Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Lc. 17,1 

Et ad discipulos suos ait:
Impossibile est ut non veniant scandala.
Ve autem illi per quem veniunt.
Numérotation du verset Lc. 17,2 

Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius
et proiciatur in mare,
quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Numérotation du verset Lc. 17,3 

Attendite
vobis.
Si peccaverit in te1 frater tuus increpa illum et si penitentiam egerit dimitte illi.
1 in te Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,4 

Et si septies in die peccaverit in te
et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Penitet me, dimitte illi.
Numérotation du verset Lc. 17,5 

Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
Numérotation du verset Lc. 17,6 

Dixit autem Dominus: Si habueritis2 fidem sicut granum sinapis
2 habueritis Li448@ Rusch ] haberetis CorS1 (ita omnino in greco) Weber
dicetis3 huic arbori moro
3 dicetis Li448@ Rusch ] diceretis ΩL Weber
eradicare et transplantare in mare, et obediet4 vobis.
4 obediet Li448@ Rusch ] obediret ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,7 

Quis autem vestrum
habens servum arantem aut boves5 pascentem qui6 regresso de agro dicat7 illi: Statim transi
5 boves Cas574 Catena Rusch] om. ΩL Weber |
6 qui Cas574 Catena Rusch] cui ΩL |
7 dicat Catena Rusch ] dicit ΩL, dicet Weber |
et8 recumbe
8 et Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,8 

et non dicat9 ei:
9 dicat Catena Rusch ] dicit ΩL , dicet Weber
Para quod cenem et precinge te et ministra mihi
donec manducem et bibam et post hec tu manducabis et bibes?
Numérotation du verset Lc. 17,9 

Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit que ei imperaverit10?
10 ei imperaverit  Rusch ] sibi imperaverat ΩL Catena Weber
Non puto.
Numérotation du verset Lc. 17,10 

Sic et vos
cum feceritis omnia que precepta sunt vobis
dicite: Servi inutiles sumus.
Quod debuimus facere fecimus.
Numérotation du verset Lc. 17,11 

Et factum est dum iret in Hierusalem, transibat11* per mediam Samariam et Galileam.
11 transibat ΩL Catena ] transiebat Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 17,12 

Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
Numérotation du verset Lc. 17,13 

et levaverunt vocem
dicentes: Iesu preceptor, miserere nostri.
Numérotation du verset Lc. 17,14 

Quos ut vidit dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus.
Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Numérotation du verset Lc. 17,15 

Unus autem ex illis
ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum.
Numérotation du verset Lc. 17,16 

Et cecidit in faciem suam12 ante pedes eius gratias agens. Et hic erat Samaritanus.
12 suam Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset Lc. 17,17 

Respondens autem Iesus dixit: Nonne decem mundati sunt13 ? Et novem ubi sunt?
13 sunt Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 17,18 

Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena.
Numérotation du verset Lc. 17,19 

Et ait illi: Surge, vade,
quia fides tua
te salvum fecit.
Numérotation du verset Lc. 17,20 

Interrogatus autem a Phariseis:
Quando venit regnum Dei?
Respondit14* eis et dixit: Non venit regnum Dei
14 respondit ΩL Catena Weber ] respondens Rusch
cum observatione,
Numérotation du verset Lc. 17,21 

neque dicent: Ecce hic aut ecce illic.
Ecce enim regnum Dei intra vos est.
Numérotation du verset Lc. 17,22 

Et ait ad discipulos suos15:
15 suos ΩL Catena Rusch] om. Weber
Venient dies
quando desideratis16
16 desideratis Li448 Rusch ] desideretis ΩL Li448@ Weber
videre unum diem Filii hominis et non videbitis
Numérotation du verset Lc. 17,23 

et dicent vobis:
Ecce hic17 ecce illic.
17 hic Li448 Rusch Weber] + et Li448@
Nolite ire
neque sectemini18*.
18 sectemini ΩL Catena Weber ] sectamini Rusch
Numérotation du verset Lc. 17,24 

Nam sicut fulgur coruscans de sub celo in ea que sub celo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
Numérotation du verset Lc. 17,25 

Primum autem oportet illum multa pati
et reprobari a generatione hac.
Numérotation du verset Lc. 17,26 

Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit
et19 in diebus Filii hominis,
19 et ΩL Cas574@ Li448 Rusch Weber] + in die vel Li448@
Numérotation du verset Lc. 17,27 

Edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias,
usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes.
Numérotation du verset Lc. 17,28 

Similiter
sicut factum est in diebus Loth:
edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et20 edificabant.
20 et Li448@ Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 17,29 

Qua die autem exiit Loth
a Sodomis, pluit
ignem et sulphur de celo et omnes perdidit.
Numérotation du verset Lc. 17,30 

Secundum hec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
Numérotation du verset Lc. 17,31 

In illa die21
21 die Cas574 Rusch] hora ΩL Catena Weber
qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne22 descendat tollere illa.
22 ne ΩL Cas574 Rusch Weber] non Catena
Et qui in agro similiter non redeat retro.
Numérotation du verset Lc. 17,32 

Memores
estote uxoris Loth.
Numérotation du verset Lc. 17,33 

Quicumque
quesierit animam suam salvam facere23 perdet illam. Et quicumque24 perdiderit illam vivificabit eam.
23 animam suam salvam - facere ΩL Cas574@ Li448@ Rusch ] salvare – animam suam Li448 , animam suam – salvare Weber |
24 quicumque ΩL Cas574@ Catena Rusch] qui Weber |
Numérotation du verset Lc. 17,34 

Dico25 vobis: in26 illa nocte erunt duo in lecto uno; unus assumetur et alter relinquetur.
25 Dico ΩL Rusch Weber ] + autem Catena |
26 in ΩL Catena Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 17,35 

Due erunt molentes in unum,
una assumetur et altera relinquetur. Duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur.
Numérotation du verset Lc. 17,36 

Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
Qui dixit eis:
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur27 aquile.
27 congregabuntur ΩL Rusch Weber ] + et Catena

