos gentiliter viventium.
marg.|
{g}
Evertit Dominus]
per Romanos.
marg.|
{h}
Et perdidit eas usque ad fundamentum]
id est ex toto, Sap. 5.d. Ad eremum perducet omnem terram iniquitas eorum : et malignitas evertet sedes potentium.
marg.|
{i}
Arefecit ex ipsis]
aliquos.
marg.|
{k}
Et disperdidit eos]
hoc est, in corpore et anima perdidit ; vel in diversis partibus sparsit.
marg.|
{l}
Et cessare fecit memoriam eorum a terra] Ps.
9. Periit memoria eorum cum sonitu.
marg.|
{m}
Perdidit Deus memoriam superborum]
id est exaltationem nominis, circa quod multum laboraverunt, sicut dicitur Gn. 11.a. Venite et faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad celum : et celebremus nomen nostrum.
marg.|
{n}
Et reliquit memoriam humilium sensu]
id est corde qui humiliter de seipsis sentiunt. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus ; et nomen impiorum putrescet.
marg.|
{o}
Non est creata hominibus superbia]
id est in hominibus ; vel cum hominibus : quia vidit Deus cuncta, que fecerat ; et erant valde bona. Et 1Tim. 4.b. Omnis creatura Dei bona est. Sed superbia valde mala est. Non est igitur creata a Deo ; sed perversa voluntate ab Angelo, vel in homine reperta, Sap. 1. Deus mortem non fecit id est causam mortis.
marg.|
{p}
Neque iracundia nationi mulierum]
id est iracundia non est creata cum mulieribus : quia homo ex natura sui animal mansuetum est.
marg.|
$moraliter Notat Auctor quod fortes et viriles homines sepe invadit superbia : molles vero et effeminatos sepe molestat iracundia. Eph. 4.a. Sol non occidat super iracundiam vestram.
marg.|
{q}
Semen hominum honorabitur hoc quod timet Deum]
id est timentes Deum honorabuntur in fine : quia hi sunt generatio rectorum, de qua in Ps. 111. Generatio rectorum benedicetur. Is.ultim. a. Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos.
marg.|
{r}
Semen autem hoc exhonorabitur quod preterit mandata Domini]
quando, scilicet dicetur eis : Esurivi et non dedistis mihi manducare etc. Mt. 25.d. Vel in ipsa morte : quia non venient ei obviam Angeli boni, sicut Iustis faciunt. Unde et eorum transitus et obitus appellatur.
marg.|
{s}
In medio fratrum Rector illorum in honore]
ad litteram, primogenitus vel Prelatus, qui se et subditos regit, a subditis, vel fratribus honoratur.
marg.|
{t}
Et qui timent Deum]
ut filii.
marg.|
{u}
Erunt in oculis illius]
vel in beneplacito eius id est bene placebunt ei. Sicut sunt oculi matris super filium quocumque vadat : quia ubi amor ibi oculus. Vel in oculis illius id est in cogitatione eius. Et est hoc contra illos, qui nolunt suas
{3.
190vb} conscientias revelare. Io. 10.c. Cognosco oves meas et cognoscunt me mee.
marg.|
{x}
Gloria divitum honoratorum]
id est Iustorum, qui sunt divites virtutibus et honorati a Deo.
marg.|
{y}
Et pauperem]
spiritu [timor Dei est id est divites virtutibus et pauperes spiritu, hoc est, Iusti in solo Dei timore gloriantur, sup. 1.b. Timor Domini gloria et gloriatio et corona.
marg.|
{z}
Non despicere hominem iustum pauperem]
rebus vel spiritu, supple est gloria eorum. Hoc est contra superbos divites pauperum contemptores, Iob. 12.a. Deridetur Iusti simplicitas, lampas contempta, Is. 32.a. Cum desieris contemnere, contemneris. Prv. 17.a. Qui despicit pauperem, exprobrat factori eius.
marg.|
{a}
Et non magnificare virum potentem]
vel [peccatorem divitem
marg.|
supple, est gloria eorum. Hoc est contra adulatores. Prv. 24.c. Qui dicunt impio : Iustus es, maledicent eis populi et in terram : non lactes quemquam labiis tuis. Et de hoc dicitur Iac. 2.a. Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi glorie : Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida : introierit autem et pauper in sordido habito et intendatis in eum, qui indutus est veste preclara et dixeritis ei : tu sede hic bene ; pauperi autem dicatis : tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum, nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis Iudices cogitationum iniquarum ?
