Capitulum 41
Numérotation du verset
Ier. 41,1
{t. 3: Erfurt, f. 154ra ; facsim., p. 163a} Et factum est in mense septimo venit Ismael filius Nathanie filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Aicham in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat
Numérotation du verset
Ier. 41,2
surrexit autem Ismael filius Nathanie et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Aicham filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem prefecerat rex Babylonis terre
Numérotation du verset
Ier. 41,3
omnes quoque Iudeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui reperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismael
Numérotation du verset
Ier. 41,4
secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente
Numérotation du verset
Ier. 41,5
venerunt viri de Sichem1 et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam
et scissis vestibus et squalentes
munera
et thus
habebant in manu ut offerrent in domo Domini
1 Sichem]
scrips.
, Sichen
Rusch
, Sychem
Weber
Numérotation du verset
Ier. 41,6
egressus ergo Ismael
filius Nathanie
in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat
cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Aicham
Numérotation du verset
Ier. 41,7
qui cum venissent ad {t. 3: Erfurt, f. 154rb ; facsim., p. 163b} medium civitatis
interfecit eos Ismael filius Nathanie circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo
Numérotation du verset
Ier. 41,8
decem autem viri reperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismael noli occidere nos quia habemus thesauros
in agro frumenti et ordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis
Numérotation du verset
Ier. 41,9
Lacus autem in quem proiecerat Ismael omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel ipsum replevit Ismael filius Nathanie occisis
Numérotation du verset
Ier. 41,10
et captivas
duxit Ismael omnes reliquias populi qui erant in Masphat
filias
regis
et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militie Godolie filio Aicham et cepit eos Ismael filius Nathanie et abiit ut transiret ad filios Ammon
Numérotation du verset
Ier. 41,11
audivit autem Ioannan
filius Caree et omnes principes bellatorum
qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismael filius Nathanie
Numérotation du verset
Ier. 41,12
et assumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismael filium Nathanie et invenerunt eum ad aquas Multas que sunt in Gabaon
Numérotation du verset
Ier. 41,13
cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismael Ioannan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo letati sunt
Numérotation du verset
Ier. 41,14
et reversus est omnis populus quem ceperat Ismael in Masphat reversusque abiit ad Ioannan filium Caree
Numérotation du verset
Ier. 41,15
Ismael autem filius Nathanie fugit
cum octo viris a facie Ioannan et abiit ad filios Ammon
Numérotation du verset
Ier. 41,16
tulit ergo Ioannan {t. 3: Erfurt, f. 154va ; facsim., p. 164a} filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismael filio Nathanie de Masphat postquam percussit Godoliam filium Aicham fortes viros ad prelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon
Numérotation du verset
Ier. 41,17
et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam que est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Egyptum
Numérotation du verset
Ier. 41,18
a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismael filius Nathanie Godoliam filium Aicham quem preposuerat rex Babylonis in terra Iuda
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 14/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_41)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ier. 41), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 14/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=34&chapitre=34_41)
Notes :