Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Pt. 3,1 

Hanc ecce vobis,
carissimi, secundam scribo epistolam in quibus
vestram excito1 in commonitione sinceram mentem,
1 vestram excito] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,2 

ut memores
sitis eorum que predixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum preceptorum Domini et salvatoris,
Numérotation du verset 2Pt. 3,3 

hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus
in deceptione illusores
iuxta proprias concupiscentias ambulantes,
Numérotation du verset 2Pt. 3,4 

dicentes : ubi est promissio aut adventus eius ?
Ex quo enim patres dormierunt sic omnia2 perseverant ab initio creature.
2 sic omnia] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,5 

Latet enim
eos hoc volentes
quod celi
erant
prius et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo,
Numérotation du verset 2Pt. 3,6 

per que
ille tunc mundus aqua inundatus periit.
Numérotation du verset 2Pt. 3,7 

Celi autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi, sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
Numérotation du verset 2Pt. 3,8 

Unum vero hoc
non lateat vos carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni
et mille anni sicut unus dies3.
3 unus dies] inv. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,9 

Non tardat Dominus promissi,
sed patienter agit propter vos,
nolens aliquos perire,
sed omnes ad penitentiam reverti.
Numérotation du verset 2Pt. 3,10 

Adveniet autem
dies Domini sicut4 fur,
4 sicut] ut Weber
in quo5 celi
5 quo] qua Weber
magno impetu
transient
elementa vero
calore solventur. Terra autem et omnia que in ipsa sunt exurentur6.
6 terra…exurentur WeberJ) Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,11 

Cum hec igitur omnia dissolvenda sint,
quales oportet esse vos in sanctis conversationibus
et pietatibus,
Numérotation du verset 2Pt. 3,12 

exspectantes
et properantes
in adventum diei
Domini7 per quam celi ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent.
7 diei Domini] Dei diei Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,13 

Novos vero celos
et novam terram et
promissa
ipsius exspectamus in quibus
iustitia habitat.
Numérotation du verset 2Pt. 3,14 

Propter quod, carissimi,
hec exspectantes satagite8 immaculati
8 satagite] satis agite Weber
et inviolati
ei inveniri
in pace,
Numérotation du verset 2Pt. 3,15 

et Domini nostri Iesu Christi9 longanimitatem salutem arbitramini,
9 Iesu Christi] om. Weber
sicut et carissimus frater noster Paulus,
secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis.
Numérotation du verset 2Pt. 3,16 

Sicut et in omnibus epistolis loquens
in eis
de his
in quibus
sunt quedam difficilia intellectu,
que indocti
et instabiles
depravant,
sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum damnationem10.
10 damnationem] perditionem Weber
Numérotation du verset 2Pt. 3,17 

Vos igitur fratres prescientes custodite,
ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.
Numérotation du verset 2Pt. 3,18 

Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Iesu Christi salvatoris11. Ipsi gloria et nunc
11 Iesu Christi - salvatoris] inv. Weber
et in diem12 eternitatis.
12 diem] die Weber
Amen13.
13 Amen] + Explicit Epistola Petri II Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset 2Pt. 3,1 
marg.| Hanc ecce] etc. Hec est tertia pars epistole, in qua ut ipsi firmiores sint et constantiores in fide, et ad resistendum hereticis fortiores, iudicium futurum ostendit : et errores hereticorum, causamque deceptionis eorum aperit : unde propter hoc istam epistolam eis scribere se ostendit. Dividitur ergo hoc capitulum in duas partes. In prima certificat eos de iudicio futuro. In secunda monet eos ut ad illud secure expectandum se preparent ibi :   [Cum igitur hec omnia] etc. Prima pars dividitur in duas. Primo ostendit quare hanc Epistolam scribit eis ; et duas dat de hoc rationes. Prima est ut ipsi sint sinceri, que tangitur ibi   [Sinceram] Secunda est ut ipsi sint memores eorum que scripsit eis, et quare debent esse memores, ostendit. Secundo certificat eos de die iudicii, ibi :   [Unum vero hoc non lateat] etc. Dicit ergo :
marg.| {h} Hanc ecce] etc. Glossa Iam aliam epistolam scripsi vobis ad repellendos Pseudo, et ut meam sollicitudinem magnam vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo vobis. Ergo videtur aperte dicere Glossa quod utraque epistola fuerit contra Pseudo : sed hoc non videtur de prima. Solutio : Quidam dicunt quod unam fecit epistolam quam non habemus, et illa sicut ista fuit data contra Pseudo, de qua loquitur hic. Vel potest dici quod prima quam habemus, est contra Pseudo materialiter et indirecte : hec vero secunda formaliter et directe.
marg.| {i} In quibus] id est epistolis.
marg.| {k} Excito in commonitione] quam vobis facio, et volo ut alios vos moneatis : et hoc notat associatio, scilicet (con) Unde Glossa Interlinearis ut vos commoneam, et vos alios commoneatis.
marg.| {l} Vestram mentem sinceram] excito scilicet sinceram dicit, idest sine cera, id est sine mollitie, vel mobilitate, ut scilicet non sitis molles per dissolutionem, vel mobiles de scientia in scientiam. Et hec est prima causa quare scribit, ut scilicet sint sinceri, et non cito credant heretici. Secunda causa est ut ipsi sint semper memores sue doctrine : unde dicit.   [Et memores] Quare autem debent esse memores, duplex est ratio : prima est auctoritas : secunda est utilitas, de qua dicit ibi   [Hoc primum scientes] Auctoritas vero est triplex. Magna quia est a Prophetis predicta : maior quia ab Apostolis, se scilicet et aliis nuntiata : maxima quia a Domino preostensa. Unde dicit.
marg.| {m} Ut memores] Continuatio : quasi diceret, vobis scripsi   [ut memores sitis verborum que predixi vobis] Verborum dico acceptorum.
marg.| {n} A sanctis prophetis] vel que ab eis confirmata sunt : ecce prima auctoritas que est magna.
marg.| {o} Et] ut memores sitis verborum.
marg.| {p} Apostolorum vestrorum] qui nuntiaverunt et Evangelizaverunt vobis : ecce maior auctoritas : verborum inquam Apostolorum.
marg.| {q} Preceptorum] id est que sunt precepta.
marg.| {r} Domini {7. 343vb}   et Salvatoris] quia ipse qui venit salvare nos, hec precepta instituit et servari precepit, ne scilicet Pseudo crederemus. Mc. 13. Si quis dixerit vobis, ecce hic est Christus et ecce illic, ne credideritis : exurgent enim Pseudo Christi et Pseudo Prophete, et dabunt signa et portenta ad seducendos si fieri potest, etiam electos.
marg.| {s} Hoc primum] Hec est secunda causa quare vult eos esse memores, scilicet utilitas que est ut ipsi sciant repellere Pseudo qui die iudicii dicent non esse venturum, et causam deceptionis eorum ostendit cum dicit   [Latet enim] etc. Dicit ergo,   [Hoc primum] quasi, volo vos esse memores   [hoc primum scientes] etc. id est tempore Anti-Christi cuius isti sunt precursores.
marg.| {t} Venient illusores] Christiane fidei illudentes, sicut antiquitus ei de quo est fides, et in quem dirigitur spes nostra, illuserunt Iudei. Et per hoc ostendit, quod illi scilicet heretici iterum quantum in se est, crucifigunt Christum cum eius fidem impugnant. Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes in semetipsis filium Dei et ostentui habentes. Venient inquam.
marg.| {u} In deceptione] id est ut decipiant et seducant corda innocentium per dulces sermones et benedictiones, sicut dicit Apostolus. Rm. 16.c. Ipsi dico.
marg.| {z} Ambulantes iuxta] etc. quia faciunt novas peccatorum adinventiones, et propter hoc ibunt in adinventionibus suis, quia sicut dicitur Is. 3.b. Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum.
marg.| {y} Dicentes, ubi est promissio] facta scilicet antiquis Patribus de eorum liberatione : quasi, in Christo non fuit impleta.
marg.| {z} Aut] ubi est   [adventus eius] scilicet ad iudicium : quasi, non poteritis aliqua signa ostendere quod iudicium sit futurum, non credentes Angelis dicentibus Act. 1.b. Hic Iesus qui assumptus est a vobis in celum, sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum. Et Dominus etiam signum dedit adventus sui. Mc. 13.d. Cum videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit, intelligat diem adventus esse propinquum. Nonne et nos videmus hodie hanc abominationem stantem ubi non debet, id est fidei corruptionem, in qua multi desolantur a gratia Dei que iam stat ubi non debet, quia etiam in regno Christianissimo se diffudit, quod est signum certissimum iudicii proxime venturi. Hieronymus vero quindecim signa futuri iudicii que ante accident non asserendo, sed recitando proponit, dicens se ea legisse in Annalibus Hebreorum, Et hec fient quindecim diebus : sed utrum continue vel interpolate non determinat. Prima die eriget se mare quindecim cubitis super altitudinem montium et erit quasi murus, et similiter omnes aque. Secunda die descendent ad ima, ut semita eorum vix possit videri. Tertia die erunt in equalitate sicut in principio. Quarta die omnes pisces et bellue marine super aquas congregabuntur, et dabunt voces et mugitus, quorum significationem nemo scit. Quinta die ardebunt aque ab ortu Solis usque ad occasum. Sexta die omnes herbe et arbores dabunt rorem sanguineum. Septima die omnia edificia destruentur Octava die petre bellabunt adinvicem, ita ut unaqueque alteram in tres partes dividat. Nona die erit terre motus qualis non fuit ab initio mundi. Decima die omnes colles et montes et valles in planiciem convertentur, et erit equalitas terre. Undecima die exibunt homines de cavernis terre clamantes, nec poterit alter alteri respondere. Duodecima die cadent stelle de celo et omnia signa. Decima tertia, congregabuntur ossa mortuorum, et exurgent usque ad ora sepulchrorum. {7. 344ra} Decima quarta die morientur omnes vivi, ut simul cum mortuis resurgant. Decima quinta ardebit terra, et post erit iudicium, Nec ego assero illud, sed recito sicut inveni, et sicut Hieronymus recitat. Positis verbis malignantium Apostolus tamen quare hoc dicunt, ostendit quia scilicet non vident aliquid in mundo mutatum, sed talis est mundus qualis fuit a principio ut ipsis videtur : et hoc est quod dicit.