Capitulum 17

Numérotation du verset Lc. 17,1 
marg.| {6.234ra} Δ Et ad discipulos suos ait etc.  Domi nus disputans de avaritia Phariseorum et de pecunia eroganda pauperibus, predicavit eis contemptum terrenorum. Pharisei autem, quos Dominus tangebat, irridebant eum, ex eo sumentes occasionem irrisionis, quia lex observatoribus suis divitias promittebat, quas ipse despiciendas esse docebat, quasi dicerent: quandoquidem lex ita magnificat temporales divitias, ut eas observatoribus suis pro mercede promittat, ergo tu arguendus es, qui ita vilipendis eas. In tantum autem irridebant eum, ut quidam de pusillis, qui aderant, scandalizarentur et verba eius vilipenderent et ita mortaliter peccabant. Cum enim audivimus aliquem nobis aliqua predicantem et videmus doctores, quos arbitramur peritos, doctrinam eius irridere et parvipendere, statim doctrina eius in negligentiam cadit. Videns ergo Dominus pusillos scandalizatos irrisione Phariseorum, imprecatur ve eternum Phariseis, loquens specialiter Apostolis. Ideo autem specialiter dirigit sermonem ad Apostolos, loquens de scandalo infirmorum, ut quasi tacite exhortetur eos ad fortiter scandala sustinenda, quasi dicat: permittite infirmos scandalizari, vos autem, ne huiusmodi irrisionibus blasphemantium moveamini, quas vobis incumbit tolerare, quia impossibile est, ne veniant scandala. Dividitur autem istud caput in sex partes. In prima imprecatur Dominus ve Phariseis pusillos scandalizantibus. In secunda ostendit, quomodo potest scandalum evitari, ibi: Si peccaverit in te etc. In tertia parte, quia dixerat sup. Qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis erit et Apostoli in minimo iam fuerant fideles, id est in contemptu terrenorum, ideo postulavit sibi fidem augeri, ut in maiori fideles inveniantur et Dominus determinat, qualem fidem debeant habere, ibi: Et dixerunt Apostoli In quarta monet, ne quis de operibus suis glorietur, ibi: Quis autem vestrum et ita invitat ad humilitatem, per quam fides augetur. In quinta reprehenditur ingratitudo novem leprosorum, qui sanati nullas gratias retulerunt, ibi: Et factum est, dum irent In sexta determinat diem secundi adventus omnibus esse incertum et qualis sit futurus status hominum, ostendit, ibi: Interrogatus autem Dicit ergo.
marg.| {a} Et ad discipulos etc. Chrysostomus Insusceptibile. Ut non veniant scandala Beda. id est offendicula. Chrysostomus Si omnes correcti essent, numquid non argueretur sermo hic ? Nequaquam, neque enim dictus esset. Chrysostomus Quid sunt scandala ? Prohibitiones recte vie. Et infra. Non quia predixit hoc, fit ; sed quia futurum erat, esse propter hoc predixit. Nm. 31. Glossa ORIGENIS. Scandalum est, ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subiicitur. Et sup. Longe gravius est causam peccati prebere, quam peccare. Mt. 18.a. Necesse est, ut veniant scandala. 1Cor. 11.d. Necesse est hereses fieri, ut qui probati sunt etc.
marg.| {b} Ve autem illi Nota , quia scalon, vel scandalon Grece, Latine dicitur, vel obex, ad quem offendimus in via, non previdentes pedibus nostris, vel lesione ipsa in offendendo ledimur, vel ruina ipsa. Unde Versus: “Scandalon equivocum obex, impactio, casus”.
marg.| Hic autem accipitur pro ruina, vel casu, ubi dicitur Ve autem illi, per quem scandala veniunt id est ve illi, qui proximum in mortale peccatum ruere facit. Si quis enim proximum faciat venialiter peccare, non propter hoc minatur ei Dominus ve eternum. Hieronymus: Sicut ignem calere, nivem vero frigere, ita necesse est, ut iniquitas erroribus plena scandala pariat, perfectorum vero caritas pietatis operibus luceat. Verumtamen, quia nulla necessitas cogit humana corda esse iniqua, que tamen, quia iniqua sunt, scandala movent, ideo ve illi, cuius vitio veniunt. Chrysostomus Venire quidem scandala necesse est, perire autem non est necesse: sicut si dicat medicus. Sequitur.
marg.| {c} Utilius est illi etc.  Nota , quia lapis molaris non hic pro mola accipitur, sed pro quolibet grandi lapide et significat hic comparativum idem, quod positivum sui contrarii, cum minus adverbio. Et loquitur iuxta morem Palestine regionis, in qua infligebatur hec pena parricidarum, vel quibuslibet facinorosis. Non enim talis pena infligebatur, nisi propter facinora, {6. 234rb} id est propter graviora scelera, que non esset fas dicere, vel cogitare. Et erit sermo de innocenti quasi minus inutile esset innocenti homini penam subire et ita obire, quam fratris scandalo mortem eternam mereri. Beda. Lapis Secundum ritum provincie, ubi erat ista pena criminum, ut ligato saxo in profundum demergeretur. Et vere est utilius innoxium gravissima pena vitam finire, quam ledendo fratrem mortem mereri perpetuam. Alia Glossa BEDE. Utilius est illi, id est multo melius pro culpa brevem recipere penam, quam eternis cruciatibus servari, quasi utilius est alicui subire temporalem penam sufficientem ad delendam culpam, quam pro scandalo fratris reservari ad eternam penam. Et ponitur comparativum elective, non sicut prius, quasi hoc est utile, sive bonum, illud non. Chrysostomus Si natura esset mala, superflua esset custodia.
marg.| {d} Quam ut scandalizet etc. Beda. Magnum enim moveri non potest, id est qui magnifici animi est et robustus, de facili non movetur. Item Utilius etc. Secundum Hil. sensus est. Melius est Christiano, per cuius scandalum fratres sui, vel subditi sibi pereunt, si paganus esset, quia non tantam penam pagani patiuntur in inferno, quantam falsi Christiani. Rm. 14.d. Malum est homini, qui per offendiculum manducat, bonum est non manducare carnem et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur. Glossa Offendit, qui a fide discedit, scandalizatur, qui tristatur, infirmatur, qui dubitare incipit. 1Cor. 8.d. Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in eternum. Chrysostomus Si membra abscidimus, cum incurabiliter se habuerint et reliquis obfuerint, multo magis in amicis hoc facere oportet. Chrysostomus Nihil ita nocivum est, ut conversari cum pernitiosis.
marg.| Item Beda. Nota quod inquantum sine peccato potes vitare scandalum proximi, debes, quod si de veritate est, pro scandalis veritas relinqui non debet. Sensus est, Dominus expresse ostendit, quam mortale sit scandalizare proximum, scilicet ei prebere occasionem ruine, id est mortalis peccati. Ergo summopere vitandum est scandalum proximi, inquantum sine peccato potest vitari. Si enim scandalizaretur proximus pro veritate, non propterea cessandum est a veritate. Est autem veritas triplex, scilicet doctrine, vite, iustitie. Si habeam veram vitam et scandalizetur proximus, nisi furer, vel rapiam, non pro eius scandalo cessare debeo a veritate vite.
marg.| Item si sane doceam articulos fidei et inde scandalizetur, quia non parco ei in iudicio, non desistam a veritate iustitie.
marg.| Versus.: “Iustitie, vite, doctrine scandala cedunt”.
marg.| Item nota Glossa Bede Vel per lapidem molarem secularis vite labor et circuitus exprimitur, per mare damnatio extrema. Quicumque ergo speciem sanctitatis habens, verbo, vel exemplo ceteros destruit, melius esset ei, ut sub exteriori habitu, id est seculari ad mortem terrena acta constringerent, quia si solus caderet, tolerabilior eum pena cruciaret. Nota ergo, mola semper in circuitu agitur. Per mole ergo circuitum, secularis vite ambitum, sive rotam, id est volubilitatem, per proiectionem in mare, id est eternam damnationem intellige. Et erit sermo de nocente et ponetur comparativum sicut prius. Utilius, id est minus inutile. Et est summa, quia melius est, id est minus malum peccare mortaliter in secularis vite habitu, quam in religioso habitu. Qui enim peccat in habitu seculari, damnabitur ; qui autem in religioso habitu peccat, multos malo exemplo ledit, quia error talium facile trahitur in exemplum.
marg.| Item Glossa Bede Pusillis non etate, sed fide et animo, qui occasiones querunt quomodo scandalizentur. Est enim familiare exemplum. Sepe enim, qui in claustro est, querit occasionem exeundi: Ideo oportet nos his consulere, ne occasione nostri recedant a fide et salute. Sequitur.
marg.| {c} Attendite vobis quas i ex quo adeo damnabile est scandalizare proximos, ergo summa diligentia cavete, ne proximis scandala inferatis, vel potius scandala illata dimittatis. Unde sequitur.
marg.| marg.| {6. 234va} Δ
marg.| {a} Si peccaverit etc.  Secu nda pars, in qua docet Dominus, quo ordine debeamus scandala vitare, scilicet si neminem ledimus verbo, vel facto, si peccantem zelo iustitie corrigimus, si penitenti dimittimus, quod deliquit in nos. Ordinem autem corrigendi pretermittit Lucas, quem Mt. plenius docuit 18.c. tres ponens gradus correptionis. Primus est amore revocare peccantem, quod fit, quando convenitur singulariter et dulciter admonetur, ut cesset Unde Gal. 6.b. fratres si preoccupatus fuerit homo etc. Eccl. 19.c. Corripe amicum tuum, ne forte non intellexerit et dicat, non feci, aut si fecerit, ne iterum addat facere. Secundus gradus est timore revocare, quod fit, quando adhibentur testes. Lv. 19.d. non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue, ne habeas super illo peccatum. Tertius gradus est pudore revocare, quod fit, quando vitatur ut ethnicus. Tit. 3.c. Hominem hereticum post primam et secundam admonitionem devita, sciens etc. Et ita tres species correctionis, prima amoris, secunda timoris, tertia pudoris. Peccatur autem in correctione quatuor modis. Primo per indiscretionem, ut si quis manifestet crimen, quod probari non potest, vel incorrigibilem corrigat, vel cum sit ipse indignus et in eodem vitio denotatus, quod significatur per Ozam. 2Rg. 6.b. Secundo, per indignationem, quod significatur per Mariam, que ex indignatione corripuit Moysen: Nm. 12.a. Tertio, per derisionem, quod significatur per Cham, qui patrem nudatum derisit: Gn. 9.d. Quarto, per inordinationem, ut si crimen manifestetur sine preadmonitione, quod significatur per Ioseph, qui fratres suos de crimine pessimo accusavit: Gn. 27.a. Verumtamen non facit contra ordinem correctionis, quia tali revelat, qui potest prodesse et non obesse, ut dicit Augustinus suo. Lv. 5.a. ibi. Si peccaverit anima. Quando autem debeat fieri correctio et quando non et qualis, notatur his versibus.
marg.| Versus de correctione: Utilis, expediens, facilis, processus honestus. Non spes, non testes, presul scit, plebs, monachus sum”.
marg.| {a} Dicit ergo: Si peccaverit in te id est contra te verbo, vel facto iniuriando et hoc, vel in persona tua, vel coniuncta, vel in fama, vel in rebus.
marg.| {b} Frater tuus id est quicumque homo, qui potest scandali materiam ministrare, quia nec Deus, nec Angelus potest. Vel in te id est ex te sciente. Sic exponit Augustinus sup. Tim. 5.d. Peccantem coram omnibus argue, qui debet, inquit, si in te peccaverit et respondet, tu scis, quia peccavit.
marg.| {c} Increpa illum prim o in secreto. Augustinus. Si publice argueris, non eris corrector, sed proditor. Ideo enim corripiendus est frater seorsum, ne si semel pudorem amiserit, permaneat in peccato et si te audierit, lucratus es animam eius, si autem non correxerit se, adhibe duos testes, vel tres, qui prodesse possunt et non obesse et ad quorum notitiam pervenit peccatum illius et si tunc non correxit se, dic Ecclesie, id est Prelato, vel publice coram omnibus arguatur et si etiam tunc non correxerit se, vita eum ut ethnicum et publicanum. Hunc ordinem docet Dominus. Mt. 18.b. Et certe sicut homo tenetur ad dilectionem proximi, ita et ad correctionem. Unde Gregorius Si proximos nostros sicut nos diligere debemus, restat, ut eorum peccatis sicut nostris irascamur. Item Beda. Ita peccat, qui peccantem videns tacet, sicut qui peccanti non indulget. Ideo dicit Ecclesiast. 4.c. Ne reverearis proximum in casu suo, nec retineas verbum in tempore salutis. Prv. 9.b. Noli arguere derisorem etc. 2Tim. 4.a. Argue, increpa, obsecra cum omni patientia. Chrysostomus Oportet peccatoribus dicere, que fecerunt, sicut fiet ebriis post ebrietatem. Ita fecit Abigail Nabal. 1Rg. 25.f. Secundum quosdam quinque sunt casus, in quibus non habet locum hoc mandatum. Primus est, cum non est spes correctionis. Unde Hieronymus: Frustra niti et nihil aliud, quam odium querere, extreme dementie est. Secundus est, cum timetur defectus probationis. Tertius est, cum Prelato tamquam iudici notum est idem peccatum. Quartum est, cum meliori operi vacat, vel eque bono. Quintus, cum multitudo, vel potestas est in causa. 2Cor. 6.d. Exite de medio eorum. Ibi Augustinus. Exire de medio eorum, est facere, quod pertinet ad correctionem {6. 234vb} malorum, quantum licet pro gradu cuiusque salva pace. Quantum licet, quia facta correctione in privato, licet non corrigatur correptus, sustinendus est quandoque. Pro gradu cuiusque, quia correptor attendere debet, utrum prosit sua correptio erga personam corripiendam. Salva pace, quia tolerandi sunt mali pro pace Ecclesie.
