Catena aurea

Capitulum 10

Numérotation du verset Io. 10,1 

Amen amen dico vobis,
qui non intrat per ostium
in ovile ovium
sed ascendit
aliunde,
ille fur est et latro.
Numérotation du verset Io. 10,2 

Qui autem intrat per ostium
pastor est ovium.
Numérotation du verset Io. 10,3 

Huic1 ostiarius aperit2 et oves
1 huic Li449 ΩF Rusch Weber ] hinc Li449@ |
2 aperit Li449 Rusch Weber ] om. Li449@ |
vocem eius
audiunt.
Et proprias oves vocat nominatim
et educit eas.
Numérotation du verset Io. 10,4 

Et cum proprias oves emiserit
ante eas vadit
et oves illum sequuntur
quia sciunt vocem eius.
Numérotation du verset Io. 10,5 

Alienum autem non sequuntur
sed fugiunt3 ab eo quia non noverunt vocem alienorum.
3 fugiunt ΩF Li449@ Li449 ΩS ] effugiunt Rusch , fugient Weber
Numérotation du verset Io. 10,6 

Hoc proverbium
dixit eis4 Iesus.
4 eis ΩF Li449@ Li449 ΩS Weber ] illis Rusch
Illi autem non cognoverunt
quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Iesus:
Numérotation du verset Io. 10,7 

Amen amen dico vobis, quia5 ego sum ostium ovium.
5 quia ΩF Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,8 

Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones
sed non audierunt eos oves.
Numérotation du verset Io. 10,9 

Ego sum ostium. Per me si quis
introierit
salvabitur
et ingredietur et egredietur
et pascua inveniet.
Numérotation du verset Io. 10,10 

Fur
non venit nisi ut furetur
et mactet et perdat. Ego veni ut vitam habeant
et abundantius
habeant.
Numérotation du verset Io. 10,11 

Ego sum pastor
bonus.
Bonus pastor
animam suam
dat6
6 dat ΩF ΩJ ΩS Weber , dat vel ponit Li449@: διδωσιν ( Papyrus45 ℵ* D sy s pbo bo )] ponit Li449 CorS1=Cor3 (grec.) Rusch: τίθησιν ( Nestlé )]
pro ovibus suis7.
7 suis ΩF ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,12 

Mercennarius autem8
8 autem ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
et qui non est pastor
cuius non sunt oves proprie,
videt lupum venientem et dimittit oves et fugit. Et lupus rapit et dispergit oves.
Numérotation du verset Io. 10,13 

Mercennarius autem fugit, quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
Numérotation du verset Io. 10,14 

Ego sum pastor bonus
et cognosco
oves9 meas et cognoscunt me mee.
9 oves. ΩF Li449@ ΩJ* (rubr. cancel. et exp.) ΩS ] om. ΩJ² Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 10,15 

Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem
et animam meam
pono pro ovibus meis10.
10 meis Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,16 

Et alias oves habeo
que non sunt ex hoc ovili
et illas oportet me adducere,
et vocem meam
audient et fiet unum ovile et11 unus pastor.
11 et ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,17 

Propterea
me Pater diligit12 quia ego pono animam meam
12 Pater diligit ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Weber ] inv. Rusch Clementina
ut13 iterum sumam eam.
13 ut ΩF ΩJ Li449@ ΩS CorS1= Cor3 (G’) Weber ] et Rusch
Numérotation du verset Io. 10,18 

Nemo
tollit eam a me sed ego pono eam a meipso,
potestatem habeo ponendi animam meam14 et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum
14 animam meam Li449@ Li449 Rusch ] eam Weber , def. ΩF
accepi a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 10,19 

Dissensio iterum15 facta est inter Iudeos propter sermones hos.
15 iterum Rusch Weber ] itaque Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 10,20 

Dicebant autem multi ex ipsis:
Demonium habet et insanit. Quid eum auditis?
Numérotation du verset Io. 10,21 

Alii16
16 Alii Rusch Weber ] + autem Li449@, alia autem Li449 , def. ΩF
dicebant: Hec verba non sunt demonium habentis. Numquid demonium potest cecorum oculos aperire?
Numérotation du verset Io. 10,22 