marg.| {a} Ex quo enim] Continuatio : Quasi, propter hoc dicunt : Ubi est, etc.
marg.| {b} Enim] id est quia.
marg.| {d} Omnia] id est cursus omnium.
marg.| { e } Perseverant] id est uno modo, et nihil videmus mutatum.
marg.| {a} Ex quo] etc. antiqui.
marg.| { c } Dormierunt] id est mortui sunt.
marg.| {f} Ab initio creature] id est ex quo mundus creatus est : quasi, nihil mutatum est, vel nullum signum datum est adventus ex quo homines ceperunt mori ab initio mundi. Et ita hec determinatio.   [Ab initio creature] determinat hoc verbum   [dormierunt] Vel sic potest legi.
marg.| {a} Ex quo] etc. id est mortui sunt in spe resurgendi, sicut vos Catholici dicitis, et sunt verba hereticorum : Vel potius sunt verba Apostoli rationem eorum ostendentis, et verba eorum recitantis, quia hoc vult. Glossa Interlinearis dicens, Hic Apostolus ex sua parte   [Ex quo] fuit, inquam, id est ex tempore Christi, post quod cepit resurrectio predicari, et adventus ad iudicium.
marg.| {d} Omnia] id est cursus et ordo omnium creaturarum.
marg.| {e} Sic perseverant] id est sine mutatione, supple sicut perseveraverunt.
marg.| {f} Ab initio creature] mundi, id est ex quo mundus est creatus quasi diceret, ex quo Christus resurrexit, nulla mutatio in machina mundi facta est, que esset signum adventus sui, sed adhuc tenet mundus suum ordinem quem ab initio habuit, et tenuit : Et sic hec determinatio   [Ab initio creature] determinat hoc verbum   [perseverant]
marg.| {g} Latet] Hic improbat rationem eorum per hoc quod accidit de diluvio per quod totus mundus immutatus fuit. In hoc etiam verbo ostenditur causa deceptionis eorum, quia predicta dicunt eo quod iudicium per aquam fuisse non credant, et sic decepti futurum per ignem iudicium negant. Item per hoc probare incipit quod iudicium per ignem futurum est, quia si iudicium per aquam accidit sicut fuit per Scripturam prenuntiatum ; ergo iudicium per ignem futurum est, quia per Scripturarum, et Apostolorum, imo etiam per os Salvatoris est prenuntiatum. Continuatio : Quasi, ita dicunt isti heretici scilicet.
marg.| {n} Enim] id est quia   [Latet eos] etc. id est quod iudicium sit futurum   [Latet] vel vere, vel quia scire nolunt. Hoc scilicet.
marg.| {i} Quod celi] Hoc exponitur dupliciter. Primo, ut   [Quod] sit nomen sic : Quasi,   [latet eos] qui sic dicunt   [quod] id est quale, quid, vel cuiusmodi res.
marg.| {k} Celi] aerei scilicet.
marg.| {l} Et terra erant prius] in principio creationis. Celi dico, et terra depurata   [de aqua] Et hoc.
marg.| {p} Dei verbo] id est per verbum Dei, id est filium, ita scilicet depurata ut utrumque appareat in propria forma.   [Prius] scilicet erant illa duo, aer qui hic dicitur celum, et terra erant.
marg.| {o} Consistens] id est simul quasi unum existens confusum.
marg.| {n} Et per aquam] que usque ad globum lunarem diffusa, totum aerem, et terram velabat, et illa duo quasi unum confusum reddebat : cum iam celum superius esset quoquo modo illuminatum, et a confusione per nubeculam semotum. Unde dicit Glossa Ante illam separationem ita confusa, et commixta erant duo elementa, ut aqua occupans superficiem terre usque ad lunarem globum ascenderet. De hoc dixerunt quidam Philosophi quibus etiam adherent Manichei, quod non decuit ut in primo opere summi opificis esset confusio naturarum. Unde non dicunt verum Deum fuisse illum de quo dicit Moyses. Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum : et propter hoc quod sequitur. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebre erant super faciem abyssi : quia non decebat quod primum opus eius esset tenebrarum, quia non decebat quod esset abyssus vel confusio : imo primum opus eius maxime debuit esse lucidum, et perfectum. Sed errant, quia maxime fuit hoc conveniens quod primum eius esset in confusione, ut per hoc significaretur quod in primo principio rerum omnium efficiente futura erat quedam confusio, scilicet in Deo Dei filio, que fuit quando Verbum factum est infans, Deus, homo : simul in unum dives, et pauper. Unde in sua nativitate cantatur de eo, Cantate Domino canticum novum. Unde ? quia ipse fecit. Et propter hoc significandum fuit confusio in primo principio materiali omnium. Secundo modo exponitur ut   [quod] sit coniunctio sic.
marg.| {g} Latet eos] quia nesciunt vel nescire se fingunt ut nos decipiant.
marg.| {i} Quod celi] id est spissus aer noster, modo scilicet   [Erant] {7. 344rb} alterius modi.   [Prius] enim ante diluvium quam scilicet, post, quia tunc erat aer serenior. Unde dicit Glossa Perierunt, et celi secundum speciem huius aeris qui serenitatem quam habuit prius, in parte amisit.
marg.| {l} Et terra] similiter erat prius, id est ante diluvium alterius mundi. Unde dicit Glossa Periit terra, quia submersa tanto tempore fructificare destitit ; postea etiam dissimilem plerisque in locis ab ea quam prius acceperat, faciem recepit. Que terra in principio mundi separata.
marg.| {m} De aqua] fuit.
marg.| {p} Verbo Dei] id est per verbum Dei quando aquis congregatis in unum terra apparuit arida. Et verbo Dei fuit vel est.
marg.| {o} Consistens] terra   [per aquam] quia ut dicit Glossa divina dispositione venis aquarum est tota plena sicut corpus humanum sanguine, ne deficeret ariditate si etiam non esset aquis superius irrigata. Sed queritur hic quare potius terra venas habet aquarum, et non cetera elementa.
