Capitulum 21

Numérotation du verset Lc. 21,1 

Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua
in gazophylacium divites.
Numérotation du verset Lc. 21,2 

Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
Numérotation du verset Lc. 21,3 

Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hec pauper plus quam omnes misit.
Numérotation du verset Lc. 21,4 

Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei,
hec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit.
Numérotation du verset Lc. 21,5 

Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum1 esset dixit:
1 ornatum Rusch Weber ] exornatum Catena
Numérotation du verset Lc. 21,6 

Hec que videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Numérotation du verset Lc. 21,7 

Interrogaverunt autem illum dicentes: Preceptor, quando hec erunt et quod signum cum fieri incipient?
Numérotation du verset Lc. 21,8 

Qui dixit: Videte ne seducamini.
Multi enim venient in nomine meo
dicentes: Quia ego sum
et tempus
appropinquavit. Nolite ergo ire post illos.
Numérotation du verset Lc. 21,9 

Cum autem audieritis
prelia,
seditiones2
2 seditiones Rusch] et praem. Catena Weber
nolite terreri. Oportet enim3 primum hec fieri, sed nondum4 statim finis.
3 enim Rusch] om. Catena Weber |
4 nondum Catena Rusch ] non Weber |
Numérotation du verset Lc. 21,10 

Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum.
Numérotation du verset Lc. 21,11 

Et5 terremotus magni erunt per loca et pestilentie et fames terroresque de celo
5 Et Catena Rusch ] om. Weber
et signa magna erunt.
Numérotation du verset Lc. 21,12 

Sed ante hec omnia iniicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et presides propter nomen meum.
Numérotation du verset Lc. 21,13 

Continget autem vobis in testimonium.
Numérotation du verset Lc. 21,14 

Ponite ergo in cordibus vestris non premeditari quemadmodum respondeatis.
Numérotation du verset Lc. 21,15 

Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Numérotation du verset Lc. 21,16 

Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte6 afficient ex vobis.
6 morte Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,17 

Et eritis odio omnibus7 propter nomen meum
7 eritis odio - omnibus Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,18 

et capillus de capite vestro non peribit.
Numérotation du verset Lc. 21,19 

In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Numérotation du verset Lc. 21,20 

Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
Numérotation du verset Lc. 21,21 

Tunc
qui in Iudea sunt fugiant ad8 montes
8 ad Rusch ] in Catena Weber
et qui in medio eius9 discedant et qui in regionibus non intrent in eam
9 eius Rusch Weber ] + sunt Catena
Numérotation du verset Lc. 21,22 

quia dies ultionis
hi sunt ut impleantur omnia que scripta sunta.
0 Cf. Is. 34, 8.
Numérotation du verset Lc. 21,23 

Ve autem pregnatibus et nutrientibus in illis diebus.
Erit enim pressura magna super10 terram et ira populo huic.
10 super Catena Rusch ] supra Weber
Numérotation du verset Lc. 21,24 

Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Numérotation du verset Lc. 21,25 

Et erunt signa in sole et luna
et stellis et in terris
pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum.
Numérotation du verset Lc. 21,26 

Arescentibus hominibus pre timore et exspectatione que supervenient universo orbi. Nam virtutes celorum movebuntur.
Numérotation du verset Lc. 21,27 

Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
Numérotation du verset Lc. 21,28 

His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
Numérotation du verset Lc. 21,29 

Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores,
Numérotation du verset Lc. 21,30 

cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est estas11.
11 est estas Rusch Weber Li448] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,31 

Ita et vos cum videritis hec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 21,32 

Amen dico vobis,
quia12 non preteribit
12 quia Li448 Rusch Weber] quoniam Li448@
generatio hec donec omnia fiant.
Numérotation du verset Lc. 21,33 

Celum
et terra transibunt,
verba autem mea non transibunt13.
13 transibunt Rusch ] transient Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 21,34 

Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite et
superveniat in vos repentina dies illa.
Numérotation du verset Lc. 21,35 

Tamquam laqueus enim superveniet
in omnes qui sedent super faciem omnis terre.
Numérotation du verset Lc. 21,36 

Vigilate itaque omni tempore orantes,
ut digni habeamini fugere ista omnia que futura sunt et stare ante Filium hominis.
Numérotation du verset Lc. 21,37 

Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
Numérotation du verset Lc. 21,38 

Et omnis populus manicabat
ad eum in templo audire eum.

