Capitulum 10
Numérotation du verset
Hbr. 10,1
Umbram enim
habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum,
per singulos annos eisdem1 ipsis hostiis quas
1 eisdem] hisdem
Weber
offerunt indesinenter,
numquam potest accedentes
perfectos facere,
Numérotation du verset
Hbr. 10,2
alioquin
cessassent2
2 cessassent] non
praem. Weber
offerri, ideo
quod nullam ultra haberent3 conscientiam peccati, cultores semel mundati,
3 ultra haberent] ultra haberent
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,3
sed in ipsis commemoratio
peccatorum per singulos annos fit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,4
Impossibile enim est sanguine hircorum et taurorum4 auferri peccata.
4 hircorum -et- taurorum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,5
Ideo ingrediens mundum dicit :
hostiam
et oblationem
noluisti
corpus autem
aptasti mihi,
Numérotation du verset
Hbr. 10,6
holocaustomata
et pro peccato
non placuerunt tibi5
5 placuerunt tibi] tibi placuit
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,7
Tunc
dixi :
ecce venio.
scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam Deus6.
6 facerem...Deus] faciam Deus voluntatem tuam
Weber
In capite7 libri
7 capite] capitulo
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,8
Superius dicens :
quia hostias, et oblationes, et holocaustomata et pro peccato noluisti,
nec placita sunt tibi que
secundum legem offeruntur,
Numérotation du verset
Hbr. 10,9
tunc dixi8 : ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam aufert primum
8 dixi] dixit
Weber
ut sequens
statuat.
Numérotation du verset
Hbr. 10,10
In qua voluntate
sanctificati sumus
per
oblationem corporis Iesu Christi9 semel10
9 Iesu Christi]
inv. Weber
|
10 semel] in
praem. Weber
|
Numérotation du verset
Hbr. 10,11
Et omnis quidem
sacerdos
presto est
quotidie ministrans,
et easdem sepe
offerens hostias,
que numquam
possunt auferre peccata,
Numérotation du verset
Hbr. 10,12
hic autem
unam pro peccatis
offerens hostiam,
in sempiternum sedet11 in dextera Dei,
11 sedet] sedit
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,13
de cetero
exspectans
donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius.
Numérotation du verset
Hbr. 10,14
Una enim oblatione
consummavit
in eternum12 sanctificatos.
12 eternum] sempiternum
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,15
Contestatur autem
nos
et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit :
Numérotation du verset
Hbr. 10,16
hoc testimonium13
13 testimonium] autem testamentum
Weber
quod testabor ad illos
post dies illos dicit Dominus dabo14
14 dabo] dando
Weber
leges meas
in cordibus eorum,
et in mente eorum
superscribam eas,
Numérotation du verset
Hbr. 10,17
et peccatorum
et iniquitatum eorum
iam
non recordabor
amplius.
Numérotation du verset
Hbr. 10,18
Ubi autem horum remissio,
iam non oblatio pro peccato.
Numérotation du verset
Hbr. 10,19
Habentes itaque,
fratres, fiduciam in introitum15 sanctorum in sanguine Christi,
15 introitum] introitu
Weber
Numérotation du verset
Hbr. 10,20
quam
initiavit nobis
viam novam
et viventem
per velamen,
id est carnem suam,
Numérotation du verset
Hbr. 10,21
et
sacerdotem
magnum
super domum Dei :
Numérotation du verset
Hbr. 10,22
accedamus16
16 accedamus] + cum
Weber
vero
corde
in plenitudine fidei,
aspersi corda
a conscientia mala,
et abluti corpus aqua munda,
Numérotation du verset
Hbr. 10,23
teneamus spei nostre
confessionem indeclinabilem.
Fidelis enim est qui repromisit,
Numérotation du verset
Hbr. 10,24
et consideremus
invicem
in provocationem caritatis,
et bonorum operum,
Numérotation du verset
Hbr. 10,25
non deserentes
collectionem nostram,
sicut consuetudinis est 17
17 consuetudinis est]
inv. Weber
quibusdam
sed consolantes,
et tanto magis
quanto videritis
appropinquantem diem.
Numérotation du verset
Hbr. 10,26
Voluntarie enim peccantibus nobis
post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia.
Numérotation du verset
Hbr. 10,27
Terribilis autem
quedam exspectatio iudicii,
et ignis emulatio
que consumptura est adversarios.
