Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Act. 20,1 

Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est,
ut iret in Macedoniam.
Numérotation du verset Act. 20,2 

Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset
multo sermone, venit ad Greciam.
marg.|AD GRECIAM. B<EDA>. Que est provincia Achaie. Ad hanc venit Paulus post Macedoniam quia sic proposuerat ut supra dictum est : Transita Macedonia et Achaia ire Hierusalem.3
Ubi cum fuisset1 menses tres facte sunt illi insidie a Iudeis navigaturo
1 fuisset] fecisset Weber
in Syriam,
habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
Numérotation du verset Act. 20,4 

Comitatus est autem eum Sosipater
Pyrrhi
Beroensis,
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus,
et Gaius Derbeus
et Timotheus, Asiani vero Tithicus et Trophimus.
Numérotation du verset Act. 20,5 

Hii cum precessissent,
sustinuerunt2 nos Troade.
2 sustinuerunt] sustinebant Weber
Numérotation du verset Act. 20,6 

Nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis
et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem.
Numérotation du verset Act. 20,7 

In una autem sabbati
cum convenissemus
ad frangendum panem
Paulus disputabat eis profecturus
in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Numérotation du verset Act. 20,8 

Erant autem lampades copiose in cenaculo ubi eramus congregati.
Numérotation du verset Act. 20,9 

Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus
super fenestram
cum mergeretur somno
gravi
disputante diu paulo,
ductus3 somno cecidit de tertio cenaculo deorsum,
3 ductus] eductus Weber
et sublatus
oblatus4 est mortuus.
4 oblatus] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,10 

Ad quem cum descendisset Paulus
incubuit super eum
et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est.
Numérotation du verset Act. 20,11 

Ascendens autem frangensque panem et gustans
satisque allocutus usque ad5 lucem et6 sic profectus est.
5 ad] in Weber |
6 et] om. Weber |
Numérotation du verset Act. 20,12 

Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
Numérotation du verset Act. 20,13 

Nos autem ascendentes
navim navigavimus7 in Asson
7 navigavimus] enavigavimus Weber
inde suscepturi Paulum. Sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
Numérotation du verset Act. 20,14 

Cum autem invenisset8 nos in Asson, assumpto eo venimus Mitilenem.
8 invenisset] convenisset Weber
Numérotation du verset Act. 20,15 

Et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium,
et alia die9 applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
9 die] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,16 

Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum
ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim si possibile sibi esset ut diem Pentecosten
faceret Hierosolymis.
Numérotation du verset Act. 20,17 

A Mileto autem mittens Ephesum,
vocavit maiores natu Ecclesie.
Numérotation du verset Act. 20,18 

Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis : Vos scitis
a prima die qua ingressus sum in Asiam,
qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Numérotation du verset Act. 20,19 

serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et temptationibus que mihi acciderunt ex insidiis Iudeorum.
Numérotation du verset Act. 20,20 

Quomodo vobis10 nihil subtraxerim utilium
10 vobis] om. Weber
quo minus annuntiarem vobis
et docerem vos
publice
et per domus,
Numérotation du verset Act. 20,21 

testificans Iudeis atque gentilibus in Deum penitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.
Numérotation du verset Act. 20,22 

Et nunc ecce alligatus ego
Spiritu
vado in Hierusalem que in ea ventura11 sint mihi ignorans,
11 ventura] eventura Weber
Numérotation du verset Act. 20,23 

nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates
protestatur mihi dicens :
quoniam vincula et tribulationes Hierosolymis12 me manent.
12 Hierosolymis] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,24 

Sed nihil horum vereor nec facio animam meam13 pretiosiorem
13 meam] om. Weber
quam me.
Dummodo ego14 consummem
14 ego] om. Weber
cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratie Dei.
Numérotation du verset Act. 20,25 

Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes
per quos transivi predicans regnum Dei.
Numérotation du verset Act. 20,26 

Quapropter contestor vos hodierna die,
quia mundus sum a sanguine omnium.
Numérotation du verset Act. 20,27 

Non enim subterfugi
quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
Numérotation du verset Act. 20,28 

Attendite vobis
et universo gregi,
in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos
regere
Ecclesiam Dei
quam acquisivit sanguine suo.
Numérotation du verset Act. 20,29 

ego scio
quoniam intrabunt
post discessionem meam
lupi graves in vos non parcentes gregi.
Numérotation du verset Act. 20,30 

Et ex vobis ipsis
exsurgent viri loquentes perversa,
ut abducant discipulos post se.
Numérotation du verset Act. 20,31 

Propter quod vigilate memoria retinentes,
quoniam per triennium
nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Numérotation du verset Act. 20,32 