marg.| {d} Et si penitentiam etc. Beda. Ne, vel nimis difficilis venia, vel nimis remissa sit indulgentia, quasi dicat: dimittendum est petenti veniam et non nisi petenti, quia si non dimitteres petenti, austeritas esset, vel severitas, si dimitteres non petenti, videretur esse remissio, id est dissolutio animi et quodammodo alios ad peccandum incitares.
marg.| {e} Et si septies in die Chrysostomus Non numerum ponit, sed quod infinitum continue et semper est.
marg.| {f} Peccaverit in te Ambr . Si enim in Deum, non erit nostri arbitrii. Unde 1Rg. 2.e. Si peccaverit vir in virum, placari potest ei Deus: Si autem peccaverit vir in Deum, quis orabit pro eo ?
marg.| {g} Et septies in die etc.  Sept ies: intellige, id est quocumque genere peccati et quocumque peccaverit in te. Dimitte illi. Beda. Solet universitas septenario designari. Precipitur ergo, ut omnia peccata dimittantur. Chrysostomus Et si septuagiessepties dimiseris, tamen gutta aque ad pelagus, immo magis deficit tua philanthropia ad infinitam bonitatem. Dei. Prv. 24.b. Septies cadit iustus et resurgit. Septies in fratrem peccat quis, anime intellectum seducendo, affectum corrumpendo, corpus affligendo, necessaria auferendo, sua non communicando, famam ledendo, malo exemplo corrumpendo. Sequitur.
marg.| {h} Et dixerunt Apostoli Tertia pars capitis, in qua ostendit Dominus cuiusmodi fidem debeant habere, vel postulare Apostoli, scilicet humilem et ferventem. Nec continuatur istud proximo dicto, sed supra dicto. Cum enim supra dixisset Dominus: Qui in minimo fidelis est et in maiori fidelis erit. Apostoli, qui in minimo, id est in contemptu terrenorum fideles extiterant, sua derelinquendo, in maiori postulant sibi fidem. AIUGUSTINUS id est in dispensatione donorum spiritualium, que habebant. Unde dicitur: Et dixerunt Apostoli Domino: Adauge nobis fidem. Dixit autem Dominus: Si habueritis etc. Dominus instruens Apostolos, immo in Apostolis eorum posteros docuerat, de duobus, de pecunia eroganda pauperibus et de dimittendis iniuriis. Quoniam autem Apostoli incidenter quesierant augmentum fidei, instruit eos Dominus, quomodo poterit in eis fides augeri, scilicet si sit humilis et fervens. Fervor autem fidei in duobus consistit, scilicet in tolerantia pressurarum et perseverantia, quemadmodum in his duobus consistit strenuitas fortis athlete, vel viatoris, sive agricole. Non enim iudicatur strenuus in pugna, si postquam viriliter egit in duobus, vel tribus ictibus quiescat, sed pro duobus, scilicet quia sustinet ictus viriliter et quia perseverat finaliter, sic fides alicuius non iudicatur fervens, nisi pro fide fortiter adversa perferat et finalem habeat perseverantiam, ut semper continuando opus operi addat. Dicit ergo.
marg.| {i} Si habueritis fidem sicut granum sinapis id est humilem exterius et ferventem interius, que, scilicet in facie hominum humilis appareat et intus in pectore ferveat et adversitatibus trita ferventior fiat.
marg.| {k} Dicetis huic arbori moro, eradicare et transplantare in mare et obediet vobis id est quelibet impossibilia et miraculosa facietis, quia talem fidem habenti, sepe etiam inanimata obediunt. Beda. Species pro genere ponitur, quia fides consummata etiam elementis imperare potest. Non enim promittit eis specialiter posse arbores eradicare, vel montes transferre, quia hoc de paucis sanctorum legitur, quod transtulerint montes. De Gregorio Nazianzeno legitur quia cum vellet edificare basilicam in angulo maris, erat ei mons impedimento et pernoctavit in oratione et mane inventus est mons de loco proprio intantum separatus, ut libera haberet spatia ad basilicam construendam. Etiam in vitis Patrum legitur de quodam eremita, quod in medio horto eius erat lapis pergrandis nocens oleribus, quem precibus amovit. Et nota quod Lc. continuavit hoc in loco suo. In Mattheo enim positum est post sanationem lunatici, qui oblatus est Apostolis, nec eum potuerunt sanare, presentatus est Domino et sanatus ab eo. Et Apostolis querentibus quare non poterant eiicere demonem, Dominus {6. 235ra} incepit in eis arguere fidei modicitatem. Et tunc dixit eis. Si haberetis fidem, sicut granum sinapis, dicetis huic monti etc. ibi dicit, huic monti, hic, huic arbori moro et idem
Numérotation du verset Lc. 17,mystice 
marg.| Mystice intelligitur per montem et morum, scilicet diabolus. Per morum ergo
Numérotation du verset Lc. 17,mystice 
marg.| Mystice significatur diabolus et sex rationibus. Primo, quia morus fructus prius virides et rubeos habet, postea nigros, sic diabolus primo suggerit bona et postea mala, more scorpionis. Sic etiam Heretici, qui sunt membra diaboli. Io. 2.b. Omnis homo etc. Secundo, quia fructibus mori insidet multitudo muscarum, sic operibus diaboli multitudo immundarum cogitationum, que orationis suavitatem auferunt et mentem maculant. Eccl. 10.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Unde etiam princeps demonum Beelzebub appellatur, id est vir muscarum. Mt. 12. ubi dicitur. Hic non eiicit demonia nisi in Beelzebub principe demoniorum. Tertio, propter altitudinem. Morus enim alta est et diabolus superbus. Is. 14.d. Ascendam in celum etc. Quarto, quia fructus mori manus tangentium inquinat, sic societas malorum, qui sunt fructus diaboli. Eccl. 13.a. qui tangit picem etc. Quinto, quia vinum mori cito inebriat, sic suggestio diaboli. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Prv. 20.a. Luxuriosa res est vinum etc. Sexto, quia folia mori pascunt vermes, sic suggestiones diaboli terrenos, id est cupidos et avaros pascunt. Iob. 24.d. Dulcedo illius vermes, non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Hanc morum merito fidei sue leguntur sancti ab obsessis corporibus eiecisse ad litteram et spiritualiter. Et hoc est et si habueritis etc.
marg.| {a} Moro id est diabolo. Mt. 17.c. et 21.c. dicitur. Dicetis huic monti etc. Et idem est, sicut dictum est, mons et morus, scilicet diabolus.
marg.| {b} In mare Per mare potest accipi amaritudo inferni, vel cor peccatoris. De primo Iosue 3.d. Aque, que inferiores erant in mare solitudinis, quod nunc mare mortuum vocatur, descenderunt. De secundo. Is. 57.d. Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Sequitur.
marg.| {c} Quis autem vestrum etc.  Quar ta pars in qua monet Dominus, ne quis de suis operibus glorietur. Et bene sequitur ad precedens ubi ad perfectionem fidei invitavit, per quam fiunt miracula et ideo monet modo, ne quis de illis operibus quasi suis glorietur, sed quanto fides est excellentior in virtutibus, tanto sit intus conscientia humilior in suis cogitationibus. 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur etc. Dicit ergo. Quis autem vestrum habens servum etc. egresso de agro etc. transi, a labore. Gregorius Nihil valet, quod laboras, si cessas.
marg.| {k} Recumbe ad m ensam.
marg.| {l} Et non poti us, dicat, ei para, quod cenem etc. Iac. 5.b. Ecce agricola exspectat etc. Eccl. 20.b. Hodie feneratur quis.
marg.| {p} Numquid habet gratiam servo illi etc.  impetraverat Inte llige quasi de indebito, quasi dicat: non habet gratiam dominus servo, quia non facit pro eo indebita. Glossa quasi dicat: quid mirum, si facit servus, quod debet, cuius est laborare et servire assidue.
marg.| {q} Non puto Beda. Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratum habet, quanto magis vos, qui sine me nihil potestis facere. Io. 15.a. non unius usum operis, vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora. Phil. 3.c. Posteriorum, oblitus etc. Nec iactetis vos, quod bene servistis. Unde sequitur.
marg.| {r} Sic et vos cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis etc.  Doce tne mentiri ? Absit. Ps. 76. Dixi nunc cepi. Eccl. 18.a. Cum consummaverit etc.
marg.| {s} Inutiles inte lligi Deo. Iob. 35. Si iuste egeris, quid donabis ei ? Vel inutiles etc. id est insufficientes.
marg.| {6. 235va} Δ Unde Beda. Quia bonorum nostrorum operum non indiget Deus, vel quia non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam etc. Rm. 8.d.
marg.| {a} Quod debuimus facere, fecimus Beda. Qui venit ministrare et non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed eius examen expaventes, omnibus, que precepta sunt, expletis, nos imperfectos esse cognoscamus, quandiu a Deo peregrinamur. 2Cor. 5.b. Is. 64.c. Universe iustitie nostre quasi pannus menstruate. Gregorius Sepe iustitia nostra ad examen divine iustitie deducta, iniustitia est et sordet in conspectu distincti iudicis, quod in oculis fulget operantis.
marg.| {c} Quis autem vestrum etc.
Numérotation du verset Lc. 17,mystice 
marg.| Mystice. Servus arans, vel pascens est predicator vel prelatus qui arat dum confessat. Os. 10.d. Arabit Iudas et confringet sibi sulcos. Supra 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum etc. Eccl. 38.c. Qui tenet aratrum et qui { 235rb } gloriatur in baculo, stimulo boves agitat. Pascit autem dum predicat. Unde Petro dictum est: Pasce oves meas: Io. ultim. e. Ager est Ecclesia. De quo Ct. 7.d. Egrediamur in agrum. Servus in agro laborat, dum Prelatus, aut predicator in Ecclesia predicat, aut confessat. Postea vero de agro regreditur, quando intermisso opere predicandi, vel confessandi, intus in conscientiam suam rediens, sua facta et dicta pertractat. Ad hoc significandum, scilicet quod predicator, sive Prelatus de otio contemplationis debet egredi ad laborem actionis, baculus pastoralis in anteriora extenditur, idem in se redit et in superiori parte reflexus est, ad significandum, quod de labore actionis debet reverti ad otium contemplationis. Et hoc est, quod dicitur Prv. 24.d. Diligenter exerce agrum tuum, id est Ecclesiam et postea edifices domum tuam, id est conscientiam tuam. Unde Iacob postquam pavit oves Laban viginti annis cum omni labore et solicitudine, dixit. Iustum est, ut aliquando provideam domui mee: Gn. 30.d. Regressus autem servus in domum, non statim iubetur a Domino suo recumbere ad mensam, sed prius ministrare et parare, quod cenet Dominus eius et postea iubetur manducare, quia predicator, aut Prelatus post laborem predicationis et confessionis, non statim interna, vel eterna iucunditate fruitur, sed oportet prius, ut conscientiam suam mundet et humiliet, in qua Dominus libenter cenat. Unde Apc. 3.d. Ego sto ad ostium etc. Et nota quod dicitur in Glossa Ad curiam conscientie, id est ad conscientiam, que est curia regis nostri, in ea enim sedet rex noster. Dicit ergo.
marg.| {c} Quis autem vestrum id est Christus: De quo Io. 1.d. Medius vestrum stetit, quem vos nescitis.
marg.| {d} Habens servum id est Prelatum Ecclesie sibi servientem, vel servire debentem.
marg.| {e} Arantem id est confessantem. Qui enim arat, laborat et terram versat et postea seminat, ita qui confessat. Iob. 1.c. Boves arabant et asine pascebantur iuxta eos. Ecclesiast. 6.c. Quasi is, qui arat et qui seminat, accede ad sapientiam. Sed dicitur Prv. 20.c. Propter frigus piger arare noluit. ad litteram, propter frigus multi Prelati nolunt audire confessiones. Sequitur.
marg.| {f} Aut boves id est simplices, aut pigros.
marg.| {g} Pascentem verb o doctrine et exemplo bone vite. Za. 11.a. Pasce pecora occisionis, que, qui possederant occidebant. Et postea sequitur: Assumpsi mihi duas virgas, scilicet vitam et doctrinam, alteram vocavi decus, id est vitam et alteram funiculum, id est doctrinam, que debet mensurari et pavi gregem. Hic nota moralitatem de Doeg. 1Rg. 21.b. Erat autem in tabernaculo etc. Doeg, interpretatur motus, vel mortuus, vel solicitus et significat episcoporum consanguineos, qui de eius sanguine moventur, vel sapientes in temporalibus. Qui utique mortui sunt spiritualiter et tamen potentissimi pastorum Saul. Hi pascunt mulas steriles, inutiles, scilicet personas. Iob. 24.d. Pavit sterilem etc.
marg.| {h} Qui regresso de agro acti ve laboriose ad domum contemplative quiete.
marg.| {i} Dicat illi statim scilicet omnino cessa a labore.
marg.| {k} Recumbe ad m ensam interne, vel eterne refectionis.
