Hugo de Sancto Caro

Capitulum 26

Numérotation du verset Sir. 26,1 

mulieris bone
beatus vir
numerus enim annorum illorum duplex
Numérotation du verset Sir. 26,2 

mulier fortis
oblectat virum suum et annos vite illius in pace implebit
Numérotation du verset Sir. 26,3 

pars bona
mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
Numérotation du verset Sir. 26,4 

divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
Numérotation du verset Sir. 26,5 

a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
Numérotation du verset Sir. 26,6 

delatura civitatis
et collectio populi
Numérotation du verset Sir. 26,7 

et calumniam
mendacem super mortem omnia gravia
Numérotation du verset Sir. 26,8 

dolor cordis et luctus mulier zelotypa
Numérotation du verset Sir. 26,9 

in muliere infideli flagellum lingue
omnibus communicans
Numérotation du verset Sir. 26,10 

sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui apprehendat scorpionem
Numérotation du verset Sir. 26,11 

mulier ebriosa ira magna
et contumelia et turpitudo illius non contegetur
Numérotation du verset Sir. 26,12 

fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
Numérotation du verset Sir. 26,13 

in filia non avertente se firma custodiam
ne inventa occasione utatur se
Numérotation du verset Sir. 26,14 

ab omni irreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
Numérotation du verset Sir. 26,15 

sicut viator sitiens
ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum
sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat
Numérotation du verset Sir. 26,16 

gratia mulieris sedule delectabit
virum suum
et ossa illius impinguabit
Numérotation du verset Sir. 26,17 

disciplina illius datus Dei
Numérotation du verset Sir. 26,18 

mulier sensata et tacita non est immutatio erudite anime
Numérotation du verset Sir. 26,19 

gratia
super gratiam
mulier sancta et pudorata
Numérotation du verset Sir. 26,20 

omnis autem ponderatio
non est digna continentis anime
Numérotation du verset Sir. 26,21 

sicut sol
oriens mundo in altissimis Dei
sic mulieris bone species in ornamentum domus eius
Numérotation du verset Sir. 26,22 

lucerna splendens
super candelabrum sanctum
et species faciei super etatem stabilem
Numérotation du verset Sir. 26,23 

columne auree super bases argenteas et pedes firmi
super plantas stabilis mulieris
Numérotation du verset Sir. 26,24 

fundamenta eterna
super petram solidam
Et
mandata Dei
in corde mulieris sancte
Numérotation du verset Sir. 26,25 

in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
Numérotation du verset Sir. 26,26 

vir bellator
deficiens
per inopiam
et vir sensatus
contemptus
Numérotation du verset Sir. 26,27 

et qui transgreditur a iustitia ad peccatum
Deus paravit eum ad rompheam
Numérotation du verset Sir. 26,28 

due species difficiles et periculose mihi apparuerunt
difficile exuitur negotians a negligentia
et
non iustificabitur caupo a peccatis labie.