Numérotation du verset
Hbr. 10,28
Irritam
quis faciens
legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
moritur :
Numérotation du verset
Hbr. 10,29
quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit,
et sanguinem
testamenti
pollutum duxerit,
in quo sanctificatus est
et Spiritui gratie contumeliam fecerit ?
Numérotation du verset
Hbr. 10,30
Scimus enim qui dixit :
mihi vindictam
et ego retribuam18.
18 et...retribuam] ego reddam
Weber
Et iterum : quia iudicabit
Dominus populum suum.
Numérotation du verset
Hbr. 10,31
Horrendum est incidere
in manus Dei viventis,
Numérotation du verset
Hbr. 10,32
rememoramini
autem pristinos dies,
in quibus illuminati,
magnum certamen sustinuistis passionum,
Numérotation du verset
Hbr. 10,33
et
in altero
quidem
opprobriis et tribulationibus spectaculum facti,
in altero autem
socii
taliter conversantium effecti.
Numérotation du verset
Hbr. 10,34
Nam
et vinctis
compassi estis,
et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio
suscepistis,
cognoscentes vos habere meliorem et
manentem substantiam.
Numérotation du verset
Hbr. 10,35
Nolite itaque
amittere confidentiam vestram
que magnam
habet
remunerationem.
Numérotation du verset
Hbr. 10,36
Pacientia enim
vobis necessaria est,
ut
voluntatem Dei facientes reportetis
promissionem.
Numérotation du verset
Hbr. 10,37
Adhuc enim modicum
aliquantulumque19,
19 aliquantulumque] quantulum
Weber
qui venturus
est
veniet
et non tardabit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,38
Iustus autem meus
ex fide vivit,
quod si subtraxerit se
non placebit anime mee.
Numérotation du verset
Hbr. 10,39
Nos autem
non sumus subtractionis in perditionem,
sed fidei
in acquisitionem anime.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Hbr. 10,1
dist. 1
dist. 1
prol.|
marg.|
Umbram enim.
Probavit quod semel mortuus est Christus, sed
quare
vel semel, quia lex non poterat perfectos facere: ideo Agnus sine macula erat offerendus. [Chrisost.] quasi1: Oblatus est Christus ad exhaurienda peccata, et ita opus erat, quia
lex habens umbram futurorum bonorum,
id est extraneam similitudinem eorum bonorum que futura erant,
non ipsam imaginem rerum,
que melius exprimit {192.478D} rem quam umbra, id est non ipsam veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, umbra quedam est, subtractio enim umbra quedam non imago, cum vero flores ipsos colorum quis imposuerit, tunc imago efficitur. Lex ergo umbram habens, non imaginem,
numquam potest facere perfectos
virtutibus, et beatos pontifices accedentes,
per singulos annos,
in Sancta sanctorum, cum
iisdem hostiis,
quas lex precipit,
quas offerunt indeficienter
id est licet indesinenter offerrent et semper facerent.
1 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,2
marg.|
Alioquin
id est si perfecti fierent,
cessassent
ille hostie
offerri. Ideo
utique
quod cultores semel,
id est perfecte una hostia
mundati, nullam conscientiam peccati,
sed illis semper oblatis semper habent. Una autem hostia Christi perfectos facit, {192.479} etiam si millies peccant, non indigent alia, quia sufficit ad omnia et omnem conscientiam a peccato lavat: quod non vetus. Si enim hoc faceret vetus non esset opus iterari. Sicut medicamentum cum fuerit forte, et salutis efficax, et valens cunctam valetudinem replere semel impositum totum operatur; si vero semper apponitur manifestum iudicium est non contulisse: sic, quia illis sacrificiis nemo curabatur frequenter offerebantur, quia enim prima hostia nil valebat, ideo etiam secundo offerebatur que quia nil proficiebat offerebatur et alia. Erat enim hostiarum frequentatio non culparum consumptio.