marg.| {l} Et non dicat ei p otius, para, quod cenem, cordis munditiam, humilitatem, iustitiam. Eccl. 18.b. Ante orationem prepara animam tuam. Iac. 5.b. Ecce merces operariorum etc. Sequitur.
marg.| {m} Precinge te inte rius cingulo fidei, exterius cingulo penitentie, seu iustitie. Is. 11.b. Et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides etc. Iob. 38.a. Accinge sicut vir lumbos tuos etc. Ier. 1.d. Accinge, sup. 12.e. Sint lumbi vestri etc. Prv. 30.b. Gallus succinctus etc. 3Rg. 18.g. Manus Domini facta est super Eliam, accinctusque etc.
marg.| {n} Et ministra mihi et m eis verbum, exemplum, teipsum. Hec tria debet quilibet predicator ministrare Christo, quia ipse hec eadem ministravit nobis. Unde Mt. 20.d. Non venit ministrari. Glossa id est temporaliter dominari, sed ministrare. Glossa predicando, miraculis admonendo, animam, quam pro vobis accepi, impendendo. Qui hec tria ministraverit Christo in hac vita et Christus ministrabit ei in gloria, sup. 12.e. Beati servi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes: Amen dico vobis, quod precinget se etc.
marg.| {o} Et post hec tu Θ manducabis et bibes ipsum Dominum. Eccl. 24.c. qui edunt me, adhuc esurient etc. Beda. Postquam tua predicatione et compunctione refectus ero, tunc tandem eternis mee sapientie dapibus reficieris servi quia empti pretio magno. 1Cor. 6.d. 1.c. Non corruptibilibus etc.
marg.| {a} Quod debuimus etc. Tria debemus facere, que pro nobis fecit Dominus. Omnia bona mundi contempsit et sic contemnenda esse ostendit.
marg.| Item omnia mala sustinuit et sic sustinenda docuit.
marg.| Item in utroque perseveravit et sic perseverantiam docuit. Mt. 10.c. Qui perseveraverit etc. Hec tria immediate ordinant ad regnum celorum, id est iustitia, patientia, perseverantia. De iustitia quidem dicitur Mt. 6.d. primum querite regnum Dei et iustitiam eius. De patientia dicitur Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam etc. De perseverantia autem dicitur Mt. 24.b. Qui perseveraverit usque in finem etc.
marg.| {b} Et factum est Quin ta pars, in qua post parabolam, que invitat ad humilitatem et perseverantiam, reprehendit Dominus ingratitudinem leprosorum, qui sanati ab eo nullas gratias retulerunt. In prima parte ostenditur, quod non solum fides, sed fides simul et opera salvant, unde Iac. 1.c. Quid proderit, fratres, si quis dicat se habere fidem, opera autem non habeat ? Numquid poterit fides salvare eum ? quasi dicat: non, quia fides sine operibus mortua est. Littera plana est.
Numérotation du verset Lc. 17,mystice 
marg.| Mystice. Leprosi sunt heretici. Nam sicut leprosi varios colores habent in eodem corpore, sic heretici varios errores miscent in eadem predicatione. Unde Is. 1.f. Caupones tui miscent aquam vino. Decem dicuntur, quia peccant contra Decalogum. Hi stant a longe, quia separati sunt ab unitate Ecclesie. Levant vocem clamantes. Iesu preceptor, miserere nostri, quia necesse est, ut tales magno clamore interpellent, ut ad formam salutis redeant per cognitionem preceptoris. Quos videns Iesus intuitu pietatis, precepit, ut irent et se ostenderent sacerdoti, proprium confitentes errorem. Qui dum irent, mundati sunt, quia sola contritio cum proposito confitendi et satisfaciendi mundat a culpa. Unde Ps. 31. Dixi confitebor etc. Unus autem regressus, gratias agit cadens in faciem suam, per quem designatur unitas Ecclesie, que sola de perceptis beneficiis gratias Deo refert, in faciem cadens, id est de peccatis perpetratis prudenter erubescens. Qui enim in faciem cadit, previdet, ubi cadat, qui autem cadit retro, non previdet ruinam suam. Novem vero, qui non redierunt ad gratias peragendas, significant ingratos beneficiorum Dei, qui bene dicuntur novem, quia per unitatem subtractam a decem, id est a perfectione Decalogi deficiunt. Horum ingratitudinem Dominus reprobat, dum alienigenam commendat et hos sibi ignotos ostenditur dum requirendo dixit. Et novem, ubi sunt etc.
Numérotation du verset Lc. 17,moraliter 
marg.| {b} Moraliter Et factum est Iesu s salutaris, vel Salvator interpretatur et significat unumquemque, qui suam et aliorum salutem querit et operatur. Hierusalem autem interpretatur visio pacis et significat Ecclesiam triumphantem, ubi consummata dilectio affectum et immediata visio pacificat intellectum, ex quibus nascitur quoddam inestimabile gaudium mentis, quod dum intrinsecus pre sui nimietate retineri non possit, exterius prorumpit in laudem. Unde Augustinus in fine de civitate Dei. Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce, quod erit in fine, sine fine. Samaria autem custodia interpretatur. Galilea vero transmigratio facta, ideo per mediam Samariam et Galileam transit Iesus, dum vadit in Hierusalem, quia quilibet volens pervenire ad celestem beatitudinem, oportet, ut transmigrando mundum custodiam cordis et sensuum habeat. Unde Prv. 4.d. Omni custodia serva cor tuum. Item Samaritani Dominum euntem in Hierusalem noluerunt hospitio recipere {6. 235vb} supra 9.f. Item Deum simul et idola coluerunt. Item Galilei duxerunt Christum in supercilium montis, ut eum precipitarent, sup. 3.c. Interpretatur etiam Galilea rota. Est autem triplex rota.
marg.| Prima est solicitudo mundana, qua rotantur avari, de prosperis in adversa, de summis ad ima, de letis in tristitiam et e contrario relabentes. Eccl. 33.a. Precordia fatui quasi rota carri et cogitatio illius quasi axis versatilis, qui stridet, nisi unctus fuerit pinguedine terrenorum. De hac rota Prv. 20.d. Dissipat impios rex sapiens et incurvat super eos fornicem. Ubi dicit alia littera: Ventilator est impiorum rex sapiens et immittit in eos rotam malorum, id est mundanorum solicitudinem, ut distendantur in ea. Isti volvuntur in futuro rota suppliciorum, de pena ad penam, sicut modo volvitur rota negotiorum, de cura ad curam. 1Rg. 35.e. Anima Domini mei David sit custodita quasi in fasciculo viventium et anima inimicorum eius rotabitur quasi impetu et circulo funde. Quod autem Galilea interpretatur revelatio, refertur ad hoc quod quidam peccata sua sine pudore denudant. De quibus dicitur Is. 3.b. Peccatum suum quasi Sodoma predicaverunt, nec absconderunt. Os. 7.a. Revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samarie.
marg.| Secunda rota est caro nostra, que ad modum rote circulariter fertur. Nam ad terram regreditur, unde progreditur Gn. 3.d. Terra es etc. De hac dicitur Eccl. ultim. c. Conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam et revertatur pulvis in terram suam, unde erat et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Cisterna, que continet aquas non naturales, est huius seculi profunditas, de qua cum labore magno extrahuntur aque deliciarum, que antequam perveniant ad os putei, id est usque ad perfruendum rota frangitur, id est caro moritur et sic omnis labor frustratur et utinam spiritus redeat ad Dominum, qui dedit illum.
marg.| Tertia rota est dignitatum ambitio, que quanto magis elevatur a posteriori, tanto amplius demergitur in parte anteriori. Unde Ps. 72. Deiecisti eos, dum allevarentur. Iob. 30.c. Elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide. De ista dicitur in Ps. 82. Deus meus pone illos ut rotam. Et Is. 19.c. Miscuit Dominus in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Egyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius. Quid est spiritus vertiginis, nisi ambitio dignitatis, que errare facit totam Egyptum, id est totum mundum ad modum ebrii: Bene ergo dicitur Iesus transire per Samariam et Galileam, vadens in Hierusalem, ut ad eius exemplum, qui ad eterne pacis visionem venire desiderat, consortium peccatorum pertranseat et rerum temporalium volubilitati non se immisceat. Et hoc est. Et factum est, dum iret Iesus, id est homo querens salutem.
marg.| {c} In Hierusalem id est in eternam beatitudinem.
marg.| {d} Transibit per mediam Samariam et Galileam id est relinquet mundi et carnis concupiscentiam et seculi vanitatem. Signanter autem dicit per mediam Samariam et Galileam in quo ostenditur, quod viri sancti, etsi animo recedunt a malis, loco tamen et corpore aliquando necesse habent habitare cum illis. Et hoc magni meriti est, scilicet bene vivere inter malos. Phil. 2.b. Sitis simplices et sine querela filii Dei sine reprehensione, in medio nationis prave et perverse. Sic Loth inter Sodomitas et Abraham inter Chaldeos innocentes vixerunt.
Numérotation du verset Lc. 17,moraliter 
marg.| Etiam hic ostenditur duplex via ad vitam eternam. Una communis, que est omnium, hec est Samaria, id est custodia preceptorum. Alia est semita, que est perfectorum, hec est Galilea, id est adimpletio consiliorum. Interpretatur enim transmigratio facta, quod convenit perfectis, qui de preceptis ad consilia servanda transmigrant. Per hec duo siquidem itur in Hierusalem. Prv. 3.e. Custodi legem meam, atque consilium meum, ecce Samaria et Galilea et erit vita anime tue, ecce Hierusalem. Per primam vadunt activi, qui precepta custodiunt. Prv. 4.a. Custodi precepta mea et vives. Per secundam contemplativi, qui de carne migrant ad spiritum, de spiritu ad Deum. Unde et Galilea interpretatur revelatio, quia in tali transmigratione Deus revelatur. Mt. 16.c. Beatus es Simon Bariona, quia caro etc. Preponitur autem Samaria Galilee, quia per exercitia active transitur ad studia contemplative. Eccl. 1.d. Fili concupiscens sapientiam, serva iustitiam. Ideo prius coniungitur Lie Iacob, postea Rachel: Gn. 29.d. Quod autem dicitur per mediam sign ificat, quod non tota vita danda est active, nec tota contemplative, sed medium inter utramque tenendum est. Sic Iacob nunc ad Liam, nunc ad Rachel declinabat et Moyses modo in valle cum populo, modo in monte cum Domino erat.
marg.| {a} {6. 236ra} Et cum ingrederetur quoddam castellum id est secretum conscientie.
marg.| {b} Occurrerunt etc. id est decem transgressiones, quas vident, qui castellum conscientie intrant. Unde Ex. 38.a. ponitur in introitu tabernaculi labium eneum cum base sua, de speculis mulierum.
marg.| {c} Qui steterunt a longe in h oc significatur humilitas penitentis, qui se reputat indignum accedere ad Iesum. Sicut de publicano legitur, infra 18.c. Publicanus stans a longe percutiebat etc.
marg.| {e} Et levaverunt vocem etc.  in h oc significatur intentio doloris, de corde usque in vocem prorumpens. Psalmo 129. De profundis clamavi ad te, Domine, Iud. 21.a. Levaverunt filii Israel vocem et magno ululatu ceperunt flere dicentes, quare factum est hoc malum, ut hodie una tribus auferatur a nobis.
marg.| {f} Dicentes, Iesu preceptor in h oc, quod preceptorem vocant, de preceptorum transgressione se accusant, quasi dicat: decem precepta sumus transgressi et propter hoc facti sumus leprosi.
marg.| {g} Miserere nostri cura ndo a lepra peccati. Aliter.