Et nunc
commendo vos Deo
et verbo gratie ipsius
qui potens est edificare
et dare hereditatem
in sanctificatis omnibus.
Numérotation du verset Act. 20,33 

Argentum et15 aurum
15 et] aut Weber
aut vestem nullius concupivi
Numérotation du verset Act. 20,34 

ipsi scitis, quoniam ad ea que mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus iste.
Numérotation du verset Act. 20,35 

Omnia
hec16 ostendi vobis
16 hec] om. Weber
quoniam sic laborantes
oportet suscipere infirmos,
ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare quam accipere.
Numérotation du verset Act. 20,36 

Et cum hec dixisset, positis genibus17 oravit cum omnibus illis18.
17 genibus] + suis Weber |
18 oravit...illis] cum omnibus illis oravit Weber |
Numérotation du verset Act. 20,37 

Magnus autem fletus factus est omnium,
et procumbentes supra19 collum Pauli osculabantur eum,
19 supra] super Weber
Numérotation du verset Act. 20,38 

dolentes maxime in verbo quod20 dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri, et deducebant eum ad navim.
20 quod] quo Weber

Capitulum 20

Numérotation du verset Act. 20,1 
marg.| Postquam autem cessavit] etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima dicitur quomodo Paulus recedens ab Epheso venit Athenas, inde propter insidias Iudeorum rediit Macedoniam precedentibus eum septem sociis. In secunda de suscitatione iuvenis cadentis de fenestra, ibi :   [Una autem sabbati] In tertia dicitur quomodo venit Miletum convocatis maioribus natu in Epheso, ibi   [Nos autem ascendentes] In quarta agitur de sermone quem fecit Mileti, ibi   [Vos scitis] Dicit ergo :
marg.| {l} Postquam autem etc.   profectus est] ut proposuerat.
marg.| {m} Et exhortatus] Suo more historiam breviat.
marg.| {n} Ad Greciam] Athenas.
marg.| {o} Insidie] obsederunt viam expectantes navigaturum.
marg.| {p} In Syriam] Ierusalem.
marg.| {q} Ut reverteretur] fugiendo insidias.
marg.| {r} Comitatus] nominativi casus.
marg.| {s} Sosipater] Rab. Antiqui sic distingunt. Sosipater Pyrrhi quasi Pyrrhus clarior fuerit quam pater. Vel sic   [Sosipater Pyrrhi] supple filius et interpretatur narrans dispersionem vel salvans dispersos.
marg.| {t} Beroensis] nominativus.
marg.| {u} Aristarchus] suscitans coronam vel mons facture superflue.
marg.| {x} Et secundus] proprium nomen, et interpretatur elevans.
marg.| {y} Derbeus] a loco.
marg.| {z} Et Timotheus] beneficus.
marg.| {a} Tichicus] tacens vel taciturnitas.
marg.| {b} Et Trophimus] dissolutus, vel dissolvens Thalamos.
marg.| {c} Precessissent] recta via, quia non timebant insidias :
marg.| {d} Nos] Paulum Lucam et alios in circuitu venientes.
marg.| {7. 302vb}
marg.| {e} A Philippis] que est prima pars Macedonie.
marg.| {f} Una autem Sabbati] Secunda pars (Una,) id est prima, scilicet, dominica que est prima a Sabbato. Glossa Nomen diei ponitur ut sit preparatio virtutis faciende vel docende.
marg.| {g} Ad frangendum] mysteria celebranda congregati.
marg.| {h} Panem] spiritualem vel corporalem.
marg.| {i} In mediam noctem] quia in crastino iturus erat.
marg.| {k} In cenaculo] quod mystice est altitudo charismatum, nox obscuritas scripturarum. Lampades exquisitio secretorum, dies dominica memoria resurrectionis Christi vel nostre. Hic datur exemplum et via predicatoribus de obscuris lucide predicandi, sicut Gal. 4.c. Abraham duos filios habuit. Et post. Hec sunt duo testamenta.
marg.| {l} Fenestram] ad litteram vel fide.
marg.| {n} Gravi] propter infirmitatem fidei.
marg.| {m} Somno] spirituali vel carnali.
marg.| {o} Disputante] quasi hec est causa dormitationis.
marg.| {p} De tertio] in aliquem errorem Trinitatis. Vel triplex cenaculum, fides, spes caritas sed maior horum est caritas, 1Cor. 13.d. De qua qui cadit moritur.
marg.| {q} Et sublatus] de terra vel pravitate sensus.