Capitulum 21

Numérotation du verset Lc. 21,
distinctio 1 
marg.| {CLC21d1.1} GLOSSA<TOR>. − Postquam Dominus redarguit scribarum avaritiam qui domos viduarum devorabant, commendat vidue eleemosynam. A a
Unde dicitur :
a ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e), Hugo de Sancto Caro : Postille, LLT, PL [MM2020]
A ¶Codd. : Li448 (177r) Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 21,1 
Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites.B
B ¶Codd. : La88 ( 119ra) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CLC21d1.2} BEDA. − Quia sermone greco phylattin, servare dicitur, et gaza lingua persica divitie vocantur, gazophylacium locus appellari solet quo divitie servantur. Erat autem arca foramen habens desuper posita iuxta altare ad dexteram ingredientibus domum Domini, in quam mittebant sacerdotes, qui custodiebant hostias, omnem pecuniam que deferebatur ad templum domini. Dominus autem, sicut operantes in domo sua discutit, ita et dona ferentes respicit ; et quem dignum viderit, laudat ; quem reprobum, damnat.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,2 
Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem era minuta duo.
marg.| {CLC21d1.3} CYRILLUS. − Duos obolos offerebat, quos cum sudoribus ad diurnum victum acquisierat ; vel que quotidie per aliena poscit suffragia, deo donat, ostendens ei suam paupertatem fructiferam. vincit igitur alios, et iusta censura coronatur a Deo.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,3 
Et ait illis : Vere dico vobis quia vidua hec pauper plusquam omnes misit.
marg.| {CLC21d1.4} BEDA. − Acceptabile enim est Deo quicquid bono animo obtulerimus, qui cor, et non substantiam pensat, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,4 
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei. Hec autem ex eo quod illi deest, omnem victum quem habuit misit.
marg.| {CLC21d1.5} CHRYSOSTOMUS. − Non enim paucitatem oblati, sed copiam affectus intuitus est Deus. Non est eleemosyna ex pluribus pauca impendere ; sed illud vidue, que totam sibi evacuavit substantiam. Quod si nequis tantum offerre sicut et vidua, offer saltem totum superfluum.
marg.| {CLC21d1.6} BEDA. − Mystice autem divites qui in gazophylacium munera mittebant, significant iudeos de iustitia legis elatos ; vidua pauper Ecclesie simplicitatem ; que paupercula vocatur, quia vel superbie spiritum, vel peccata tamquam mundi divitias abiecit ; vidua vero, quia vir eius pro ea mortem pertulit. Hec in gazophylacium duo era minuta mittit, quia in conspectu Dei, apud quem nostri operis oblationes conservantur, munera sua defert, sive dilectionem Dei et proximi, sive fidei et orationis que cunctis superborum Iudeorum operibus prestant ex abundanti enim in munera Dei immittunt Iudei, qui de iustitia sua presumunt Ecclesia autem omnem victum suum mittit, quia omne quod vivit, Dei esse muneris intelligit.
marg.| {CLC21d1.7} THEOPHYLACTUS. − Vel vidua potest intelligi quelibet anima orbata, quasi primo viro, pristina lege et non digna copule1* Verbi Dei, que, loco arrhe, offert Deo fidem et conscientiam bonam, et2* plus videtur offerre divitibus in sermone et superfluentibus moralibus gentilium virtutibus.C b
b ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 2), PG 123, 1049B8-C2  : « Ἐνόησαν δέ τινες χήραν δύνασθαι ἐκληφθῆναι πᾶσαν ψυχὴν τὸν πρότερον ἄνδρα, τὸν παλαιὸν νόμον ἀποβαλοῦσαν, οὔπω δὲ τῆς πρὸς τὸν Θεὸν Λόγον συναφείας ἀξίαν· καὶ ταύτην προσάγειν ἀῤῥαβῶνος λόγῳ τὴν λεπτὴν καὶ τέως σύμμετρον αὐτῇ πίστιν καὶ ἀγαθὴν συνείδησιν. Δεῖ γὰρ μετὰ τῆς πίστεως καὶ ἀγαθὴν συνείδησιν ἤτοι βίον ἀδιάστροφον φέρεσθαι, καὶ εἰ οὕτω προσέρχεταί τις Θεῷ, μείζω πάντων βαλεῖν δοκεῖ τῶν ἐν λόγῳ πλουσίων, καὶ ἠθικαῖς ἑλληνικαῖς περιττῶν ». [CGC2015]* [VS2022] [MM2022] <Diff.> Cf. Theophylacti Archiepiscopi Bulgariae, in quatuor Evangelia enarrationes / Ioanne Oecolampadio interprete, Basel, 1524, p. 132r . [MM2022]
C ¶Codd. : Bar484 Li448 Ed1953 {MM2022}
1 copule cum graeco ] copula Ed1953
2 Et] + ideo Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,
distinctio 2 
marg.| {CLC21d2.1} EUSEBIUS. − Quod spectanda forent que pertinebant ad templi structuram, manifestant historie ; et hucusque quedam conservantur reliquie, quibus percipiuntur que dudum erant fabricarum vestigia. Sed Dominus mirantibus templi fabricas3, promulgavit quod in eo lapis super lapidem non maneret4. Dicitur enim :
3 fabricas] fabicas cacogr. Li448
4 maneret] remaneret Li448
Numérotation du verset Lc. 21,5 
Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis exornatum esset, dixit :
Numérotation du verset Lc. 21,6 
Hec que videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
marg.| Decebat5 enim locum illum, propter cultorum audaciam, omnimodam desolationem pati.D
5 Decebat] Docebat La88
marg.| {CLC21d2.2} BEDA. − Divina etiam dispensatio procuravit ut civitas ipsa et templum subverteretur ne quis, forte adhuc parvulus in fide, videret6* illa constristare7*, dum sacrificiorum ritum attonitus stuperet, raperetur intuitu.E c
c ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 6, c. 21, CCSL 120, lin. 54 sqq. : «Propterea sane [denique Orig.] diuina dispensatio procurauit ut et ciuitas ipsa et templum et omnia illa pariter subuerterentur ne qui forte adhuc paruulus et lactans in fide, si uiderit [videret Orig.] illa constare, dum sacrificiorum ritum dum ministeriorum ordinem attonitus stupet [stuperet Orig. (E=Cas345 g q Ald. Del.)] ipso diuersarum formarum raperetur intuitu ».
<cuius fons> =   Origenes,   H omiliae in Lv. (transl. Rufini), hom. 10, § 1, Origenes Werke 6, p. 442.2-6.
<Paral.>   Thomas de Aquino, Super Io. reportatio (Io. 16, lectio 1), Marietti n° 2081 : « [...] Hic autem addit unum quod maxime poterat eos attonitos facere, scilicet quod mors eorum reputaretur a Iudaeis obsequium ».   Thomas de Aquino, Super Io. reportatio (Io. 16, lectio 1), Marietti n° 2084 : « Chrysostomus (CIO16d1.8) enim dicit quod discipuli audientes quod deberent interfici et absque synagogis fieri, ita tristati et attoniti facti sunt, ut quasi obliti de recessu Christi et locutionem amittentes, eum de suo recessu non interrogarent ».
¶Nota. Le parallèle de la reportation sur Jean confirme la leçon contristare (sous réserve de confirmation du texte par l’édition critique en préparation). - Sur attonitus chez Thomas voir notre note sur CLC2d9.6 [MM2024]
6 videret] videret Ed1953
7 contristare] constare Bar484 Ed1953 cum Beda
marg.| {CLC21d2.3} AMBROSIUS. − Verum igitur dictum est de templo manufacto, quod esset subvertendum nihil enim est manufactum quod non aut vetustas conficiat, aut vis subruat, aut ignis exurat. Tamen est et aliud templum, scilicet synagoga, cuius structura vetus, ecclesia surgente, dissolvitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur, et maxime si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum.d
d ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 6, CCSL 14, p. 347.67-79 : «Verum autem dictum est iuxta proposita de templo, quod Salomon condidit, id que primum ab hoste iudicii esse tempore subuertendum ; nihil est enim opere et manu factum quod non aut uetustas conficiat aut uis subruat aut ignis exurat. Tamen est et aliud templum constructum ex speciosis lapidibus et ornatum donis, cuius euersionem dominus significare uideatur, synagoga m scilicet Iudaeorum, cuius structura uetus ecclesia surgente dissoluitur. Est etiam templum in unoquoque, quod deficiente fide labitur et maxime, si quis falso Christi nomen obtendat, quo interiorem expugnet affectum». [FG2013]
marg.| {CLC21d2.4} CYRILLUS. − Nequaquam autem discipuli adverterant vim dictorum ; sed arbitrabantur de consummatione seculi dictum esse ; et ideo querebant quo tempore deberent accidere.
marg.| Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,7 
Interrogaverunt autem illum, dicentes preceptor, quando hec erunt, et quod signum cum fieri incipient?
marg.| {CLC21d2.5} AMBROSIUS. − [b] Mattheus tertiam interrogationem addidit, ut et templi tempora destruendi, et signum adventus et consummatio seculi a discipulis quereretur. [a] Interrogatus autem Dominus quando templi futura esset destructio, et quod signum esset eius adventus, de signis docet, de tempore non curat intimandum.e
e ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 9, CCSL 14, p. 348.100-107 : «cum autem audieritis proelia et opiniones proeliorum. [a] Interrogatus Dominus quando templi futura destructio et quod signum esset aduentus, de signis docet, de tempore non putat intimandum. [b] Sed Matthaeus interrogationem tertiam addidit, ut et templi tempora destruendi et signum aduentus et consummatio saeculi a discipulis quaereretur, Lucas satis putauit de consummatione saeculi cognitum, si de aduentu Domini disceretur». [FG2013]
marg.| Sequitur enim :
Numérotation du verset Lc. 21,8 
Qui dixit : Videte ne seducamini.
marg.| {CLC21d2.6} ATHANASIUS. 8* − [1] Cum enim sint nobis a Deo charismata et dogmata que sunt super hominem, tradita, scilicet celestis conversationis forma, virtus contra demones, et adoptio et notitia Patris et Verbi et Spiritus sancti donum, “adversarius noster diabolus circuit, querensf nobis surripere insita semina Verbi. Dominus ergo9* tamquam sua pretiosa dona in nobis sua documenta concludens, monet ne seducamur. Magnum autem quoddam donum tribuit nobis Dei Verbum, ut non solum ex apparentibus non decipiamur sed etiam, si qua latentia sint, diiudicemus per Spiritus gratiam. Cum enim sit odiosus diabolus inventor malitie, hoc quod ipse est occultat, nomen vero cunctis cupitum simulat callide. Puta, si quis subicere sibi volens filios alienos, parentibus absentibus, fingat eorum vultus et filios desiderantes seducat. [2] Ergo in unaquaque heresum diabolus figuratus dicit : ‘Ego sum Christus et apud me veritas est’.F g
Unde sequitur :
f Cf. 1Ptr. 5, 8 : «Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret».
g ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 10, 22-23 (Krikones §2917 Athanasius), Vat. gr. 1611, f. 268vb31 -269.3 , f. 269r8-9  : «[1] Ἀθαναςίου. [...] Ἐγερθήσονται ψευδο προφῆται καὶ ψευδόχριστοι, καὶ δώσουσι σημεῖα [+ μεγάλα καὶ τέρατα Athan.], ὥστε πλανᾶσθαι, εἰ δυνατὸν, καὶ τοὺς ἐκλεκτούς· ἰδοὺ προείρηκα ὑμῖν. Τὰ μὲν γὰρ ἐν ἡμῖν ἀποτεθέντα μαθήματά τε καὶ χαρίσματα παρ’ αὐτοῦ πολλὰ τε καὶ ὑπὲρ ἄνθρωπόν ἐστιν· οὐρανίου γὰρ πολιτείας τύπος, καὶ δύναμις κατὰ δαιμόνων, υἱοποίησίς τε καὶ τὸ ὑπὲρ πᾶν χάρισμα [+ καὶ ἐξαίρετον Athan.], ἡ περὶ τοῦ Πατρὸς γνῶσις καὶ αὐτοῦ τοῦ Λόγου, καὶ δωρεὰ Πνεύματος ἁγίου . Ἡ δὲ τοῦ ἀνθρώπου διάνοια, ἐπιμελῶς ἐπὶ τὰ πονηρὰ ἔγκειται· καὶ ὁ ἀντίδικος ἡμῶν // περιέρχεται ζητῶν ἁρπάσαι τὰ εἰς ἡμᾶς τοῦ Λόγου σπέρματα. Διὰ τοῦτο γοῦν, ὥσπερ ἴδια κειμήλια τὰ μαθήματα σφραγίζων ἐν ἡμῖν διὰ τῆς προῤῥήσεως , ἔλεγεν ὁ Κύριος· Βλέπετε μή τις ὑμᾶς πλανήσῃ καὶ τὰ ἑξῆς. // Μέγα τι χάρισμα δέδωκεν ἡμῖν ὁ Λόγος, ὥστε μὴ ἐκ τῶν φαινομένων ἀπατᾶσθαι, ἀλλὰ μᾶλλον καὶ ταῦτα κἂν κεκαλυμμένα τυγχάνῃ, διακρίνειν τῇ τοῦ Πνεύματος χάριτι. Ἐπειδὴ γὰρ ὅλος ἐστὶ μισητὸς ὁ τῆς κακίας εὑρετὴς // μόνον τε φαινόμενος βάλλεται παρὰ πάντων, ὡς ὄφις, [f. 269r] ὡς δράκων, ὡς λέων ζητῶν ἁρπάσαι τινας καὶ καταπιεῖν· διὰ τοῦτο ὃ μὲν ἔστιν αὐτὸς, ὑποκρύπτει καὶ σκέπει, τὸ δὲ παρὰ πάντων ποθούμενον ὄνομα ὑποκρίνεται πανούργως , ἵνα, ἀπατήσας τῇ φαντασίᾳ, λοιπὸν τοὺς πλανηθέντας τοῖς ἰδίοις περιπείρῃ δεσμοῖς ὥσπερ ἂνεἴ τις, ἀνδραποδίσασθαι θέλων ἀλλοτρίους παῖδας, ἀποδημούντων τῶν γονέων, ὑποκρίνηται τὰς ἐκείνων ὄψεις, καὶ ποθοῦντας τοὺς υἱοὺς ἀπατήσῃ , καὶ λοιπὸν ἀπαγαγὼν αὐτοὺς μακρὰν, ἀπολέσῃ· τὸν αὐτὸν τρόπον. // ὁ διάβολος οὐκ ἔχων μὲν αὐτὸς παῤῥησίαν, εἰδὼς δὲ τὸν εἰς τὴν ἀλήθειαν ἔρωτα τῶν ἀνθρώπων, ὑποκρίνεται μὲν ταύτην τῇ φαντασίᾳ, τὸν δὲ ἴδιον ἰὸν ἐπιβάλλει τοῖς ἐπακολουθήσασιν αὐτῷ. [...] [2] Ἀμέλει γὰρ ἑκάστῃ τῶν αἱρέσεων οὕτω σχηματισάμενος [+ ὁ διάβολος Athan.] λέξεις ὑπέβαλε μεστὰς δολιότητος // λέγων δι’ ἑκάστης· Ἐγώ εἰμι ὁ Χριστὸς, καὶ παρ’ ἐμοὶ τὸ ἀληθές ἐστι· καὶ πάσας ἰδίᾳ καὶ κοινῇ ψεύσασθαι πεποίηκεν ὁ συκοφάντης [...] ».
<cuius fons> [1]   Athanasius Alexandrinus , Epistola ad episcopos Egypti et Libyae [CPG 2092], § 1, Athanasius Werke 1.1.1, p. # (PG 25, 540A4-C4 ) : «Ἐγερθήσονται ψευδο προφῆται καὶ ψευδόχριστοι, καὶ δώσουσι σημεῖα μεγάλα καὶ τέρατα, ὥστε πλανᾶσθαι, εἰ δυνατὸν, καὶ τοὺς ἐκλεκτούς· ἰδοὺ προείρηκα ὑμῖν. Τὰ μὲν γὰρ ἐν ἡμῖν ἀποτεθέντα μαθήματά τε καὶ χαρίσματα παρ’ αὐτοῦ πολλὰ καὶ ὑπὲρ ἄνθρωπόν ἐστιν· οὐρανίου γὰρ πολιτείας τύπος, καὶ δύναμις κατὰ δαιμόνων, υἱοποίησίς τε καὶ τὸ ὑπὲρ πᾶν χάρισμα καὶ ἐξαίρετον, ἡ περὶ τοῦ Πατρὸς γνῶσις καὶ αὐτοῦ τοῦ Λόγου, καὶ δωρεὰ Πνεύματος ἁγίου. Ἡ δὲ τῶν ἀνθρώπων διάνοια ἐπιμελῶς ἐπὶ τὰ πονηρὰ ἔγκειται· καὶ μὴν ὁ ἀντίδικος ἡμῶν διάβολος, φθονῶν ἐπὶ τοῖς τοσούτοις ἡμῖν ἀγαθοῖς γενομένοις, περιέρχεται ζητῶν ἁρπάσαι τὰ εἰς ἡμᾶς τοῦ Λόγου σπέρματα. Διὰ τοῦτο γοῦν, ὥσπερ ἴδια κειμήλια τὰ μαθήματα σφραγίζων ἐν ἡμῖν διὰ τῆς προῤῥήσεως, ἔλεγεν ὁ Κύριος· Βλέπετε μή τις ὑμᾶς πλανήσῃ. Πολλοὶ γὰρ ἐλεύσονται ἐπὶ τῷ ὀνόματί μου, λέγοντες· Ἐγώ εἰμι· καὶ ὁ καιρὸς ἤγγικε, καὶ πολλοὺς πλανήσουσι· μὴ οὖν πορευθῆτε ὀπίσω αὐτῶν. Μέγα τι χάρισμα δέδωκεν ἡμῖν ὁ Λόγος, ὥστε μὴ ἐκ τῶν φαινομένων ἀπατᾶσθαι, ἀλλὰ καὶ μᾶλλον, κἂν ταῦτα κεκαλυμμένα τυγχάνῃ, διακρίνειν τῇ τοῦ Πνεύματος χάριτι. Ἐπειδὴ γὰρ ὅλος ἐστὶ μισητὸς ὁ τῆς κακίας εὑρετὴς καὶ μέγας δαίμων ὁ διάβολος, μόνον τε φαινόμενος βάλλεται παρὰ πάντων, ὡς ὄφις, ὡς δράκων, ὡς λέων ζητῶν τινας ἁρπάσαι καὶ καταπιεῖν· διὰ τοῦτο ὃ μὲν ἔστιν αὐτὸς, ὑποκρύπτει καὶ σκέπει, τὸ δὲ παρὰ πάντων ποθούμενον ὄνομα ὑποκρίνεται πανούργως, ἵνα, ἀπατήσας τῇ φαντασίᾳ, λοιπὸν τοὺς πλανηθέντας τοῖς ἰδίοις περιπείρῃ δεσμοῖς. Καὶ ὥσπερ ἂνεἴ τις, ἀνδραποδίσασθαι θέλων ἀλλοτρίους παῖδας, ἀποδημούντων τῶν γονέων, ὑποκρίνηται τὰς ἐκείνων ὄψεις, καὶ ποθοῦντας τοὺς υἱοὺς ἀπατήσῃ, καὶ λοιπὸν ἀπαγαγὼν αὐτοὺς μακρὰν, ἀπολέσῃ· τὸν αὐτὸν τρόπον καὶ ὁ κακοδαίμων καὶ σκολιὸς διάβολος, οὐκ ἔχων μὲν αὐτὸς παῤῥησίαν, εἰδὼς δὲ τὸν εἰς τὴν ἀλήθειαν ἔρωτα τῶν ἀνθρώπων, ὑποκρίνεται μὲν ταύτην τῇ φαντασίᾳ, τὸν δὲ ἴδιον ἰὸν ἐπιβάλλει τοῖς ἐπακολουθήσασιν αὐτῷ».
[2]   Athanasius Alexandrinus , Epistola ad episcopos Egypti et Libyae [CPG 2092], § 4, PG 25, 545C6-12  : « Ἀμέλει ἐν ἑκάστῃ τῶν αἱρέσεων οὕτω σχηματισάμενος ὁ διάβολος, λέξεις ὑπέβαλε μεστὰς δολιότητος· περὶ γὰρ τούτων ὁ Κύριος εἴρηκεν, ὅτι Ἐγερθήσονται ψευδόχριστοι καὶ ψευδοπροφῆται, ὥστε πλανῆσαι πολλούς· τοιγαροῦν ὁ διάβολος ἦλθε, λέγων δι’ ἑκάστης· Ἐγώ εἰμι ὁ Χριστὸς, καὶ παρ’ ἐμοὶ τὸ ἀληθές ἐστι· καὶ πάσας ἰδίᾳ καὶ κοινῇ πεποίηκε ψεύδεσθαι ὁ συκοφάντης ». [MM2020] [MM2021]
F ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2021}
8 Athanasius] + Ad episcopos Egypti et Libye epistola encyclica contra Arianos Ed1953
9 ergo] autem Ed1953
Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum et tempus appropinquabit.
marg.| {CLC21d2.7} CYRILLUS. − Ante suum enim descensum de celo, provenient aliqui, quibus acquiescere non oportet. Voluit enim unigenitum Verbum Dei, cum venit ut mundum salvaret, latere, ut crucem sustineret pro nobis ; sed secundus eius adventus non erit clanculo, ut ante, sed terribilis et manifestus. Descendet enim in gloria Dei patris, ministrantibus angelis, ut mundum in iustitia iudicet.G
Unde concludit :
G ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
Nolite ergo ire post illos.
marg.| {CLC21d2.8} TITUS. − Vel forsitan non dicit pseudochristos ante consummationem venientes sed eos qui fuere tempore apostolorum.H h
h ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 21, 7-8 (Krikones §2918 Titus), Vat. gr. 1611, f. 269ra16-17 : «Τίτου. Τάχα δὲ οὐ τοὺς πρὸ τῆς συντελείας παραγινομένους ψευδοχρίστους λέγει, ἀλλὰ τοὺς ἐπὶ τῶν ἀποστόλων […]».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (21, 8) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p. 236.1-3 . [MM2021] [rev. VS2022]
H ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d2.9} BEDA. − Multi enim imminente10 Hierosolymorum excidio principes extitere qui se dicerent esse christos, tempusque libertatis appropinquare. Multi etiam in Ecclesia heresiarche diem Domini instare predicarent11* quos Apostolus ad Thessalonicenses damnat. Multi etiam in nomine Christi venere antichristi quorum primus est Simon magus, cui dicebanti : « Hic est virtus Dei que vocatur magna ».I j
i Act. 8, 10.
j ¶Fons : Beda Venerabilis , In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 596.45-sqq. : «Multi imminente hierosolimorum excidio principes extitere qui se esse christos tempus que libertatis iam iam que appropinquare referrent. Multi in ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum heresiarchae prodiere qui inter alia plurima ueritati contraria diem domini instare praedicarent quos apostolus in epistola ad thessalonicenses damnat. Multi in nomine christi uenere antichristi quorum primus est simon magus cui sicut in actibus apostolorum legimus auscultabant omnes qui in samaria erant a minimo usque ad maximum dicentes, hic est uirtus dei quae uocatur magna».
<Paral.>CMC13d2.4.a // CLC21d2.9 [MM2021]
I ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
10 imminente] imminen/ Li448
11 predicarent] predicarñt Li448, predicaverunt Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,
distinctio 3 
marg.| {CLC21d3.1} GREGORIUS. In homiliario. 12* − Perituri mundi precurrentia mala denuntiat Dominus, ut eo minus perturbent venientia, quo fuerint prescita minus enim iacula feriunt que previdentur.
Unde dicit :
12 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,9 
Cum autem audieritis prelia et seditiones, nolite terreri.
marg.| Bella ad hostes pertinent, seditiones ad cives. Ut ergo nos indicet exterius interiusque turbari, aliud nos fatetur ab hostibus, aliud a fratribus perpeti.k
k ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 1, p. 321.3-13 : «Quia longius ab urbe digressi sumus, ne ad reuertendum nos tardior hora praepediat, necesse est ut expositionem sancti evangelii breuior sermo transcurrat. Dominus ac Redemptor noster perituri mundi praecurrentia mala denuntiat, ut eo minus perturbent uenientia, quo fuerint praescita. Minus enim iacula feriunt quae praeuidentur, et nos tolerabilius mundi mala suscipimus si contra haec per praescientiae clipeum munimur. Ecce etenim dicit : Cum audieritis proelia et seditiones, nolite terreri : oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Pensanda sunt uerba Redemptoris nostri, per quae nos aliud interius, aliud exterius passuros denuntiat. Bella quippe ad hostes pertinent, seditiones ad ciues. Vt ergo nos indicet interius exterius que turbari, aliud nos fatetur ab hostibus, aliud a fratribus perpeti. Sed his malis praeuenientibus, quia non statim finis sequatur, adiungit : Surget gens contra gentem et regnum aduersus regnum, et terrae motus magni erunt per loca et pestilentiae et fames, terrores que de caelo et signa magna erunt». [FG2013]
marg.| {CLC21d3.2} AMBROSIUS. − Verborum autem celestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis invenit. Quanta prelia et quas opiniones accepimus preliorum ?J l
l ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 9, CCSL 14, p. 348.100-107 : «Verborum autem caelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis inuenit. Quanta enim proelia et quas opiniones accepimus proeliorum ! Chuni in Halanos, Halani in Gothos, Gothi in Taifalos et Sarmatas insurrexerunt, nos quoque in Illyrico exules patriae Gothorum exilia fecerunt et nondum est finis. Quae omnium fames, lues pariter boum atque hominum ceteri que pecoris, ut etiam, qui bellum non pertulimus, debellatis tamen pares nos fecerit pestilentia ! Ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi. Aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia, aegritudo mundi est persecutio». [FG2013]*
J ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d3.3} GREGORIUS. In homiliario. 13* − Sed his malis prevenientibus, quia non statim finis sequatur, adiungitur :
13 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Oportet hec primum fieri sed nondum statim finis.
marg.| Ultima enim tribulatio multis tribulationibus prevenitur quia multa debent mala precurrere, ut malum valeant sine fine nuntiare.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,10 
Tunc dicebat illis surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum,
marg.| quia necesse est ut alia ex celo, alia ex terra, alia ab elementis, alia ab hominibus patiamur. Hic ergo signatur perturbatio hominum.m
Sequitur enim :
m ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 1, p. 321.14-27 : «Sed his malis praeuenientibus, quia non statim finis sequatur, adiungit : Surget gens contra gentem et regnum aduersus regnum, et terrae motus magni erunt per loca et pestilentiae et fames, terrores que de caelo et signa magna erunt. Vel sicut in quibusdam codicibus inuenitur : Terrores que de caelo et tempestates, atque post subditur : et signa magna erunt. Vltima tribulatio multis tribulationibus praeuenitur, et per crebra mala quae praeueniunt indicantur mala perpetua quae subsequentur. Et ideo per bella et seditiones non statim finis, quia multa debent mala praecurrere, ut malum ualeant sine fine nuntiare. Sed cum tot signa perturbationis dicta sint, oportet ut eorum considerationem breuiter per singula perstringamus, quia necesse est ut alia e caelo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus patiamur. Ait enim : Surget gens contra gentem, ecce perturbatio hominum ; erunt terrae motus magni per loca, ecce respectus irae desuper ; erunt pestilentiae, ecce inaequalitates corporum ; erit fames, ecce sterilitas terrae ; terrores que de caelo et tempestates, ecce inaequalitas aeris». [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 21,11 
Et terremotus magni erunt per loca.
marg.| Ecce respectus ire desuper.
marg.| {CLC21d3.4} CHRYSOSTOMUS. − Terremotus enim quandoque ire signum est, nam et quando crucifixus est dominus, mota est terra ; quandoque vero provisionis indicium, sicut orantibus apostolis commotus est locus in quo erant congregati.
Sequitur :
Et pestilentie.
marg.| {CLC21d3.5} GREGORIUS. In homiliario. 14* − [a] Ecce inequalitas corporum.
14 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Et fames.
marg.| Ecce sterilitas terre ;.
Terroresque de celo et signa magna erunt.
marg.| E cce inequalitas eris quod ad eas tempestates referendum est, [c] que nequaquam ordinem temporum servant que enim ordinate veniunt, signum non sunt. [b] Omnia enim que ad usum vite accepimus, ad usum convertimus culpe ; sed cuncta que ad usum pravitatis infleximus, ad usum nobis vertuntur ultionis.n
n ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 1, p. 321.29-322.51 : «Sed cum tot signa perturbationis dicta sint, oportet ut eorum considerationem breuiter per singula perstringamus, quia necesse est ut alia e caelo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus patiamur. Ait enim : Surget gens contra gentem, ecce perturbatio hominum ; erunt terrae motus magni per loca, ecce respectus irae desuper ; erunt pestilentiae, [a] ecce inaequalitates corporum ; erit fames, ecce sterilitas terrae ; terrores que de caelo et tempestates, ecce inaequalitas aeris. Quia ergo omnia consummanda sunt, ante consummationem omnia perturbantur, et qui in cunctis delinquimus, in cunctis ferimur, ut impleatur quod dicitur : Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. [b] Omnia namque quae ad usum uitae accepimus, ad usum conuertimus culpae ; sed cuncta quae ad usum prauitatis infleximus, ad usum nobis uertuntur ultionis. Tranquillitatem quippe humanae pacis ad usum uertimus uanae securitatis ; peregrinationem terrae pro habitatione dileximus patriae ; salutem corporum redigimus in usum uitiorum ; ubertatis abundantiam non ad necessitatem carnis sed ad peruersitatem intorsimus uoluptatis ; ipsa serena blandimenta aeris ad amorem nobis seruire coegimus terrenae delectationis. Iure igitur restat ut simul nos omnia eriant, quae simul omnia uitiis nostris male subacta seruiebant, ut quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso postmodum cogamur sentire tormenta. Notandum uero quod dicitur : Terrores de caelo et tempestates. Cum tempestates hiemales uenire ex ordine temporum soleant, cur hoc loco tempestates uenire in perditionis signo praedicuntur, nisi quod eas tempestates Dominus uenire denuntiat, [c] quae nequaquam ordinem temporum seruant? Quae enim ordinate ueniunt, signum non sunt ; sed tempestates in signo sunt, quae ipsa quoque temporum statuta confundunt. Quod nos quoque nuper experti sumus, quia aestiuum tempus omne conuersum in pluuiis hiemalibus uidimus». [FG2013]
marg.| {CLC21d3.5} AMBROSIUS. − Occasum ergo seculi precedunt15* quedam egritudines mundi, scilicet fames, pestilentia et persecutio.K o
o ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 9, CCSL 14, p. 348.100-107 : «Verborum autem caelestium nulli magis quam nos testes sumus, quos mundi finis inuenit. Quanta enim proelia et quas opiniones accepimus proeliorum ! Chuni in Halanos, Halani in Gothos, Gothi in Taifalos et Sarmatas insurrexerunt, nos quoque in Illyrico exules patriae Gothorum exilia fecerunt et nondum est finis. Quae omnium fames, lues pariter boum atque hominum ceteri que pecoris, ut etiam, qui bellum non pertulimus, debellatis tamen pares nos fecerit pestilentia! ergo quia in occasu saeculi sumus, praecedunt quaedam aegritudines mundi. Aegritudo mundi est fames, aegritudo mundi est pestilentia, aegritudo mundi est persecutio». [FG2013]*
K ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
15 prededunt] precedent Ed1953
marg.| {CLC21d3.6} THEOPHYLACTUS. − Quidam autem hec non solum in consummatione futura, sed et tempore captionis Hierusalem fuisse impleta voluerunt. Auctore namque pacis perempto, merito in eis seditiones et bella locum habuerunt. Ex bellis autem pestis et fames consequitur hec quidem ere cadaveribus infecto, illa incultis manentibus agris. Sed et Iosephus intolerabiles erumnas evenisse recitat propter famem ; et tempore claudii cesaris fames invaluit, ut in actibus legitur et plurima terribilia contigerunt captionem Hierusalem indicantia, ut Iosephus narrat.p
p ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 11), PG 123, 1052A4-B6 [CGC2015].
marg.| {CLC21d3.7} CHRYSOSTOMUS. − Dicit autem, quod non statim finis civitatis eveniet, ut scilicet Hierosolyma capiatur, sed post prelia multa.L
L ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d3.8} BEDA. {super Cum audieritis}. − Admonentur etiam apostoli ne terreantur his precurrentibus, ne Hierosolymam iudeamque deserant. Potest autem regnum contra regnum, et pestilentia eorum quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbi Dei, et commotio universe terre, et a vera fide separatio, etiam in hereticis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, ecclesie victoriam faciunt.
marg.| {CLC21d3.9} AMBROSIUS. − Sunt autem et alia bella que vir sustinet christianus ; diversarum quoque prelia cupiditatum, studiorumque conflictus. Multo etiam graviores sunt domestici hostes quam extranei.q
q ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 11, CCSL 14, p. 348.118-120 : «Sunt autem et alia bella, quae uir sustinet Christianus, diuersarum quoque proelia cupiditatum studiorum que conflictus multo que grauiores domestici hostes quam extranei. Nunc auaritia stimulat, nunc accendit libido, nunc metus terret, nunc iracundia exagitat, nunc ambitio mouet, nunc terrere temtant spiritalia nequitiae, quae sunt in caelestibus. Itaque quasi quibusdam urgetur proeliis et quibusdam terrae motibus quatitur mobilis animi nutantis adfectus». [FG2013]*
Numérotation du verset Lc. 21,
* distinctio 4
marg.| {CLC21d4.1} GREGORIUS. In homiliario. 16* − Quia cuncta que predicta sunt, non de iniustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta pravorum hominum prenuntiantur, cum dicitur :
16 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,12 
Sed ante hec omnia inicient vobis manus suas et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et presides propter nomen meum.
marg.| Ac si dicat : prius corda hominum, post elementa turbabuntur, ut, cum rerum ordo confunditur, ex qua tribulatione veniat demonstretur. Nam quamvis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inveniens, quia digne ruinis illius opprimantur, innotescit.r
r ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 2, p. 322.55-323.64 : «Quia autem cuncta haec non de iniustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta prauorum hominum praemittuntur cum dicitur : Sed ante haec omnia incipient uobis manus suas inicere et persequentur et tradent uos in synagogis, ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Ac si aperte dicat : Prius corda hominum et post elementa turbantur, ut cum rerum ordo confunditur, ex qua iam retributione ueniat, demonstretur. Nam quamuis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, peruersiores tamen quosque inueniens, quia digne ruinis illius opprimantur innotescit. Et subditur : Ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Contingent haec uobis in testimonium. In testimonium uidelicet quorum, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut uidendo non imitantur? Mors quippe iustorum bonis in adiutorium est, malis in testimonium, ut inde peruersi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut uiuant». [FG2013]*
marg.| {CLC21d4.2} CYRILLUS. − [b] Vel hoc dicit quia, priusquam a Romanis Hierusalem caperetur, passi persecutiones a Iudeis discipuli incarcerati sunt et presentati principatibus. Missus est Paulus Romam ad Cesarem astititque Festo et Agrippe.
[a] Sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,13 
Continget autem vobis in testimonium.
marg.| {CLC21d4.3} GRECUS. 17 − [c] In martyrium , id est in martyrii gloriam. M s
s ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 21, 12-13 (Krikones §2925 : Cyrillus), Vat. gr. 1611, f. 269rb21-2 6  : « [a] Ἀποβήσεται δὲ ὑμῖν εἰς μαρτύριον. Κυρίλλου. [b] Πρὸ γὰρ τῶν τῆς συντελείας καιρῶν, ἥλω μὲν ἡ τῶν Ἰουδαίων χώρα, καταδραμούσης αὐτὴν τῆς Ῥωμαίων στρατιᾶς, ἐμπέπρησται δὲ ὁ ναός, κατεσείσθη τὰ παρ’ αὐτοῖς βασίλεια, πέπαυται τῆς κατὰ νόμον λατρείας ἡ δύναμις. Πρὶν δὲ ταῦτα συμβῆναι, ἐδιώχθησαν παρ’αὐτῶν οἱ μακάριοι μαθηταί, δεσμῶται γεγόνασι, ἤχθησαν ἐπ’ ἄρχοντας, ἐπέμφθησαν ἐπὶ βασιλέας· ἀπεστάλη γοῦν ὁ Παῦλος εἰς Ῥώμην πρὸς Καίσαρα, καὶ Φήστῳ παρέστη καὶ Ἀγρίππᾳ. [c]Πλὴν γέγονεν αὐτοῖς εἰς μαρτύριον, τουτέστιν, εἰς μαρτυρίου δόξαν, τὰ ἐπενηνεγμένα».
<cuius fons> =   Cyrillus Alexandrinus , Scholia in Lucam ex catenis, PG 72, 897A13-B8 [ADL2020] [MM2020] [rev. VS2021]