marg.| {a} Et cum ingrederetur quoddam castellum quod erat inter Galileam et Hierusalem, id est claustrum, seu religionem, que est media inter mundum et paradisum, ubi paupertas est fossatum, quod quanto profundius est, tanto castellum fortius est. Item turris est humilitas, que quanto altior, id est profundior, tanto securior. Item murus est patientia, que sustinet ictus. Sed, heu, quod dicitur: Habac. 1.c. Ipse, id est diabolus, super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. Aggerem comportare, est temporalia multiplicari. Unde Apc. 12.d. Draco post mulierem fugientem in solitudinem misit fluvium, id est abundantiam temporalium, ingredienti hoc castellum, occurrunt decem leprosi, ut sanentur. Per lepram, significatur peccatum. Lepra enim hominem fetidum facit et sanis intolerabilem, sic peccatum hominem fetidum facit et iustis abominabilem. Unde Os. 9.c. ubi loquitur de peccatoribus dicit: Facti sunt abominabiles, sicut ea, que dilexerunt. Item lepra facit hominem estuare, sic peccatum. Eccl. 23.d. Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat. Item lepra quanto reprimitur studiosius, tanto tandem ebullit turpius, sic peccatum quanto diutius occultatur, tanto turpius apparebit in die iudicii coram Deo et Angelis et omnibus sanctis. Item lepra deformat hominem et membrorum officio venustateque privat, sic peccatum deformat hominem interiorem. Una igitur lepra, unum peccatum, due lepre, duo peccata. Specialiter autem decem lepre sunt decem peccata specialia. Prima lepra est Simonia. Hec est lepra Giezi 4Rg. 5.g. Iste Giezi famulus Elisei fuit, unde significat officiales et collaterales Prelatorum. Sicut enim Giezi munera recepit Domino suo ignorante, ita socii prelatorum Dominus ignorantibus sepe recipiunt munera ab eis, quos faciunt promoveri. Secunda lepra est proprietas. Hec est lepra Naaman Syri. De quo dicitur inter cetera notabilia, quod erat vir potens et dives, sed leprosus et quod per eum fecerat Dominus salutem in Syria, quia tales nonnumquam Ecclesias liberant ab usuris et idcirco preficiuntur. Huic vero dicitur, ut in Iordane lavetur et sanabitur, id est ad Christi exemplum depauperetur et humilietur, qui non habuit etiam, ubi caput reclinaret. Mt. 8.c. Io. 14.d. Venit princeps mundi huius et in me non habet quicquam. Tertia lepra est inobedientia. Et hec est lepra Simonis, sup. 7.f. qui murmurat contra Prelatum, si quando infirmo, vel novitio se magis familiarem exhibeat, dicens. Hic si esset Propheta etc. Quarta lepra est ambitio. Hec est Ozie regis. 2 Par. 26.d. Qui interpretatur videns Dominum, vel fortitudo Domini. In quibus tanguntur due cause, propter quas solet aliquis dignitates ambire, scilicet aut quia sciens, hoc est videns Dominum, aut quia potens, hoc est fortitudo Domini. Quinta lepra est murmuratio contra superiorem. Hec est lepra Marie, que contra Moysen murmuravit. Nm. 12.a. Propter Ethiopissam, quod fit, quando subditus murmurat contra Prelatum propter gravem penitentiam, vel obedientiam sibi iniunctam. Sexta lepra est inanis gloria. Hec est lepra manus Moysi. Ex. 4.b. Que in sinu munda fuit, sed extracta apparuit leprosa, sic opus, dum est absconditum, est mundum, dum manifestatur, frequenter contrahit lepram. {6. 236rb} Ideo dicitur Mt. 6.a. Nesciat sinistra tua etc. Alie quatuor lepre significantur 4Rg. 7.a. Per quatuor leprosos, qui sedebant in introitu porte Samarie, id est claustri. Prima lepra est acedia, que quinque ulcera facit, id est somnolentiam, de qua Prv. 19.c. Pigredo immittit soporem. Item negligentiam, de qua Ier. 48.b. Maledictus, qui facit opus Domini negligenter. Contra quod dicitur. Hbr. 6.c. Non segnes efficiamini. Item pigritiam. Prv. 26.c. Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic etc. Item otiositatem, que est origo omnis malitie. Eccl. 33.d. Multam malitiam docuit otiositas etc. Item timiditatem. Prv. 18.b. Pigrum deiicit timor. Secunda lepra est peccatum gule, quod quinque alia ulcera, sive vesicas facit. Primo egestatem. Prv. 21.c. Qui diligit epulas, in egestate erit et qui amat etc.
marg.| Item fatuitatem. Is. 28.b. Sacerdos et Propheta nescierunt pre ebrietate.
marg.| Item infirmitatem. Eccl. 37.d. In multis escis erit infirmitas.
marg.| Item cordis gravitatem, infra 21.f. Attendite, ne graventur corda vestra etc. Os. 4.c. Vinum et ebrietas auferunt cor etc.
marg.| Item sacre orationis indignitatem. Hbr. 13.b. Habemus altare etc. Tertia lepra est avaritia, que alia quinque ulcera facit. Primo invidiam. Socrates. Felicitas semper invidie subiecta est, sola miseria caret invidia. Prv. 28.d. Vir, qui festinat ditari et aliis invidet etc.
marg.| Item rixam. Gn. 12.b. Erat substantia eorum multa nimis etc.
marg.| Item superbiam. 1Tim. 6.d. Divitibus huius seculi precipe etc. Ibi Glossa Vermis divitum superbia.
marg.| Item luxuriam. Eccl. 47.c. Collegisti quasi aurichalcum aurum et inclinasti etc.
marg.| Item iram divinam. Os. 12.d. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis. Is. 57.d. Propter iniquitatem avaritie eius iratus sum et percussi eum. Quarta lepra est peccatum superbie, que simpliciter occupat, ut dicit Beatus Bernardus. Dupliciter in corde, dupliciter in ore, tripliciter in corpore. Duplex lepra cordis est propria voluntas, cui recta fronte contraria est caritas, que Deus est et proprium consilium, quod est illorum, qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, sequentes errorem suum, nullis acquiescentes consiliis, vanitatis derisores, inimici pacis, caritatis expertes, vanitate tumentes, placentes sibi, magni in oculis suis, ignorantes Dei iustitiam et suam statuere volentes. Rm. 10.a. Duplex lepra oris, est verbum iactantie et verbum impatientie. Triplex lepra corporis est in proprietate possessionum, hec est lepra domus, in gloria vestium, hec est lepra vestis, in voluptate corporum, ut in balneis, vel unguentis, hec est lepra cutis. Ab hac lepra septemplici mundat septena mersio in Iordane, id est in Christi humiliatione: Nam paupertas eius purgat avaritiam possessionum: panniculi eius, gloriam vestium: passiones eius, corporis voluptatem: mansuetudo, impatientiam: humilitas, iactantiam: obedientia eius, propriam voluntatem: subiectio qua parentibus subditus fuit et eorum consilio acquievit, lepram proprii consilii purgat. Et hoc est, quod dicitur Naaman leproso. 4Rg. 5.c. Vade et lavare septies in Iordane etc.
marg.| {c} Qui steterunt a longe quia longe a peccatoribus salus. Quod autem dicitur: Steterunt in bono accipitur, id est peccatis suis finem imposuerunt.
marg.| {e} Et levaverunt vocem ab i mo cordis.
marg.| {f} Dicentes, Iesu etc.  Iesu m vocant et preceptorem, innuentes eum nihil, nisi salubria precipere et se velle obedire.
marg.| {h} Quos, ut vidit intu itu pietatis, sicut Petrum, infra. 22.g. Sap. quarto, c. Respectus eius in electos illius. Hbr. 4.d. Omnia nuda sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
marg.| {i} Dixit, ite a co ntritione ad confessionem et in illa.
marg.| {k} Ostendite vos sacerdotibus quor um est discernere inter lepram et lepram: Lv. 14.a. Hic est ritus leprosi quando mundandus est, adducetur ad sacerdotem etc. Eccl. 17.c. Cognosce iustitiam et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei, in partes vade seculi sancti cum vivis et dantibus confessionem Deo et ne demoreris errore impiorum, ante mortem confitere etc.
marg.| {l} Et factum est, dum irent, mundati sunt quia in ipso proposito confitendi mundatur lepra peccati etc. Ps. 31. Dixi confitebor etc. et tu etc. Tres partes penitentie tanguntur hic. Contritio cordis, per ite quia si anima a peccato recedit, ad Deum accedit. Ct. 4.b. Ibo ad montem myrrhe. Confessio per ostendite vos Satisfactio per dum {6. 236va} irent
marg.| {a} Sequitur. Unus autem ex illis unus non multiplicatus, a fructu frumenti, vini et olei, id est abundantia temporalium, que iter ad Dominum intercludit et laudem excludit. Is. 58.c. Viam manus tue invenisti, propterea non rogasti. Gregorius Qui felicitatem quesitam in terris invenit, auctorem, qui eam tribuit, non requirit.
marg.| {b} Ut vidit etc.  non dicit, quia mundus esset, sed quia mundatus est, sue mundationis recognoscens auctorem Iesum et non a seipso habere munditiam. Prv. 20.b. quis potest dicere mundum est cor meum ? quasi dicat: nullus.
marg.| {c} Regressus est etc.  Deum Magn a vox, magnitudinem gaudii et gratiarum de magnitudine misericordie et de sanatione magne miserie significat. Ps. 148. Magnus Dominus et magna virtus eius. Eccl. 43.d. Admirabilis magnificentia eius et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?
marg.| {d} Et cecidit in faciem Beda. Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit, quasi ipso casu erubescentiam suam exprimit: ibi enim cadit homo, id est se cadere ostendit, ubi confunditur, id est in conscientia. Qui in faciem cadit, videt, quo cadat, ex quo prudentia notatur. Qui retro cadit, non videt. 1Rg. 4.d. de Heli. Et Iudei. Io. 18.a. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur. Mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident, quid eos sequatur, id est non prevident suam ruinam.
marg.| {e} Ante pedes eius, gratias agens Ante pedes Iesu cadit, qui eius divinitatem et humanitatem credit, qui se infirmum recognoscit, qui nihil sibi attribuit, sed quicquid habet, ab eo se habere intelligit. Dt. 33.a. Qui appropinquat pedibus eius, accipiet de doctrina eius. Vel ante pedes cadit, qui beneficium sue mundationis Christi Passioni attribuit.
marg.| {f} Et hic etc.  de i llo populo ad litteram Samaritanus id est custos donorum Dei, que bene custodit, qui totum Deo et nihil sibi attribuit. Et talis potest dicere cum Ps. 58. Fortitudinem meam ad te custodiam. Tria legitur Dominus commendasse in Samaritanis. Primum est conversionis facilitas. Io. 4.d. De Samaritana, que audito Domino reliquit hydriam. Secundum est compassionis pietas, sup. 10.f. de Samaritano, qui infudit vinum et oleum vulneribus sauciati. Tertium est gratificationis humilitas, ut iste, qui gratias egit.
marg.| {g} Respondens autem Iesus dixit. Nonne decem mundati sunt Dece m dicuntur, quia homo in operibus Dei est decima creatura. Unde significatur per decimam drachmam, quam invenit mulier et per ovem centesimam sup. 15.b. novem autem prime creature, sunt novem ordines Angelorum, decima est homo, undecima creatura irrationalis, duodecima creatura insensibilis, ideo homo decimam precipitur dare Deo, tam temporalem, quam spiritualem. Mal. 3.c. Inferte omnem decimam in horreum meum. Novem ergo leprosi sunt, qui decimas non persolvunt.
marg.| {h} Et novem ubi sunt non querit ex ignorantia, qui omnia, antequam sint novit, sed hoc ipso
Numérotation du verset Lc. 17,mystice 
marg.| Mystice insinuat, quia ingratos reputat ignotos. De baptizatis etiam hodie videtur hoc, quod quasi novem partes pereunt per ingratitudinem et de penitentibus similiter. Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi.
marg.| {i} Non est inventus etc.  Domi nus querit inter nos, si quis gratus est. Ier. 5.a. Querite in plateis Hierusalem an inveniatis virum facientem iudicium et querentem fidem.
marg.| {k} Nisi hic alienigena id est aliunde genitus, scilicet de celo, non de terra. Hbr. 11.c. Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti. Et infra Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Ps. 118. Incola ego sum in terra.
marg.| Item alienigenam vocat, quia de carnali ad spiritualem, de terrena ad celestem transivit generationem. Io. 3.a. Quod natum est ex carne, caro est, quod natum est ex spiritu, spiritus est. Ex hac generatione habet homo perseverantiam in bono, unde prime. Io. quinto, d. Scimus, quod omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum et malignus non tanget eum. Inter cetera, que in isto commendantur. Primum est, quod dicitur, unus, in quo duplicitas condemnatur et laudatur simplicitas. Item condemnatur cupiditas, que unitatem cordis dispergit per multa et commendatur {6. 236vb} caritas, que cor dispersum colligit in unum. Secundum est, quod regressus est, ut gratias referret de accepto beneficio.
marg.| {l} Et ait illi: Surge, vade Surg e, credendo: Vade operando. Vel Surge, incipiendo: Vade, proficiendo. Vel Surge, per mali declinationem: Vade, per boni operationem. Vel Surge, de peccato ad gratiam. Vade, de virtute in virtutem. Eph. 5.d. Surge, qui dormis. Surge, qui cecidisti: Vade, qui stetisti. Surge, confortare ad bona facienda. Vade, promovere ad meliora. Beda. Quia infirmitatem suam cognoscens, humiliter ante Deum iacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera et ire crescendo usque ad perfectionem iubetur.
marg.| {m} Quia fides tua te salvum fecit Beda. Que fides, scilicet ad agendas gratias inclinavit. Econtra perfidia illos damnat, qui de acceptis beneficiis sunt ingrati.
marg.| {n} Fides tua quas i non solum gratia mea. Sed quare alii ingrati non sunt puniti ? Quia misericordia exspectat ad penitentiam.