marg.| {r} Mortuus] carne vel spiritu. Glossa Inter verba predicationis occurrit occasio curationis, vel dulcedine mirabili sermo firmetur, et vigiliarum labor arceatur, discessuri etiam magistri memoria menti arctius imprimatur.
marg.| {s} Descendisset] de cenaculo vel compatiendo.
marg.| {u} Anima enim ipsius] Glossa Non ex toto abscessit. Contra supra dicitur mortuus.
marg.| Solutio Ly toto dicit totalitatem temporis, quasi abscessit, sed non sic quasi numquam reversura, imo statim. Simile Mt. 9.c. Non est mortua puella sed dormit.
marg.| {x} In eo est] id est erit in proximo. Et loquitur prophetali certitudine, vel hoc dixit postquam iam fuerat amplexatus eum, et sic anima redierat.
marg.| {y} Et gustans] cibum sed parvum. Glossa
marg.| {z} Et consolati] passive.
marg.| Mystice.
marg.| {t} Incubuit super eum et complexus dixit] Gal. 4.c. Quos iterum parturio. Operosior est enim suscitatio peccantium per negligentiam quam per infirmitatem. Hec per istum, illa per Thabitam significatur. Sup. 9.g. Illa die, hic nocte moritur. Illa in cenaculo ponitur. Unde iste cadens moritur. Illa Petro absente, hic doctore presente, illa mox viso Petro resedit, hic tandem mane resurgit orto sole iustitie. Mal. ult. a. Interpretatur autem amans vel fortunatus, quorum alterum resuscitatione tangit.
marg.| {a} Nos autem ascendentes navem] etc. Tertia pars, Paulo per terram eunte.
marg.| {b} In Asson] civitas vel insula.
marg.| {c} Mytilenem] Glossa Insula vel civitas circa Asiam que interpretatur declinans vel transmigrans. Vel (Mytilenem) in civitas est in Cypro Insula.
marg.| {d} Chium] Insula {7. 303ra} vel civitas.
marg.| {a} Miletum] insula est.
marg.| {b} Proposuerat] sed mutavit propositum.
marg.| {c} Ephesum] ad vel preter.
marg.| {d} Pentecosten] scilicet quinquagesimum. Bed. Constat pasche tempus et pentecosten temporibus Apostolorum celebratum.
marg.| {e} Hierosolymis] secundum preceptum legis. Dt. 16.c. Ter in anno. Sed ipse non ad litteram sed solitis nexibus quinquagesimum diem remissionis. Lv. 25.b. Spiritus S. agere festinat. Argumentum quod Episcopi si possunt in solemnitatibus suis debent Ecclesiis interesse.
marg.| {f} Mittens] non navigans.
marg.| {g} Maiores] In Greco : presbyteros.
marg.| {h} Vos scitis] etc. Quarta pars, que dividitur in tres. Primo proponit se exemplum in tribulationibus tam preteritis quam futuris Secundo proponit exemplum diligentie habende circa subditos, ibi   [Quapropter contestor] Tertio ponit se exemplum vitande avaritie, ibi   [Argentum et aurum] Ultimo facta oratione flentibus omnibus ascendit navim.   [Vos scitis] Non gloriatur sed exemplum se proponit ut imitentur.
marg.| {i} A prima die] qua dictum est supra devenit Ephesum.
marg.| {k} Utilium] verborum.
marg.| {l} Annuntiarem] verbo.
marg.| {m} Et docerem] facto.
marg.| {n} Publice] contra hereticos.
marg.| {o} Et per domos] in occulto.
marg.| {p} Alligatus] quasi coactus ad illud iter.
marg.| {q} Spiritu] sancto presciente vel mente mea.
marg.| {r} Mihi] per me vel per alios.
marg.| {s} Ignorans] ex me, sed sciens ex spiritu. Vel (Ignorans) explicite, sciens implicite.
marg.| {t} Per omnes civitates] non tantum in uno loco.
marg.| {u} Protestatur] Aperte ostendit, hec non sibi, sed aliis revelata de se inf. 22.c. In Tyro monebant eum discipuli ne iret Ierusalem, et Agabus.
marg.| {x} Hierosolymis] ut ibi aliquando persecutus est Ecclesiam ibi nunc pro pace Ecclesie doceret.
marg.| {y} Animam] vitam que inspiratur ab anima temporaliter quam pro nihilo ducit, qui eternam vitam expectat.
marg.| {z} Quam me] id est meam animam. Io. 12.d. Qui amat animam suam perdet eam.
marg.| {a} Consummem] more militari, 2Tim. 4.b. Cursum consummavi.
marg.| {b} Gratie] remissionis peccatorum. Vel (Gratie) spiritualis.
marg.| {c} Vos omnes] qui estis in provinciis quibus predicavi.