¶Nota Les sentences CLC21d4.2 et CLC21d4.3 proviennent du même scholion de Cyrille et ne faisaient qu’une à l’origine. Grecus résulte ici d’une confusion entre une simple note adventice et la « note d’attente » indiquant au rubricateur la teneur du lemme attributif qu’il devrait ajouter à l’encre rouge, une fois le texte principal copié à l’encre noire. L’accident est survenu lors de la préparation de l’apographe (plutôt que de l’exemplar). L’antigraphe avait donc une simple glose - «grec<e>» - insérée de seconde main à quelque part entre «in testimonium» et « in martyrium » pour signifier que la Vulgate est la traduction du grec «εἰς μαρτύριον» et donc l’équivalent strict de «in martyrium». Nous avons déjà noté des erreurs d’attribution similaires, affectant des phrases séparées de leur sentence native au moment de l’insertion du lemme biblique principal (ici en bleu) qui ne fait pas partie du texte original des sentences. L’insertion de ce ‘fil de chaîne’ dans la trame de sentences a donné lieu à des annotations explicatives ou justificatives. Ici, clairement, grec. justifiait linguistiquement l’ajout du lemme biblique avant in martyrium. Le préparateur de l’apographe a interprété cette annotation comme une note d’attente grec 9 et le rubricateur l’a développée en   Grecus , conduisant à la division de la sentence initiale en deux sentences distinctes  . [MM2020]*
17 Grecus] Greg. Ed1657
marg.| {CLC21d4.4} GREGORIUS. In homiliario. 18* − [1] Vel in testimonium, videlicet eorum quia vos persequendo, mortes inferunt, aut videndo non imitantur, ut inde perversi sine excusatione pereant unde electi exemplum capiunt ut vivant. [2] Sed auditis tot terroribus, turbari poterant auditorum corda ; unde ad eorum consolationem subdit :
18 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,14 
Ponite ergo in cordibus vestris non premeditari quemadmodum respondeatis.t
t ¶Fons : [1] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 2, p. 322.55-323.64 : «Quia autem cuncta haec non de iniustitia ferientis sunt, sed de merito mundi patientis, facta prauorum hominum praemittuntur cum dicitur : Sed ante haec omnia incipient uobis manus suas inicere et persequentur et tradent uos in synagogis, ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Ac si aperte dicat : Prius corda hominum et post elementa turbantur, ut cum rerum ordo confunditur, ex qua iam retributione ueniat, demonstretur. Nam quamuis finis mundi ex ipso suo ordine pendeat, peruersiores tamen quosque inueniens, quia digne ruinis illius opprimantur innotescit. Et subditur : Ducentes ad reges et praesides propter nomen meum. Contingent haec uobis in testimonium. In testimonium uidelicet quorum, nisi eorum qui aut persequendo mortes inferunt, aut uidendo non imitantur? Mors quippe iustorum bonis in adiutorium est, malis in testimonium, ut inde peruersi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt ut uiuant».
[2]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 3, p. 323.70-73 : «Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adiungitur cum protinus subinfertur : Ponite ergo in cordibus uestris non praemeditari quemadmodum respondeatis». [FG2013]
marg.| {CLC21d4.5} THEOPHYLACTUS. − Quia enim idiote erant et imperiti, hoc eis Dominus dicit, ne conturbarentur reddituri sapientibus rationem ; et causam subdit :
Numérotation du verset Lc. 21,15 
Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
marg.| Quasi dicat : Statim a me sortiemini facundiam et sapientiam ut nec omnes adversarii vestri si in unum conveniant, resistere valeant vobis, nec in sapientia, id est speculationum vi, nec in eloquentia et sermonis lepore. Sepe enim multi sapientiam quidem habent in mente ; sed cum sint provocabiles ad turbationem, totum confundunt, cum tempus fuerit proponendi. Non autem tales fuerunt apostoli ; sed utrinque gratiosi fuerunt.u
u ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 14), PG 123, 1052D8-1053A8. [CGC2015].
marg.| {CLC21d4.6} GREGORIUS. In homiliario. 19* − Ac si Dominus suis dicat : nolite terreri vos ad certamen acceditis, ego prelior vos verba editis, sed ego sum qui loquor.v
v ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 3, p. 323.74-77 : «Sed auditis tot terroribus turbari poterant infirmorum corda, atque ideo consolatio adiungitur cum protinus subinfertur : Ponite ergo in cordibus uestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri. Ac si aperte membris suis infirmantibus dicat : Nolite terreri, nolite pertimescere ; uos ad certamen acceditis, sed ego proelior ; uos uerba editis, sed ego sum qui loquor». [FG2013]
19 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC21d4.7} AMBROSIUS. − Alibi autem Christus in discipulis, alibi pater, alibi spiritus loquitur patris. Non discordant ista, sed congruunt quod unus loquitur, tres loquuntur, quia vox est una trinitatis.w
w ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 12, CCSL 14, p. 349.125-143 : «Sed fortior dicit : si consistant aduersus me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat in me proelium, in hoc ego sperabo. Stat in acie ferens hosti obuium pectus ; etiamsi quis Golias exsurgat inmitis atque praecelsus, timentibus tamen ceteris exsurgit humilis quasi Dauid regis abiciens arma terreni, sumens fidei tela leuiora et triplici sparto iaculum purae confessionis intorquens persecutoris uulnerat inpudentiam, contemtor minarum, neglegens potestatum, etiam idoneus in quo Christus loquatur. Alibi Christus, alibi pater, alibi Spiritus loquitur Patris. Non discordant ista, sed congruunt. Quod unus loquitur tres loquuntur, quia uox una est trinitatis. Huic uictori, qui suo Golian gladio peremerit, dum mortem pro Christo excipit, fugatis allophylis occurrunt iuuenculae, illae scilicet sicut aquilae, dicentes : percussit Saul in milibus, Dauid in decem milibus. Quod indicio est uictores saeculi principibus anteferri. Denique mortuis regibus in perpetuum martyres regnum caelestis gratiae honore succedunt et illi fiunt supplices, hi patroni». [FG2013]
marg.| {CLC21d4.8} THEOPHYLACTUS. − His autem dictis, et propulso imperitie timore, subdit et aliud quiddam20 necessarium, quod eorum animos poterat commovere, ne subito irruens eos turbaret. N x
Sequitur enim :
x ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 15), PG 123, 1053A14-B3. [CGC2015].
N ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
20 aliud quiddam] inv . Li448
Numérotation du verset Lc. 21,16 
Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et morte afficient ex vobis.
marg.| {CLC21d4.9} GREGORIUS. In homiliario. 21* − Plus in nobis ea tormenta seviunt que ab illis patimur de quorum mentibus22* presumebamus quia cum damno corporis mala nos cruciant amisse caritatis.O y
y ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 3, p. 323.80-83 : «Minorem dolorem mala ingerunt quae ab extraneis inferuntur. Plus uero in nobis ea tormenta saeuiunt quae ab illis patimur de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis mala nos cruciant amissae caritatis. Hinc est enim quod de Iuda traditore suo per psalmistam Dominus dicit : Et quidem si inimicus meus maledixisset mihi, supportassem utique, et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo». [FG2013]*
O ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
21 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
22 mentibus] moribus Ed1953
marg.| {CLC21d4.10} GREGORIUS NYSSENUS. − Consideremus autem statum qui tunc temporis erat. Omnibus suspectis, ad invicem dividebantur cognationes, invicem disgregate per cultus. Et filius gentilis proditor fiebat parentum fidelium ; et in filium qui crediderat, pater in infidelitate obstinatus accusator fiebat. Omnis etas erat exposita persequentibus fidem, nec mulieribus succurrebat naturalis sexus fragilitas.P z
z <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. #, # (Krikones § # Gregorius Nyssenus) : Vat. gr. 1611, f. # #  : «Γρηγορίου Νύσσης».
<cuius fons>   Gregorius Nyssenus , # [CPG 3#], Gregorii Nysseni opera, t. # #, 19#, p. # (PG 4#, #),
<Non hab.> Némésius d’Emèse, De natura hominis, selon E.   Dobler , Falsche Väterzitate bei Thomas von Aquin, Fribourg (CH), 2001, p. 136. [MM2019]
P ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CLC21d4.11} THEOPHYLACTUS. − His autem dictis, et de odio subiungit quod ab omnibus patientur. Q aa
Sequitur enim :
aa ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 17), PG 123, 1053B7-9. [CGC2015].
Q ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 21,17 
Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.
marg.| {CLC21d4.12} GREGORIUS. In homiliario. 23* − Sed quia dura sunt que predicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur :
23 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,18 
Et capillus de capite vestro non peribit.
marg.| Quasi dicat martyribus suis cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest quod incisum non dolet?ab
ab ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 4, p. 324.98-104 : «Sed quia dura sunt quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur : Capillus de capite uestro non peribit. Scimus, fratres, quia caro incisa dolet, capillus incisus non dolet. Ait ergo martyribus suis : Capillus de capite uestro non peribit, uidelicet aperte dicens : Cur timetis ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in uobis perire non potest quod incisum non dolet? Sequitur : In patientia uestra possidebitis animas uestras». [FG2013]
marg.| {CLC21d4.13} BEDA. − Vel aliter. Capillus de capite discipulorum Domini non peribit quia non solum fortia facta vel dicta sanctorum, sed et tenuissima cogitatio digna mercede donabitur.R
R ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d4.14} GREGORIUS. In quinto Moralium. 24* − [b] Qui autem patientiam in adversis tenet, inde contra adversa omnia fortis efficitur. Unde sibi et seipsum 25 vincendo dominatur.
Unde sequitur :
24 In .V.] om. Ed1953
25 seipsum] seupsum Li448 * (sec. expunc.)
Numérotation du verset Lc. 21,19 
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.| [a] Quid est enim26* animas possidere nisi perfecte in omnibus vivere, cunctisque mentis motibus quasi ex arce virtutis dominari? S ac
ac ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob , lib. 5 § 16, CCSL 143, lin. 34 sqq. : «[a] Quid est enim animas possidere, nisi perfecte in omnibus uiuere, cunctis mentis motibus ex uirtutis arce dominare? [b] Qui igitur patientiam tenet, animam possidet ; quia inde contra aduersa omnia fortis efficitur, unde sibi et semetipsum uincendo dominatur». [MM2020]*
S ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
26 est enim] inv. Ed1953
marg.| {CLC21d4.15} GREGORIUS. In homiliario. 27* − [b] Per patientiam igitur animas nostras possidemus quia dum nobismetipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. [a] Idcirco autem possessio anime28 in virtute patientie ponitur quia radix omnium custosque virtutum patientia est. [c] Patientia vero est aliena mala equanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. T ad
ad ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 35, § 4, p. 324.106-111 : «Sequitur : In patientia uestra possidebitis animas uestras. [a] Idcirco possessio animae in uirtute patientiae ponitur quia radix omnium custos que uirtutum patientia est. [b] Per patientiam uero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. [c] Patientia uero est aliena mala aequanimiter perpeti, contra eum quoque qui mala irrogat nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit. Scriptum quippe est : Caritas patiens est, benigna est». [FG2013]*
T ¶Codd. : Li448 Mt366 Ed1953 {MM2022}
27 evangelia] homiliario scrips., omel’. codd., evangelia Ed1953
28 possessio anime] possessionem Li448
Numérotation du verset Lc. 21,
* distinctio 5
marg.| {CLC21d5.1} BEDA. − Hactenus ea que per quadraginta annos necdum, fine adveniente, futura erant, dicta sunt. Hinc29* ipse finis desolationis, que a romano exercitu facta est, Domini verbis exponitur, cum dicitur : U ae
ae ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 6, c. 21, CCSL 120, lin. 175 sqq. : «Hactenus ea quae per quadraginta annos necdum fine adueniente futura erant hinc ipse finis desolationis quae a romano exercitu facta est domini uerbis exponitur. Tunc qui in iudaea sunt fugiant in montes ». [MM2022]
29 hinc] hic Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,20 
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
marg.| {CLC21d5.2} EUSEBIUS. − Desolationem Hierusalem vocat non amplius eam a suis, nec secundum ritum legalem constitui, ita30 quod nullus exspectet post futuram obsidionem et desolationem 31*, aliam innovationem fieri, sicut accidit tempore regis Persarum et illustris Antiochi et iterum tempore Pompeii.V
30 ita] om. V795 Ed1470
31 et desolationem] om. V795 Ed1470 Ed1953
marg.| {CLC21d5.3} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. 32 − Hec autem Domini verba ideo Lucas hoc loco commemorat 33* ut ostendat tunc factam fuisse abominationem desolationis que a Daniele34 predicta est, de qua Mattheus et Marcus locuti sunt , quando expugnata est Hierusalem. W af
af ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 268.18-21 : «lucas uero, ut ostenderetur tunc factam fuisse abominationem desolationis, quae a danihele praedicta est, quando expugnata est hierusalem, haec eodem loco domini uerba commemorat : cum autem uideritis circumdari ab exercitu hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius».
<Paral.> CMT24d5.3  ; CMC13d4 (Augustinus) [MM2019]
32 Augustinus – Ad Hesychium] inv. Fi309 (esichium)
33 commemorat] commemoravit Ed1470 Ed1953
34 Daniele] Danie Li448
marg.| {CLC21d5.4} AMBROSIUS. − Iudei enim putaverunt abominationem desolationis tunc factam, eo quod caput porci in templo iecerunt illudentes Romani iudaice ritum observantie.X ag
ag ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 15, CCSL 14, p. 350.168-179 : «Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem. Vere Hierusalem ab exercitu obsessa est et expugnata Romano ; unde et Iudaei putauerunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci in templum iecerint inludentes Romani Iudaeicae ritum obseruantiae. Quod ego nec furens dixerim. Abominatio enim desolationis exsecrabilis aduentus antichristi est, eo quod sacrilegiis infaustis mentium interiora contaminet sedens iuxta historiam in templo, ut sibi diuinae uindicet solium potestatis. Iuxta interpretationem autem spiritalem pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum uestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex scripturis disputans esse se Christum». [FG2013]*
X ¶Codd. : Fi309 Li448 Ed1953 {MM2019} {MM2022}
marg.| {CLC21d5.5} EUSEBIUS. − Dominus autem futuram in civitate previdens famem, monebat discipulos ne in futura obsidione in civitatem confugerent tamquam ad locum tutum et a Deo protectum sed magis inde discederent et ad montes confugerent.Y
Unde sequitur :
Y ¶Codd. : Fi309 Li448 Ed1953 {MM2022}
Numérotation du verset Lc. 21,21 
Tunc qui in Iudea sunt, fugiant in montes.
marg.| {CLC21d5.6} BEDA. − Ecclesiastica narrat historia, cunctos qui in Iudea erant Christianos, imminente Hierosolymorum excidio, commonitos a Domino, loco discessisse et trans Iordanem habitasse in civitate quadam Pella nomine, donec desolatio Iudee compleretur.Z
Z ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CLC21d5.7} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Per 35* hoc autem Mattheus ah et Marcus dixerunt ai : « Et qui supra tectum est, non descendat in domum ». Addidit 36* autem : « Nec introeat ut tollat aliquid de domo ». Pro quo Lucas subdit :AA