Facta sunt autem encenia
in Hierosolymis et hiems erat.
Numérotation du verset Io. 10,23 

Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
Numérotation du verset Io. 10,24 

Circumdederunt ergo eum17 Iudei18
17 ergo eum ΩF ΩS ΩJ Rusch Weber ] inv. ΩF |
18 Iudei ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Weber ] videri Rusch |
et dicebant19 ei: Quousque animam
19 dicebant ΩF ΩJ ΩS Rusch Weber ] dixerunt Li449@ Li449
nostram tollis?
Si tu es Christus dic nobis palam?
Numérotation du verset Io. 10,25 

Respondit eis Iesus: Loquor vobis
et non creditis opera que ego facio in nomine Patris mei.
Hec testimonium perhibent de me.
Numérotation du verset Io. 10,26 

Sed vos non creditis
quia20 non estis ex ovibus meis.
20 quia ΩF Weber Rusch ] + vos Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 10,27 

Oves mee
vocem meam audiunt.
Et ego cognosco eas et sequuntur me.
Numérotation du verset Io. 10,28 

Et ego
vitam eternam
do eis
et non peribunt in eternum
et non rapiet eas
quisquam de manu mea.
Numérotation du verset Io. 10,29 

Pater meus quod21 dedit mihi
21 quod ΩF CorS1 Li449@ Li449 ΩJ ΩS Rusch Weber ] qui Cor3 (grec.)
omnibus maius est22.
22 omnibus maius est inv. ΩF ΩJ ΩS] maius omnibus est Li449@ Li449 Rusch Weber , maius est omnibus CorS1 , omnibus maior est Cor3 (al.) , qui maior est CorS1 (G’)
Et23 nemo potest rapere
23 Et ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch Weber ] Ideo ΩF
de manu Patris mei.
Numérotation du verset Io. 10,30 

Ego et Pater24 unum sumus.
24 Pater ΩF CorS1 (al. non hab. MEUS ) Li449@ Li449 ΩS Rusch Weber ] + meus ΩJ CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 10,31 

Sustulerunt25
25 Sustulerunt ΩF Li449@ Li449 ΩS Weber ] + ergo ΩJ CorS1 (al. non hab. RURSUS ) Rusch Clementina , + ergo rursus CorS1, + rursus Cor3 (grec. vel RURSUS ), Tunc praem. Weber ( P )
lapides Iudei ut lapidarent eum.
Numérotation du verset Io. 10,32 

Respondit eis Iesus:
Multa bona opera26 ostendi vobis ex Patre meo.
26 bona opera ΩF Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Propter quod eorum opus me lapidatis?
Numérotation du verset Io. 10,33 

Responderunt ei Iudei: De bono opere non lapidamus te
sed de blasphemia
et quia tu homo cum sis facis teipsum Deum.
Numérotation du verset Io. 10,34 

Respondit eis Iesus: Nonne scriptum esta in lege vestra
0 Cf. Ps. 81, 6.
quia ego dixi dii estis?
Numérotation du verset Io. 10,35 

Si illos dixit
deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi
Scriptura
Numérotation du verset Io. 10,36 

quem27 Pater sanctificavit
27 quem ΩF ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Rusch Weber ] quod CorS1
et misit in mundum.
Et28 vos dicitis quia blasphemo29 quia dixi Filius Dei sum.
28 Et ΩF Li449@ Li449 ΩJ* (rubr. cancel.) ΩS] om. ΩJ² CorS1 =Cor3 (ita omnino in greco) Rusch Weber |
29 blasphemo ΩF ΩS Wordsworth (P254) ] blasphemas ΩJ CorS1 (ita omnino in greco) Rusch Wordsworth (plerique codd.) Weber cum graec. |
Numérotation du verset Io. 10,37 

Si non facio opera Patris mei
nolite credere mihi.
Numérotation du verset Io. 10,38 

Si autem facio
et si mihi non vultis credere operibus credite
ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est30 et ego in Patre.
30 Pater - in me est ΩF Li449@ Li449 ΩS] inv. ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 10,39 