Numérotation du verset
Hbr. 10,3
marg.|
Sed
potius
in ipsis
hostiis
per singulos annos
oblatis,
fit commemoratio peccatorum,
quia pro eis offeruntur. Et ita constat habere peccatum offerentes {192.479} illas hostias in quibus est commemoratio peccatorum, non absolutio infirmitatis; accusatio non virtutis ostensio. Propter infirmitatem ergo ostendendam, et ut memoria peccatorum fieret, imperavit Deus illa semper offerri. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? offerimus quidem. [CHRYSOSTOMUS.] Ceterum, et si nos quotidie offeramus ad recordationem mortis eius faciamus; et una hec hostia est, non multe, quia semel tantum oblata est. [AMBROSIUS] Hoc autem sacrificium exemplum est illius, in idipsum semper offerimus, nec a multis hominibus multi Christi offeruntur, sed unus ubique est Christus. Et hic plenus existens, et illic plenus. Ubique unum est corpus quod offertur, ita et unum sacrificium non multa, pontifex noster hostiam {192.479} mundantem, nos obtulit; ipsam nos offerimus, et nunc et tunc oblata numquam consumi potest. Quod nos agimus, recordatio sacrificii est. Nec causa sue infirmitatis repetitur, quia perficit hominem, sed nostre, quia quotidie peccamus. In legalibus ergo hostiis erat commemoratio non abolitio. Hic autem peccatorum deletio et virtutis consummatio, et infirmitatis nostre ostensio. Et celebratur duabus de causis, scilicet et pro nostra infirmitate, ut dictum est, et ut maior Christi dilectio nostris infigatur mentibus, cum recolimus quanta pro nobis gessit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,4
marg.|
Impossibile est.
quasi2: In ipsis commemoramus nos esse in peccato; nam
impossibile sanguine
{192.479}
taurorum et hircorum auferri peccata.
2 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,5
marg.|
Ideo
etc. quasi3: Quia Christi hostia sufficit, et Vetus Testamentum perfectum non facit,
ideo
ad confirmandum nos Deus
ingrediens mundum,
id est homo factus per quod visibilis in mundo apparuit,
dicit,
verbis vel rebus loquens Patri sic: O Pater, hostiam de animalibus, et oblationem de aliis
noluisti,
a tempore passionis,
corpus autem,
quod pre omnibus sacrificiis est,
aptasti mihi,
id est aptum et idoneum corpus mihi dedisti, quia sine peccato; et passibile et mortale, quod valeat offerri in redemptionem omnium. Ablata ergo sunt signa quia exhibita est veritas tunc cum tempus fuit, ut illa {192.480} auferrentur, et veritas veniret. Nec umquam in odoribus illis delectatus est 255 Dominus, nisi in fide et desiderio offerentis.
3 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,6
marg.|
Precepit tamen hec sibi offerri potius quam offerrentur idolis, imposuitque in servitutem nec in iustificationem, et ut figura essent futuri, de quorum reprobatione adhuc addit, dicens:
Holocautomata,
que aliis sacrificiis digniora videbantur que tota comburebantur,
et pro peccato
fiebant. Quedam enim non pro peccato fiebant. Illa, inquam, que ceteris erant digniora,
non tibi placuerunt,
ex quo veritas venit. [HIERONYMUS.] A tempore enim passionis, in qua consummatio omnium hostiarum, ceperunt illa displicere. Ante numquam ea destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis fuit presentatus. In figuris illis {192.480} veritas prenuntiabatur. Celebrabant figuras future rei, multi scientes, sed plures ignorantes, que cessare debebant re exhibita. Unde subdit:
Numérotation du verset
Hbr. 10,7
dist. 2
dist. 2
prol.|
marg.|
Tunc,
scilicet quando vidi omnia illa tibi displicere, et corpus idoneum ad hoc mihi datum,
dixi: Ecce,
sine aliqua retardatione
venio
ad me offerendum, ipse offerens; ipse oblatio est. Cuius rei sacramentum quotidianum voluit esse Ecclesie {192.480} sacrificium; huius veri sacrificii multiplicia variaque signa erant sacrificia prisca. Per illa multa sacrificia hoc unum significabatur, quasi multis verbis una res diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. Huic summo veroque sacrificio cuncta sacrificia cesserunt, ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret peccatorum remissio, id est per hominem Christum.
marg.|
Unde ait: Venio ad me offerendum,
ut faciam,
et compleam,
voluntatem tuam,
scilicet ut quod lex non potuit per me compleatur, quia tu es Deus meus, in quantum homo sum. Ideo venio ad implendam voluntatem tuam. Quia ita
scriptum est,
id est prefinitum,
de me in capite libri,
id est consilio {192.481A} deitatis que est meum caput, qui sum liber humani generis, in quo legant omnia sibi necessaria: et ideo non est opus lege. Vel scriptum est in capite libri, id est in primo psalmo,
Beatus vir:
Qui caput Psalterii dicitur.