ah Cf. Mt. 24, 17 : «Et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua».
ai Mc. 13, 15 : «Et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua».
AA ¶Codd. : Fi309 Li448 Ed1953 {MM2022}
35 Per] Pro Ed1953
36 Addidit] Addit Ed1953
Et qui in medio eius sunt discedant.aj
aj ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 268.14-269.7 : «tunc, qui in iudaea sunt, fugiant in montes et, qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua et, qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam. uae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus et cetera ; marcus uero ita : “cum autem uideritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat. tunc, qui in iudaea sunt, fugiant in montes et, qui super tectum, ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo sua, et, qui in agro erit, non reuertatur retro tollere uestimentum suum”. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus et reliqua. lucas uero, ut ostenderetur tunc factam fuisse abominationem desolationis, quae a danihele praedicta est, quando expugnata est hierusalem, haec eodem loco domini uerba commemorat : cum autem uideritis circumdari ab exercitu hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius. apparet itaque tunc ibi positam desolationis abominationem, de qua duo illi euangelistae locuti sunt. denique etiam iste similiter sequitur : tunc, qui in iudaea sunt, fugiant in montes. et pro eo, quod dixerunt illi : et qui super tectum, ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo, iste dixit : et qui in medio eius, discedant, ut ostenderetur illis uerbis apud alios euangelistas positis festinationem fugae fuisse praeceptam». [MM2019]
marg.| {CLC21d5.8} BEDA. − Sed quomodo ab exercitu civitate iam circumdata, qui37 in medio eius sunt discedent nisi forte quod premisit38* tunc non ad ipsum tempus obsidionis referatur sed ad proximum ante obsidionem tempus, cum se primum miles Romanus per Galilee vel Samarie partes cepisset39* diffundere.AB ak
ak ¶Fons : Beda Venerabilis , In Lc., lib. 6, c. 21, CCSL 120, lin. 186 sqq. : «Videtur quidem ad congruam pertinere admonitionem ut qui extra sunt non in eam intrent qui autem in medio sunt quomodo discedent ab exercitu iam ciuitate circumdata, nisi forte quod praemisit tunc, id est tunc qui in iudaea sunt fugiant, non ad ipsum tempus obsidionis sed ad proximum ante obsidionem tempus cum se primo miles romanus per galileae uel samariae fines coepisset diffundere pertinere dicimus ut tunc fugere quisque cum fugae adhuc tempus esset acceleraret». [MM2022]
37 qui] qm Fi309
38 premisit Li448 Mt366 Ed1470 ] promisit Fi309 Ed1953
39 partes cepisset Ka12 Li448 ] fines cepisset Fi309 Mt366 Ed1470 , fines cepit Ed1953
marg.| {CLC21d5.9} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Pro eo autem quod Mattheusalet Marcusamposuerunt : « Et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum », apertius iste subdit :AC an
al Cf. Mt. 24, 18 : «Et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam».
am Mc. 13, 16.
an ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 268.8-13 : «et pro eo, quod illi posuerunt : et qui in agro erit, non reuertatur retro tollere uestimentum suum, apertius iste ait : et qui in regionibus, non intrent in eam, quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt». [MM2019].
AC ¶Codd. : Li448 ( 180ra ) Ed1953 {MM2019}
Et qui in regionibus, non intrent in eam
Numérotation du verset Lc. 21,22 
quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia que scripta sunt.
marg.| {CLC21d5.10} BEDA. − Dies autem ultionis hi sunt, dies videlicet dominici sanguinis ultionem petentes.AD
AD ¶Codd. : Li448 ( 180ra ) Ed1953 {MM2019}
marg.| {CLC21d5.11} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. {epist.80}. − Deinde similiter Lucas prosequitur sicut et alii duo :
Numérotation du verset Lc. 21,23 
Ve autem pregnantibus et nutrientibus in illis diebus.
marg.| Et sic ergo Lucas patefecit quod poterat esse incertum, scilicet id quod dictum est de abominatione desolationis, non ad seculi finem, sed ad expugnationem Hierusalem pertinere.AE ao
ao ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 9, CSEL 57, p. 269.18-20 : «deinde similiter etiam iste sequitur, ut prorsus manifestum sit de hac ipsa re omnium trium esse hunc euangelii locum : uae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus et cetera ad hoc pertinentia, quae iam commemoraui superius. lucas ergo patefecit, quod esse posset incertum, non ad saeculi finem sed ad expugnationem hierusalem pertinere id, quod dictum est de abominatione desolationis et quod dictum est de dierum breuiatione propter electos, quia, etsi ea ipse non dixit, dixit tamen apertius cetera de hoc ipso, quo et ista pertinere monstrauit».[MM2019]
AE ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2019}
marg.| {CLC21d5.12} BEDA. − Dicit ergo ve , presente captivitate40,   pregnantibus et nutrientibus sive   mammantibus , ut quidam interpretantur, quarum vel uteri vel manus filiorum sarcina pregravate fuge necessitatem non minimum impediunt.AF
AF ¶Codd. : Li448 Ka12 Ed1953 {MM2021}
40 presente captivitate -pregnantibus ] inv. Ed1953
marg.| {CLC21d5.13} THEOPHYLACTUS. − Quidam vero dicunt, Dominum per hoc significare filiorum esum, quem et Iosephus narrat.AG ap
ap ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 23), PG 123, 1056C4-5. [CGC2015].
AG ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d5.14} CHRYSOSTOMUS. − Deinde predictorum assignat causam, dicens :
Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic.
marg.| Talia enim mala eos occupaverunt ut nulla deinceps erumna possit eorum calamitatibus adequari, ut Iosephus narravit.
marg.| {CLC21d5.15} EUSEBIUS. − Qualiter scilicet advenientibus romanis, et urbem capientibus, multe caterve iudaici populi in ore gladii periere.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,24 
Et cadent in ore gladii.
marg.| Sed et plures necati sunt fame. Hec vero accidebant primo quidem sub tito et vespasiano, post hos autem tempore hadriani principis romanorum, quando natale solum Iudeis inaccessibile est factum.
Unde sequitur :
Et captivi ducentur in omnes gentes.
marg.| Totum enim orbem Iudei repleverunt, et usque ad fines terre pervenerunt ; et cum eorum terra ab alienigenis inhabitetur, solis ipsis est inaccessibilis facta.
Unde sequitur :
Et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
marg.| {CLC21d5.16} BEDA. − Que scilicet Apostolus commemorat dicensaq : « Cecitas ex parte facta est in Israel”. Et sic omnis Israel salvus fiet ; qui cum promissa salute fuerit potitus, ad patrium solum rediturus non temere speratur.
aq Rm. 11, 25-26.
marg.| {CLC21d5.17} AMBROSIUS. − [1] Mystice autem abominatio desolationis , adventus antichristi est eo quod sacrilegiis infaustis mentium interiora contaminet, sedens iuxta historiam in templo, ut sibi vindicet divine solium potestatis. Iuxta interpretationem autem spiritualem pulchre inducitur, eo quod in affectibus singulorum vestigium perfidie sue confirmare desideret, ex scripturis disputans se esse Christum. [2] Tunc appropinquabit desolatio, quoniam a vera religione plerique lapsi desistent ; tunc erit domini dies, [3] quoniam sicut primus adventus Domini fuit propter redimenda peccata, ita et secundus erit propter reprimenda delicta, ne plures perfidie errore labantur. [4] Est et alius antichristus, id est diabolus, qui Hierusalem, id est animam pacificam, obsidere nitatur sue legis exercitu. [5] Ergo quando in medio templi est diabolus, desolatio abominationis est. Cum autem unicuique laboranti, Christi presentia spiritualis illuxerit, tollitur iniquus ex medio, et incipit regnare iustitia. [6] Est etiam tertius antichristus, ut Arius et Sabellius et omnes qui nos prava intentione seducunt. [7] He autem sunt pregnantes quibus ve dicitur, que arvinam sue carnis extendant, et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, et effete virtutum, feteque vitiorum. [8] Sed nec ille pregnantes condemnationis expertes sunt, que in bonorum actuum molimine constitute, necdum aliquos suscepti operis dedere processus. Sunt que Dei timore concipiunt, sed non omnes pariunt sunt enim que abortivum excludunt verbum antequam pariant. Sunt etiam que in utero Christum habeant, sed nondum formaverunt. [9] Ergo que parit iustitiam, Christum parit. [10] Nos etiam parvulos nostros ablactare properemus, ne nos quasi imperfectorum parentes, aut iudicii dies aut mortis inveniat. [11] Quod ita fiet, si omnia dicta iustitie in corde custodias, nec senectutis tempus exspectes ; sed in prima etate sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito nutrias. [12] In fine autem Iudea omnis a nationibus credituris subicietur in ore gladii spiritualis, qui est sermo bis acutus.ar
ar ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 15, CCSL 14, [1] p. 350.173-179 : «Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem. Vere Hierusalem ab exercitu obsessa est et expugnata Romano ; unde et Iudaei putauerunt tunc factam abominationem desolationis, eo quod caput porci in templum iecerint inludentes Romani Iudaeicae ritum obseruantiae. Quod ego nec furens dixerim. Abominatio enim desolationis exsecrabilis aduentus antichristi est, eo quod sacrilegiis infaustis mentium interiora contaminet sedens iuxta historiam in templo, ut sibi diuinae uindicet solium potestatis. Iuxta interpretationem autem spiritalem pulchre inducitur stare, eo quod in affectibus singulorum uestigium perfidiae suae confirmare desideret, ex scripturis disputans esse se Christum». [2]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 16, CCSL 14, p. 350.179-187 : «Tunc adpropinquabit desolatio, quoniam a uera religione plerique lapsi errore desciscent . Tunc erit Domini dies, quod etiam Apostolus euidenter exposuit dicens obseruandum esse nobis, quasi instet dies Domini, ne quis nos seducat ullo modo, quoniam nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus et reliqua». [3]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 17, CCSL 14, p. 350.187-351.194 : «Ergo sedebit in templo, et in templo interiore Iudaeorum, qui Christum negabunt, in templo non inuiolabili, sed corruptelae obnoxio, quod aut perfidiae inuoluat ruina aut iracundiae uis subruat aut cupiditatum ignis exurat. Et bene tunc ueniet dies Domini et breuiabuntur dies propter electos, quoniam sicut primus aduentus Domini propter redimenda peccata ita et secundus propter reprimenda delicta, ne plures perfidiae errore labantur. Tunc pseudoprophetae, tunc fames. Repete mihi Heliae tempora, et inuenies tunc prophetas confusionis, tunc zezabel, tunc famem, tunc ariditatem terrae. Qua ratione? Quia abundauerat iniquitas, refrixerat caritas. Denique iustus in deserto, iniquus in regno». [4]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 19, CCSL 14, p. 351.200-214 : «Est et alius antichristus auctor huius, diabolus scilicet, qui meam Hierusalem, meam animam, certe animam Dei, animam pacificam obsidere nitatur suae legionis * exercitu. Non est enim conluctatio nobis aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores, tenebrarum harum. Tunc est discessio, cum anima a se ipsa desciscit et rursus, cum dominum cogitat, tremit atque turbatur. Tunc cum iste antichristus tenet, donec de medio fiat, iustitia exulat, iniquitas regnat, tunc fides rara, ut ipse quasi addubitans dominus dixit : tunc ueniens filius hominis numquid inueniet fidem super terram? Vel in nostra utique terra uel in orbe terrarum. Sic et alibi : dominus respexit super filios hominum si est intellegens aut requirens Deum, non quia dubitet Deus, sed quia ita rara erat in hominibus fides, ut secundum opinionem hominum uideretur esse dubitandum». [5]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 20, CCSL 14, p. 351.214-219 : «Ergo quando in medio templi est diabolus, desolatio abominationis est secundum Danihel prophetam, cum autem unicuique laboranti christi praesentia spiritalis inluxerit, tollitur iniquus e medio, et incipit regnare iustitia, quae omnem fidelium mentibus euacuat principatum». [6]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 21, CCSL 14, p. 351.219-352.225 : «Est etiam tertius antichristus a ut Arrius aut Sabellius, immo omnes sunt antichristi qui praua nos interpretatione seducunt. Et ideo qui legit intellegat ; qui intellegit non seducitur, ut credat falsa pro ueris, more utique Iudaeorum, qui uerum Christum negarunt, unde consequens erit ut credant uerum esse qui falsus est. Sic et Arriani quod negant Christo antichristo non negabunt». [7]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 23, CCSL 14, p. 352.233-245 : «Sed quia ibi bellum est, conuertamur ad spiritum pacis ; pax enim dixit : mulier cum parturit, tristitiam habet, quia uenit hora eius ; cum autem pepererit, iam non meminit tristitiae et subiecit : et uos modo quidem tristitiam habetis, iterum autem uidebo uos et gaudebit cor uestrum, ut ostenderet perfectorum esse laetari, nutare infirmorum quasi adhuc incerta metuentium. Sed et hic in superioribus dixit : edebant et bibebant, nubebant et uxores ducebant, ligantes scilicet se in hanc uitam et sollicitudinibus saecularibus uincientes. Hae sunt utique praegnantes, quibus uae dicitur, quae aruinam suae carnis extendant et quibus intimorum gressus pigrescat animorum, effetae uirtutum fetae que uitiorum». [8]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 24, CCSL 14, p. 352.245-353.258 : «Sed nec illae praegnantes condemnationis exortes ** sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae necdum aliquos suscepti operis dedere processus. Sunt enim et quae de Dei timore concipiunt, quae dicunt : de timore tuo concepimus et parturiuimus. Sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere : peperimus spiritum salutis in terra, non omnes Mariae, quae de Spiritu sancto Christum concipiant, uerbum pariant. Sunt enim quae abortiuum excludant uerbum, antequam pariant, sunt quae in utero Christum habeant, sed nondum formauerint, quibus dicitur : filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. Ergo qui adhuc in utero sunt parturiuntur quasi inperfecti ; iam illi perfectiores, quibus dicitur : ego uos per evangelium genui». [9]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 25, CCSL 14, p. 353.258-266 : «Multi patres per evangelium et multae matres, quae Christum pariunt. Quis mihi igitur Christi monstret parentes? Ipse monstrauit dicens : quae mihi est mater aut qui fratres? Qui fecerit uoluntatem patris mei, qui in caelis est, ipse mihi et frater et soror et mater est. Fac uoluntatem patris, ut Christi mater sis. Multae conceperunt Christum et non generauerunt. Ergo quae parit iustitiam Christum parit, quae parit sapientiam Christum parit, quae parturit uerbum Christum parturit». [10]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 31, CCSL 14, p. 354.302-311 : «Ergo et nos, ne quasi inperfectorum parentes operum aut iudicii dies aut mortis inueniat, paruulos nostros ablactare properemus. Ablactatus Isaac non fuit somno matris obnoxius, et ideo epulum magnum exhibuit Abraham, quando ablactauit filium. Ablactatus Dauid retributionem animae suae sperat ; non enim Corinthius in primordio fidei escae adhuc inualidus fortiori lacte potatur, sed iam pane solido firmatus in plenitudinem perfectae aetatis adoleuerat. Ergo non sat est cura generandi, nisi suppetat efficacia nutriendi». [11]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 32, CCSL 14, p. 354.311-318 : «Itaque et tibi tamquam Mariae uerbum Dei crescat, sapientia et aetate proficiat. Quod ita fit, si omnia dicta iustitiae in corde custodias nec senectutis tempus exspectes, sed in prima aetate desponsata uiro iusto sapientiam sine corruptela corporis tui cito concipias, cito parias, cito nutrias. Vide mihi Paulum hesterno persequentem, hodie credentem, die crastina praedicantem». [12]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 36, CCSL 14, p. 355.343-350 : «Et erunt signa in sole et luna et stellis. Et prophetiae uera series et integra causa mysterii quod et captiui Iudaei secundo in Babyloniam Assyriam que ducentur, captiui in toto erunt orbe, qui negauerunt Christum, et Hierusalem quae uidetur ab hostili exercitu calcabitur cadentibus Iudaeis in ore gladii et Iudaea omnis a nationibus credituris subicietur in ore gladii spiritalis, qui est sermo bis acutus, et fient signa diuersa in sole et luna et stellis».* legis] legionis x (familia codicum G g E T M s). Cf. CCSL 14, p. 351, in apparatu.** expertes] experte P (Leningrad F. v. I, n. 6) L (Oxford, Bodleian Laud. Misc. 259). Cf. CCSL 14, 352, in apparatu. [FG2013]