marg.| Solutio. Quia ipsa sicca est in summo, et propter hoc non posset consistere sine aqua. Et si oppones de igne elemento quod est siccus ; verum est, sed non in summo, imo calidus est in summo, et suam siccitatem temperat humiditas aeris qui est humidus in summo. Quatuor enim sunt qualitates, caliditas, frigiditas, humiditas, et siccitas. Ex his per combinationem habet quodlibet elementum duas, unam in summo, alteram non in summo. Aer humiditatem in summo frigiditatem non in summo ; Aqua frigiditatem in summo, humiditatem non in summo ; Terra siccitatem in summo, frigiditatem non in summo. Per hec quatuor coniunguntur quatuor elementa, gravia cum levibus, et levia cum gravibus, ut constituant universum, sicut dicunt versus, Ut levium levitas gravium gravitate gravatur : Sic gravium gravitas levium levitate levatur. Sequitur.
marg.| {q} Per que] et hoc latet eos quod per illa duo, id est in illis duobus, aere, et terra.
marg.| {r} Tunc] id est ante diluvium vel tempore diluvii potius.
marg.| {s} Mundus] etc. id est purgatus a peccatis hominum.
marg.| {t} Aqua] id est per aquam ; occupavit enim aqua terram, et etiam aerem ubi aves volitant, quindecim cubitis existens ultra montes quam humana opera potuerant ascendere. Et quia hoc latet eos de iudicio facto per aquam, propter hoc negant iudicium futurum per ignem, de quo sequitur.
marg.| {u} Celi autem] etc. Et ex his etiam dictis rationem illorum improbavit, qui dicebant nullam mutationem factam esse ab initio mundi. Facta enim est mutatio per diluvium, que quodammodo est signum iudicii per ignem futuri. Et per hoc etiam probavit iudicium per ignem esse futurum ; quia sicut Scriptura predixit de iudicio per aquam, et sic predixit per ignem ; et sicut predixit, accidet. De hoc iudicio subiungit dicens.   [Celi autem] quasi, non solum per aquam purgati sunt celi, et terra.
marg.| {y} Qui] id est quales ante diluvium fuerunt.
marg.| {x} Autem] id est sed.
marg.| {u} Celi autem, et terra] etc. que nunc est post diluvium. Et hoc dicit quia in diluvio terra immixta fuit aeri, unde aer factus fuit spissior, et terra rarior, et hoc patet, quia de uno pugillo aque fierent decem pugilli aeris, et de uno pugillo terre fierent decem pugilli aque ; et propter hoc dicit.   [Qui nunc sunt] non quia aer vel terra sint modo alia substantia quam ante diluvium, sed mutata in qualitate ut diximus.
marg.| {z} Repositi sunt] etc. id est eiusdem filii potestate prius positi antequam esset admixtio terre, et aque, que fuit in diluvio, et nunc iterum positi, id est habentes suam partium positionem.
marg.| {a} Reservati igni] id est ut per ignem purgentur iterum sicut prius per aquam, quia iterum peccatis hominum sunt coinquinati ; et hoc tangit ly   [Reservati] Et quando purgandi ?
marg.| {b} In diem iudicii] id est in quo Deus iudicabit salvando bonos. Et etiam in diem.
marg.| {c} Perditionis] id est que etiam dies perditionis.
marg.| {d} Impiorum] hominum qui in illo die damnabuntur in anima, et corpore. Unde dicit Ps. 96. Ignis ante ipsum precedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius.
marg.| {e} Unum vero] etc. Secunda pars prime partis ubi certificat eos de iudicio futuro. Primo eliminans multorum hereses, de eo ibi :   [Unum vero] etc. Deinde secundo ostendens quod etsi cito non veniet, tamen veniet, et causam quare tardat aliquantulum, dicit quia Dominus peccatores ad penitentiam expectat, ibi :   [Non tardat] etc. Tertio ostendit quam {7. 344va} horribiliter veniet ibi (Adveniet autem, etc.) Dicit ergo, itaque (unum vero, etc.) Exponitur multis modis secundum quod multorum hereses per hoc verbum elidit. Erunt enim quidam qui dicent iudicium non esse futurum, quia aliquantulum tardare videtur : et iam forte multi sunt tales. Et propter hanc incredulitatem falsam multi securius peccant. Unde Eccl. 8.b. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Contra quos loquitur hic. Continuatio : venit iudicium per aquam, sic et veniet iudicium per ignem, quod multi negabunt, quia cito non venit.
marg.| {a} Vero] id est sed.
marg.| {b} Hoc non lateat vos] Minus dicit et plus significat : imo certi sitis de hoc quod sequitur scilicet.
marg.| {c} Quia unus] etc. est sicut unus dies apud nos.
marg.| {d} Et mille anni] sunt scilicet apud Deum.
marg.| {e} Sicut unus dies] apud nos scilicet : quasi diceret, quod nos reputamus longum, breve est apud Deum et cito venturum : patienter igitur expectandum est, quod procul dubio dies iudicii veniet. Et sic respondet illi supra   [Ubi est] etc. quasi diceret, prope est. Vel secundo modo sic. Dicent enim quidam vel iam dicunt vel dicebant tempore Apostoli, quod etsi iudicium sit futurum, tamen tot erunt discutienda quot uno die non poterunt discuti, et sic multa remanebunt indiscussa, et propter hoc non est timendum. Contra quos dicit, imo et scitote.
marg.| {c} Quia unus dies] tantum valebit   [apud Dominum] ad discutiendum de omnibus factis hominum   [Sicut mille anni] idest bene eque discutiet et faciet hoc uno die, sicut in mille annis. Unde 1Cor. 15.g. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba, etc. Vel tertio modo sic. Dicunt enim aliqui Pseudo, Tot habetis peccata quod non sufficeret totum tempus usque ad iudicium ad ea punienda, ad quid ergo feceritis penitentiam ? Contra quos dicit.