marg.|
{b}
Magnus est Iudex ]
etc. Hic ostenditur quod nulla dignitas preponitur timori Domini. Licet enim potestas terrena magna sit et reverenda ; timentem tamen Deum non precellit. Unde infra 25.b. Quia magnus est, qui invenit sapientiam et scientiam ; sed non est super timentem Deum, timor enim Domini omnibus se superposuit. Et hoc est.
marg.|
{b}
Magnus est Iudex ]
etc. id est magne auctoritatis et reverentie.
marg.|
{c}
Et potens est in honore]
id est in executione iudicii quod est honor eius, iuxta illud Ps. 98. Honor Regis iudicium diligit.
marg.|
Vel Potens est in honore, prestando dignus non in contumeliam, 2Cor. 10.c. Si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in edificationem vestram, non erubescam.
marg.|
{d}
Et]
quamvis talis est [non est maior illo, qui timet Deum
marg.|
virtute apud Deum, licet superior sit potestate apud homines. Ecclesiast. 4.d. Melior est puer pauper et sapiens, Rege sene et stulto, qui nescit providere in posterum.
marg.|
{e}
Servo sensato liberi]
id est filii natura.
marg.|
{f}
Servient]
ad litteram. Sepe evenit hoc quod ignobilis genere, nobilis tamen fide, moribus et scientia, nobilibus prefertur, Prv. 17.a. Servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet, ut patet in Iepte, Iudicum 11.b. Et in Ieroboam, 3Rg. 11.f.
marg.|
Ideo dicitur Prv. 11.d. Qui stultus est, serviet sapienti, Gn. 25.c. Maior serviet minori.
marg.|
{g}
Et vir prudens]
qui scit discernere et eligere inter bonum et malum.
marg.|
{h}
Et disciplinatus]
verbo vel verbere.
marg.|
{i}
Non murmurabit correptus]
sicut David correptus a Nathan non murmuravit ; sed dixit, peccavi Domino, 2. Regum 12.d.
marg.|
Et Iob. 33.d. Si respiciet Deus hominem et dicet ; peccavi et vere deliqui et ut eram dignus, non recepi, de hoc dicitur Prv. 9.b.
marg.|
Argue sapientem et diliget te ; corripe stultum et odio habebit te.
marg.|
{3.
191ra} {a}
Et inscius non honorabitur]
in futuro. Unde 1Cor. 14.g. Si quis ignorat Deum et que Dei sunt, ignorabitur in futuro a Deo. Vel sic : [Et inscius non honorabitur
marg.|
honore prelationis in presenti. Prv. 1.a. Intelligens gubernacula possidebit.
marg.|
{b}
Noli te extollere in faciendo opere tuo]
Hic arrogantiam prohibet, quia omnis arrogans abominatio apud Deum. Prv. 16.a. Nec solum excellentiam prohibet ; sed et voluntatem. Unde
dicit : Noli te extollere]
licet alii te extollant.
marg.|
{c}
In faciendo opere tuo]
id est cum feceris, vel nondum facto, 3Rg. 26.b. Non glorietur accinctus eque, ut discinctus. Lc. 17.c. Cum omnia bene feceritis etc. infra 11.a. In vestitu ne glorieri, umquam, nec in die honoris tui extollaris.
marg.|
Sed si hoc malum est, cur laudavit se Iob. 29. et 31. per totum ? Et Ezechias, Ier. 38.a. Et Paulus 2Cor. 11. et 12. Responsio. Non ad iactantiam, sed ad aliorum provocationem, vel sui consolationem.
marg.|
{d}
Et noli cunctari]
id est cessare a bono opere per pusillanimitatem, vel acidiam.
marg.|
{e}
In tempore angustie]
id est in adversitate. Tunc enim magis operandum est ; quia virtus in infirmitate perficitur, 2Cor. 12.c. Unde infra 32.c. Hora surgendi non te tristes. Vel In tempore angustie id est in vita presenti usque ad mortem. Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua, instanter operare.
marg.|
{f}
Melior est, qui operatur]
bona et bene.