Numérotation du verset Lc. 21,
distinctio 6 
prol.| [Lc. 21, 25-33 legitur Dominica 2 Adventus ; cf. Ordinarium OP 573]
marg.| {CLC21d6.1} BEDA. − Quid impletis nationum temporibus sequatur, ex ordine manifestat, dicens :
Numérotation du verset Lc. 21,25 
Erunt signa in sole et luna et stellis.
marg.| {CLC21d6.2} AMBROSIUS. − Que quidem signa secundum Mattheum evidentius exprimuntur Tunc, inquitas, ‘sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stelle cadent de celo .at
as Mt. 24, 29.
at ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 37, CCSL 14, p. 355.350-356.363 : «Quae signa secundum Matthaeum euidentius exprimuntur. Tunc inquit sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent. Plurimis enim a religione deficientibus clara fides obscurabitur nube perfidiae, quia mihi sol ille caelestis mea fide uel minuitur uel augetur. Quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu uidentis aut pallidior sol uidetur aut clarior, ita pro deuotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur. Et quemadmodum menstruis cursibus luna uel terrae oppositu, cum fuerit e regione solis, uanescit, sic et sancta ecclesia, cum lumini caelesti uitia carnis obsistunt, fulgorem diuini luminis de christi radiis non potest mutuari. Namque in persecutionibus lucem Dei solus plerumque amor uitae huius excludit». [FG2013]
marg.| {CLC21d6.3} EUSEBIUS. − Tunc enim cum vite corruptibilis consummatio agetur, et secundum apostolum species huius mundi transibit, et novum succedet seculum, in quo vice sensibilium luminarium ipse Christus fulgebit quasi iubar et rex novi seculi cuius erit tanta luminis virtus et gloria, ut sol, qui nunc radiat, atque luna et cetera sidera, adventu maioris luminis occultentur.
marg.| {CLC21d6.4} CHRYSOSTOMUS. − Sicut enim in hoc seculo luna et sidera mox obfuscantur orto sole ; sic in gloriosa Christi apparitione sol obtenebrescet, et luna non dabit proprium iubar, et stelle cadent de celo, priore spoliate amictu, ut potioris lucis amictu potiantur.
marg.| {CLC21d6.5} EUSEBIUS. − Que autem evenient orbi post luminarium obtenebrationem, ex quibus fiet angustia gentium, consequenter exprimit, dicens et in terris pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum ubi videtur docere principium transmutationis universi futurum ex defectu substantie humide. Hac enim prima devorata, vel congelata, ut non amplius audiatur sonitus maris, nec contingant arenam fluctus eius, causa exuberantis siccitatis, cetere mundi partes non amplius obtinentes vaporem solitum, emissum ex substantia humida, transmutationem patientur ;et sic cum apparitio salvatoris confutare debeat repugnantia deo prodigia, exordium sument furoris prooemia ex siccitatibus, ut nec tempestas, nec fremitus maris ulterius audiatur. Quo facto subsequetur angustia superstitum hominum.
Unde sequitur :
Arescentibus,
marg.| id est tabescentibus, hominibus pre timore et exspectatione, eorum scilicet que supervenient universo orbi. Que autem tunc ingruant mundo, consequenter ostendit, subdens :
Nam virtutes celorum movebuntur.
marg.| {CLC21d6.6} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Cum alterabitur superior orbis, et elementa inferiora merito patientur iacturam.
Unde sequitur :
Et in terris pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum.
marg.| Quasi dicat : mare terribiliter fremet, et littus maris agitabitur tempestate, ita ut sit populo terre pressura, id est communis miseria, et41 tabescant   timore et exspectatione 42 malorum irruentium mundo.AH au
Unde sequitur :
au ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 26), PG 123, 1056C10-D1. [CGC2015].
AH ¶Codd. : Li448 (181ra) Ed1953 {MM2018}
41 et Ed1953 ] ut Li448
42 exspectatione Li448
Numérotation du verset Lc. 21,26 
Arescentibus hominibus pre timore et exspectatione43, que supervenient universo orbi.
43 exspectatione Li448
marg.| {CLC21d6.7} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Sed dices confiteri vos pena vestra compellit adesse iam fines, dum impletur quod prenuntiatum est. Nullam enim patriam, nullum locum, nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est. Sed si ista mala que nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam dominum esse venturum, quid est quod dicit Apostolusav : Cum dixerint pax et securitas? Videamus ergo ne forte melius intelligatur non eo modo impleri que predicta sunt his verbis ; sed tunc potius esse ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi ut ad ecclesiam pertineat, que universo orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulabunt eam. Ipsi enim sunt dicturi pax et securitas. Nunc autem ista mala que tamquam summa extremaque creduntur, utrique regno, Christi scilicet et diaboli, videmus esse communia pariter quippe his boni affliguntur et mali. Interque tanta mala adhuc usquequaque frequentantur luxuriosa convivia. Hoccine est arescere pre timore, an potius mardescere44* pre libidine?aw
av 1Th. 5, 3.
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 275.6-276.14 : «sed confiteri nos , inquis , poena nostra compellit adesse iam finem, dum impletur, quod praenuntiatum est : arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae superueniunt uniuerso orbi. nullam, inquis, patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est, sicut dictum est : prae timore et exspectatione, quae superueniunt uniuerso orbi. si ergo ista mala, quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam dominum esse uenturum, quid est quod ait apostolus : cum dixerint : pax et securitas? cum enim dixisset euangelium : arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, continuo subiunxit : nam uirtutes caelorum mouebuntur. et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate. uideamus itaque , ne forte melius intellegatur non ea modo impleri, quae praedicta sunt illis uerbis, sed tunc potius esse uentura, quando sic erit tribulatio uniuerso orbi, ut ad ecclesiam pertineat, quae uniuerso orbe tribulabitur, non ad eos, qui tribulabunt eam. ipsi enim dicturi sunt : pax et securitas, ut repentinus illis superueniat interitus et eos aduentus domini sicut fur in nocte comprehendat, quando e contrario gaudebunt et exultabunt, qui diligunt manifestationem domini. nunc autem ista mala, quae tamquam summa et extrema creduntur, utrique genti et utrique regno et christi scilicet et diaboli uidemus esse communia ; pariter quippe his et boni affliguntur et mali nec est, qui dicat : pax et securitas, ubicumque contingunt uel metuitur, ne contingant. inter quae tamen mala adhuc usque quaque frequentantur luxuriosa conuiuia, feruet ebriositas, auaritia grassatur, perstrepunt lasciui cantus, organa, tibiae, lyrae, citharae, tesserae, multa et uaria genera sonorum atque ludorum. hocine est arescere prae timore an potius madescere prae libidine?» [MM2019]
44 mardescere] corr., inardescere Ed1953
marg.| {CLC21d6.8} THEOPHYLACTUS. − Non solum autem mortales fluctuabunt cum alterabitur mundus, sed etiam angeli stupebunt in tam terribilibus mutationibus universi.ax
Unde sequitur :
ax ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 26), PG 123, 1056D7-11. [CGC2015].
Nam virtutes celorum movebuntur.
marg.| {CLC21d6.9} GREGORIUS. In homiliario. 45* − Quid enim virtutes celorum, nisi angelos, dominationes, et principatus, et potestates appellat que in adventu districti iudicis, nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc quod nos modo invisibilis conditor equanimiter portat.ay
ay ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 1, § 1, p. 7.34-39 : «Quid enim Dominus uirtutes caelorum nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates appellat, quae in aduentu districti iudicis nostris (nostri : A) tunc oculis uisibiliter apparent, ut districte tunc a nobis exigant hoc quod nos modo inuisibilis conditor aequanimiter portat? Vbi et subditur : Et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus in potestate magna et maiestate. Ac si aperte diceretur : In potestate et maiestate uisuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut uirtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc ceruicem cordis ad eius patientiam non inclinant». [FG2013]
45 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC21d6.10} EUSEBIUS. − Cum etiam Dei filius sit venturus in gloria, et confutaturus elatam tyrannidem filii peccati, ministrantibus angelis, celi fores a seculo clause patebunt, ut spectentur excelsa.
marg.| {CLC21d6.11} CHRYSOSTOMUS. − Vel virtutes celice movebuntur, quamvis sibi conscie non sint. Videntes enim infinitas multitudines condemnari, non intrepide stabunt illic.AI
AI ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d6.12} BEDA. − Unde et in Iobaz dicitur : « Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius ». Quid ergo faciunt tabule quando tremunt columne? Quid virgula deserti patitur, cum cedrus paradisi concutitur?AJ ba
az Iob. 26, 11.
ba ¶Fons : Beda Venerabilis , In Mc., lib. 4, c. 13, CCSL 120, p. 600.229-601.235=   Rabanus, In Mt., lib. 7, CCSL 174A, p. 631.66 sqq. =   Id., In Lc., CCSL 120, lin. 264: «Quid mirum homines qui et natura sunt et sensu terrestres ad hoc* iudicium perturbari cuius aspectum et ipsae caelorum uirtutes, hoc est angelicae trement potestates beato quoque iob attestante qui dicit : columnae caeli contremescunt et pauent ad nutum eius. Quid ergo faciunt tabulae quando trement columnae, quid uirgula deserti patitur cum cedrus paradisi concutitur?» *Quid mirum... ad hoc] Nec mirum homines, hoc est uel natura uel sensu terrestres, ad eius in Lc. <ex quo> =   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 2, CCCM 116B, lin. 132 sqq.
<Paral.> CMC13d5.8 CLC21d6.12 [FG2017]* [MM2020] [MM2023]
AJ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d6.13} EUSEBIUS. − Vel virtutes celorum sunt que presunt sensibilibus partibus universi que quidem tunc movebuntur, ut potiorem statum attingant. Absolventur enim in seculo novo a ministerio, quo deo serviunt circa sensibilia corpora secundum corruptionis statum.
marg.| {CLC21d6.14} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Sed ne Dominus, propinquante secundo adventu suo, ea pro magno predixisse videatur que huic mundo etiam ante primum eius adventum fieri consueverant, et rideamur ab eis qui plura in historia gentium et maiora legerunt. Hec que dicta sunt , melius in Ecclesia existimo intelligi . Ecclesia enim est sol et luna et stelle cui dictum estbb : « Pulchra ut luna, electa ut sol », que tunc non apparebit, persecutoribus ultra modum sevientibus.bc
bb Ct. 6, 9.
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 277.16-278.12 : «haec quippe in ecclesia melius existimo intellegi, ne dominus iesus propinquante secundo aduentu suo ea pro magno praedixisse uideatur, quae huic mundo et ante primum eius aduentum euenire consueuerant, et inrideamur ab eis, qui haec, quae uelut nouissima et omnium maxima horrescimus, plura in historia gentium et multo maiora legerunt. ecclesia est enim sol et luna et stellae, cui dictum est : speciosa sicut luna, electa sicut sol ab hac adoratur ioseph noster in hoc mundo uelut in aegypto ex humillimo sublimatus ; nam illum ioseph mater certe adorare non potuit, quae ante defuncta est, quam iacob uenisset ad filium, ut illius somnii prophetici ueritas adimplenda christo domino seruaretur. quando enim sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et uirtutes caelorum commouebuntur, sicut ab aliis duobus euangelistis hic locus commemoratus est, ecclesia non apparebit ; impiis tunc persecutoribus ultra modum saeuientibus et remoto timore tamquam adridente mundi felicitate dicentibus».
<Paral.>CMT24d7.12 [2] [MM2019]
marg.| {CLC21d6.15} AMBROSIUS. − [a] Plurimis etiam a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidie ; quia sol celestis in ea, fide minuitur vel augetur ; et sicut menstruis, id est mensium, defectibus, luna vel terre oppositu, cum fuerit ex regione solis, vanescit ; sic et sancta ecclesia, cum lumini celesti vitia carnis obsistunt, fulgorem divini luminis de Christi radiis non potest mutuari nam in persecutionibus lucem divini solis plerumque amor vite huius excludit. [b] Cadunt etiam stelle, id est gloria micantes viri, si persecutionis acerbitas convalescat, que oportet fieri donec ecclesie multitudo cumuletur sic enim probantur boni, sic produntur infirmi.bd
bd ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 37, CCSL 14, p. 355.350-356.363 : «Quae signa secundum Matthaeum euidentius exprimuntur. Tunc inquit sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent. Plurimis enim a religione deficientibus clara fides obscurabitur nube perfidiae, quia mihi sol ille caelestis mea fide uel minuitur uel augetur. Quemadmodum si plurimi radios mundani solis aspiciant, pro captu uidentis aut pallidior sol uidetur aut clarior, ita pro deuotione credentis unicuique spiritale lumen infunditur. Et quemadmodum menstruis cursibus luna uel terrae oppositu, cum fuerit e regione solis, uanescit, sic et sancta ecclesia, cum lumini caelesti uitia carnis obsistunt, fulgorem diuini luminis de christi radiis non potest mutuari. Nam que in persecutionibus lucem Dei solus plerumque amor uitae huius excludit». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 38, CCSL 14, p. 356.363-373 : «Cadent stellae, illi utique resurrectionis gloria iam micantes, illi uiri sicut luminaria in saeculo uerbum uitae continentes, illi uiri, de quibus Abrahae dictum est quia sicut caelum fulgeret et stellae, sic et semen eius. Excident ergo hominibus patriarchae, excident prophetae, si persecutionis acerbitas conualescat. Quae oportet fieri, donec ecclesiae in omnibus uirtutum, in singulis plenitudo cumuletur ; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. Ergo uarii animorum aestus ita graues erunt, ut delictorum multitudine male consciis futuri iudicii metu sacri in nobis ros fontis arescat ; aret enim perfidia, fides rorat». [FG2013]
marg.| {CLC21d6.16} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Quod autem dictum est et in terris pressura gentium, gentes voluit intelligi, non que in semine Abrahe benedicentur sed que ad sinistram stabunt.be
be ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 279.5-8 : «Quod ergo dictum est secundum lucam : et in terris pressura gentium, gentes uoluit intellegi non pertinentes ad semen abrahae, in quo benedicentur omnes gentes, sed gentes, quae ad sinistram stabunt, quando congregabuntur ante iudicem uiuorum et mortuorum omnes gentes». [MM2019]
marg.| {CLC21d6.17} AMBROSIUS. − [a] Ergo varii animorum estus ita graves erunt ut delictorum multitudine male consciis futuri iudicii metu, sacri nobis ros fontis arescant. [b] Quemadmodum autem Domini exspectatur adventus, ut eius presentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, que fit in singulis, cum omnibus affectibus receperint Christum ; sic virtutes celorum in adventu domini augmentum gratie consequentur, et plenitudine divinitatis propius se infundente movebuntur. [c] Sunt etiam virtutes celorum, que enarrant gloriam Dei, que pleniore Christi infusione movebuntur, ut videant Christum.bf
bf ¶Fons : [a] Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 38, CCSL 14, p. 356.363-373 : «Cadent stellae, illi utique resurrectionis gloria iam micantes, illi uiri sicut luminaria in saeculo uerbum uitae continentes, illi uiri, de quibus Abrahae dictum est quia sicut caelum fulgeret et stellae, sic et semen eius. Excident ergo hominibus patriarchae, excident prophetae, si persecutionis acerbitas conualescat. Quae oportet fieri, donec ecclesiae in omnibus uirtutum, in singulis plenitudo cumuletur ; sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. Ergo uarii animorum aestus ita graues erunt, ut delictorum multitudine male consciis futuri iudicii metu sacri in nobis ros fontis arescat ; aret enim perfidia, fides rorat». [b]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 39, CCSL 14, p. 356.376-381 : «Nam virtutes in caelo conmovebuntur, et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus. Fortasse quemadmodum Domini exspectatur aduentus, ut eius praesentia in toto fiat uel hominis orbe uel mundi, quae fit utique in singulis, cum omnibus affectibus recep eris Christum, sic etiam uirtutes caelorum aduentu Domini salutaris ac reditu est enim uirtutum Dominus augmentum gratiae consequantur necesse est et plenitudine diuinitatis propius se infundente moueantur». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 40, CCSL 14, p. 356.382-357.388 : «Sunt etiam uirtutes caelorum, quae enarrant gloriam Dei, et quae pleniore Christi infusione moueantur, uirtutes spiritales, quae uident Christum. Docuit nos Dauid quemadmodum hae moueantur uirtutes dicens : accedite ad me et inluminamini. Docuit etiam Paulus quemadmodum christum uideas ; cum enim conuersus fueris ad Dominum, aufertur uelamen, et uides Christum». [FG2013]
marg.| {CLC21d6.18} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Vel virtutes celorum   movebuntur quia impiis persequentibus quidam fideles fortissimi turbabuntur. AK bg
Sequitur :
bg ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 275.16-18 : «si ergo ista mala, quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam dominum esse uenturum, quid est quod ait apostolus : cum dixerint : pax et securitas? cum enim dixisset euangelium : arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, continuo subiunxit : nam uirtutes caelorum mouebuntur. et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate». [MM2019]
AK ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Lc. 21,27 
Et tunc videbunt filium hominis.
marg.| {CLC21d6.19} THEOPHYLACTUS. − Tam fideles quam infideles. Radiabit enim amplius sole tam ipse quam crux eius. Unde ab omnibus cognoscetur.AL bh
bh ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 27), PG 123, 1055D12-14. [CGC2015].
AL ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d6.20} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. 46 − Quod autem dicit venientem in nube, duobus modis accipi potest sive in ecclesia sua tamquam in nube venientem, sicut nunc venire non cessat. Sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior maiestas et potestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur ; sive in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus quoniam sic veniet sicut abiit ; nubes autem suscepit eum ab oculis eorumbi bj
bi Act. 1, 9.
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 279.17-280.8 sqq. : «et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate.quod uideo duobus modis accipi posse siue in ecclesia tamquam in nube uenientem, sicut etiam nunc uenire non cessat secundum id, quod ait : amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit sanctis, quibus magnam uirtutem dabit, ne tanta persecutione uincantur, siue in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit et ascendit in caelum, secundum quod scriptum est in actibus apostolorum : his dictis nubes suscepit eum et sublatus est ab eis. et quia illic etiam dictum est ab angelis : sic ueniet, quo modo eum uidistis euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem corpore uerum etiam in nube uenturus, quoniam sic ueniet, sicut abiit et nubes eum suscepit abeuntem». [MM209]
46 Ad Hesychium] om. Li448
marg.| {CLC21d6.21} CHRYSOSTOMUS. − Semper enim Deus in nube apparet, secundum illudbk : « Nubes et caligo in circuitu eius ». Unde et filius hominis in nubibus veniet, ut Deus et dominus, non latenter, sed in gloria digna deo ; et ideo subdit :
bk Ps. 96, 2.
Cum potestate magna et maiestate.
marg.| {CLC21d6.22} CYRILLUS. − Intelligendum est similiter magna. Primam enim apparitionem prosecutus est cum infirmitate et humilitate nostra ; sed secundam celebrabit cum propria potestate et magna maiestate.
marg.| {CLC21d6.23} GREGORIUS. In homiliario. 47* − In potestate enim et maiestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt ut virtutem eius tanto tunc districtius sentiant quanto cervicem cordis ad eius patientiam non inclinant.AM bl
bl ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia : 1, par. 1, p. 7.42-44 : «Ac si aperte diceretur : In potestate et maiestate uisuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut uirtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc ceruicem cordis ad eius patientiam non inclinant». [FG2013]
AM ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
47 homiliario] scrips. , omel’ Li448
Numérotation du verset Lc. 21,
* distinctio 7
prol.| [Lc. 21, 25-33 legitur Dominica 2 Adventus ; cf. Ordinarium OP 573]
marg.| {CLC21d7.1} GREGORIUS. In homiliario. 48* − Quia premissa contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur. Nam subditur :
48 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,28 
His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
marg.| Ac si dicat : cum plage mundi crebrescunt, levate capita, id est exhilarate corda quia dum finitur mundus, cuius amici non estis, prope fit redemptio quam quesistis. In scriptura enim sacra sepe caput pro mente ponitur quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Capita itaque levare, est mentes nostras ad gaudia patrie celestis erigere.bm
bm ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 1, § 3, p. 7.45-55 : «Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem uerba uertuntur. Nam subditur : His autem fieri [om. A] incipientibus, respicite et leuate capita uestra, quoniam appropinquat redemptio uestra. Ac si aperte Veritas electos suos admoneat dicens : Cum plagae mundi crebrescunt, cum terror iudicii uirtutibus commotis ostenditur, leuate uos capita, id est exhilarate corda, quia dum finitur mundus cui amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis. In scriptura etenim sacra saepe caput pro mente ponitur, quia sicut capite reguntur membra, ita cogitationes mente disponuntur. Leuare itaque est capita mentes nostras ad gaudia patriae caelestis erigere. Qui ergo Deum diligunt, ex mundi fine gaudere atque hilarescere iubentur, quia uidelicet eum quem amant mox inueniunt, dum transit is quem non amauerunt. Absit enim ut fidelis quisque qui Deum uidere desiderat de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat». [FG2013]*
marg.| {CLC21d7.2} EUSEBIUS. − Vel aliter. Transactis corporalibus aderunt intelligibilia et celestia, scilicet regnum seculi non amplius transituri ; et tunc dignis salubria promissa tribuentur. nde dicitur : His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Acceptis enim Dei promissis que speramus, erigemur qui ante curvi fueramus, et elevabimus capita nostra, humiliati quondam, eo quod redemptio nostra quam sperabamus, aderit, illa scilicet quam tota creatura exspectat.
marg.| {CLC21d7.3} THEOPHYLACTUS. − Id est perfecta libertas corporis et anime. Sicut enim primus adventus domini fuit ad reformationem animarum nostrarum, sic secundus ad reformationem corporum celebrabitur.bn
bn ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 28), PG 123, 1057A10-13. [CGC2015].
marg.| {CLC21d7.4} EUSEBIUS. − Dicit autem hec ad discipulos suos, non tamquam ad eos qui durare deberent in vita ista usque ad terminum mundi ; sed quasi uno corpore existente ipsis, et nobis, et posteris usque ad consummationem mundi credituris in Christum.
marg.| {CLC21d7.5} GREGORIUS. In homiliario. 49* − Quod autem calcari mundus atque despici debeat, provida comparatione manifestat cum subdit :
49 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,29 
Videte ficulneam, et omnes arbores.
Numérotation du verset Lc. 21,30 
Cum producunt ex se fructum, scitis quoniam prope est estas.
Numérotation du verset Lc. 21,31 
Ita et vos, cum videritis hec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
marg.| Quasi dicat : sicut ex fructu arboris vicina estas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope cognoscitur esse regnum Dei. Et ex hoc ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim germinat, ut quecumque germine aluit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei estati comparatur, quia tunc meroris nostri nebule transeunt, et vite dies eterni solis claritate fulgescunt.bo
bo ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 1, § 3, CCSL 141, p. 8.76-87 : «Nos autem qui caelestis patriae gaudia aeterna cognouimus, festinare ad eam quantocius debemus. Optandum nobis est citius pergere atque ad illam uia breuiore peruenire. Quibus enim malis non mundus urgetur? Quae nos tristitia, quae aduersitas non angustat? Quid est uita mortalis nisi uia? Et quale sit, fratres mei, perpendite, in labore uiae lassescere et tamen eamdem uiam nolle finire. Quod autem calcari mundus ac despici debeat, Redemptor noster prouida comparatione manifestat cum protinus adiungit : Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et uos cum uideritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei, aperte dicens quia sicut ex fructu arborum uicina aestas agnoscitur, ita ex ruina mundi prope esse cognoscitur regnum Dei. Quibus profecto uerbis ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat, ad hoc germinat ut quaeque germinauerit cladibus consummat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc maeroris nostri nubila transeunt et uitae dies aeterni solis claritate fulgescunt». [FG2013]
marg.| {CLC21d7.6} AMBROSIUS. − [a] Mattheus autem de sola dixit ficulnea, hic de arboribus omnibus. [c] Duplicem autem habet figuram ficulnea ; vel cum dura mitescunt, vel cum peccata luxuriant. [b] Sive ergo cum fructus in omnibus virescit arboribus et ficulnea fecunda iam floret ; id est cum omnis lingua confitetur Deo, confitente etiam populo Iudeorum, sperare Domini debemus adventum, quo tamquam temporibus estivis resurrectionis fructus metentur sive cum levem fragilemque iactantiam, tamquam folia synagoge, homo iniquitatis induerit, conicere debemus appropinquare iudicium nam remunerare fidem Dominus et delinquendi finem afferre festinat.bp
bp ¶Fons : Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 44, CCSL 14, p. 357.411-358.423 : «videte ficulneam et omnes arbores. Cum producunt ex se fructum, scitis quia prope est aestas. Diuerso quidem modo in unum tamen concurrere uidetur evangelistarum sententia. [a] Matthaeus enim de sola dixit ficulnea, cum ramus eius tener fuerit, hic de arboribus omnibus. Verum [b] siue cum fructus in omnibus uirescit arboribus et ficulnea fecunda iam floret, ut omnis lingua confiteatur Deo confitente etiam populo Iudaeorum, sperare Domini debemus aduentum, quo tamquam temporibus aestiuis resurrectionis fructus metentur, siue cum leuem fragilem que iactantiam homo iniquitatis tamquam folia synagogae ramus induerit, conicere debemus adpropinquare iudicium ; nam remunerari fidem dominus et delinquendi finem adferre festinat». [c]   Ambrosius, Super Lucam, lib. 10, § 45, CCSL 14, p. 358.423-431 : «Duplicem igitur habet figuram hic ficulnea, uel cum dura mitescunt uel cum peccata luxuriant. Nam per fidem credentium quae arebant ante florebunt et per gratiam delictorum peccatores gloriabuntur. Ibi fructus est fidei, hic perfidiae lasciuia. Fructum mihi ficulneae agricolae evangelici cultura promittit. Desperare non debemus, si foliis ficulneae peccatores se tamquam fraudis ueste texerunt, ut conscientiam uelarent ; ergo folia suspecta sine fructu. Tales uestes paradisi exules habent». [FG2013]
marg.| {CLC21d7.7} AUGUSTINUS. Ad Hesychium. − Cum autem dicit cum videritis hec fieri , que intelligere poterimus nisi ea que supra memorata sunt ? In his autem est quod ait et tunc videbunt filium hominis venientem. Proinde cum hoc visum fuerit, non iam erit regnum Dei, sed prope erit. An dicendum est, non omnia que supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait cum videritis hec fieri, sed aliqua eorum, hoc scilicet excepto quod dictum est, et tunc videbunt filium hominis. Sed Mattheus aperuit, nullis exceptis esse accipiendum, dicens bq : Ita et vos cum videritis hec omnia inter que est quod videbitur filius hominis veniens, ut intelligatur de adventu quo nunc venit in membris suis tamquam in nubibus, vel in ecclesia tamquam in nube magna.br
bq Mt. 24, 33.
br ¶Fons : Augustinus Hipponensis , Epistulae, epist. 199 (al. 80) § 11, CSEL 57, p. 281.19-283.2 : «Quid est cum uideritis haec fieri nisi ea, quae supra dixit? in quibus est etiam illud, quod ait : et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nubibus cum uirtute multa et gloria et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos. non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo. an dicendum est non omnia, quae supra commemorata sunt, esse intellegenda, ubi ait : cum uideritis haec fieri, sed aliqua eorum hoc uidelicet excepto, quod dictum est : et tunc uidebunt filium hominis uenientem et cetera? ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. sed matthaeus aperuit nullis exceptis esse accipiendum, quod positum est : cum uideritis haec fieri ; nam et apud ipsum cum dictum esset : et uirtutes caelorum mouebuntur, et tunc apparebit, inquit, signum filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et uidebunt filium hominis uenientem in nubibus caeli in uirtute multa et maiestate et mittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabunt electos eius a quattuor uentis a summis caelorum usque ad terminos eorum. ab arbore autem fici discite parabolam. cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata, scitis, quia prope est aestas ; ita et uos cum uideritis haec omnia, scitote, quia prope est in ianuis. tunc ergo scimus prope esse, cum uiderimus non aliqua eorum sed haec omnia, in quibus et hoc est, quod uidebitur filius hominis ueniens et mittet angelos suos et de quattuor mundi partibus, id est de toto orbe terrarum congregat electos suos, quod tota hora nouissima facit ueniens in suis membris tamquam in nubibus uel in tota ipsa ecclesia, quod est corpus eius, tamquam in nube magna fructificante atque crescente in uniuerso mundo, ex quo coepit praedicare».