marg.| {c} Unus dies] penitentie scilicet tantum valet aliquando   [apud Deum] ad impetrandam misericordiam Domini, et ad vitam quam dat Dominus habendam   [Sicut mille anni] id est multi dies penitentie. Et hoc dicit, quia tantum valet unum opus et in uno die factum si ex eadem caritate aliis paribus, quam plura valerent. Et hoc intellige quantum ad consecutionem glorie vel salutis eterne : non tamen quoad dimissionem pene vel satisfactionem vel velociorem glorie vel salutis eterne adeptionem. Ad hoc enim magis valent plura quam unum. Unde Ez. 4.b. Diem pro anno, diem inquam pro anno dedi tibi. Sequitur.   [Et mille anni] etc. Hoc exponitur duobus modis secundum quod duos errores hic elidit. Erunt enim quidam dicentes quod tot fluent tempora quod multa latebunt in diem. Contra quos dicit   [mille anni] erunt scilicet   [apud dominum] id est in eius cognitione   [Sicut unus dies] Continens ponitur pro contento, id est quecumque fient mille, id est multis et infinitis annis, ita erunt cognita Deo sicut que fiunt uno die. Unde Iob. 10.a. Numquid sicut dies hominis, qui videt obscure, dies tui ? quasi diceret, non ; Aut anni tui sicut humana sunt tempora ? deficientia scilicet et fluxibilia, quasi diceret, non : quia tibi sunt omnia presentia. Vel secundo modo sic. Dicunt quidam quod non oportet penitere, quia in uno die totum delebitur, sicut dicunt isti Burgari : et quando consolatus est homo quantumcumque sit peccator, per appositionem manus alicuius perfecti de ipsis, omnia peccata ei dimittuntur. Contra quos dicit   [Mille anni] quasi diceret, non credatis eis qui sic dicunt.   [Quia mille anni] penitentie, non plus sufficerent ad penam solvendam vel ad vitam habendam   [Sicut unus dies] non sufficeret nisi esset gratia Dei. Et hoc est quod dicitur Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. Cum igitur non sufficit penitentia totius huius temporis, sed multo maior exigeretur, semper est penitendum.
marg.| {f} Non tardat Dominus] Hic ostendit quod etsi cito non veniat iudicium, veniet tamen sed differtur propter peccatores quos Dominus ad penitentiam expectat. Unde dicit   [Non tardat Dominus] implere scilicet.
marg.| {g} Promissionem suam] de die iudicii venturi. Sed ubi hoc promisit ? Lc. 21.e. Tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
marg.| {h} Sicut] etc. et male, de quibus sup. dictum est ; et hic dicit quod non tardat, quia nondum est tempus debitum {7. 344vb} in quo debeat implere, sed faciet tempore convenienti et debito, quia ipse novit quando sit implendum.
marg.| {i} Sed patienter agit] id est expectat : Rm. 2.a. Ignoras quod benignitas ad penitentiam te adducit.
marg.| {k} Nolens] etc. id est non volens. Et intelligendum est de voluntate signi, et non de voluntate beneplaciti, quia illi nihil resistit. Simile. 1Tim. 2. Qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
marg.| {l} Sed omnes] volens scilicet   [ad penitentiam reverti] Unde ipse sic predicavit. Mt. 4.c. Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. Hec est ergo causa, quare tardat fides iudicii.
marg.| {m} Adveniet] etc. Hic ostendit quam horribiliter veniet : hec horribilitas erit in duobus. Unum est, quod subito veniet et ex insperato, quia   [ut fur] Secundum est, quia ipsa elementa tunc comburentur et innovabuntur, ibi   [In quo celi] etc. Continuatio ; quia dixit quod non tardat Dominus   [Autem] id est sed   [Dies Domini] etc. subito scilicet ex improviso. 1Th. 5.a. Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus.
marg.| {n} In quo celi] aerei   [Magno impetu] ignis scilicet involventis.
marg.| {o} Transient] qui in diluvio transierunt : quia tantum ascendet ignis iudicii quantum ascendit aqua diluvii, ut dicit Glossa De hoc igne dicit Ps. 96. Ignis ante ipsum precedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Vel celi allegorice dicuntur sancti, in quibus purgabitur si quid in eis invenietur purgandum.
marg.| {p} Elementa vero] quasi diceret non solum aer, imo ut communius dicam   [Elementa] scilicet omnia quatuor, ut dicit Glossa
marg.| {q} Calore] illius ignis maximi   [solventur] Unde Glossa Elementa quatuor quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet. Vel mystice elementa, id est sancti qui fuerunt aliis materia bene operandi, per temporale supplicium solventur in melius.
marg.| {r} Terra autem] etc. Ardebit enim terra illo igne maximo qui precedet faciem iudicis, et etiam aer quantum potuerunt attingere humana corpora quibus coinquinaretur. Sed queritur hic de hoc quod dicit, quod transibunt, aut secundum qualitates : et videtur dicere Glossa quod duo ex toto consumentur, ignis scilicet et aqua : et duo in meliorem faciem morabuntur, aer scilicet et terra. Unde dicit Glossa super illud. Novos celos, etc. Non ait alios, sed veteres et antiquos commutandos in melius. Unde David, Ipsi peribunt, tu autem, etc. : qui mutabuntur, constat pro certo, quia consumpti per ignem, mox abeunte igne gratiorem resument speciem. De igne et aqua nihil tamen habemus, quin potius habemus in Apc. 21.a. Et mare iam non est ; habemus et in Prophetis, Lux lucerne amplius non lucebit tibi. Apc. 22.a. Non egebit lumine lucerne, neque solis lumine. Is. 60.d. Non erit tibi amplius Sol ad lucendum per diem : nec splendor Lune illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam. Hec Glossa expresse videtur dicere, quod duo ex toto consumentur, et duo in meliorem faciem mutabuntur. Et alia Glossa idem facit que dicit. Nec in tantum consumet ut non sint, sed duo sustinet in totum. Duo enim in meliorem restituet faciem. Sed contrarium videtur et auctoritatibus et rationibus super illud. 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi, dicit Glossa Figura, id est pulchritudo non substantia huius mundi preterit, id est quotidie senescit : Sic dicit Haimo et Augustinus Tandem in iudicio mundanorum ignium conflagratione peribit non substantia, sed figura atque ipsa substantia eas qualitates habebit que corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant. Et ideo non dixit mundus, sed figura, quia substantia non perit, sed qualitates. Item super illud. Mt. 5.c. Unum Iota non preteribit de lege Glossa Donec elementa secundum formam mutentur, ergo secundum substantiam non mutabuntur. Item illud corpus videtur esse nobilius quod magis accedit et appropinquat ad bonitatem creatoris, sicut in Spiritibus nobilior est Seraphin quam Angeli : sed celum magis accedit ad creatorem etc. elementa quam terra, quia terra est inferior omni elemento, et quasi fax : et ista stabit. Eccl. 1.a. Terra autem in eternum stat : ergo multo fortius alia elementa : ergo celum et aqua. Cuius contrarium dicunt Glossa Item corpora super celestia remunerabuntur, quia servierunt homini : ergo similiter elementa : ergo stabunt. Item per inconvenientia probatur ; quod non peribunt, quia elementa, omnia occupant : ergo si duo peribunt, locus eorum remanebit vacuus : sed hoc non decet in illo seculo, quia nec modo deceret. Item sic esset inordinatio in illo universo, quia machina mundi periret que est de {7. 