Capitulum 26

Numérotation du verset Sir. 26,1 
marg.| Mulieris bone ] etc. In c. precedenti actum est de muliere mala : In hoc agitur de muliere bona et mala.
marg.| Dividitur autem hoc capitulum in septem partes :
In prima commendatur bona mulier.
In secunda agitur de muliere zelotypa, ibi : A tribus etc.
In tertia de muliere ebriosa, ibi : Mulier ebriosa.
In quarta de muliere fornicaria, ibi Fornicatio mulieris.
In quinta de filia stulta custodienda, ibi : In filia avertente.
In sexta extollit bonam mulierem, ibi : Gratia mulieris sedule.
In septima agit Auctor de avaritia et de inopia, que a mala muliere oriuntur, ibi : In duobus contristatum est cor meum etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Mulieris bone] id est benigne et pie et caste et modeste.
marg.| {b} Beatus vir] id est felix. Talis enim vir semper iucundus est et Rex in domo sua. Prv. 12.a. Mulier sapiens corona est viro suo.
marg.| {c} Numerus enim annorum illorum] id est viri et mulieris.
marg.| {d} Duplex] ad litteram : Diutius enim vivunt vir et mulier bona ; merito pietatis, que promissionem habet vite, que nunc est et future 1Tim. 4.c. Et propter letitiam, quam habent pariter concordantes. Animus enim gaudens floridam facit etatem. Pr. 17.d. E contra tristitia minuit vitam, infra 40.d. Multos occidit tristitia et non est utilitas in illa ; zelus et iracundia minuent dies et ante tempus senectam agitatus adducet.
Numérotation du verset Sir. 26,2 
marg.| {e} Mulier fortis] id est titillationes carnis et suggestiones demonis fortiter elidens.
marg.| {f} Oblectat virum suum] id est letificat.
marg.| {g} Et annos vite illius] id est ad finem cum pacis plenitudine adducet.
Numérotation du verset Sir. 26,1 
mystice
marg.| Mystice {e} Mulier] bona et fortis, Beata Virgo, pia et casta et benigna et modesta. Pia in opere, benigna in corde, modesta in sermone, casta in opere et in mente, fortis in laborum et tribulationum firma perpessione ; de qua Pr. 11.c. mulier gratiosa inveniet gloriam.
marg.| Hec sine dubio virum suum Ioseph et beatificavit et letificavit. Prv. 12.a. Mulier sapiens corona est viro suo.
marg.| Item mulier bona et fortis, Ecclesia bona in activis, fortis in contemplativis sup. 7.b. Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Dei.
marg.| Hec beatificat et letificat virum suum id est Christum, predicando, operando, laudes cantando, gratias referendo.
marg.| Item mulier bona et fortis parochia tua, vel religio tua. Pr. 5.d. letare iuvenis cum muliere adolescentie tue. Sed dicit Salomon contra mutatores Ecclesiarum, vel desertores pro prebendis. Pr. 18.d. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum.
marg.| Item mulier bona et fortis, est anima iusti ; bona in actione boni, fortis in tolerantia mali Prv. 19.b. A Domino est proprie uxor prudens. Vir eius, intellectus verus. Io. 4.c. Voca virum tuum.
marg.| Item mulier bona et fortis est sanctimonialis bona, ut vinum devota, ut fons casta, ut pergamentum obediens. Fortis ut castrum. Can. 4.b. sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis : ut miles 2Mcc. 7.d. feminee cogitationi masculinum immittens animum : ut mors. Ct. 7. Fortis est, ut mors dilectio : vir eius Christus. Os. 2.d. desponsavi te mihi {3. 224ra} in fide 2Cor. 11.a. Despondi enim vos uni viro Virginem castram exhibere Christo.
Numérotation du verset Sir. 26,3 
marg.| {a} Pars bona mulier bona] id est mulier fidem coniugii servans, est bona pars coniugii : et vir est alia pars. Gn. 2.d. Erunt duo in carne una. Eph. 6.g. Idem.
Numérotation du verset Sir. 26,3 
mystice
marg.| Mystice {a} Pars bona] id est hereditas Dei.
marg.| {b} Mulier bona] id est Ecclesia. Dt. 32.a. pars Domini populus eius.
marg.| {c} In parte bona timentium Deum] id est ascripta in sorte timentium Deum.