<Paral.>CMC13d6.3 [MM2019]
marg.| {CLC21d7.8} TITUS. − Vel aliter. Dicit : Prope est regnum Dei quia, dum50 hec fientbs , nondum ultimus finis rerum eveniet, sed iam in finem tendent. Nam et ipse adventus Domini51"eliminans omnium principatum et potestatem preparat regno Dei"bt.AN bu
bs Cf. Lc. 21, 31 : « Ita et vos, cum videritis hec fieri... »
bt Cf. 1Cor. 15, 24 : « Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem » « Εἶτα τὸ τέλος, ὅταν παραδῷ τὴν βασιλείαν τῷ θεῷ καὶ πατρί, ὅταν καταργήσῃ πᾶσαν ἀρχὴν καὶ πᾶσαν ἐξουσίαν καὶ δύναμιν ».
bu ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 21,29-31 (Krikones § 2951: Titus), Vat. gr. 1611, f. 272va26-32 : «Τίτου. Εἰπὼν μέντοι τῆς συκῆς τὴν παραβολὴν ἐπήγαγεν (cf. Lc. 21, 29) ὅτι ἐγγύς ἐστιν ἡ βασιλεία τοῦ Θεοῦ. Τὸ δὲ τοιοῦτον διδάσκει ὅτι οὔπω πρὸς τὸ ἔσχατον τέλος ἥκει τὰ πράγματα τούτων γινομένων, ἀλλ´ ὁδεύει πρὸς τὸ τέλος ἤδη, καθάπερ ἐπὶ τὸν καρπὸν ὁδεύει ἡ συκῆ τοὺς κλάδους ἁπαλυνομένη καὶ ἐκφύουσα τὰ φύλλα. Οὕτω γὰρ δὴ καὶ ἡ τοῦ Κυρίου παρουσία "καταργοῦσα πᾶσαν ἀρχὴν καὶ ἐξουσίαν παρασκευάζει τῇ βασιλείᾳ τοῦ Θεοῦ"».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 21, 31) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p.  238.1-8 . [VS2022] [MM2022]
¶Nota La Catena ne semble pas avoir reconnu la citation paulinienne implicite. [MM2022]
AN ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
50 dum] cum Li448
51 adventus Domini] inv . Li448
marg.| {CLC21d7.9} EUSEBIUS. − Sicut enim in hac vita sol hieme recedente, ac succedente vere, radium calidum mittens fovet ac vivificat humi condita semina, exuentia priscam figuram, pullulant autem nova varium virorem habentia ; sic et gloriosus unigeniti Dei adventus vivificativis radiis illustrans novum seculum, dudum condita per totum mundum semina, scilicet dormientes in pulvere terre, potioribus corporibus quam prius producet in lucem, ac confutata morte regnabit deinceps vita seculi novi.
marg.| {CLC21d7.10} GREGORIUS. In homiliario. 52* − Omnia autem predicta sub magna certitudine confirmantur, cum subditur : AO bv
bv ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 1, § 4, p. 8.88-91 : «Quae omnia sub magna certitudine confirmantur, cum sententia subiungitur qua dicitur : Amen dico uobis, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Caelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt. Nihil enim in rerum corporalium natura caelo et terra durabilius et nihil in rerum natura tam uelociter quam sermo transit». [FG2013]
AO ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
52 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Lc. 21,32 
Amen dico vobis : Quia non preteribit generatio hec donec omnia fiant.
marg.| {CLC21d7.11} BEDA. − Multum commendat quod ita prenuntiat. Et, si dicere fas est, iuratio eius est quod dicit amen dico vobis amen quippe interpretatur verum. Igitur veritas dicit verum dico vobis quod si non diceret, mentiri omnino non posset. Generationem autem, aut omne genus humanum dicit, aut specialiter Iudeorum.
marg.| {CLC21d7.12} EUSEBIUS. − Vel generationem dicit novam generationem ecclesie sancte sue, ostendens duraturum populum fidelium usque ad id tempus quo visurus sit omnia et eventus verborum salvatoris oculis apprehendet.
marg.| {CLC21d7.13} THEOPHYLACTUS. − Quia enim turbationes et bella et alterationes tam elementorum quam ceterarum rerum futurum esse predixerat ; ne quis suspicaretur quod et ipsa christianitas peritura foret, subiungit :
Numérotation du verset Lc. 21,33 
Celum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
marg.| Quasi dicat etsi cuncta commoveantur, fides tamen mea non deficiet ex quo innuit ecclesiam preferri toti creature siquidem creatura patietur alterationem ; fidelium vero ecclesia et sermones evangelii permanebunt.bw
bw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 32-33), PG 123, 1057D1-12. [CGC2015].
marg.| {CLC21d7.14} GREGORIUS. In homiliario. 53* − Vel aliter. Celum et terra transibunt etc., quasi dicat : omne quod apud nos durabile est, sine mutatione durabile ad eternitatem non est ; et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit sermo meus, qui transit.bx
bx ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 1, § 4, p. 8.88-91 : «Quae omnia sub magna certitudine confirmantur, cum sententia subiungitur qua dicitur : Amen dico uobis, quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Caelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt. Nihil enim in rerum corporalium natura caelo et terra durabilius et nihil in rerum natura tam uelociter quam sermo transit. Verba enim quousque imperfecta sunt, uerba non sunt ; cum uero perfecta fuerint, omnino iam non sunt, quia nec perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo : Caelum et terra transibunt, uerba autem mea non transient. Ac si aperte dicat : Omne quod apud uos durabile est, sine immutatione durabile ad aeternitatem non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit meus sermo qui transit». [FG2013]
53 homiliario] scrips. , homil’ Li448 , Evangelia Ed1953
marg.| {CLC21d7.15} BEDA. − Celum autem quod transibit, non ethereum, sive sidereum, sive ereum, a quo aves celi nominantur, intelligere debemus. Si autem terra transibit, quomodo Ecclesiastes dicitby : “Terra in eternum stat”? sed aperta ratione celum et terra per eam quam nunc habent, imaginem transeunt, attamen per essentiam sine fine subsistunt.
by Qo. (Eccl.) 1, 4.
Numérotation du verset Lc. 21,
* distinctio 8
marg.| {CLC21d8.1} THEOPHYLACTUS. − Posuit supra Dominus terribilia et sensibilia malorum indicia que occupabunt peccatores, sed contra hec mala remedium est cautela et oratio.bz
Unde dicitur :
bz ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 34), PG 123, 1021A10-C2. [CGC2015].
Numérotation du verset Lc. 21,34 
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate.
marg.| {CLC21d8.2} BASILIUS. {in serm. Super Attende tibi}. − Singulum animalium a conditore omnium Deo habet intrinsecus causas facientes ad tutelam consistentie proprie : propter quod et Christus nobis dedit hanc monitionem, ut que illis a natura, hec nobis auxilio rationis et cautela contingant : fugientibus quidem peccatum, ut irrationabilia fugiunt mortifera pabula, inquirentibus vero iustitiam, sicut illa herbas nutritivas requirunt. Et ideo dicit attendite vobis ut scilicet discernere possitis a salubri nocivum. Sed quoniam dupliciter contingit attendere, hinc quidem corporis oculis, illinc vero per intellectivam virtutem, oculus corporis virtutem non attingit restat igitur dictum esse de opere intellectus, attendite ; hoc est, undique circumspicite vos, pervigil habentes ad vestram custodiam anime lumen. Neque autem dixit attendite vestris, aut eis que circa vos sunt, sed vobis vos enim estis intellectus et anima ; vestrum autem corpus est sensus ; circa vos autem opes, artes et reliqua vite supellex ; quibus non monet attendendum, sed anime, cuius precipua cura habenda. Eadem vero admonitio egrotantes sanat, et sanos perficit ; servatores presentium, et provisores futurorum ; non alienorum censores, sed suorum scrutatores ; non dimittentes intellectum servum fieri passionum, sed irrationale anime subicientes rationali. Cur autem sit attendendum, subiungit dicens :
Ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite.
marg.| { CLC21d8.3} TITUS. − Quasi dicat : Cavete ne lumina mentis vestre graventur. Cura namque presentis vite et crapula et ebrietas fugant prudentiam, quassant fidem, operantur naufragia.AP ca
ca ¶FonsG : <revera> Nicetas Heracleensis, Catena in Lc. 21, 34-35 (Krikones om. [= Kr2959.2 Titus) Vat. gr. 1611, f. 273ra14-16 , om. Iviron (iuxta Krikones) : «Τίτου. […] Βλέπετε δέ, μήποτε οἱ τῆς διανοίας ὑμῶν ὀφθαλμοὶ βαρηθῶσιν. Μέριμνα γὰρ βιωτικὴ καὶ κραιπάλη καὶ μέθη ἐξορίζει τὴν σύνεσιν, ἀφανίζει τὴν πίστιν, ναυάγια ἐργάζεται».
<cuius fons>   Titus Bostrensis, Commentarii in Lc. (Lc. 21, 34) ex catenis [CPG 3576], ed. J.   Sickenberger , Titus von Bostra, Leipzig, 1901, p . 239.3-6 . [VS2022] [MM2022]
¶Nota Thomas cite ici un scholion qui semble propre à la version italiote de la chaîne de Nicétas. Cette partie du ms. Iviron analysé par Krikonès a été refaite tardivement. Mais on constate la même omission dans le ms. Coislin 201, f. 519r1-3 , copié probablement sur l’Iviron avant la réfectin de sa dernière partie.
AP ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CLC21d8.4} BASILIUS. − Est autem ebrietas nimius usus vini ; crapula vero anxietas et nausea que est in ebrietate, a motione capitis greco vocabulo dicta. Sicut igitur cibis ne esuriamus, sic et potibus ne sitim patiamur, utendum est, vitando diligentius lapsum. Fallax enim est vini ingestio. Anima autem vino libera prudentissima erit et optima ; sed humectata vini vaporibus quasi quadam nube velatur. Curiositas autem huius vite quamvis nihil inhibitorum continere videatur, si tamen ad cultum divinum non coadiuvet, vitanda est ; et quare hoc dixerit, ostendit subdens :
Et superveniat in vos repentina dies illa.
marg.| {CLC21d8.5} THEOPHYLACTUS. − Non enim cum deliberatione veniet dies illa, sed ex improviso et furtim capiens tamquam laqueus non caventes.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,35 
Tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terre.
marg.| Quod diligentius discuti potest. Capiet enim dies illa sedentes in superficie terre quasi impremeditatos et inertes. Quotquot vero sunt solertes et agiles ad bonum, non sedentes, et otiantes in terrenis ; sed surgentes ab eis, sibi dicentes surge, vade, quoniam non est hic tibi requies ; talibus non est illa dies ut laqueus, in discrimen, sed ut dies festivus.cb
cb ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 34), PG 123, 1021A10-C2. [CGC2015].
marg.| {CLC21d8.6} EUSEBIUS. − Predicta igitur54 docuit esse attendenda ad cavendam gravedinem inde provenientem.AQ
Unde sequitur :
AQ ¶Codd. : Li448 Ed1953 {MM2020}
54 igitur] ergo Li448
Numérotation du verset Lc. 21,36 
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia que futura sunt.
marg.| {CLC21d8.7} THEOPHYLACTUS. − Scilicet famem, pestem et cetera huiusmodi que temporaliter electis et aliis imminent, et ea que postmodum accidunt reis perenniter. Illa enim aliter cavere non possumus, nisi per vigilias et orationes.cc
cc ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 36), PG 123, 1021A10-C2. [CGC2015].
marg.| {CLC21d8.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − [a] Hec intelligitur illa fuga quam Mattheus commemorat, que non debet fieri in hieme vel sabbato. Ad hiemem pertinent cure huius vite, [c] que tristes sunt velut hiems [b] ad sabbatum vero crapula et ebrietas, que [d] carnali letitia luxuriaque cor submergit atque obruit ; quod malum sabbati nomine significatur, quia illo die Iudei deliciis affluunt, dum spirituale sabbatum ignorant.cd
cd ¶Fons : Augustinus Hipponensis , De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 77, § 151, p. 255.17-256.4 : «[a] Haec intellegitur fuga, quam mattheus commemorat, quae non debet fieri hieme uel sabbato. ad hiemem autem pertinent curae huius uitae, quas Lucas aperte posuit, [b] ad sabbatum uero crapula et ebrietas. curae quippe [c] tristes sunt uelut hiems, crapula uero et ebrietas [d] carnali laetitia luxuria que cor submergit adque obruit, quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat iam, sicuti et nunc est, iudaeorum pessima consuetudo illo die deliciis afluere, dum spiritale sabbatum ignorant ; aut si aliquid aliud in illis secundum mattheum et marcum uerbis intellegendum est, aliquid aliud etiam Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moueatur». [FG2013]
marg.| {CLC21d8.9} THEOPHYLACTUS. − Et quia Christianum decet non solum fugere mala, sed etiam niti ad gloriam assequendam, subdit :
Et stare ante filium hominis.
marg.| Hec est enim angelica gloria stare ante filium hominis Deum nostrum, et faciem eius iugiter cernere.ce
ce ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 36), PG 123, 1021A10-C2. [CGC2015].
marg.| {CLC21d8.10} BEDA. − Et certe si quis sapiens medicus preciperet attendere a suco alicuius herbe, ne repentinus interitus superveniat, magno studio medici mandata servaremus nunc autem salvatore admonente ebrietatem, et crapulam, et curas seculi esse cavendas, his sauciari et consumi non timent quia fidem quam medici dictis prebent, Domini verbis prebere contemnunt.
Numérotation du verset Lc. 21,
* distinctio 9
marg.| {CLC21d9.1} BEDA. − Que verbis preceperat dominus, suis confirmat exemplis nam qui nos ante iudicis adventum, et incertum singulorum exitum, ad vigilandum hortatus est, et orandum, et ipse, imminente tempore passionis sue, doctrine, vigiliis et precibus instat
Unde dicitur :
Numérotation du verset Lc. 21,37 
Erat autem diebus docens in templo
marg.| In quo suo exemplo insinuat hoc esse digne Deo vigilare, vel dicto vel facto proximis viam veritatis ostendere.
marg.| {CLC21d9.2} CYRILLUS. − Que autem erant que docebat nisi transcendentia cultum legis instabat enim tempus quo debebat umbra in veritatem transformari.
marg.| {CLC21d9.3} THEOPHYLACTUS. − Tacuerunt autem evangeliste pleraque documentorum Christi, qui, cum per triennium fere predicaverit, documenta eius que conscripserunt, dicet aliquis vix ad unius diei sermonem sufficere. Ex pluribus ergo pauca describentes, dederunt nobis quemdam gustum dulcedinis doctrine ipsius. Ostendit autem nobis dominus quod oporteat noctu et quiete alloqui deum, et in die prodesse hominibus ; et colligere quidem in nocte, distribuere vero collecta in die ; unde subditur :
Noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
marg.| Non quasi opus habens oratione, sed ad exemplum dandum hoc55 egit.cf
cf ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Lucae (Lc. 21, 37), PG 123, 1021A10-C2. [CGC2015].
55 hoc] hec Li448
marg.| {CLC21d9.4} CYRILLUS. − Quia vero eloquium eius in potestate erat, et potestative transferebat in spiritualem cultum que per Moysen et prophetas tradita fuerant in figuris, populus eum avidius audiebat.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Lc. 21,38 
Et omnis populus manicabat,
marg.| id est mane venire accelerabat,
ad eum in templo,
marg.| audire eum. Populo autem ante lucanum venienti ad eum, congruum erat dicerecg : « Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo ».
cg Ps. 62, 2.
marg.| {CLC21d9.5} BEDA. − Mystice autem et nos, cum inter prospera sobrie et pie et iuste conversamur, diebus in templo docemus, quia formam boni operis fidelibus prebemus ; noctibus vero in monte Oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum spirituali consolatione respiramus et ad nos quoque populus manicat, cum vel discussis operibus tenebrarum vel cunctis nebulis pressurarum nos imitatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Lc. Capitulum 21 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=57&chapitre=57_21)

Notes :