Numérotation du verset
Hbr. 10,8
marg.|
Superius dicens.
Quid sentiat de illa Scriptura, Apostolus aperit hic. quasi4: Non solum notat veteres hostias hec auctoritas non fecisse perfectos, sed solam hostiam Christi etiam abolitionem Veteris Testamenti et constitutionem Novi, si diligenter notantur verba, quia
superius
Propheta,
dicens: Oblationes et holocausta, et pro peccato
iam
noluisti,
et si prius,
nec placita sunt tibi que tamen offerentur secundum legem.
Hoc dicit, ne viderentur ideo displicere, quia non secundum legem offerentur.
4 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,9
marg.|
Hec, inquam, dicens addit: {192.481}
Tunc dixi: Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
Et hec dicens,
aufert primum
sacrificium et cum eo Vetus Testamentum quod per Moysen datum est,
ut statuat,
quasi stabile,
sequens,
id est novum sacrificium, et cum eo Novum Testamentum, id est Evangelium.
Numérotation du verset
Hbr. 10,10
marg.|
In qua voluntate,
id est in sui oblatione secundum voluntatem Dei facta,
sanctificati sumus,
id est peccatorum purgatione facta reconciliati Deo, scilicet
per oblationem corporis Iesu Christi semel
factam. Et ideo hoc statuto primum cadit, quia hoc non potuit prestare.
Numérotation du verset
Hbr. 10,11
marg.|
Et omnis.
Amplius exponit virtutem huius hostie. Et ne videretur sanguis per pontifices semel in anno oblatus minus profuisse,
et
sacrificia
quotidie
facta per sacerdotes perfectos facere, hoc addit. quasi5: Pontifex {192.481} per singulos annos offerens non pervenit ad consummationem, sicut etiam
omnis quidem sacerdos
legis,
presto est,
ut spontaneus,
quotidie ministrans
orationes et munera multa,
et easdem hostias
de animalibus
sepe offerens,
quia non integre mundant. Unde subdit:
Que numquam,
id est nullo tempore quantumcumque fiant,
possunt auferre peccata,
a conscientia. Nota quod ministrare est famulorum, sedere est dominorum. Ideo illos famulos ostendit Apostolus, Christum vero Dominum, quem subsequenter dicit sedere, subdens:
5 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,12
marg.|
Hic autem,
scilicet Christus, cuius hostia sufficiens est,
pro peccatis
omnium
offerens
unam
hostiam,
que salvare potest peracta obedientia,
sedet,
id est {192.481} quiescit et regnat,
in sempiternum in dextera Dei,
id est in potioribus bonis, non enim iterum laborare, et iterum offerre eget. Bene ergo potest consummare qui sic meruit exaltari.
Numérotation du verset
Hbr. 10,13
marg.|
Sedet, dico,
de cetero,
id est de eo quod restat, scilicet de gloria bonorum et pena malorum,
exspectans,
non ita ut aliquid pro sua vel suorum imperfectione patiatur, sed sine sui passione differt et tolerat,
donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius,
id est plene subiiciantur et appareant, subiecti ei. Hoc et modo potest facere; sed patitur usque ad commune iudicium, nisi inimici vere scabellum eius erunt, quia et si modo repugnant ei, et non videantur subiici tunc omnibus apparebunt ei subiecti cuius imperio suberunt penis.
Numérotation du verset
Hbr. 10,14
marg.|
Una enim.
Ideo unam tantum obtulit hostiam, {192.482} quia una oblatio est, et a peccato sanctificavit electos.
Et sanctificatos
in omnibus virtutibus
consummavit.
Et hoc
in sempiternum,
scilicet quamdiu durabit hoc seculum.
Numérotation du verset
Hbr. 10,15
marg.|
Contestatur autem.
quasi6: Non solum ego hoc affirmo, sed etiam
sanctus Spiritus contestatur nobis,
id est verba nostra confirmat de sanctificatione.
6 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Postquam enim.
quasi7: Vere testatur; vera enim que promittit, et non nisi iusta precipit, id est Novum Testamentum
postquam dixit
Spiritus sanctus in Ieremia:
7 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,16
marg.|
Hoc autem
est Testamentum Novum, scilicet
quod testabor ad illos: Post dies illos,
mihi prenuntiatos,
dicit Dominus,
addidit:
Dando.
quasi8: Postquam illud dixit, scilicet quod non valet ad probationem nostram, adiecit hec alia que corroborant {192.482} utrumque quod diximus, scilicet:
Dando leges meas,
quod pertinet ad consummationem.