marg.| {d} Dabitur viro pro factis bonis] id est in remuneratione bonorum operum dabitur viro bona uxor. Non enim est modica retributio bona uxor. Prv. 19.b. Domus et divitie dantur a parentibus a Domino autem proprie uxor prudens. Vel sic. [In parte bona timentium Deum id est in eterna vita, que est pars timentium Deum.
marg.| {d} Dabitur] id est retribuetur.
marg.| {e} Viro profactis bonis] sue mulieris : Bona enim coniugum communia sunt : sed peccata propria 1Cor. 7.c. Sanctificatur vir infidelis per mulierem fidelem ; et sanctificatur mulier infidelis per virum fidelem.
Numérotation du verset Sir. 26,4 
marg.| {f} Divitis autem et pauperis ] etc. scilicet est et in omni tempore vultus. Unde Pr. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium. Item Pr. 12.c. Non contristabit iustium, quicquid ei acciderit. Eccl. 9.b. Oleum de capite tuo non deficiat id est gaudium de mente. Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper.
Numérotation du verset Sir. 26,5 
marg.| {g} A tribus timuit cor meum] id est tria timorem incutiunt cordi meo.
marg.| {h} Et in quarto facies mea metuit] quasi dicat : tria sunt mihi timenda ; sed quartum magis. Hoc notat per modum loquendi. Ubicumque ita loquitur, significat quartum gravissimum esse. Deinde subiungit illa quatuor.
Numérotation du verset Sir. 26,6 
marg.| {i} Delaturam civitatis] id est proditionem : Delator enim proditor dicitur 2Mcc. 4.a. Simon autem predictus pecuniarum et patrie delator male loquebatur de Onia, infra 38.b. Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die.
marg.| {k} Et collectionem populi] id est conspirationem contra Dominum suum. Quam prohibet Salomoni. Prv. ultimo a. mater sua.
marg.| Ne dederis substantiam tuam mulieribus et divitias tuas ad delendos Reges.
Numérotation du verset Sir. 26,7 
marg.| {l} Et calumniam mendacem] id est falsam accusationem, que sepe fit contra divites subditos a Dominis suis. Unde Os. 5.c. Calumniam patiens est Ephraim fractus iudicio :
marg.| {m} Super mortem] corporis.
marg.| {n} Omnia] predicta gravia sunt. Unde Infra 30.c. Melior est mors, quam vita amara. Deinde subiungit quartum quod est gravissimum, dicens.
Numérotation du verset Sir. 26,8 
marg.| {o} Dolor cordis et luctus] id est causa doloris cordis et luctus.
marg.| {p} Mulier zelotypa] id est suspiciosa, active et passive id est que male suspicatur de viro, vel de qua vir male suspicatur. Ec. 7.d. Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus venatorum est.
marg.| In his prophetavit Auctor dissipationem Ecclesiastice veritatis, que fit ex quatuor.
Primum est falsitas fratrum, qui sunt in Ecclesia nomine, non numine : numero, non merito, de quibus scriptum est. Confitentur se nosse Deum ; factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles : Ecce delatura civitatis.
Secundum est persecutio Gentilium et hereticorum : Et hec est collectio populi.
Tertium est blasphemia Iudeorum : Et hec est calumnia mendax.
Quartum quod est gravissimum est dissentio schismatis : de qua Thes. 2.a. Ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit dissensio primum et revelatus fuerit homo peccati, supple, non veniet dies Domini.
Numérotation du verset Sir. 26,9 
marg.| {q} In muliere zelotypa flagellum lingue] id est detractionis, vel contumelie.
marg.| {r} Omnibus communicans] id est nulli parcens a detractione, vel contumelia. Sap. 1.c. A detractione parcite lingue, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit. Iob. 5.d. A flagello lingue absconderis.
Numérotation du verset Sir. 26,10 
marg.| {s} Sicut boum ] etc. quod movetur, vel trahitur, vel portatur a bobus.
marg.| {t} Ita et mulier nequam] id est sicut vix potest moveri iugum boum insimul coniunctorum ; {3. 224rb} ita mulier nequam vix potest moveria suo proposito. Vel
marg.| {f} Sicut boum iugum quod movetur] huc et illuc propter boum inequalitatem.
marg.| {t} Ita et mulier nequam] scilicet sicut iugum boum inequalium cito dissolvitur, quia unus altero fortior ; ita coniugium cito destruitur cum muliere nequam.
