Hugo de Sancto Caro

<38.3698> Prologus ‘Homini bono’

Numérotation du verset Dn. Prol.3698,prol.|{5.145ra}In Postillam super Danielem prologus. – “Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et intelligentiam” Ecclesiastes 2.d. Qo. In hoc quod dicitur (Homini bono in conspectu suo, Dei scilicet) Auctor huius Libri designatur, scilicet Daniel, qui commendatur in duobus, in vita sancta, cum dicitur (Homini bono) et in intentione recta, cum dicitur (In conspectu suo) Sanctitas vero vite in duobus consistit, ut scilicet sit homo humilis in se ; et propter hoc primo vocatur homo, ut scilicet se cognoscat fragilem, et nihil plus esse quam alium, sed solum hominem, ut sunt alii. Unde et additur quod hanc dedit Deus, ut intelligat quod nihil habet, quod non acceperit. Sicut Ezechieli frequenter eadem ratione ad memoriam reducitur, quod est homo, et filius hominis, quando aliquid magnum revelatur ei, vel iniungitur : ne magnitudo revelationum extollat eum. Fuit ergo homo in se, id est quantum ad se pertinet, se fragilem et humilem recognovit. Et fuit bonus ad proximum : de salute enim proximorum sollicitus fuit ; tum de eorum corporibus, ut patet de Susanna inf. 13.f. Tum de animabus, ut patet de Nabuchodonosor, inf. 4.e. Cui consuluit quod peccata eleemosynis redimeret, ut ignosceret Deus delictis eius. Fuit igitur bonus in hoc in conspectu Dei, solum ab ipso expectans remunerationem : non in conspectu hominum, ut hypocrite qui omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, sicut Dominus dicit. Non enim hominibus, sed Deo placere intendebat. Unde cum Rex decrevisset quod nullus aliquid peteret nisi ab ipso : Daniel tamen tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Domino, sicut legitur inf. 6.c. Fuit igitur bonus, et hoc in conspectu Dei : ita enim vivebat ac si semper in conspectu Dei esset : secundum illud, Magna nobis indicta est necessitas bene agendi, cum cuncta agamus ante oculos Iudicis cuncta cernentis. Commendatur igitur a vita bona : quia fuit humilis in se ; bonus ad proximum ; bonus in conspectu Dei quantum ad Deum. Vel fuit homo, id est humilis in se, et ideo nardus eius dedit odorem suavitatis. Ideo enim fuit bonus in conspectu Dei : quia qui se humiliat, exaltabitur. Unde et de B. Ioannes Baptista, qui se tantum humiliavit in conspectu suo, dicitur Lc. 1.b. Hic erit magnus coram Domino : quia scilicet erit humilis, et parvus coram se. Vel commendatur Auctor a vita activa, cum dicitur (Homini bono) et a contemplativa, cum additur (In conspectu suo.) Erat enim homo natus ad laborem, quantum ad activam, et avis ad volatum, quantum ad contemplativam. Et quia talis erat, dedit ei Deus (a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum) sapientiam. Unde et inf. 1.b. dicitur quod pueris dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro, et sapientia, propter sobrietatem, scilicet eorum, et constantiam bone vite. Unde et David dicit, a mandatis tuis intellexi. Habuit igitur Daniel sapientiam de divinis ; scientiam de terrenis. Unde de quatuor regnis agit, quomodo scilicet floruerunt, et quomodo ceciderunt. Intelligentiam de visionibus, et somniis. Unde inf. 1.d. Danieli dedit Deus intelligentiam omnium visionum et somniorum. Vel sapientiam, et scientiam habuit in iudiciis ; intelligentiam de temporibus ultimis, de quibus multa dicit. Et in hoc materia Libri tangitur in parte : de huiusmodi enim agit. Et etiam difficultas Libri ostenditur, cum dicitur quod in eo est sapientia et scientia. Et sic modus agendi designatur, et etiam attentio auditorum excitatur, cum audimus, scilicet difficultatem in Libro. Unde inf. 12.b. Claude librum, signaque sermones. Et post Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia, id est propter difficultatem multi sic intelligent, et multi aliter. <Explicit prologus auctoris> 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Prologus ‘Homini bono’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_Prol.3698)

Notes :