Querebant ergo eum apprehendere31
31 apprehendere ΩF Li449@ Li449 Rusch ] prendere Weber
et exivit de manibus eorum.
Numérotation du verset Io. 10,40 

Et abiit iterum trans Iordanem
in eum locum ubi erat Ioannes baptizans primum
et mansit illic.
Numérotation du verset Io. 10,41 

Et multi venerunt ad eum
et dicebant quia Ioannes quidem fecit signum32 nullum.
32 fecit signum ΩF Li449@ Li449 ΩS ΩJ ] inv. Rusch
Numérotation du verset Io. 10,42 

Omnia autem quecumque dixit Ioannes de hoc vera erant33 et multi crediderunt in eum.
33 erant ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Rusch Weber ] sunt Cor3 (al.)

Capitulum 10

Numérotation du verset Io. 10,
 
prol.| [Io. 10, 1-10 legitur In octava Pentecostes feria 3; cf. Ordinarium OP 688 = Cist. 89 = Rom.]
marg.| {CIO10d1.1} CHRYSOSTOMUS. 1 {hom.58} . − Quia Dominus de cecitate Iudeorum disputaverat, ne dicant non est ex nostra cecitate quod ad te non accedimus, sed a te avertimur, ut erroneum fugientes, vult ostendere quod non est erroneus sed pastor, ponens signa latronis et pastoris2. et primo3 ostendit quis est erroneus et fur, dicens :
1 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
2 latronis et pastoris] inv. Li449
3 primo] prius Li449
Numérotation du verset Io. 10,1 
Amen, amen, dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
Hic autem et eos qui ante eum fuerunt, occulte insinuat, et eos qui post eum futuri sunt, antichristum et pseudochristos4. Ostium autem Scripturas vocavit. He enim Dei cognitionem aperiunt, he oves custodiunt, et lupos supervenire non permittunt, hereticis introitum precludentes. qui ergo non scripturis utitur, sed aliunde ascendit, hoc est aliam sibi et non legitimam viam facit, hic fur est. Dicit autem ascendit   , et non intrat, ad similitudinem furis maceriam5 transcendere volentis, et periculose omnia agentis. Dicens autem   aliunde   , etiam scribas occulte insinuavit, qui docebant mandata et doctrinas hominum, et legem prevaricabantur. Si autem infra seipsum ostium dicit, non oportet turbari etenim pastorem seipsum et ovem differenter predicat quia enim adducit6 nos patri, ostium se dicit; quia vero procurat, pastorem.a A
marg.| {CIO10d1.2} AUGUSTINUS. 7 − Vel aliter. [b] Multi sunt qui secundum quamdam vite huius consuetudinem dicuntur boni homines, qui ea que in lege mandata sunt quasi observant et Christiani non sunt, et plerumque se iactant sicut Pharisei b : « Numquid et nos ceci sumus ». Quia vero omnia ista 8 que faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, Dominus de grege suo et ostio quo intratur ad ovile, similitudinem posuit, [a] dicens : Amen, amen, etc.9. [c] Dicant ergo pagani vel Iudei vel heretici ‘bene vivimus’. Si per ostium non intrant, quid eis prodest? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere ut detur illi semper vivere quia nec bene vivere dicendi sunt qui finem bene vivendi vel cecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera semper vivendi, nisi10 cognoscat vitam, quod est Christus, et per hanc ianuam intret in ovile. [e] Quicumque ergo vult intrare ad ovile, per ostium intret, non solum Christum predicet sed Christi gloriam querat, non suam. Humilis autem ianua est Christus. Qui intrat per hanc ianuam, oportet humilem esse, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult ascendere. Ideo exaltatur11 ut cadat. [d] Querunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene vivant et Christiani non sint. Per aliam partem volunt ascendere12, rapere et occidere. [f] Tales ergo fures sunt quia quod alienum est suum dicunt; latrones, quia quod furantur occidunt.B c
b Io. 9, 40.