marg.| {u} Qui tenet illam] secum in domo.
marg.| {x} quasi qui apprehendit scorpionem] qui capite blanditur et pungit cauda, nec ledit ut dicitur, nisi tangatur ; sed cum tangitur, erigit aculeum et fundit venenum. Sic mulier, ad litteram, ornatu capitis et verborum blanditiis allicit ; sed in fine turpiter et lethaliter vulnerat corpus et animam uno ictu. Prv. 5.a. Favus distillans labia meretricis ; et nitidius oleo guttur eius : et novissima illius amara, quasi absinthium.
Numérotation du verset Sir. 26,11 
marg.| {y} Mulier ebriosa ira magna] id est causa est ire magne viro suo et parentibus suis. Nam si ebriosa est et meretrix necessario. Unde Chr<ysostomus> Mulier si comessatrix est, meretrix est. Item omnia secreta viri sui revelat. Prv. 31.a. Nullum secretum est, ubi regnat ebrietas. Item semper litigat cum viro suo. Prv. 20.a. Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas.
marg.| {z} Et contumelia et turpitudo illius non tegetur] id est non latebit, imo patebit omnibus. Ebrietas enim aperta recludit.
Numérotation du verset Sir. 26,12 
marg.| {a} Fornicatio mulieris in extollentia oculorum ] etc. quibus vincanti luxuriosi fiunt. Augustinus Impudicus oculus impudici cordis est nuntius. sup. 19.d. Ex visu cognoscitur vir. Prv. 6.b. Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede. Is. 3.c. Pro eo quod filie Sion elevate sunt et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant, decalvabit domus verticem filiarum Sion.
Numérotation du verset Sir. 26,13 
marg.| {b} In filia non avertente se] a p rocis id est non intelligente procos.
marg.| {c} Firma custodiam] ut non habeant liberum exitum, quasi dicat : non modo uxorem sed filiam custodi. sup. 7.c. Filie tibi sunt ? serva corpus illarum.
marg.| {d} Ne inventa occasione abutatur se] fornicando. Lam. 4.c. Adolescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt.
Numérotation du verset Sir. 26,14 
marg.| {e} Ab omni irreverentia oculis] illius, scilicet filie tue.
marg.| {f} Cave] ne habeat oculos irreverentes id est vagos et excelsos. Nullum enim peius signum est in puellis, quam extollentia et vagacitas oculorum infra 31.b. Nequius oculos quid creatum est. Ier. 3.b. Frons meretricis facta est tibi : erubescere noluisti. Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Dominus, oculos sublimes etc. Vel
marg.| Vel {e} Ab omni irreverentia oculis] tuis cave, hoc est, ne irreverenter respicias eam.
marg.| {g} Et ne mireris, si te neglexerit] talis filia. Postquam enim fuerit fornicata, non veretur patrem nec matrem. sup. 22.a. Patrem et virum confundit audax filia.
Numérotation du verset Sir. 26,15 
marg.| {h} Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet ] etc. Auctor hic turpitudinem rei verborum venustate palliat. Vult enim dicere quod filia fatua se exponit omni immunditie, ut compleat ardorem luxurie sue : sicut viator sitiens bibit de omni aqua quam invenit, licet immunda, ut refrigeret sitim suam, sicut dicitur Ez. 19.c. Ad omne caput vie edificasti signum prostitutionis tue et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.| {h} Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet] ut bibat.
marg.| {i} Et ab omni aqua proxima bibet] licet sit immunda, propter nimie sitis ardorem ; ita filia fatua immunditie sue libidinem etiam cum proximo id est cum affini, vel consanguineo expellere desiderat. Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt Lev. 18.a. Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat.
marg.| {k} Et contra omnem palum sedebit] viator propter umbram ; ita filia fatua ad omnem arborem ponit tentorium luxurie sue, Ier. 2.d. In omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternaberis meretrix
marg.| {l} Et contra omnem sagittam aperiet pharetram] id est omni homini se exponit. Littera turpis est.