marg.| {o} Interrogatus autem etc.  Sext a pars Nota, quia Dominus ad litteram ibat in Hierusalem et quia ibi erat caput regni, putabant ad litteram Pharisei, quod postquam venit in Hierusalem vellet manifestare se esse regem et discipuli putabant, quod post resurrectionem statim manifestaret gloriam regni et liberaret regnum Iudeorum a servitute Romanorum et a tributo: Intelligebant enim quidam ex Phariseis hunc esse Messiam in lege promissum, quem adhuc exspectabant restituturum regnum, quia iam penitus erat destructum et ad alienigenam translatum. Videntes ergo ascendentem eum in Hierusalem, ubi erat caput et sedes regni, putaverunt ideo ascendisse, ut illud restitueret et ideo ponunt ei hic questionem, de restitutione regni. Nec solum Pharisei, sed etiam hoc ipsum, de ipso sentiebant quidam de discipulis. Unde infra ultim. c. Nos autem sperabamus, quod ipse redempturus esset Israel. Sed hec interrogatio, que hic fit, magis est de die iudicii etiam secundum responsionem Domini. Unde est hic sexta pars, ubi ostenditur dies secundi adventus omnibus esse incerta. Unde Hieronymus: Nulli sanctorum Angelorum, neque alicui sanctorum hominum huius diei notitiam concessum est habere, quod solus Pater et filius et Spiritus Sanctus, id est unus Deus in sua scientia incognitum aliis servat. Mt. 24.c. De die illa et hora illa nemo scit, neque Angeli celorum etc. Quod ideo fit, ut quilibet se preparet et vivat quasi quolibet die iudicandus. Unde Hieronymus: Quilibet dies vie nostre ordinandus est ultimus. Ve enim illi, qui finem vite simul ponit et luxurie. Ambr. Diem mortis sue nemo scit, in qua, qui paratus invenitur, in die iudicii paratus invenietur. Gregorius Qui penitenti veniam spopondit, peccanti diem crastinum non promisit. Semper ergo diem extremum debemus metuere, quam numquam possumus previdere. Quia igitur Pharisei credebant, ut veniente Domino in Hierusalem statim regnum Dei manifestaretur, ideo interrogant quando veniet regnum Dei, id est dies iudicii. Et hoc est, Interrogatus autem a Phariseis quando venit regnum Dei id est dies iudicii, in quo regnum Dei manifestabitur cunctis. Propter quod adventus Domini fulguri comparatur. Mt. 24.b. Sicut fulgur exit ab Oriente et paret usque in Occidentem, sic erit adventus filii hominis. Vel Regnum Dei, dicitur Christus regnans, sicut dicit Beda., qui etiam tunc manifestabitur. Unde Ps. 17. Cognoscetur Dominus iudicia faciens.
marg.| {B}. Bernardus. Qui modo ignoratur iniuriam patiens. Hanc interrogationem faciunt discipuli. Mt. 24.a. Et idipsum ostendit Lucas, ubi ponit responsionem Domini ad discipulos. Chrysostomus Viator libenter interrogat, ubi sit mansio. Mercenarius frequenter computat, quando annus completur. Agricola semper tempora messis exspectat. Mulier pregnans semper, de decimo mense cogitat. Sic et servi Dei libenter de consummatione requirunt. Iob. 7.a. « Sicut cervus desiderat umbram et mercenarius finem operis sui prestolatur, sic ego habui menses vacuos » etc.
marg.| {p} Respondens eis In h oc docet nos respondere etiam malis. Prv. 26.a. Responde stulto iuxta stultitiam suam etc.
marg.| {q} Dixit, non venit regnum Dei cum observatione supp le temporis, quia quando veniet, neque ab Angelis, neque ab hominibus potest observari, id est sciri, quia omnes ignorant diem illum. 1. Thessal. 5.a. Dies {6. 237ra} Domini, sicut fur ita in nocte veniet. Apc. 3.a. Veniam ad te sicut fur etc. Apc. 16.c. Ecce venio, sicut fur. Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora, vel momenta etc. numquam enim determinatum est, nec lectum de hora, vel die iudicii, in qua manifestabitur regnum Dei.
marg.| {a} Neque dicent id est dicere poterunt.
marg.| {b} Ecce hic, aut ecce illic quasi dicat: non solum tempus adventus Domini ignoratur, immo et locus determinatus nescitur. Glossa Neque scitur locus determinatus. Contra, Ioel. 3.d. Disceptabo cum eis in valle Iosaphat. Solutio: in aere iudicabit, sed in qua parte aeris, non est determinatum. Vel potest dici, quod Iosaphat sumitur hic appellative, scilicet pro sua interpretatione, id est iudicium Domini. Unde sensus est. In valle Iosaphat, id est in valle iudicii Domini.
Numérotation du verset Lc. 17,mystice 
marg.| {a} Mystice Neque dicent, ecce hic Chri stus apud Donatistas.
marg.| {c} Aut ecce illic apud Arrianos, aut quoslibet alios. Mt. 24.b. Si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere.
marg.| {d} Ecce enim regnum Dei intra vos est Hoc potest exponi de Phariseis. Et tunc ponitur intra pro inter, quasi dicat: Dominus, regnum Dei intra vos est id est inter vos. Nam pauci fideles in quibus et a quibus iam incipit regnum meum inter vos. Unde Glossa ecce enim non poterit observari, quia regnum meum non est corporale, ut putatis, sed spirituale, quod fide iam cepit. Vel regnum Dei intra vos est id est Christus inter vos est. Io. 1.d. Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, vel de discipulis potest legi. Et sic ordinetur ad litteram et ait ad discipulos suos.
marg.| {d} Ecce enim regnum Dei intra vos est id est Deus in cordibus vestris regnat. Beda. Regnum Dei seipsum dicit intra ipsos positum, id est in cordibus eorum, qui crediderunt regnantem. Augustinus Christus in corde tuo, fides in corde tuo. Item regnum Dei id est bona conscientia, que habet tres civitates. Rm. 14.c. Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto, item regnum gratie habet alias tres civitates, gratiam operantem, cooperantem, consummantem. Item regnum Scripture habet alias tres civitates, allegoriam, tropologiam, anagogen. Historia enim non est civitas, sed suburbium cuiuslibet civitatis. Item regnum glorie habet tres civitates, apertam visionem, consummatam dilectionem, securam apprehensionem. Sequitur.
marg.| {e} Et ait ad discipulos etc.  Nota quod magis temperate respondet discipulis, quam Phariseis, illis enim respondet omnino negando, istis affirmando, non tamen determinat horam adventus, ut incuteret omnibus timorem imminentis iudicii. Glossa Quos etiam, scilicet discipulos intelligimus de adventu suo quesisse, ut dicitur Mt. 24.a. Et isti sunt Petrus et Iacobus et Andreas et Ioannes, ut Marcus testatur 13.a. Dicit ergo.
marg.| {f} Venient dies pers ecutionis quadruplicis. Quarum prima tyrannorum, secunda hereticorum, tertia falsorum Christianorum, quarta erit persecutio Antichristi conflata ex omnibus. De qua dicit. Mt. 24.b.a « Erit tribulatio magna qualis numquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet et nisi » etc.
a Mt. 24, 21.
marg.| Iste quatuor persecutiones figurate sunt Dn. 7.a. per quatuor bestias. Quarum prima est similis leene et significat Tyrannos propter crudelitatem. Secunda similis urso et significat Hereticos propter pilositatem. Tertia similis pardo et significat hypocritas propter varietatem. Quarta non habet nomen et significat Antichristum. De qualibet istarum potest exponi venient dies, quando desideretis scilicet cum eritis inter pressuras.
marg.| {g} Videre unum id est continuum.
marg.| {h} Diem filii hominis scil icet diem glorie, in qua nulla est tenebrarum interpolatio, nulla miserie, vel doloris recordatio. De qua dicit Ps. 83. Melior est dies una in atriis tuis super millia. Et Za. 14.b. Erit dies una, que nota est Domino, neque dies, neque nox et in tempore vesperi erit lux. Huius diei presentiam desiderant Sancti, qui hic tribulationes pro Christo patiuntur. De malis vero dicitur Amos 5.e. Ve desiderantibus idem Domini. Ad quid eam vobis ? Dies Domini ista tenebre et non lux. Glossa Bede. Vel sic potest accipi etc. Hec Glossa innuit aliam sententiam et exponitur aliter, quam supra dictum est.
marg.| {f} Venient dies, quando desideretis etc.  hominis id est filium {6. 237rb} hominis saltem in una die, quasi quando inficient Heretici doctrinam fidei Catholice et contaminabunt, ut iterum uno die filius hominis descenderet ad terram in carnem et veritatem fidei demonstraret, desiderabunt fideles, si fieri posset ita desiderabunt, sed, qui semel exhibuit presentiam suam, non amplius exhibebit, quia coruscatio Evangelice predicationis, est Evangelica predicatio totum orbem ubique terrarum illustrans, sufficit ad manifestationem fidei. Unde sequitur.
marg.| {o} Nam sicut fulgur etc.  quas i in modum fulguris coruscantis per universum orbem fertur fama filii hominis per evangelicam predicationem.
marg.| {i} Et non videbitis tunc , sed postea diem glorie, quam desideratis.
marg.| {k} Et dicent vobis pseu do-prophete in illa pressura tribulationis.
marg.| {l} Ecce etc. Chrysostomus Venerunt multa verba mendacia dicentia, ego sum Dei verbum Christus et hoc fuit signum expugnationis Ecclesie, quod et factum est sub Arrianis. Item Chrysostomus: Venient in nomine sponsi. 1Th. 4. ut castitas sponse probata tentetur. Matrona, quam nullus malus interpellat, nescitur, an sit casta. Is. 28.d. Qui crediderit, non festinet. Ecce hic, ecce illic. Glossa id est in hac persona, vel in hoc tempore est Christus. Ita dicent pseudoprophete tempore persecutionis, de die illa incerta vos certificare promittentes. Et quoad hanc expositionem est illa pars <Glossa> interlinearis scilicet in hoc tempore est Christus. Item multi heretici fuerunt et futuri sunt, sicut dicit Beda., qui se Christos asserent. Ita fuit ad litteram. Refert enim Augustinus quod paucis diebus ante nativitatem suam, quidam professus est se esse Io. Baptistam et postea deprehensus est et professus est se esse Christum. De hac sententia est alia pars interlinearis scilicet in hac persona. Dicent enim, hec persona est Christus. Beda. in Glossa Multi Heretici fuerunt et futuri sunt, qui se Christos assererent, quorum primus. Simon Magus, ultimus Antichristus. Primus, id est in primitiva Ecclesia precipuus, sicut in finali Ecclesia erit Anti-christus maximus. Unde et heresis Simoniaca in catalogo heresum ponitur prima. Hieronymus: Qui etiam se magnam Dei virtutem dicebat: Hoc quoque inter cetera in suis voluminibus scriptum dimittentes ; Ego sum speciosus, ego sum Paracletus, ego sum omnipotens, ego sum sermo Dei, ego sum omnia Dei. Sequitur.
marg.| {m} Nolite etc.  Prem onuit eos Dominus, ut caveant sibi tempore persecutionis, ne a pseudoprophetis decipiantur. Et continua sic. Ita dicent vobis, sed vos. Nolite ire cum illis, id est ne acquiescatis eis, ut credatis, quod dicunt.
marg.| {n} Neque sectemini vita m eorum, supple licet miracula faciant. Mt. 24.b. Si quis dixerit vobis. Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere, surgent enim pseudo-Christi et pseudoprophete et dabunt signa magna et prodigia. Chrysostomus: Qui peccat, sensus eius, cum sit tenebrosus, non intelligit, qui sunt servi Dei et qui diaboli.
marg.| {o} Nam sicut etc. quasi dicat: nolite credere pseudoprophetis de secundo adventu Domini, quia ille adventus repentinus erit, quia cito et in ictu oculi fiet resurrectio mortuorum.
marg.| Item improvisus, id est nulli precognitus et cum erit, ita manifestus erit, quod nullus poterit ignorare. Unde et fulguri comparatur. Primo propter manifestationem. Is. 40.b. Videbit omnis caro salutare Dei nostri. Chrysostomus: Coruscatio non indiget precone, sed in momento et in thalamis et in domibus et per universum orbem monstratur, ita erit ille adventus propter fulgorem glorie. Secundo, propter subitationem. 1. Thessal. 5.a. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Tertio, quia nulli parcet. Sap. 6.a. Non subtrahet personam cuiusquam Dominus, qui est dominator omnium, nec verebitur magnitudinem cuiusquam. Quarto, quia scindet, id est separabit. Mt. 25.c. Congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos abinvicem, sicut pastor separat hedos ab agnis.
marg.| Chrysostomus: Dominus non hic historiam posuit, sed prophetico more predixit et non separatim, que signa ad destructionem Hierusalem, que ad consummationem mundi pertineant, ut eadem intelligantur. Hec tria nota in fulgure, quia repente cadit, improvise, manifeste: Nam sicut fulgur coruscans de sub celo in ea, que sub celo sunt fulget, ita erit filius hominis subd itus et coruscus, ut nullus in sua mente latere permittatur, quin iudicis fulgure {6. 237va} penetretur.
marg.| {a} In die sua omne s dies sui sunt. Unde Ps. 73. Tuus est dies et tua est nox etc. Sed illa dies specialiter dicitur sua, id est sibi soli nota. Item suis desiderata. Item quia tunc omnino fiet eius voluntas. Item quia tunc erit nota omnibus sua maiestas. Mt. 24.c. Videbunt filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute multa et maiestate. Chrysostomus Homo circa mortem phantasias videt, sicut mundus in exitu suo multos patietur errores.
marg.| {b} Primum autem etc.  Nota quod Dominus in predicatione sua consuevit leta tristibus et tristia letis admiscere, ne prorumperent in nimiam tristitiam et ita in desperationem, vel in nimiam letitiam, in quam sepe prorumpunt homines videntes stabilem exultationem. Quia ergo predixerat de maiestate filii hominis, in qua apparebit, subdit de eius humilitate. Unde Beda. in Glossa Loquens de gloria. Item Beda. Ita clarus veniet, sed ad hanc claritatem oportet venire per passionem et si diligitis hanc gloriam, ne pro hac timeatis pati mortem. Act. 14.d. per multas tribulationes etc. infra ult. d. Nonne oportuit Christum pati etc. Dicit ergo primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac Iudeorum, scilicet a qua debuit honorari pro multis beneficiis sibi impensis, inter que potissimum fuit, quod ex ea carnem sumpsit. Dt. 32.c. Generatio prava, atque perversa est et infideles filii. Prv. 30.b. generatio, que patri suo maledicit et que matri sue non benedicit, generatio etc. Vel.