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 2.1-27, CCSL 36, p. 389 : «[a] Amen, amen dico uobis, qui non intrat per ostium in ouile ouium, sed adscendit aliunde, ille fur est et latro. Dixerunt enim se caecos non esse; uidere autem tunc possent, si oues Christi essent. Vnde sibi usurpabant lumen qui furebant contra diem? Propter illorum ergo uanam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Iesus ista contexuit, in quibus salubriter nos, si aduertamus, admonuit. [b] Multi enim sunt qui secundum quamdam uitae huius consuetudinem dicuntur boni homines, boni uiri, bonae feminae, innocentes, et quasi obseruantes ea quae in lege praecepta sunt, deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum testimonium aduersus quemquam perhibentes, et cetera quae lege mandata sunt uelut obseruantes, christiani non sunt; et plerumque se iactant quomodo isti : Numquid et nos caeci sumus? Quia uero ista omnia quae faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, Dominus de grege suo, et de ostio quo intratur ad ouile, similitudinem proposuit in hodierna lectione. [c] Dicant ergo pagani : Bene uiuimus. Si per ostium non intrant, quid prodest eis unde gloriantur? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene uiuere, ut detur illi semper uiuere; nam cui non datur semper uiuere, quid prodest bene uiuere? Quia nec bene uiuere dicendi sunt, qui finem bene uiuendi uel caecitate nesciunt, uel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes uera et certa semper uiuendi, nisi agnoscat uitam, quod est Christus, et per ianuam intret in ouile». [d]   Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 3.1-3, CCSL 36, p. 389 : «Quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene uiuant, et christiani non sint. Per aliam partem uolunt adscendere, rapere et occidere, non ut pastor, conseruare atque saluare. Fuerunt ergo quidam philosophi, de uirtutibus et uitiis subtilia multa tractantes, diuidentes, definientes, ratiocinationes acutissimas concludentes, libros implentes, suam sapientiam buccis crepantibus uentilantes; qui etiam dicere auderent hominibus : Nos sequimini, sectam nostram tenete, si uultis beate uiuere. Sed non intrarant per ostium; perdere uolebant, mactare et occidere». [e]   Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 5.16-24, CCSL 36, p. 390 : «Hoc tenete, ouile Christi esse catholicam ecclesiam. Quicumque uult intrare ad ouile, per ostium intret, Christum uerum praedicet. Non solum Christum uerum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam; nam multi quaerendo gloriam suam, oues Christi sparserunt potius quam congregauerunt. Humilis est enim ianua Christus Dominus; qui intrat per hanc ianuam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam uult adscendere; qui autem per maceriam adscendit, ideo exaltatur ut cadat».[FG2018] [f] <revera> (Io. 10, 1), [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 249a]  : «Fur quia quod alienum est suum dicit, id est oves Dei suas facit. Latro , quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore sunt unus pastor». < >   Rupertus Tuitiensis , , lib. 9, CCCM 9, p. 509.1381 : «Fures quia furantur latrones quia quod furantur occidunt» <ex quo>   Anselmus Laudunensis, (Io. 11, 5), CCCM 267, p. 201.35-37 : «Fur est qui quod alienum est suum dicit; latro quia quod est furatus occidit» <Nota>. [MM2018]
B ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2018} {MM2024}
7 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
8 ista Li449 Ed1953] om. La88
9 etc. La88 Ed1953 ] dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro Ed1953
10 nisi La88 Ed1953] non Li449
11 exaltatur La88 Ed1953 ] exaltetur Li449
12 ascendere La88 Li449 ] + et Ed1953
marg.| {CIO10d1.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.58} . − Vidistis13* qualiter descripsit latronem intuere et pastoris definitionem.C
Sequitur enim :
C ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2020} {MM2024}
13 Vidistis] vidisti Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,2 
Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
marg.| {CIO10d1.4} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.49} . − Intrat per ostium qui intrat per Christum, qui imitatur passionem Christi, qui cognoscit humilitatem Christi; ut cum Deus factus sit homo pro nobis, cognoscat se homo non esse Deum, sed hominem. qui enim vult Deus videri cum sit homo, non imitatur illum qui cum Deus esset, homo factus est. tibi autem non dicitur esto aliquid minus quam es; sed agnosce quid es. Sequitur :D