marg.| {d} Quapropter] quia non videbitis.
marg.| {e} Contestor] testamentum relinquo hoc.
marg.| {f} Quia mundus] quia non peperci vitiis quin ferirem. Greger. Tot occidimus quot ad mortem {7. 303rb} ire quotidie tepidi et tacentes videmus.
marg.| {g} Omnium] vestrum.
marg.| {h} Subterfugi] pretermisi aliquem sermonem doctrine.
marg.| {i} Consilium] maxime de incarnatione.
marg.| {k} Attendite] maioribus natu dicit, id est vos et gregem custodite ab hereticis.
marg.| {l} Episcopos] speculatores, non propter nomen solum vel honorem, sed.
marg.| {m} Regere Ecclesiam Dei] non vestram non quod una civitas plures habuerit Episcopos, sed quos supra presbyteros Ephesi, nunc dicit episcopos, coniunctus est enim gradus in multis similis.
marg.| {n} Sanguine] scilicet non parvo peccato. Apc. 1.b. Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo Beda : non dubitat sanguine Dei dicere propter unionem persone in duabus naturis pro qua dicitur filius hominis qui est in celo. Io. 3.b. contra Nestorium.
marg.| {o} Ego scio] ideo attendendum.
marg.| {p} Intrabunt] qui deforis sunt ex ecclesiis.
marg.| {q} Post discessionem] de mundo, quasi tunc erit timendum cum abero.
marg.| {r} Lupi] heretici callidi in fraude fortes in disputatione, crudeles in occisione.
marg.| {s} Non parcentes] Soph. 3.a. Lupi vespere, etc.
marg.| {t} Et ex vobisipsis] preter eos qui deforis intrabunt 1Io. 2.c. Ex nobis exierunt, etc.
marg.| {u} Propter quod] quia intrabunt et exurgent.
marg.| {x} Per triennium] Unde Aratus, qui canit Ecclesie tria dogmata sepius edit. Historicum, mortale sonans typicumque volumen. Hinc Iudea vacans sterilis que dicitur arbor, Expectata tribus fructum non protulit annis Lc. 13.b.
marg.| {y} Et nunc] fragiles designat Episcopos.
marg.| {z} Commendo] ut custodes aliorum custodiat Deus.
marg.| {a} Et verbo] Spiritus sancti qui loquebatur in Paulo.
marg.| {b} Gratie] quod prestat gratiam audientibus hoc verbum dixerat memoriter retinendum, quia non parva est custodia Dei precepti memoria.
marg.| {c} Edificare] vos in unam domum, id est Ecclesiam.
marg.| {d} Hereditatem] celestem.
marg.| {e} In sanctificatis] ut ipsi sanctificentur dono eius et sint, eius hereditas.
marg.| {f} Argentum] In hoc cognoscuntur lupi, quia hec concupiscunt. Mich. 2.d. Sacerdotes tui mercede docebant.
marg.| {g} Concupivi] 2Th. 3.b. Neque gratis panem, etc. Nm. 16.c. Tu scis quod nec asellum, etc. 1Rg. 12.a. Si de manu cuiusquam munus.
marg.| {h} Ministraverunt] Exemplum operandi etiam Episcopis et signum quo discernantur a lupis, 1Th. c. Nocte et die operantes, etc.
marg.| {i} Omnia] exempla operandi maxime non tantum predicandi. Sicut ego cuius manus ministraverunt.
marg.| {l} Suscipere infirmos] ad ministrandum eis, sicut ego feci his qui mecum sunt, vel parcere eis ne {7. 303va} graventur in dandis expensis predicatoribus suis. Lc. 10.f. Si quid supererogaveris, etc. Hoc est Evangelium predicare, sumptus officio debitos non querere 1Cor. 9.b.
marg.| {a} Beatius est] Hoc in Evangelio non legitur. Non enim omnia scripta sunt, sed forte hoc Paulus ab Apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit. Io. ult. g. Multa quidem et alia. Vel potest dici quod huius sensus est Lc. 6.e. Omni petenti te tribue. Et Mt. 10.b. Nolite possidere aurum, etc. Beda Non illis qui secuti sunt eum relictis omnibus. Mt. 19.d. divites eleemosynarios preponit, sed illos maxime glorificat, qui renuntiantes omnibus que possident, nihilominus laborant manibus suis, ut habeant. Unde tribuant necessitatem patienti. Eph. 4.g.
marg.| {b} Oravit] prosequi, profecturus erat, commendans eos Deo, maxime propter suum recessum et luporum adventum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Act. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=74&chapitre=74_20)

Notes :