8 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,17
marg.|
Et iterum:
Peccatorum eorum iam non recordabor amplius;
quod pertinet ad sanctificationem. Et ita per auctoritatem Ieremie, confirmat utrumque quod dixerat. Litteram sic prosequere: Testabor, dico, dando leges meas, non sicut patribus dedi in tabulis lapideis, sed
in cordibus,
id est intellectibus illorum,
et in mentibus,
id est in voluntatibus
eorum superscribam eas,
scilicet precepta mea, non dicit scribam, sed superscribam, quia leges ille super vires hominis sunt, in quarum scilicet completione nullus sufficeret, nisi ope gratie. Ecce in his dicitur quod consummat virtutibus, deinde subdit de sanctificatione dicens et peccatorum que in se,
et iniquitatum eorum,
{192.482} que contra proximum fiunt, iam, id est post tempus gratie, non recordabor ad eternam penam, amplius, scilicet nec in futuro. Ecce hic dicitur quod sanctificat.
marg.|
Vel ita distingue litteram, eadem manente sententia. Postquam dixit hoc est testamentum quod testabor ad illos. Post dies illos, dicit Dominus: Testabor, dico, dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas, subintulit, et peccatorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius. Et ideo iam non est necessaria hostia. Quod aperit subdens:
Numérotation du verset
Hbr. 10,18
dist. 3
dist. 3
prol.|
marg.|
256
Ubi autem.
Hic ostendit quod non solum ex hac auctoritate videri potest, quod Iesus sanctificat et consummat, sed etiam quod oblatio iam post tempus {192.483} gratie non est facienda pro peccato, quia facta est remissio. quasi9: Ecce hic dicitur remissio peccatorum facta,
ubi autem horum iam remissio, non est
facienda
oblatio
pro peccato, id est cessat oblatio legalis.
9 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,19
marg.|
Habentes itaque.
Finito grandi sermone de pontifice magno, eiusque nova lege et sacrificio, que veteribus pretulit, subditur moralis instructio, in qua eos hortatur ad multa, sed maxime ad fidem, patientiam, pacem, munditiam, et fraternitatis caritatem, et infert ex omnibus superioribus. quasi10: Quia una hostia consummat, et quia nobis est, scilicet or. m. (
sic
) et quia ostensa est tanta distantia, quod illa minora hec maiora sunt. [CHRYSOSTOMUS.] Itaque, o fratres, habemus
fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
id est {192.483} certi sumus quod intrabimus in Sancta sanctorum celestia per sanguinem Christi,
10 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,20
marg.|
quam
viam, id est quem introitum,
initiavit nobis
Christus, qui primus ascendit, et per hoc certi sumus de nobis,
viam
dico
novam,
quia nullus ante illum intravit,
et viventem,
id est permanentem, perviam, quia postea nulli fidelium clausa fuit, et illam viam aperuit, et per viam conservavit.
Per velamen,
id est per
carnem suam.
Que dicitur velamen, quia ipsa caro velabat et celabat deitatem. Vel ideo dicitur velamen, quia sub velamine fidei sumitur a fidelibus. quasi11: Per hoc permanet via illa pervia, quia sumunt fideles, ut viaticum carnem Christi velatam omni sensui. Videtur enim panis, et tamen vere est caro Christi: {192.483} Quod fit ut augeatur fidei meritum, quia non habet fides meritum, cui humana ratio, id est humanus sensus prebet experimentum. Per velamem ergo, id est carnem que velata sumitur, permanet via pervia, et per hoc quod ille sacerdos semper interpellat pro nobis.
11 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,21
marg.|
Unde subdit:
Et
per
sacerdotem,
scilicet Christum pre omnibus,
magnum super domum,
id est populum
Dei,
et hanc habentes fiduciam, accedamus.