marg.| {m} Donec deficiat] id est usque ad {3. 224va} mortem : lassari potest, satiari nequa quam. Os. 4.b. Comedent et non saturabuntur : fornicati sunt et non cessaverunt.
Numérotation du verset Sir. 26,16 
marg.| {a} Gratia mulieris sedule] id est diligentis et devote.
marg.| {b} Delectabit virum suum] ad litteram, non carnali voluptate, sed magis spirituali. Unde dicitur Prv. 12.a. Mulier diligens corona est viro suo.
marg.| {c} Et ossa illius impinguabit] id est dulcis ei videbitur, sicut medulla ossium. Vel
marg.| {c} Ossa illius] {d}   Impinguabit] letitia et robore ; thema est de S. Cecilia de qua legitur Cecilia famula tua, quasi ovis tibi argumentosa deservit. Hec gratia delectabit virum suum, quia convertit ad Christum.
marg.| {c} Et ossa illius impinguabit] id est viri et virtutes ; quia oleo et chrismate eum inungi fecit.
Numérotation du verset Sir. 26,17 
marg.| {a} Disciplina illius] mulieris sedule.
marg.| {f} Datum Dei est] Pr. 19.b. Domus et divitie dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens. Disciplina autem est, ut dicit Tullius, ordinata morum correctio. Et hec misericordia a Deo est ; quia omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a Patre luminum. Iac. 1.c.
Numérotation du verset Sir. 26,18 
marg.| {g} Mulier sensata] sapiens et discreta.
marg.| {h} Et tacita] id est in locutione modesta.
marg.| {i} Non est immutatio] in melius.
marg.| {k} Erudite anime] id est viro prudenti, quasi dicat : vir prudens non potest commutare in melius uxorem sensatam et tacitam. Vel sic. Mulier sensata et tacita id est non immutat animum viri eruditi provocando, vel offendendo. Specialissime autem convenit hoc B. Virgini, que dicitur mulier Antonomastice. Ioa. 2.a. Quid mihi et tibi est mulier. Que sensata fuit, querendo modum fiendi quod audiebat. Quomodo fiet istud. Lc. 1.d. sensatior consentiendo et respondendo audito modo. Ecce ancilla Domini, fiat mihi etc. Sensatissima fuit postea. Deum laudando et magnificando et gratias referendo de suscepto beneficio. Magnificat anima mea Dominum etc. Lc. 1.d. Tacita fuit : quia non nisi quinquies legitur locuta fuisse. Ad Angelum interrogando et respondendo. Lc. 1.d. ad filium increpando. Quare fecisti nobis sic : Lc. 2.g. Item ad filium in nuptiis pro defectu vini rogando. Vinum non habent. Io. 2.a. Ad Elisabeth. Lc. 1.d. Salutavit Elisabeth. Item ad ministros consilium dando ; quecumque vobis dixerit, facite. Io. 2.a. Et specialissime sibi conveniunt, que dicuntur his versibus.
marg.| Versus : «Compatiens, verecunda, ferax, speciosa, pudica, Subdita, clausa, timens, humilis, pia, sedula, prudens ».
marg.| He sunt duodecim stelle corone eius. De quibus dicitur Ap. 12.a. signum magnum apparuit in celo : mulier amicta Sole et Luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim.
Numérotation du verset Sir. 26,19 
marg.| {l} Gratia super gratiam] id est munda et firma.
marg.| {n} Et pudorata] id est verenda. Gratia enim est munditia, super quam est verecundia, quasi dicat : duplex gratia est mulier sancta et verecunda. Et ideo et sibi et viro acquirit gratiam eternam super gratiam in presenti. Io. 1.b. Gratiam pro gratia.
Numérotation du verset Sir. 26,19 
mystice
marg.| Gratia super gratiam] id est super omnes gratiosas gratiosa est.
marg.| {m} Mulier sancta et pudorata] id   est beata Virgo que gratiam habuit virginitatis et super hanc gratiam fecunditatis quod fuit ei singularissimum. Unde Prv. ultimo d. Multe filie congregaverunt divitias : tu supergressa es universas. Pr. 11.c. Mulier gratiosa inveniet gloriam.
Numérotation du verset Sir. 26,20 
marg.| {o} Omnis autem ponderatio] cuiuscumque rei temporalis id est omnis res temporalis quanticumque ponderis id est valoris sit.
marg.| {p} Non est digna continentis anime] id est ad comparationem anime continentis. Et non dicit : Non est digna corporis continentis, sed anime continentis.