marg.| {c} A generatione hac id est perversa, ut non fiat determinatio substantie, sed qualitas. Beda. Non tantum Iudeorum, sed omnium reproborum, a quibus quotidie patitur Christus in suo corpore, quia semper usque ad tempus iudicii erit Ecclesia inter malleum et incudem. Ps. 128. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Et adhuc fabricant et fabricabunt. Sequitur.
marg.| {d} Et sicut factum est etc.  Supr a ostendit Dominus diem adventus sui fore subitum et incertum per fulguris similitudinem, adhuc ostendit per duas similitudines, unam sumptam a Noe, alteram a Loth. Legitur enim Gn. 6.c. quod Noe fabricante arcam et predicante futurum diluvium hominibus nolentibus credere et vacantibus ludis et voluptatibus, subito venit diluvium et submisit omnes, quos reperit extra arcam, ita erit adventus Domini vacantibus hominibus ludis et voluptatibus, subito veniet Dominus ad iudicium et quoscumque reperiet extra Ecclesiam, condemnabit. 1Th. 5.a. Cum dixerint pax et securitas etc. Similiter legitur Gn. 19.d. quod in diebus Loth, dum homines Sodomite biberent et ederent et edificarent, descendit ignis et sulphur de celo et perdidit omnes, sic erit adventus Domini, quando homines non advertent. Unde 2Pt. 2.a. Si originali mundo non pepercit Dominus. Sed nostra translatio habet. Si enim Deus Angelis etc.
Numérotation du verset Lc. 17,mystice 
marg.| Mystice. Noe significat Christum. Interpretatur enim requies et in solo Christo vera requies invenitur. Augustinus in libro confess. Inquietum est cor nostrum, Domine, donec venerit ad te. Mt. 11.d. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Io. 16.g. In mundo pressuram habebitis etc. In facto etiam suo Noe significat Christum. Noe enim per lignum et aquam salvavit genus humanum et Christus per Crucem et Baptismum. Sap. 14.a. Exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Per arcam significatur Ecclesia, quia sicut tempore diluvii omnes, qui extra arcam inventi fuerunt, perierunt ; ita in die iudicii quotquot extra Ecclesiam invenientur, peribunt. Factura etiam arce convenit Ecclesie. Gn. 6.c. Fac tibi arcam de lignis levigatis, mansiunculas in ea facies et bitumine extrinsecus et intrinsecus lineis eam. Trecentorum cubitorum erit longitudo arce, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo. Fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem eius. Ligna levigata, ex quibus fit arca, sunt viri sancti, ex quibus fit Ecclesia, plani sine omni offendiculo, ut ad tactum, vel visum eorum nemo possit offendi. Sicut dicit beatus Bernardus de sancto Malachia. Prima fuit virtus corporis sui, quod ita composite semper agebat, ut nihil posset inveniri in eo, quod posset offendere intuentes. Sic Iacob lenis fuit, id est bonus: Esau vero hispidus, id est malus. Gn. 27.b. { 237vb } 1Cor. 10.g. Sine ostensione estote Iudeis et gentibus, sicut ego.
marg.| Item quadrati, quadratura virtutum et ideo difficile mobiles, sicut quadratum. Mansiuncule sunt diversa genera hominum, vel diversa genera meritorum. Io. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt. Bitumen, quod ligna compaginat, est caritas sanctorum indissolubilis. Ct. 8.c. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem. Extrinsecus liniens per operis exhibitionem: Intrinsecus vero per cordis compassionem. Istos duos modos caritatis distinguit beatus Bernardus. scilicet affectualem et effectualem. Is. 58.c. Cum effuderis esurienti animam tuam, ecce affectualis ; et animam afflictam repleveris bonis, ecce effectualis. Prior est melior, quia omnis gloria eius filie regis ab intus Ps. 44. Longitudo Ecclesie est a primo iusto usque ad ultimum. Trecenti cubiti, sunt tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Latitudo est a primo malo usque ad ultimum iustum. Quinquaginta cubiti, sunt iniuriarum remissio. Altitudo est a primo activo usque ad ultimum contemplativum. Triginta cubiti, sunt fides Trinitatis utrisque necessaria. Fenestra, per quam omne beneficium lucis veniebat in arcam, est Virgo Maria, per quam omne bonum venit in Ecclesiam. Eccl. 24.c. In me gratia omnis vie et veritatis etc. Ostium arce, Christus est, vel certe vulnus lateris eius, per quod egressus est pietatis sue ad nos et ingressus nostre miserie ad ipsum, quo aperto apparuerunt viscera misericordie Dei nostri et effluxit ad nos gratia salutaris. Unde beatus Bernardus. Clavus penetrans, clavis reserans factus est mihi. Io. 19.f. Unus militum lancea latus eius aperuit et effluxerunt sanguis et aqua. Sed ne auctoritas huius apertionis et eius utilitas penes impium fore credatur, dicit Eccl. 44.b. Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum, manus Excelsi aperuerunt illum. Cubitus consummationis est perfectio Christi, in qua consummatur Ecclesia. Dicit ergo.
marg.| {d} Et sicut factum est incr edulis.
marg.| {e} In diebus Noe fabr icantis arcam et predicantis diluvium.
marg.| {f} Et erit impi is.
marg.| {g} Et in diebus filii hominis ad i udicium venientis. Quid ergo facerent homines in diebus Noe et quid facerent in diebus Domini, determinat dicens:
marg.| {h} Edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias id est vacabant comessationibus et ebrietatibus et luxuriis, cum deberent ieiunare et lugere, quia appropinquat diluvii tempus, id est iudicii et nescitur, quando veniet. Is. 22.d. Vocabit Dominus in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingulum sacci et ecce gaudium et letitia, occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum, comedamus etc. infra 21.f. Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate etc. Nota quod hec non fuerunt precipue cause diluvii, sed ponit minores causas et tacet maiores. Et nota quod hec licita sunt, scilicet comedere et bibere, uxorem ducere, nec licita arguuntur, sed illicitus usus licitorum. Sepe enim in comedendo et bibendo excedimus et inter epulas per cachinnos et risus effluimus. Quamvis etiam licitum sit uxorem ducere, potest tamen aliquis abuti vasculo uxoris sue et esse vehemens amator eius et ita quodammodo adulter. Sed licet grande peccatum sit illicitus usus istorum, tamen parvum est respectu flagitiorum, pro quibus maxime periit diluvio genus humanum. Sicut ergo faciebant in illis diebus, ita et facient homines tempore iudicii. Chrysostomus Hic ostendit, quod cum venerit Antichristus, inconvenientes voluptates apponentur iniquis et de propria desperabunt salute, tunc erunt gastrimargie et crapule. Et quandiu ita facient homines, ostendit dicens:
marg.| {i} Usque in diem, qua intravit Noe in arcam id est usquequo Dominus ad iudicium veniet.
marg.| {k} Et tunc venit id est veniet:
marg.| {l} Diluvium igni s.
marg.| {m} Et perdidit omnes id est perdet omnes, quos reperiet extra Ecclesiam. Beda. Noe arcam etc. Et assignat Glossator causam, quare Dominus tale exemplum specialiter induxerit, quasi dicat: Glossator: Bonum est exemplum, quia hodie ita fit, sicut fiebat in diebus Noe. Nam Noe {6. 238ra} modo fabricat arcam, id est Christus Ecclesiam et ingredietur consummatam. Sed dum fabricatur arca, multi luxuriantur, qui peribunt diluvio, id est punientur eterno supplicio. Sequitur.
marg.| {a} Similiter etc.  Loth Secundum exemplum ad idem. Primum sumitur de Gn. 6. istud sumitur de Gn. 19. ubi legitur, quod Loth Sodomitas monente, ut cessarent a sua stultitia, id est a suo peccato, videbatur illis quasi ludens loqui et dum non advertent, pluit Dominus sulphur et ignem et perdidit omnes Sodomitas et civitates eorum. Sic faciet Dominus de mundo et amatoribus eius.
Numérotation du verset Lc. 17,mystice 
marg.| Mystice: Sodoma est mundus, mutus ad confessionem peccati et laudis. Interpretatur enim Sodoma muta. Loth vero interpretatur declinans et significat populum electorum, qui inter Sodomitas, id est reprobos ut advena moratur et quantum valet, eorum peccata declinat et ideo sine ipso pereunt Sodomite. Iustum est enim, ut qui non fuit socius in culpa, non sit socius in pena. Is. ult. g. Et erit mensis ex mense, id est defectus pene ex defectu culpe. Hoc autem notandum est in utraque similitudine, quod pretermissis magnis sceleribus sola illa commemorantur, que quasi nulla peccata, vel levia putantur, scilicet edere et bibere et nubere, vendere et emere, plantare et edificare, ut intelligas, quam gravi pena punientur magna peccata, cum ista necessaria immoderatius acta, igne et sulphure puniantur. Dicit ergo similiter sicut factum est Sodomitis incredulis.
marg.| {b} In diebus Lot mone ntis eos, ut cessarent a tanta nequitia. Et quid factum fuerit, determinat.
marg.| {c} Edebant et bibebant indebite, hoc ad vitium gule pertinet, quod ideo magis periculosum est, quia ab humana necessitate sumit initium. Unde Gregorius Omnes suis vitiis favent et quod ob carnis voluptatem faciunt, ad necessitatis referunt actionem et sub infirmitatis velamine vitium voluptatis excusant. Fit autem sex modis hoc vitium, ut dicit beatus Gregorius. Primo, quando prevenitur hora, scilicet tertia. Ecclesiast. 10.c. Ve terre, cuius rex puer est et cuius principes mane comedunt. Is. 5.c. Ve qui consurgitis mane etc. Act. 2.b. Non sunt hi ebrii, cum sit hora diei tertia. Non enim licitum est, ante tertiam manducare, vel bibere, nisi cogente infirmitate. Sic peccavit Ionathas, qui ante terminum a patre constitutum mel comedit. 1Rg. 14.d. Secundo, fit cum nimis frequenter comedit, vel bibit aliquis. Semel in die comedere est vita Angelica, bis vita humana, pluries vita brutorum, quorum Deus venter est et gloria in confessionem. Phil. 3.d. Qui seminat in carne sua et ideo de carne metet corruptionem. Gal. 6.b. Tertio fit, quando aliquis nimis ardenter comedit, sicut Esau, qui pro lenticula dedit primogenita. Gn. 25.d. Augustinus Malo comedere agnum cum Christo, quam lenticulam cum Esau, non enim substantia cibi, sed aviditas sumendi est in culpa. Unde Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis in desideriis. Quarto fit, quando aliquis nimis delicata, vel nimis delicate preparata sumit cibaria, ut dives epulo. sup. 16.e. De hoc Prv. 29.c. Qui delicate a pueritia sua nutrit servum etc. Quinto modo fit, quando nimis sumptuosa cibaria comedit quis. Hieronymus Non sit tibi cure de quam pretiosis cibis stercora conficias. SENECA.: Non fames ventris magno constat, sed ambitio. Eccl. 6.c. Omnis labor hominis in ore eius etc. Sexto modo fit, quando in nimia quantitate sumuntur cibaria. Hieronymus: O infelices, qui intelligitis vos maiorem famem habere, quam ventrem, infra 21.f. Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula etc.
marg.| Sequitur.{d} Emebant et vendebant dolo se, intelligendum est. Et hoc pertinet ad vitium avaritie. Eccl. 26.d. Difficile exuitur negotians a negligentia. Item Eccl. 27.a. Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium emptionis et venditionis angustiabitur peccatis, intelligendum est negotiator.
marg.| Sequitur.{e} Plantabant et edificabant diu putantes vivere, cum mors esset iuxta, sup. 12.c. Stulte, hac nocte etc. Tales plantatores magis cogitant de filiis, quomodo relinquant eos divites, quam de anima sua, quomodo salvetur. Eccl. 2.a. Edificavi mihi domos et plantavi vineas et feci hortos etc. Amb. 5.c. Domos quadro lapide etc.
marg.| {f} Qua die autem exiit Loth a Sodomis id est iustus de medio malorum.
marg.| {g} Pluit Domi nus, id est Christus specialiter, quia naturam, quam assumpturus erat, polluerunt. Gn. 19.c. Pluit {6. 238rb} Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de celo, id est filius a patre. Idem est, quod hic dicitur Pluit id est abundanter emisit Dominus.
marg.| {h} Ignem et sulphur de celo id est sulphureum ignem, qui ardet et fetet, sicut hoc peccatum, ut pena respondeat culpe. Is. 27.b. In mensura contra mensuram etc. Ez. 38.g. Ignem et sulphur pluam super eum et exercitum eius. Apc. 19.d. Vivi missi sunt in stagnum ignis et sulphuris. Talis est ignis inferni. Unde