Numérotation du verset
Hbr. 10,22
marg.|
Vel ita: et sacerdotem magnum. quasi12: Habemus hanc fiduciam, et hanc habentes, et habentes sacerdotem magnum super donum Dei, scilicet qui semper vivit ad interpellandum pro nobis,
accedamus
ad introitum sanctorum,
cum vero corde,
id est cum vero intellectu et non simulato. Et si hoc non potest esse, saltem accedamus
in plenitudine
{192.484}
fidei,
id est in plena fide. Quia nihil horum iam est visibile, nec sacerdos, nec hostia, quod et debemus et possumus, quia sumus
aspersi
corda, id est spirituali aspersione habemus
corda
mundata
a conscientia mala,
id est a conscientia pravitatis. Illi vero corpora tantum habent abluta,
et abluti
sumus
corpus aqua munda,
id est peccatum corporale, scilicet originale quod per carnis concupiscentiam trahitur, ablutum est aqua baptismi. Per hoc ostenditur quod non fides sola, sed bona vita cum virtutibus queritur. Inde hortatur ad ea que conveniunt fidei, subdens:
12 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,23
marg.|
Teneamus.
[AMBROSIUS] quasi13: Et quidquid occurrerit,
teneamus indeclinabilem,
ut non ad terrena declinemus,
confessionem spei nostre,
que est {192.484} de eternis, id est teneamus confessionem et spem que est causa eius, que spes non est vacua, non confundit.
Fidelis enim est,
id est verax in promissis Deus
qui repromisit
ea que speramus: et sicut Deus fidelis est in promissis, ita nos sibi vult fideles esse in promissis nostris.
13 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,24
marg.|
Teneamus dico,
et consideremus invicem,
alter, scilicet alterum, non ut invideat et insidietur, sed
in provocatione caritatis
que in animo est,
et bonorum operum,
scilicet ut alter alterius exemplo, provocetur ad dilectionem, et bene operandum. Et est sensus: Fidem et confessionem habeamus quantum ad nos, et consideremus invicem, scilicet perfecti minores eos hortando et minores perfectos imitando eos.
Numérotation du verset
Hbr. 10,25
marg.|
Consideremus nos invicem dico,
non deserentes
tempore persecutionis, {192.484}
collectionem nostram,
id est collectos in fide nobiscum,
sicut est consuetudinis quibusdam
vestrum, qui vel timore persecutionis cedunt, vel propria presumptione a peccatoribus vel imperfectis, ut iusti videantur recedunt. Culpat ergo scindentes unitatem caritatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis sue, qui potius suo exemplo debuerunt consolari alios. Unde subdit:
Sed
potius
consolantes
eos. Consolatur laborantem qui pariter in labore consistit, quia sublevatio laboris est visio collaborantis, ut in itinere fit. Et
tanto magis
consolemur,
quanto
magis
videritis diem
retributionis per passionem
appropinquantem.
quasi14: Quo propiores estis fini et premio retributionis, aut {192.484} tanto magis instate, ne quis culpa vestra desit.
14 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,26
marg.|
Voluntarie enim.
quasi15: Caritas utique tenenda est, et a malis cessandum.
Voluntarie enim peccantibus nobis,
id est nobis in voluntate peccandi manentibus,
non relinquitur hostia pro peccatis,
id est non prodest Christus, qui est hostia, pro peccatis. Non relinquitur, dico,
iam,
scilicet in hoc presenti; per quod constat quod nec in futuro. Non relinquitur iam dico,
post acceptam notitiam veritatis,
id est postquam venissemus ad fidem per quam quidam securi sunt, quasi numquam perituri sint. Et attende quod non ait volentibus peccare, sed
voluntarie peccantibus,
quia voluntarius est qui in aliquo assiduus est, volens qui ad tempus; per hoc ergo significat perseverantes usque in finem. [CHRYSOSTOMUS.] {192.485}
15 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita, iam non relinquitur hostia pro peccatis, id est non iterum immolabitur Christus, qui est hostia pro peccatis, id est non relinquitur locus secunde hostie, sicut in veteri lege datum est sepius offerri hostias pro peccato. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccato: quod semel factum est, et secundo non est opus, sed magis opus est manere in fide et veritate. Quod si non facis, iudicium damnationis te exspectat, nisi per penitentiam renovaris. Et ideo subdit:
Numérotation du verset
Hbr. 10,27
marg.|
Terribilis autem.
Sed sciendum quod hic quidam exsurgunt, horum verborum occasione penitentiam auferentes, quasi per penitentiam non valet peccator post lapsum surgere secundo et tertio, et deinceps. Verum in hoc penitentiam non excludit, {192.485} nec propitiationem que fit per penitentiam. Non enim inimicus est ita salutis nostre, sed secundum excludit baptismum; non enim dicit: Non est ultra penitentia vel remissio, sed hostia, id est crux secunda que una suffecit, volens ne ultra hoc exspectemus, sed peniteamus.