345ra} concordia elementorum. Sicut ergo modo esset indecens : multo fortius tunc. Dices forsitan quod duo que manerent adinvicem, haberent ordinationem, et colligantiam, et ita non esset indecentia. Contra dicit. Boethius. Qui numeris elementa ligas, id est ad similitudinem, et proportionem numerorum : sed in numeris, sic est, quod duo solidi non possunt coniungi uno medio. V.g. octo, et viginti septem sunt numeri cubici, et solidi qui duobus numeris coniunguntur, duodecim qui se habet ad octo in sesqui altera proportione, et decem, et octo, qui se habet similiter ad viginti octo in sesqui altera proportione : duodecim autem in nulla proportione se habet ad viginti septem, nec decem, et octo se habent in aliqua proportione ad octo : nec est alius numerus inter istos duos qui se habeat in equali proportione ad illos duos : ergo ad hoc quod coniungantur, duo media exiguntur : sed duo plani numeri possent uno solo medio coniungi, sicut nonus, et quartus uno medio coniunguntur, scilicet senario qui ad utrumque se habet in sesqui altera proportione : ergo cum quodlibet elementum sit solidum, et cubicum, habet enim trinam dimensionem cum sit corpus cuius non possunt esse tantum duo elementa, nec tantum etiam tria, quorum unum esset medium duorum, quia illa uno medio tantum non possunt coniungi. Patet ergo quod duo non possunt consumi secundum essentiam. Si dicas, quod secundum qualitates : Contra, mediantibus illis coniungitur invicem : ergo si destruantur, destruetur ordinatio eorum, et coniunctio. Item Glossa super 1Cor. 7. Ipsa substantia eas qualitates habebit que corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniunt : ergo habebunt qualitates. Propter hoc queritur quomodo habebunt illas qualitates, quia mutabilis ad immutabile nulla est convenientia : sed ille qualitates erunt mutabiles, ut dicit Glossa ergo non convenient corporibus immortalibus : cuius contrarium dicit Glossa illa. Item in fine dicit Glossa predicta, quia substantia non perit, sed qualitates ; et prius dixerat quod habebat qualitates mirabili mutatione convenientes corporibus immortalibus ; ergo videtur sibi contradicere. Propter hoc dixerunt aliqui, quod nullum elementorum consumetur secundum essentiam. Sed cum dicit Glossa quod duo ex toto consumet, intelligendum est ex toto, scilicet secundum omnes sui partes primas, infimum ; scilicet, supremum, et medium, aliquid de eis consumet. Sed contra eos est, quod ignis secundum sui supremum non consumetur, nec terra secundum sui infimum. Preterea textus, qui dicit. Novos celos, et novam terram secundum promissa ipsius expectamus, etc. est contrarius illis ; ergo adhuc redit, quod ignis, et aqua ex toto consumentur, et alia duo innovabuntur. Propter hoc dicunt alii, et videtur melius quod omnia elementa manebunt, et secundum substantiam, et secundum qualitates, tamen qualitates non manebunt in quantum sunt agentes vel patientes, sed in quantum sunt unum. Illud quod dicit alia Glossa duo in meliorem restituet faciem ; et alia, que dicit, ex toto consumet ; utrumque convenit omnibus elementis, quia omnia secundum qualitates, et substantiam manentia in melius mutabuntur. Sed quare dicit hoc de duobus, scilicet igne, et aqua, quod ex toto consumentur, et non de aliis. Solutio. Hoc dicit non per proprietatem, sed per appropriationem, quia cum ignis, et aqua habeant qualitates activas, minus videtur quod debeant consumi ; et tamen consumentur in quantum sunt agentes, et per hoc patet, quod et aliorum qualitates consumentur non secundum quod sunt, sed secundum suos actus quos modo habent. Unde quod istis attribuitur per appropriationem, quasi per locum a minori, patet quod convenit aliis. Similiter hoc quod dicit, quod duo restituet in meliorem faciem, scilicet terram, et celum, hoc dicit de illis per appropriationem, et per locum a minori similiter convenit aliis ; et sic patet quod quatuor consumentur, et quatuor in meliorem formam mutabuntur. Alii dicunt quod Glossa loquuntur hic opinando, et si que sunt contrarie, loquuntur similiter opinando. Nec est multum curandum si sibi contradicunt auctores in eis in quibus nec fides, nec mores boni leduntur. Sic ergo soluta sunt omnia. Sequitur.
marg.| {a} Cum igitur hec omnia] Hec est secunda pars in qua monet eos ut se ita preparent, ut secure expectent iudicium. In hac parte sic procedit. Primo ostendit quales debemus esse ad hoc quod securi possimus diem illum expectare. Secundo propter quid debemus esse tales, ibi :   [Per quem] Tertio qualiter debemus ipsum expectare, ibi :   [Propter quod] Quarto, quod sic faciendum est, ostendit auctoritate Pauli. ibi :   [Sicut] etc. {7. 345rb} Quinto, et ultimo monet eos ut se custodiant ne decidant ab hac veritate, ibi :   [Vos igitur] etc. Dicit ergo :   [Cum igitur] quasi, quia cito veniet iudicium vel subito, quia hora quam nescimus.   [Igitur cum hec omnia] elementa scilicet dissolvenda sint, ut diximus.
marg.| {b} Quales oportet] etc. quoad vosipsos, scilicet ut corde simul, et corpore sitis ad Dominum versati. 1Pt. 1.c. Ut et ipsi in omni conversatione sancti sitis.
marg.| {c} Et pietatibus] quoad cultum Dei, et subsidium proximi. Vos dico.
marg.| {d} Expectantes] per fidem, et spem. Spes enim est expectatio future beatitudinis. Is. 30.d. Beati omnes qui expectant eum.
marg.| {e} Et properantes] per bonam operationem.
marg.| {f} In adventum] quasi, multum vos oportebit esse bonos.   [Properantes] quasi, via longa est, et dies sunt pauci, quia ad magna estis vocati, quia iam diu expectati, quia desiderati. Item ne sitis exclusi. Ct. 2.d. Surge, propera amica mea. Sed quare loquitur illis de die iudicii in quo illi viventes esse non debebant reperti ? Solutio. Hoc dicit quia erant inter eos heretici qui de hoc male sentientes, eos decipiebant, reddit eos cautos ut sic futurum credant. Est enim articulus fidei de iudicio futuro.
marg.| {g} Per quem] Hic ostendit propter quid oportet esse in sanctis conversationibus, etc. Quia propter duo, scilicet propter iudicii horrorem, ibi :   [Per quem] Et propter Domini promissionem consequemdam, ibi :   [Novos vero] Quia ille dabit sanctis. Dicit ergo,   [Per quem] Dixi in adventu Domini,   [Per quem] adventum scilicet.