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 10,3 
Huic14 ostiarius aperit15.
14 Huic Li449 ] hinc @Li449
15 Aperit Li449] om. @Li449
marg.| {CIO10d1.5} CHRYSOSTOMUS.{hom.58} . − Nihil prohibet ostiarium vocare Moysen. Ille enim est cui eloquia Dei credita sunt.E
E ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO10d1.6} THEOPHYLACTUS. − Vel Spiritus Sanctus est ostiarius per quem Scripture reserate nobis indicant Christum.F d
d ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 3), PG 124, 65D1-4. [CGC2014]
F ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO10d1.7} AUGUSTINUS. 16 − Vel aliter. [b] Ostiarium ipsum Dominum debemus accipere. Multo sunt enim magis inter se17 diversa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen Dominus et pastorem se dixit et ostium. Cur ergo non18 intelligamus ipsum et ostiarium? [c] Ipse enim se aperit, qui seipsum exponit. Si aliam personam queris ostiarii, vide ostiarium forte Spiritum sanctum, de quo Dominus dicite : « Ipse vos docebit omnem veritatem ». Ostium est Christus qui est veritas. Quis aperit ostium nisi qui docet veritatem [a] Cavendum tamen est ne19 maior estimetur ostiarius esse 20 quam ostium, quia in domibus hominum ostiarius ostio, non ostium preponitur ostiario.f G
e Io. 16, 13.
f ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 2.15-17, CCSL 36, p. 398 : «Quemlibet inuenerimus, cauendum est ne maior existimetur quam ipsum ostium, quia ostiarius in domibus hominum maior est ostio. Ostiarius enim ostio, non ostium praeponitur ostiario, quia ostiarius ostium, non ostium custodit ostiarium». [b]   Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 3.4-8, CCSL 36, p. 399 : «Dicam ergo in huius profunditate quaestionis quid mihi uideatur; eligat unusquisque quod placet; pie tamen sentiat, sicut scriptum est : Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Ostiarium forte ipsum Dominum debemus accipere. Multo sunt enim inter se diuersa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen Dominus et pastorem se dixit, et ostium. Cur ergo non intellegamus ipsum et ostiarium? Si enim consideremus proprietates, Dominus Christus nec pastor est, sicut consueuimus nosse et uidere pastores; nec ostium est, non enim eum faber fecit; si autem secundum aliquam similitudinem, et ostium et pastor est, audeo dicere, et ouis est; ouis nempe sub pastore est, tamen ille et pastor est et ouis». [c]   Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 4.4-15, CCSL 36, p. 399-400 : «Quis ergo se aperit, nisi qui seipsum exponit? Ecce Dominus dixerat ostium, non intellexeramus; quando non intelleximus, clausum erat; qui aperuit, ipse est ostiarius. Nulla est ergo necessitas aliquid aliud quaerere, nulla necessitas; sed fortasse est uoluntas. Si est uoluntas, noli exorbitare, noli a Trinitate discedere. Si personam aliam quaeris ostiarii, Spiritus sanctus occurrat; non enim dedignabitur ostiarius esse Spiritus sanctus, quando ipsum ostium esse dignatus est Filius. Vide ostiarium forte Spiritum sanctum; ipse Dominus discipulis suis de Spiritu sancto dicit : Ipse uos docebit omnem ueritatem. Ostium quid est? Christus. Quid est Christus? Veritas. Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem ueritatem?». [FG2018]
G ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
16 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
17 magis- inter se ] inv. Li449
18 ergo non] inv. Li449
19 ne] iter. Li449
20 estimetur ostiarius-esse] inv. Li449
marg.| {CIO10d1.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.58} . − Quia vero dicebant eum esse deceptorem, et hoc ex infidelitate sui ipsorum certificabant dicentesg"Quis principum credit in eum" ostendit nunc quod ex hoc quod non attendunt ei, ex ordine ovium excluduntur.
Unde sequitur :
g Cf. Io. 7, 48.
Oves21 vocem eius audiunt.
21 Oves] et praem. @Li449 Li449
marg.| Si enim pastoris est per legitimum intrare ostium, per quod ipse intravit, ab ovium22 congregatione se abstrahunt23 qui ipsum non audiunt.
Sequitur :
22 ovium] omni Li449
23 abstrahunt] abstrahit Li449
Et proprias oves vocat nominatim.