Terribilis autem.
quasi16: Non relinquitur hostia pro peccatis, sed relinquitur quedam
terribilis exspectatio iudicii;
hec pena interim est,
et ignis emulatio,
id est infestatio, id est ignis infestans
que consumptura est adversarios
Christi. Quod probat per minus.
16 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,28
marg.|
Nam
quis faciens irritam,
id est prevaricans legem Moysi,
duobus vel tribus testibus
convictus,
sine ulla miseratione moritur,
morte quam lex precipit. [HIERONYMUS.] {192.485} Quid ergo illi facient contra quos perhibebunt angeli testimonium et sancti et propria conscientia: quasi17: Multo gravius punientur?
17 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,29
marg.|
Unde subdit.
Quanto
ergo
magis
illum
putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit,
id est vilipenderit, si non sufficere credat ad salutem, sed animalia,
et sanguinem Christi
confirmatorem Novi Testamenti,
pollutum duxerit,
id est peccatum purgare non valentem.
In quo
tamen
sanctificatus est,
id est remissionem accepit, et ita contra eum graviter peccat. Pollutum enim sanguinem Christi ducit, qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi: ita pollutus est, et nos polluit, si ab eo unde est remissio nos retrahit.
marg.|
Et spiritui gratie,
id est Spiritui sancto {192.485} gratis dato, vel qui dat gratiam,
contumeliam facit.
Spiritui contumeliam facit, qui remissionem quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel qui eum male vivendo a se abiicit. Vel conculcat ille Christum, qui libere peccat absque timore et penitentia; et qui eo indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et penitere negligit. Spiritui est iniurius qui eius beneficium grate non suscipit.
Numérotation du verset
Hbr. 10,30
marg.|
Scimus enim.
quasi18: Vere talis punietur,
scimus enim
illum, id est quam verus et potens est ille,
qui dixit: Mihi servate vindictam
iniuriarum vestrarum,
et ego reddam.
Si alienas vindicat iniurias et suas, iterum Scriptura dicit,
quia Dominus iudicabit
purgando, separando a malis
populum suum,
quanto magis puniet {192.486} inimicos.
18 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,31
marg.|
Horrendum.
quasi19: Dominus puniet inimicos, et non leniter. Et ideo
horrendum est incidere in manus Dei,
id est incidit ille qui non providet, sed subito deprehenditur. Dei dico
viventis,
scilicet qui semper est efficax et potens facere quod vult.
19 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,32
marg.|
Rememoramini,
sicut optimi medicorum cum alios secuerint, et per incisionem doloris augmentum fecerint, solatium mitioribus medicaminibus afferunt et remedium; illi loco, ubi dolor inest, et perturbatam refovent animam: sic Apostolus facit, postquam concussit animas eorum et terruit, refovet eos per laudem priorum, scilicet rememorando priora eorum bona, ut facilius excitet ad cetera. quasi20: Ut autem non incidatis in manus Dei, rememoramini
pristinos dies.
quasi21: Diu {192.486} est quod credidistis, et ideo magis assueti estis,
in quibus
diebus vos
illuminati
fide pro qua venit tribulatio,
sustinuistis magnum certamen passionum.
Passiones enim quasi contra eos certabant ut patientiam et fidem extorquerent. Si autem rudes sustinuerunt, turpe est, si modo deficiunt. Passiones autem erant eis, tum ex propriis doloribus, tum ex doloribus aliorum quibus compatiebantur. Unde subdit:
Et in altero.
quasi22: Sustinuistis magnum certamen, et ita magnum certamen,
et,
id est quia,
in altero quidem,
id est in altera parte certaminis, scilicet
in opprobriis et tribulationibus
propriis, vos ipsi patientes
facti
estis
spectaculum
omnibus, quod gravissimum est. Grave enim est {192.486} opprobrium, sed gravius est cum spectaculum omnibus fit, et non secreto exprobratur.
20 Quasi] + dicat
PL
21 Quasi] + dicat
PL
22 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,33
marg.|
In altero autem,
id est in altera parte certaminis, scilicet in dolore quem habetis pro aliis, estis
effecti socii taliter conversantium,
id est assidue patientium, quo exemplo pati debetis, id est assidue patientium, quo exemplo pati debetis, id est compassi estis apostolis et aliis huiusmodi. Et est sensus: Certamen passionis susustinetis, et in propriis passionibus, et in compassionibus 257 aliorum. Et he sunt due partes certantium contra vos passionum, et vere socii facti estis.