marg.| {h} Celi ardentes] id est aer. Et non solum aer, imo.
marg.| {i} Et elementa] cetera scilicet.
marg.| {k} Ignis ardores tabescent] faciem iudicis precedentis. Sed quid est, quod dicit,   [Per quem] imo videtur quod deberet dicere, in quo celi ardentes, etc. Solutio. Prima dies erit mensura incendii, vel quantum durabit illa dies, durabit incendium : tamen hoc non dicunt Glossa sed dicunt oppositum. Vel potest dici quia forte tunc non erit sol lucens super terram, sed ardens. Et videtur hoc, per hoc quod dicunt aliqui, quod omnia corpora supercelestia tunc convenient in effectum calidi : secundum etiam quod dicit Augustinus quod mundus conflagratione omnium mundanorum ignium peribit : et propter hoc dicit,   [Per quem] et non in quo. Vel ly,   [Per quem] referretur ad hunc genitivum Dei. Item quid est quod dicit,   [Celi] etc. Aut loquitur de celo empyreo : aut de aero. Videtur quod de celo empyreo : quia sicut terra propter peccata hominum in ea habitantium debet purgari, sic celum ubi Angeli peccaverunt : et ubi eadem causa, idem effectus : ergo purgabitur celum empyreum, et sic videtur quod intelligit de illo. Contra Iob. 37.c. Tu forsitan cum eo fabricatus es celos, qui solidissimi quasi ere fundati sunt ? Ex hoc videtur quod non indigent purgari : ergo videtur quod dicitur hoc de celo aereo. Sed si hoc, mala videtur esse copulatio. Aer enim est unum ex quatuor elementis. Solutio. Celum empyreum divina bonitate fundatum est, et solidatum, et non propria natura. Unde Plato in Timeo : Dii Deorum, opera quidem mea quorum opifex ego et pater sum, natura quidem dissolubilia, sed voluntate mea indissolubilia. Celum ergo empyreum purgatione non indiget, quia numquam ibi fuit habitatio peccatorum : sed quam cito peccavit Angelus tam cito cecidit. Sed terra est habitatio peccatorum, et propter hoc indiget purgatione, maledicta enim fuit in opere Ade, Gn. 3.c. Ubi loquitur de aere, nec est copula mala, quia per celum supponitur aer, per elementa, alia tria. Sed cum unus sit aer, quare dicitur in plurali ; et cum de terra loquatur prius in singulare. Item quare aer dicitur celum. Solutio. Ad primum, Pluraliter dicitur ad insinuandum quod non est purus sicut celum empyreum. Item celum dicitur propter sui raritatem, per quam lumen induit materialiter, quia ex se lumen non habet. Postea queritur de hoc quod dicit. Quod elementa tabescent ardore ignis ; quis est ille ignis : aut elementum, aut aliud ? Si elementum, hoc non videtur, quia dicit Glossa quod ille ignis ascendet in tantum, quantum ascendit aqua diluvii : sed si esset elementum, oporteret quod descenderet, Item alia Glossa Mox abeunte igne gratiorem resumet speciem : ergo ille ignis abibit : sed ignis elementum non abibit. Item omnes qualitates elementares purgabuntur : sed ignis elementum non habet contrarietatem ad omnes illas, ergo ignis ille non erit elementum. Quid ergo erit ? Et videtur dicere Augustinus quod iudicium, sive purgatio illa fiet conflagratione omnium mundanorum ignium ; sicut factum est diluvium commixtione omnium aquarum. Et constat quod de igne elemento non intelligit, quia ille non est nisi unus ignis. Propter hoc dicunt quidam quod corpora supercelestia creata fuerunt sic, ut aliquando convenirent in naturam humidi, sicut fuit in diluvio : et aliquando in naturam, vel in affectum calidi convenientissimo tempore secundum naturam. Et hoc {7. 345va} videtur posse haberi ex verbis premissis. Augustinus Sed si hoc est verum, et diluvium fuit naturale, et iudicium per ignem erit naturale. Item secundum eos etsi homo non peccasset, oporteret esse duplex iudicium : quia adhuc stelle manerent in suo ordine. Sed hoc non videtur esse verum, quia si homo non peccasset, nihil esset purgandum. Propter hoc dixerunt alii quod ille ignis est quinta essentia, qui etsi sit lux in sua natura, tamen habebit a Deo virtutem purgativam ad tempus. Sed hoc videtur contra Basilium qui dicit illum philosophum desipuisse qui posuit quintam essentiam. Preterea si esset quinta essentia, cum sit supra elementa quatuor, descenderet : sed Glossa dicit hic quod ille ignis ascendet Propter hoc dixerunt alii quod ille ignis erit ignis gehenne, qui tempore ad hoc determinato a Deo divina dispositione egredietur de inferno, et se super terre superficiem diffundet. Et hoc volunt quodam modo confirmare per quod narrat beatus Augustinus quod est quidam locus in Sicilia ardens, ubi de die fumus videtur teterrimus, et de nocte flamma, que foramen suum multum dilatavit tempore Augustini. Hoc etiam monet eos quod ille ignis purgabit si quid inveniet purgandum in bonis ; sed malos involvet in penis in eternum arsuros : et etiam hoc quod dicitur quod ascendet. Sed contra istos est Glossa que dicit quod ille ignis abibit. Alii dicunt quod Deus creabit novum ignem, qui facta purgatione statim cessabit, et ad nihil aliud erit quam ad purgandum, et quod purgandum est, erit materia illius, quod quando cessabit, et ignis ille cessabit. Sed contra istos est illud quod dicit Glossa super verbum illud Gn. 2.a. Requievit Deus ab omni opere, quod patravit, non quasi opere lassus : sed ab universo opere requievit, quia novas creaturas facere cessavit. Quis ergo sit ignis ille, Deus scit. Tamen due ultime opiniones probabiliores, videntur, et ultima magis. Et ad illud quod videtur contrarium, dicendum quod ille ignis non erit novus quoad similitudinem, erit enim similis igni creato ab initio mundi. Sed queritur hic quid appellet Augustinus ignes mundanos. Possumus dicere quod illos appellat corpora super celestia, que convenient in effectum caliditatis, et innovabunt ignem illum a Deo creatum. Et sciendum quod si homo non peccasset, non oporteret esse duplex iudicium : quia etsi quondam convenissent in effectum humidi, non essent tamen sufficientia, ut fieret diluvium, nisi Deus aquas traxisset de cavernis terre, quod non fecisset, nisi homo peccasset. Vel potest sic dici   [Celi ardentes] hoc potest intelligi de ipso aere nobis propinquo, qui quasi elementatus est, et habet permixtionem. Quod vero sequitur.   [Et elementa] hoc intelligitur de qualitatibus quoad agere, et pati : et propter hoc sup. dixit.   [Solventur] scilicet a permixtione quoad essentiam que depurabitur. Et hic dicit   [Tabescent] propter actus vel effectus quos non retinebunt ut prius. Is. 51.b. Celi sicut fumus liquescent. Fumus non adnihilando, sed attenuando liquescit : sic aer rarificabitur, et purificabitur. Et sequitur. Et terra sicut vestimentum atteretur, id est peribit in quantum cedit in usus hominum. Sequitur. Et habitatores eius sicut hoc interibunt : sed habitatores non interibunt ex toto Dn. 12.a. Multi de his qui dormiunt in pulvere terre, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium, ut videant semper. Ex quo patet quod nec elementa ex toto solventur.