marg.| Continentia enim corporis sine continentia mentis est quasi lampas ornata sine oleo, sicut habuerunt virgines fatue, que veniente Sponso ceperunt oleum mendicare et dictum est eis ; Ite potius ad vendentes et emite vobis. Et postea dictum est eisdem a sponso : Nescio vos. Mt. 25.a. Hbr. 12.d : Pacem sequemini eum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Sap. 4.a. O quam pulchra est casta generatio cum claritate. Inde est quod votum continentie non habet dispensationem ; {3. 224vb} quia non habet compensationem.
Numérotation du verset Sir. 26,21 
marg.| {q} Sicut Sol oriens in mundo in altissimis Dei] gyrans in estate circa meridiem.
marg.| {r} Sic et mulieris bone species] pie et caste et pudorate.
marg.| {s} In ornamentum domus eius] id est familie sue id est sicut Sol in meridie illuminat mundum, sic virtuosa mulier illuminat domum suam.
Numérotation du verset Sir. 26,21 
mystice
marg.| Mystice de beata Virgine : {q} Sicut Sol oriens ] etc. Et comparatur his quatuor id est Soli, lucerne, columne, fundamento.
marg.| Soli comparatur, quia sicut Sol toti mundo lumen stat ita Beata Virgo toti Ecclesie gratiam prestat et impetrat, tollatur Sol et est miserabilis mundus : tollatur Beata Virgo et est miserabilis Ecclesia. Ct. 6.d. Que est ista, que progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol " quasi aurora fuit in nativitate sua, ut Luna in conceptione Domini, ut sol in nativitate Domini, terribilis ut castrorum acies ordinata in purificatione.
marg.| Comparatur lucerne, quia sicut lucerna lucem habet in testa, ita Beata Virgo lucem veram habet intra sua viscera, sed non abscondit eam, sed in aperto posuit, ut ab omnibus videretur. Lc. 21.e. Nemo accendit lucernam et in abscondito ponit, neque sub modio ; sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen videant.
marg.| Columne auree comparatur propter rectitudinem, propter stabilitatem, propter fundamentum Ecclesie.
marg.| Fundamento comparatur propter humilitatem, propter compassionem, propter secreti, sive solitudinis amorem. Dicit ergo.
marg.| {q} Sicut Sol oriens in mundo in altissimis Dei, sic mulieris bone species] id est Beate Virginis.
marg.| {s} In ornamentum domus eius] id est Ecclesie, religionis, conscientie et Scripture.
Numérotation du verset Sir. 26,22 
marg.| {t} Lucerna splendens super candelabrum sanctum] id est in Ecclesia sancta.
marg.| {u} Et species faciei] id est compositio exterioris conversationis.
marg.| {x} Super etatem stabilem] id est addita maturitati, que est etas stabilis, quasi dicat : sicut lucerna splendens posita super candelabrum illuminat et ornat Ecclesiam ; sic speciosa et matura mulier illuminat domum suam.
Numérotation du verset Sir. 26,22 
mystice
marg.| {t} Lucerna splendens super candelabrum sanctum] id est Ecclesiam.
marg.| {u} Et species faciei super etatem stabilem] id est conversatio sancta cum maturitate mentis.
Numérotation du verset Sir. 26,23 
marg.| {y} Columne auree] collocate super bases argenteas : non moventur ad pulsum venti et templi fabricam sustinent, speciose sunt et pretiose ; ita bona mulier stabilis est, non discurrens, familie sue onus et gravamina portat et sublevat ; speciosa est Deo et pretiosa viro. Speciosa est, quia, munda : Pretiosa, quia magno pretio empta id est pretioso sanguine, quasi agni immaculati et incontaminati Christi 1Pt. 1.d.
Numérotation du verset Sir. 26,23 
mystice
marg.| {y} Columne auree super bases argenteas et pedes firmi] id est affectus sancti.
marg.| {z} Super plantas stabilis mulieris] que affectu et compassione nos firmiter sustentat.
Numérotation du verset Sir. 26,24 
marg.| {a} Fundamenta eterna super petram solidam] et mandata Dei in corde mulieris sancte.