Numérotation du verset
Hbr. 10,34
dist. 4
dist. 4
prol.|
marg.|
Nam et vinctis,
qui non poterant sibi necessaria querere,
compassi estis,
subministrando necessaria pro qua causa vestris vobis ablatis compassi estis. Et hoc est quod subdit:
Et rapinam bonorum vestrorum suscepistis.
quasi23: Donum Dei. Et hoc,
cum gaudio,
quia sperastis meliora, scilicet eterna. Unde subdit, vos dico,
cognoscentes vos
{192.487}
habere meliorem, et manentem substantiam,
id est vitam eternam.
Nolite.
quasi24: Quia sic passi estis et confisi de substantia meliori et manente.
23 Quasi] + dicat
PL
24 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,35
marg.|
Nolite,
dico,
amittere
per impatientiam
confidentiam vestram, que
non modo in futuro habebit, sed etiam iam
habet,
dum sperat,
magnam remunerationem.
Et ideo non est levis eius amissio. Ad hoc autem ut non amittatis, hoc unum vobis opus est, scilicet patientia.
Patientia enim nobis est necessaria.
Hic ostendit quomodo iam non amittatur confidentia, scilicet si patientia habeatur.
In patientia
enim, inquit, Dominus,
possidebitis animas vestras.
(Lc. 21).
Ideo ait
patientia nobis necessaria est, ideo
ut
per eam
voluntatem Dei facientes, reportetis
in futuro, qui hic seminatis
promissionem,
id est {192.487} vitam promissam.
Numérotation du verset
Hbr. 10,37
marg.|
Adhuc enim.
quasi25: Tenenda est patientia, nam nec longa est, tribulatio vero vehemens Et hoc est quod ait,
adhuc enim modicum,
id est parvo tempore,
et aliquantulum,
id est non vehementer patiendum est et mox,
qui venturus
quandoque
veniet
retributor,
et non tardabit,
quia in martyribus post mortem statim gloria datur in quibus nihil purgandum est, per quod differantur a gloria.
25 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,38
marg.|
Iustus autem.
Hic dicit quod per solam fidem, si patiendi necessitas non ingruat, salus datur, ad quod confirmandum inducit verba Dei loquentis per prophetam Habacuc. quasi26: Non solum ille qui patitur sed etiam qui solam fidem habet si non imminet passio salvabitur, quia ita dicit Dominus {192.487} per prophetam:
Iustus meus,
id est apud me aliquis,
ex fide,
per hoc
vivit,
id est vivet in futuro, vita eterna quam meretur fide. Ecce quantum valet fides que sola salvat; et quod ex fide vivat per contrarium ostendit, quia si subtrahit se a fide non vivit. Unde subdit:
Quod si se subtraxerit.
26 Quasi] + dicat
PL
marg.|
Vel ita: Iustus autem. quasi27: Veniet Dominus et non tardabit. Interim autem dicit Dominus: Iustus meus, scilicet qui per me est iustus, non per carnales observantias. Vivit ex fide, non per speciem. Et ideo huc ne querat coronam, sed ferat laborem.
Quod si.
quasi28: Vere ex fide est vita, quia acquisitio est anime, et vere. Quod, id est quia
si subtraxerit se
aliquis,
non placebit anime mee,
id {192.487} est voluntati Dei.
27 Quasi] + dicat
PL
28 Quasi] + dicat
PL
Numérotation du verset
Hbr. 10,39
marg.|
Nos autem.
quasi29: Ille qui subtrahit se a fide non vivet. Nos autem
non sumus filii subtractionis in perditionem,
id est apostasie, per quam perditur anima, quia nondum prorsus apostataverant, sed fide geniti erant. Unde subdit:
Sed
sumus filii
fidei,
que valet
in acquisitionem:
et ideo nunc non debent se subtrahere a fide. Vel non sumus filii subtractionis, in perditionem, id est paganorum infidelium qui perdendi sunt, sed fidei in acquisitionem anime, id est filii prophetarum fidelium, quorum fides est in acquisitione anime.
29 Quasi] + dicat
PL
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_10)
Martin Morard, ed., Petrus Lombardus, Magna Glossatura (Hbr. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=magna&numLivre=73&chapitre=73_10)
Notes :