marg.| {B}. Bernardus. Flamma gehennalis moram non sustinens execrabilem istam prevenit tollere nationem, necnon etiam tellurem ipsam, utpote consciam tante confusionis absumpsit ignis et spiritus procellarum. Et attende quatuor in hoc execrabili peccato, scilicet ardorem immoderatum. Magis enim exardent in masculos, quam in feminas. Ps. 57. Alienati sunt peccatores a vulva etc. Rm. 1.d. Masculi relicto naturali usu femine exarserunt desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes. Item fetorem. Is. 34.a. Interfecti eorum proiicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor. Ioel. 2.e. Ascendet fetor eius et ascendet putredo eius. Ascendet dicit, quia in altis hominibus regnat hoc peccatum, propter quod magis dolendum est. Item tenacitatem: Dicitur enim, quod, qui semel inciderit, vix potest curari. Unde legitur Gn. 14.b. quod vallis silvestris, ubi habitabant Sodomite, habebat multos puteos bituminis, quod est glutinum tenacissimum. Item contagium, propter quod maxime declinanda est societas talium. Unde Loth egresso de Sodomis dixerunt Angeli, ne staret in omni circa regione, tamquam ex prava vicinitate infecta.
marg.| {i} Et omnes perdidit Is. 33.b. Proiecit Dominus civitates, quia non reputavit homines. Quia revera non sunt homines, qui hanc turpitudinem operantur.
marg.| {k} Secundum hec erit id est ita subitum et inevitabile. 1Th. 5.a. Cum dixerint pax etc. Chrysostomus: Non dixit, cum erit pax, sed cum dixerint, lascivia enim et non pax erit his, qui insensibiliter depositi sunt.
marg.| {l} Qua die filius hominis revelabitur id est in die iudicii, quando veniet in potestate magna et virtute, ut dicitur Mt. 24.c. qui primo venit in humilitate multa etc. Phi. 2.b. Exinanivit semetipsum formam servi accipiens.
marg.| {m} In illa die etc.  Non exponit hoc Glossa ad litteram, sed hic est sensus: Tam subitus erit adventus ad iudicium, quod Domino ad iudicium veniente, si quis esset supra tectum domus, non haberet spatium descendendi et asportandi sua. Secundum Glossa sic continua. In illa die, Hucusque ostendit Dominus, quod regnum Dei, id est Christus, non venit cum observatione, sed insperatus veniet, nunc ostendit a qualibus adventus eius debeat exspectari, scilicet ab illis, qui mundum et ea, que mundi sunt, carnemque et eius concupiscentias reliquerunt sine spe redeundi, ad quod invitat exemplo Loth et uxoris eius. Unde dicit. In illa die, non in ipsa die adventus, qua iudex veniet, sed ante intelligendum est, quia superfluum esset monere, ut quis tunc descendat, quia tam repente fiet, ut nec etiam posset, si vellet. Est ergo sensus. In die illa, scilicet qua venturus est, id est modo ante illum diem.
marg.| {n} Qui fuerit in tecto id est qui carnem et eius concupiscentias excedit animo, ut omnes iusti, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, ut dicitur Gal. 5.d. Tectum superior pars domus est: Ergo, qui in illa die fuerit in tecto, id est supra carnem.
marg.| {o} Et vasa eius in domo fuer int, supple, id est res, scilicet divitie et possessiones, que sunt in mundo, quem iam reliquit.
marg.| {p} Ne descendat tollere illa id est nec mente, nec corpore revertatur ad illa. ad litteram prophetat, quod tam arcta erit obsidio civitatis Hierusalem obsesse a Romanis, quod nemo volet se includere in civitate pro aliqua necessitate. Similiter imminente iudicio futuro, necesse erit cuilibet, ut nihil de mundo secum tollat, ne quasi fur cum furto inveniatur. Io. 14.d. Venit princeps mundi huius et in me non habet quicquam. 1Io. 2.c. Nolite diligere mundum etc. Gn. 12.a. Egredere de terra tua, id est affectu carnali et de cognatione tua, id est amore parentum et de domo patris tui, id est de mundo.
marg.| {q} Et qui in agro fuer it, supple.
marg.| {r} Similiter non redeat retro In a gro dominico est, qui est in Ecclesia, sicut Prelatus, aut predicator, cuius officium est istum agrum excolere, malas herbas extirpare et bonas plantare. Unde Ier. 1.b. Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas etc. De isto dicitur Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri etc. Exempli geminatio, fugiendi celeritatem insinuat. Prv. 6.a. {6. 238va} Eruere quasi damula de manu et quasi avis de insidiis aucupis. Za. 2.b. O, o, o, fugite de terra Aquilonis.
marg.| {a} Memores etc.  Loth Exem plo confirmat, quod dixerat, scilicet quod non est redeundum ad mundum semel pro Christo derelictum, uxor enim Loth egressa de Sodomis, quia retro aspexit, versa est in statuam salis, de quo fit condimentum, quia exemplo suo docet omnes, ne similia faciant. sup. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum etc. Phil. 3.c. ea, que retro sunt, obliviscens, ad ea vero, que priora sunt extendens meipsum ad destinatum, persequor ad bravium eterne vocationis. Nota, Loth vocans, uxor verbositas, visa Sodoma vertitur in sal, id est reprehensionem et accidit, quod vulgo dicitur, totum perditum est propter sal. Sequitur.
marg.| {b} Quicumque quesierit etc.  Hoc dupliciter exponit Augustinus super Io. 12. Primo est sensus, ut fiat simplex relatio, quicumque quesierit, id est voluerit.
marg.| {c} Animam suam id est presentem vitam.
marg.| {d} Salvam facere id est quicumque tempore persecutionis negaverit Christum pro vita temporali servanda.
marg.| {e} Perdet illam non vitam corporalem, sed vitam simpliciter, sive animam ipsam, a qua est vita, quasi dicat: quicumque voluerit salvare, sive servare vitam, perdet vitam, quicumque voluerit servare vitam temporalem, amittet eternam. Vel sic.
marg.| {b} Quicumque quesierit animam suam etc.  salu te eterna.
marg.| {e} Perdet illam id est perditioni exponet propter Christum. Act. 20.e. Vincula et tribulationes Hierosolymis me manent, sed nihil horum vereor, non enim facio animam meam pretiosiorem, quam me, dummodo consummem cursum meum et ministerium verbi, quod accepi a Domino etc.
marg.| {f} Et quicumque perdiderit illam id est perditioni, seu tribulationi propter Christum exposuerit.
marg.| {g} Vivificabit eam id est vita eterna dignam efficiet. Alius Evangelista addit: Propter me. Mt. 10.d. qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Propter me dicit, quia multi perdunt eam propter mundum, vel propter carnem, qui postea non inveniunt eam. Prv. 12.d. qui negligit damnum propter amicum iustus est. Et Glossa Bede supplet hic. Qui propter Christum perdiderit vitam, exsurgente Christo, id est ad iudicium prodeunte illic liberam inveniet. Chrysostomus: Neque enim si propter Christum mortuus non fueris, immortalis eris, neque si propter Christum non proieceris pecunias, ferens eas abibis, hoc expetit a te, quod et eo non expetente dabis.
marg.| {h} Dico vobis Prem isso de signis antecedentibus iudicium, adiungit Dominus de consequentibus et concomitantibus iudicium. Ut autem premuniat omnes, dicit de tribus generationibus, quosdam salvandos, quosdam damnandos in adventu Domini et ideo nullus debet se reputare securum. Prv. 28.c. Beatus vir, qui semper est pavidus. Per iacentes in lecto designantur contemplativi, qui in otio contemplationis, quasi in lecto quiescunt. Per molentes in in mola, intelliguntur coniugati. Mola enim in circuitu volvitur, ideo per molam fortune volubilitas exprimitur. Sepe enim coniugati in fortune rota et volubilitate versantur. Nam iuxta verbum Apostoli, coniugatus divisus est, ut partim serviat Deo, partim mundo, incumbit enim ei solicitum esse de uxore et liberis. Per laborantes in agro intelliguntur Prelati. Hi sunt Noe, Daniel et Iob, de quibus dicitur Ez. 14.e. si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel et Iob, ipsi etc. Predicit ergo Dominus hic, quia tempore finalis persecutionis de quolibet statu aliqui salvabuntur, aliqui damnabuntur. Et nota, quia auctores consueverunt appellare adventum iudicis, diem unum. Unde Soph. 1.d. Dies illa, dies ire etc. Et in Evangelio. De die illa nemo scit. Dies autem dicitur pro manifestatione, quia tunc omnia manifesta erunt et conscientie singulorum patebunt singulis. Unde Dn. 7.c. Antiquus dierum sedit etc. Dominus hic vocat noctem pro horrore tribulationis, que iudicis adventum precedet. Tanta namque erit tribulatio tempore Antichristi, ut si fieri posset, moverentur etiam electi. Dicit ergo.
marg.| {i} In illa nocte id est in illa terribili et tenebrosa tribulatione.
marg.| {k} Erunt duo etc. id est in claustro, vel contemplationis otio. Duo vero, non dicit dualitatem personarum, sed diversitatem affectionum, seu intentionum.
marg.| {l} Unus assumetur ad g loriam, ut sit pondus in verbo talem Deus assumet, id est ad se sumet.
marg.| {6. 238vb}{m} Et alter relinquetur ad p enam. Hi sunt duo passeres, quorum alter occiditur, alter avolare permittitur: Lv. 14.a. Chrysostomus Mihi videtur, quod in nocte erit adventus. Item Chrysostomus Monstrat, quod nec omnes divites pereunt, nec pauperes salvantur universi, sed ex his et ex illis salvantur et pereunt.
marg.| {n} Due erunt molentes in unum Mt. 24.d. In mola una, per quam significatur solicitudo temporalis, que pertinet ad coniugatos, qui in feminino genere designantur, ut aliis esse subiecti ostendantur, vel propter infirmitatem et fecunditatem vocat feminas. Ad hanc molam positus est Samson: Idc. 16.e. derisionem sui et excecationem. Interpretatur autem Samson Sol eorum et significat Theologum, vel virum religiosum, qui circa curas negotiorum temporalium excecatur, immo occiditur. Unde legitur Idc. 9.g. quod mulier, id est cupiditas fragmen mole desuper iaciens, Abimelech interfecit. Non autem omnes, qui ad hanc molam sunt, occiduntur, immo quidam salvantur, ut qui legitime utuntur matrimonio et temporalia possident quasi non habentes, ea bene administrando et ad eterna suspirando, ut Abraham, Isaac, Iacob, Iob. et consimiles. Ideo sequitur.
marg.| {o} Una assumetur ad g loriam.
marg.| {p} Et altera relinquetur ad p enam eternam, illi, scilicet qui in incerto divitiarum spem ponunt. Nota, est mola virtutis. Dt. 24.b. Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem. molam etc. Item status coniugatorum, ut hic. Item occupatio terrena. Is. 47.a. Tolle molam et mole farinam. Item oppressio. Is. 3.c. Facies pauperum commolitis. Item pena gravissima, sup. eod. a. Mola asinaria circa collum. Item effeminatio. Idc. 16.c. Clausum in carcere molere fecerunt, he, id est fornicarie. Sequitur ?
marg.| {q} Duo non homines, sed duo genera prelatorum, aut predicatorum, quidam boni, quidam mali, erunt.
marg.| {r} In agro id est in Ecclesia, quam ad modum agri oportet excoli et arari aratro predicationis et seminari semine verbi Dei et boni exempli. Prv. 31.b. Consideravit agrum fortis mulier, id est sapientia Dei et emit illum pretio sanguinis sui 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. In hoc agro crescunt lilia virginum, viole confessorum, rose martyrum, obsequia obedientium. Et breviter extra hunc agrum nihil fructiferum crescit. Gn. 27.d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
marg.| {s} Unus assumetur ad g loriam, qui propter Deum in agro fideliter laboraverunt. 1Tim. 3.c. Qui bene ministraverint, gradum bonum sui acquirent. Mt. 25.b. Euge, serve bone et fidelis, quia etc.
marg.| {t} Et alter relinquetur ad p enam eternam, ut qui male, aut negligenter administraverunt. Ier. 24.b. Maledictus, qui opus Dei facit negligenter. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri etc.
marg.| {x} Respondentes Apos toli dubitantes de verbo Domini.
marg.| {x} Dicunt illi: ubi, Domine Beda.: Assumentur, supple, vel relinquentur.
marg.| {y} Qui dixit eis, ubicumque etc.  Disc ipuli duo querunt, scilicet relinquentur, vel assumentur. Sed Dominus unum respondet, reliquum subticet, quia ex altero patet: Dicit enim electos assumendos in celo, dans intelligere reprobos relinquendos in inferno. Dicit ergo:
marg.| {z} Ubicumque fuerit corpus Chri stus in corpore humano, Christus Deus et homo, non umbra corporis, sed verum corpus:
marg.| {a} Illuc congregabuntur Aquile id est sancti, secundum utrumque statum Aquile comparabiles. Nam in presenti statu carne Dominica reficiuntur, sicut Aquila carnibus vescitur et in futuro statu renovabuntur, sicut Aquila post senium reiuvenescit. Beda. Ubi fuerit Dominus corpore, congregabuntur electi, qui eius Passionem humiliter imitando, tamquam de carne eius satiantur, quorum per resurrectionem renovabitur, ut Aquile iuventus. Iob. 39.d. Ubicumque fuerit cadaver, statim adest. Iob. 6.d. Sicut Aquila volans ad escam. Chrysostomus: Aquile, Angeli, Martyres, Sancti. Ambrosius. Nonne tibi videntur Aquile circa corpus, Maria Magdalene, Maria Iacobi et Salome circa sepulchrum ? Sed sacerdotes moderni, tamquam milvi, aut vultures ad cadavera mortuorum congregantur. ISIDORUS. Vultur dicitur, quasi vultum habens torvum, in quo significatur prava intentio Sacerdotum. Iob. 28.a. Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_17)

Notes :