marg.|
{g}
Et abundat in omnibus]
necessariis.
marg.|
{h}
Quam qui gloriatur et eget pane]
id est melius est laborare et acquirere necessaria abundanter, quam iactare se de scientia, vel de nobilitate ; et necessariis indigere. Unde Prv. 12.b. Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens pane.
marg.|
Et postea sequitur : Qui operatur terram suam, satiabitur panibus : qui autem sectatur otium, stultissimus est.
marg.|
{i}
Fili, in mansuetudine serva animam tuam]
id est humiliter opera pietatis exerce. Unde supra 3.c. Fili, in mansuetudine opera tua perfice. Vel mansuetudinem et patientiam habe, que est custodia anime. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.|
{k}
Et da illi honorem secundum meritum suum]
id est secundum exigentiam meritorum suorum exspecta retributionem.
marg.|
marg.|
Vel sic.
marg.|
{k}
Da illi honorem]
id est honorabilem vestitum et victum et habitaculum.
marg.|
{l}
Secundum meritum suum]
id est secundum convenientiam ordinis, dignitatis, nobilitatis.
marg.|
{m}
Peccantem in animam suam]
id est peccatis manifestis polluentem animam suam.
marg.|
{n}
Quis sustinebit]
id est iustificabit, vel iustum putabit ?
marg.|
{o}
Et quis honorificabit]
id est honore dignum putabit.
marg.|
{p}
Exhonorantem animam suam]
id est peccatis manifestis polluentem et infamantem et coronam glorie auferentem, quasi dicat : nullus.
marg.|
{q}
Pauper]
rebus, vel spiritu.
marg.|
{q}
Gloriatur per disciplinam et timorem]
id est letatur in disciplina Domini et timore eius. Unde Ps. 89. Letati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti : annis, quibus vidimus mala, 2Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
marg.|
marg.|
Vel sic.
marg.|
{r}
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum]
id est humilis per disciplinam Domini et timorem eius, gloria dignus ostenditur et gloriam promeretur.
marg.|
Propter quod dicit Iob. 6.b. Qui cepit, ipse me conterat : solvat manum suam et succidat me ; et hec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat et non contradicam sermonibus Iusti.
marg.|
{s}
Et est homo ]
etc. spiritualem, vel temporalem.
marg.|
{3.
191rb} Qui propter substantiam temporalem honorat id est honorandum estimabat hominem, acceptor est personarum : quia ut dicit, Gregorius Accipere personam, est hominem, non quia est, sed propter aliquid quod circa ipsum est, honorare ; propter spiritualem vero substantiam, que est virtutum et operum stabilitas, honorandus est. Prv. 12.d. Substantia hominis erit auri pretium. Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia.
marg.|
{t}
Qui autem gloriatur in paupertate]
in tribulationibus, in necessitatibus.
marg.|
{u}
Quanto magis in substantia]
id est in Spe, vel in re eterne retributionis, Rm. 12.c. Spe gaudentes, in tribulatione patientes.
marg.|
marg.|
Vel sic.
marg.|
{t}
Qui autem gloriatur in paupertate]
quanto amplius in divitiis.
marg.|
Ideo dicit Apostolus 1Tim. 6.d. precipe divitibus huius seculi non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum.
marg.|
{x}
Et qui gloriatur in substantia]
id est qui letatur et confidit in abundantia terrenorum.
marg.|
{y}
Paupertatem vereatur]
id est timeat eternam, vel temporalem ; quia superbum sequitur humilitas. Prv. 29.d.
marg.|
marg.|
Vel sic.
marg.|
{x}
Qui gloriatur in substantia]
id est letatur in divitiis.
marg.|
{y}
Paupertatem vereatur]
ut sciat et abundare et penuriam pati in omnibus bene instructus. Phil. 4.c.
marg.|
marg.|
Vel sic.
marg.|
{x}
Qui gloriatur in substantia]
spirituali, vel scientie, vel virtutum.
marg.|
{y}
Paupertatem]
rerum [vereatur id est honoret ; quia paupertas custodia est humilitatis ; et humilitas est custos omnium virtutum.
marg.|
Et, paupertatem vereatur id est nuditatem virtutum timeat. Unde 1Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat, ne cadat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_10)
Notes :