marg.| {CIO10d1.9} AUGUSTINUS. 24 − Novit enim nomina predestinatorum, unde discipulis aith : « Gaudete quoniam nomina vestra scripta sunt in celo ». i
Sequitur :
h Lc. 10, 20.
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 14.13-15, CCSL 36, p. 396 : «Quis enim alius oues proprias uocat nominatim, et educit eas hinc ad uitam aeternam, nisi qui nouit nomina praedestinatorum? Vnde ait discipulis suis : Gaudete quia nomina uestra scripta sunt in caelo; hinc enim uocat eas nominatim». [FG2018]
24 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et educit eas.
marg.| {CIO10d1.10} CHRYSOSTOMUS. 25 {hom.58} . − Oves educebat quando eas mittebat, non extra lupos, sed in medio luporum. Videtur autem et de ceco occulte insinuare etenim illum eduxit vocans ex medio Iudeorum, et vocem eius audivit.H
H ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
25 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO10d1.11} AUGUSTINUS. 26 − Sed et quis alius oves emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberate vinculis possint.j I
Sequitur enim :
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 14.13-15, CCSL 36, p. 396 : «Et quis alius eas emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae uinculis possint !». [FG2018]
I ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
26 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,4 
Et cum proprias oves emiserit, ante eas evadit27*.
27 vadit Li449 ] vadit Li449@
marg.| {CIO10d1.12} GLOSSA. − Emittit siquidem eas de tenebris ignorantie ad lucem dum ante eas vadit quasi in columna nubis et ignisk.J l
k Cf. Ex. 13, 21.
l ¶Fons : (Io. 10, 4) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 249b ],  : « Et cum proprias oves   emiserit de tenebris ignorantie [ ad lucem dum ante eas vadit quasi in columna nubis et ignis ante eas vadit».
<potius quam> Cf.   Hugo de S. Caro , , ed. Venetiis, t. 6, p.  : «Ante eas vadit in columna nubis Ex. 13.d. ad illuminandum contra ignorantiam et refrigerandum contra aestum peccati». [MM2020]
J ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO10d1.13} CHRYSOSTOMUS. 28 {hom.58} . − Nimirum pastores contrarium faciunt oves sequentes; sed ipse ostendit se contrarium facere, quoniam oves deducit ad veritatem.K
K ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
28 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO10d1.14} AUGUSTINUS. − Et quis est qui oves precessit nisi « qui surgens a mortuis iam non moritur »m et Patri dixit n : « Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum? »o
Sequitur :
m Rm. 6, 9.
n Io. 17, 24.
o ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 14.17-21, CCSL 36, p. 396 : «Et quis eas praecessit quo eum sequantur, nisi qui surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; et cum hic conspicuus esset in carne ait : Pater, quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum?». [FG2018]
Et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius.
Numérotation du verset Io. 10,5 
Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum.
marg.| {CIO10d1.15} CHRYSOSTOMUS. {hom.58} . − Alienos dicit eos qui circa Theodam et Iudam, aut eos qui post hec alios debent29 decipere, pseudoapostolos ut enim non dicatur unus illorum esse, per multa se ab eis separat. Et30 primo quidem per doctrinam scripturarum, per quas Christus ad se homines adducebat; illi vero ab eis homines abstrahebant. Secundo per ovium obedientiam. Nam in eum quidem non solum viventem sed etiam mortuum homines crediderunt, illos autem confestim reliquerunt.L
L ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
29 alios debent] inv. Li449
30 Et] om. Ed1953
marg.| {CIO10d1.16} THEOPHYLACTUS. − Significat etiam Antichristum, qui paululum decipiens, non obtinebit sequaces post eius mortem.M p
p ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 5), PG 124, 68B11-14. [CGC2018] [MM2018]