marg.| {a} Novos] Hic monet ut simus preparati propter promissionem Domini qui novos celos dabit suis : unde dicit,   [Novos celos] id est innovatos.
marg.| {b} Et novam terram] Ubi promisit hoc ? Is. 65.c. Ego creo celos {7. 345vb} novos, et terram novam : et non erunt in memoria priora. Et Apc. 21.a. Vidi celum novum, et terram novam. Primum enim celum, et prima terra abiit. Celos dico.
marg.| {c} In quibus] quia modo non : cum sint mobiles, et instabiles, sed tunc erunt firmi. Vel celi sunt iusti qui modo in presenti vita fluctuant per cogitationes diversas sibi invicem succedentes, et firmabuntur, et totum cor suum figent in unum, scilicet in Deum.
marg.| {d} Propter quod] Hic ostendit qualiter debemus expectare, quia longanimiter, et spe salutis, unde dicit,   [Propter quod] quasi dicat dies Domini venit, vos.
marg.| {e} Carissimi] que prediximus.
marg.| {f} Satagite] id est satis bene operando agite.
marg.| {k} Inveniri] id est inveniamini, id est Ei, id est ab eo, vel ad honorem eius.
marg.| {g} Immaculati] a venialibus in corpore. Inter. Sed contra : Nullum peccatum est in corpore, nisi tantum quoad originem ; sed sic est ibi etiam mortale : quare ergo magis dicit a venialibus quam a mortalibus ? Solutio. Per corpus intelligitur hic inferior pars rationis quam contingit venialiter peccare. Vel potest dici, et melius, quod non est una Glossa sed due, que non referuntur ad invicem.
marg.| {h} Et inviolati] Glossa A criminalibus in mente ponitur ibi pro superiori parte rationis. Vel dicendum ut prius quod sunt due Glossa quarum una non refertur ad aliam. Per duo ergo verba excluduntur omnia peccata tam venialia, quam mortalia. Sequitur.
marg.| {l} In pace] in peccatis remissis pacificati : et in hoc intelligitur perpetratio omnis boni.
marg.| {m} Et Domini] etc. id est intelligite quod Dominus benigne expectat ad multorum salutem, quod tamen non dicunt heretici.
marg.| {n} Sicut et carissimus] Hic quarto ostendit, quod faciendum est ut ipse predixit auctoritate Pauli, dicens.   [Sicut, et carissimus] Vel sic continua : Dominus nos expectat ad penitentiam, et propter hoc iudicium differt,   [sicut et] hoc est, etiam, sicut ego.   [Carissimus] etc. Rm. 2.a. An ignoras quoniam benignitas eius ad patientiam te adduci ?
marg.| {p} Secundum datam] a Deo in suo raptu, qui audivit arcana verba que non licet homini loqui. 2Cor. 12.a. Sed quid est, quod dicit, quia Paulus scribit certis personis ; iste autem dispersis : ergo videtur quod Paulus non scripsit istis. Glossa solvit hic dicens quod Paulus quibusdam specialiter Ecclesiis scripsit ; hic autem omnibus Ecclesiis que sunt generaliter per Orbem dicit.   [Sicut et] hoc est etiam ipse.
marg.| {q} Loquens] etc. loquens inquam.
marg.| {r} In eis] scilicet epistolis.
marg.| {s} De his] que scilicet ego predixi vobis, ut vos ea faceretis, quasi diceret ; ita intelligite, et arbitramini longanimitatem similiter, sicut Paulus in suis epistolis scripsit vobis. Et superfluit hic hoc quod dixit,   [in eis] more Hebreo. Glossa Ecce primus Apostolorum oblitus sui primatus, et datarum sibi clavium. Mt. 16.c. Datam Paulo miratur sapientiam, quia mos est electorum, ut magis aliorum quam suas virtutes admirentur, et per has se ad profectum excitent.
marg.| {t} In quibus] scilicet Epistolis Pauli.
marg.| {u} Sunt quedam] id est ad intelligendum. Quomodo intelligebant eas simplices quibus scribebat Apostolus ? Respondeo. Quia mittebat eas per discipulos suos qui eas exponebant eis. Vel hoc erat a Spiritu sancto, et eas intelligebant simplices quando audiebant.
marg.| {x} Que] quia scilicet sunt difficilia.
marg.| {y} Indocti] qui lumen veritatis non habent.
marg.| {z} Et instabiles] qui forte ex superbia nolebant audire vel stare, ubi legebantur epistole donec eas intelligerent : et quia non intelligebant, postea depravabant. Et huic concordat <Glossa> interlinearis dicens, quia inter doctos non permanerent donec erudiantur. Et quia tales sunt.
marg.| {a} Depravant] Glossa Remedium est indoctis humili stabilitate, verbis doctorum auditum prebere.
marg.| {b} Vos igitur] etc. Quinta, et ultima pars secunde partis, in qua monet eos ut se custodiant ne decidant a veritate. Quia propter omnia predicta igitur vos.
marg.| {c} Prescientes] hoc, quod scilicet iudicium est futurum.
marg.| {d} Custodite] vos solicite.
marg.| {e} Ne insipientium] id est hereticorum.
marg.| {f} Errore traducti excidatis] id est extra vos cadatis.
marg.| {g} A propria firmitate] Hoc competit nomini Petri, et consonat ei quod dictum est in principio, scilicet quod in hac epistola invitat ad patientiam, et fidei constantiam. Dixi, ne excidatis.
marg.| {i} Vero] id est sed.
marg.| {h} Crescite vero in gratia] Hoc respondet ei quod dixit in principio. Simon qui interpretatur obediens, et talibus datur gratia.
marg.| {k} Et in cognitione Domini] etc. scilicet, quasi, qui iam per fidem cognovistis, amplius cognoscite per fidei radicationem in operibus bonis. Et sic tangit illud quod dixit supr. 1.a. Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri Iesu Christi.
marg.| {l} Ipsi gloria, et nunc] scilicet Inter quotidianas adversitates.
marg.| {m} Et in diem eternitatis, Amen] quasi, si inter mala huius mundi, et pressuras ipsum glorificatis, dabitur vobis ut participes sitis glorie eius in vita eterna, ubi eum videbitis, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Io. 16.e. Amen. Amen.
prol.| Explicit Expositio.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Pt. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=78&chapitre=78_3)

Notes :