marg.| Hoc est sicut fundamenta posita super firmam petram immobilia sunt ; sic mandata Dei in corde mulieris sancte immobilia sunt, ita fixa sunt ibi per amorem et circumspectionem. Lc. 2.e. Erat Anna Prophetissa filia Phanuel, que non discedebat de templo, ieiuniis et orationibus, sive obsecrationibus serviens die ac nocte.
Numérotation du verset Sir. 26,24 
mystice
marg.| {a} Fundamenta eterna super petram solidam] id est fidenter et firmissima.
marg.| {b} Et mandata Dei in corde mulieris sancte] id est abscondita et fixa per amorem et operationem. Lc. 2.c. Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo.
Numérotation du verset Sir. 26,25 
marg.| {c} In duobus contristatum est cor meum] potissime.
marg.| {d} Et in tertio iracundia mihi advenit] id est ira gravia, non quidem vitii ; sed ira zeli, que contra peccata {3. 225ra} destruenda inflammatur. Computat illa tria.
Numérotation du verset Sir. 26,26 
marg.| {a} Vir bellator] id est fortis et patiens multa pro Christo.
marg.| {b} Deficiens] a s tatu rectitudinis.
marg.| {c} Per inopiam] mentis id est pusillanimitatem. Ecce primum.
marg.| {d} Et vir sensatus] id est scientia et sensu seminatus.
marg.| {e} Contemptus] a s eipso per negligentiam, vel ab aliis propter malam vitam. Ecce secundum.
Numérotation du verset Sir. 26,27 
marg.| {f} Et qui transgreditur a iustitia ad peccatum] id est qui sepe patitur recidivum. Hoc est tertium gravissimum.
marg.| Unde sequitur {h} Deus paravit eum] id est ad penam eternam. Vel aliter.
marg.| {a} Vir bellator] contra mundum, contra carnem, contra Diabolum id est Iustus. Vel contra hereticos, contra Tyrannos, contra fratres falsos id est sapiens Predicator.
marg.| {b} Deficiens per inopiam] paupertatis, ad litteram. Hoc est primum, de quo irascitur Auctor. Secundum est.
marg.| {d} Vir sensatus contemptus] a mundo. Eccl. 10.b. Est malum quod vidi sub Sole et quasi per errorem egrediens a facie Principis, positum stultum in dignitate sublimi et divites divitiis virtutum, sedere deorsum, vidi servos in equis et Principes ambulantes, quasi servos super terram.
Numérotation du verset Sir. 26,27 
aliter
marg.| {f} Et qui transgreditur a iustitia] quam concepit in corde.
marg.| {g} Ad peccatum] quod voluntas suadet in carne. Ecce tertium.
marg.| {h} Deus paravit eum] pene, quia ipse prius se paravit ad rhompheam culpe.
marg.| {i} Due species] hominum, vel officiorum.
marg.| {k} Difficiles] ad explendum.
marg.| {l} Et periculose] ad peccatum, mihi apparuerunt. Et postea ponit ea.
marg.| {m} Difficile exuitur negotians a negligentia] mendacii, vel periurii. Vel a negligentia id est a contemptu, vel neglectu Dei et proximi.
marg.| Perpetrat enim periurium contra Deum et dolum contra proximum.
marg.| {n} Et non iustificabitur] id est non erit immunis.
marg.| {o} Caupo] vini venditor.
marg.| {p} A peccatis labiorum] id est turpiloquio, execramento, periurio, mendacio, quasi dicat : ista duo genera hominum, negotiatores et caupones, difficile habent officium, vel negotium et quod vix sine periculo anime potest expleri.
Numérotation du verset Sir. 26,28 
mystice
marg.| Mystice {i} Due species] id est due speciose.
marg.| {k} Difficiles et periculose mihi apparuerunt] id est prelatio et magisterium, que absque difficultate et periculo expleri non possunt.
marg.| {m} Difficile exuitur negotians] id est Prelatus, cui tradita sunt quinque talenta, ut in eis negotietur, Lc. 19.b. Negotiamini, dum venio. Primum talentum est negotium, vel officium coertionis, tertium officium institutionis, quartum officium interpellationis, quintum officium sacramentationis.
marg.| {n} Et non iustificabitur caupo] id est Magister caute potans.
marg.| {p} A peccatis labiorum] quia vix est aliquis, qui discernat quid et cui et quando et quomodo doceat. Propter quod dicitur Iac. 3.a. Nolite plures magistri fieri, fratres, scientes, quoniam maius iudicium sumitis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sir. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=32&chapitre=32_26)

Notes :