M ¶Codd. : Li449 (104va) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO10d1.17} AUGUSTINUS. 31 − Sed quomodo solvetur [e] ista questio32? Audiunt vocem Christi quandoque non oves. Audivit enim Iudas, sed lupus erat; et non audiunt oves. Aliqui enim eorum qui Christum crucifixerunt, non audierunt, sed oves erant. Sed dicet 33 aliquis quando non audiebant, oves non erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves fecit. [f] Me autem adhuc movet quod per Ezechielem obiurgat Dominus pastores, et dicit inter cetera de ovibusq : « Errantem non revocastis » et errantem dicit, et ovem appellat. Non erraret, si vocem pastoris audiret; sed ideo erravit, quia vocem alieni audivit34. [g] Dico ergo : « Novit Dominus qui sunt eius »rnovit prescitos, novit predestinatos. Ipsi sunt oves, aliquando se ipsi nesciunt; sed pastor novit eas multe enim oves foris sunt, et multi lupi intus. De predestinatis ergo loquitur. [h] Est autem aliqua vox pastoris in qua oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. que est ista vox? « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit »s. Hanc vocem non negligit proprius, non audit alienus.
Sequitur :
q Ez. 34, 6.
r 2Tim. 2, 19.
s Mt. 10, 22.
31 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
32 solvetur ista questio] ista sovetur questio Li449
33 dicet] dicit Li449
34 alieni audivit] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 10,6 
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
marg.| Pascit enim Dominus manifestis, exercet obscuris. [a] Cum autem duo audiunt verba evangelii, unus impius, alter pius, et talia forte sunt ut ambo non intelligant unus dicit : [c] Verum est quod 35 dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intelligimus; iste, quia credit, iam pulsat; dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat36. Alius dicit : [b] Nihil dixit quia 37 [d] adhuc audiet38 t : « Nisi credideritis, non intelligetis ».u N
t Is. 7, 9.
u ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 7.8-14, CCSL 36, p. 391 : «[a] Cum enim duo audiunt uerba evangelii, unus impius, alter pius, et alia sunt ut forte ambo non intellegant, unus dicit : [b] Nihil dixit; alius dicit : [c] Verum dixit, ' et bonum est quod dixit, sed nos non intellegimus; iste quia credit iam pulsat, et dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat; [d] ille uero adhuc audit : Nisi credideritis, non intellegetis». [e]   Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 10.1-18, CCSL 36, p. 393 : «Quid est ergo quod dixi : Maior haec est quaestio? Quid habet obscurum et ad intellegendum difficile? Audite, obsecro. Ecce Dominus ipse Iesus Christus uenit, praedicauit; utique multo magis uox pastoris erat, expressa ipso ore pastoris. Si enim per prophetas uox pastoris erat, quanto magis uocem pastoris proferebat lingua ipsa pastoris? Non omnes audierunt. Sed quid putamus? qui audierunt, oues erant? Ecce audiuit Iudas, et lupus erat; sequebatur, sed pelle ouina tectus pastori insidiabatur. Aliqui uero eorum qui Christum crucifixerunt, non audiebant, et oues erant; ipsos enim uidebat in turba, quando dicebat : Cum exaltaueritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quomodo enim ista soluitur quaestio? Audiunt non oues, et non audiunt oues; sequuntur uocem pastoris quidam lupi, et ei quaedam contradicunt oues; postremo pastorem occidunt oues. Soluitur quaestio; respondet enim aliquis, et dicit : Sed quando non audiebant, oues nondum erant, tunc lupi erant; uos audita eos mutauit, et ex lupis oues fecit; quando ergo factae sunt oues, audierunt, et pastorem inuenerunt, pastoremque secutae sunt; pastoris promissa sperauerunt, quia iussa fecerunt». [f]   Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 11.2-10, CCSL 36, p. 394 : «Me autem adhuc mouet, et quid me moueat communico uobiscum, ut quodammodo quaerens uobiscum, reuelante illo uobiscum merear inuenire. Quid ergo me moueat, accipite. Per Ezechielem prophetam Dominus obiurgat pastores, et dicit inter cetera de ouibus : Errantem ouem non reuocastis. Et errantem dicit, et ouem appellat. Si quando errabat onis erat, cuius uocem ut erraret audiebat? Procul dubio enim non erraret, si uocem pastoris audiret; sed ideo errauit, quia uocem audiuit alieni; uocem iuris et latronis audiuit». [g]   Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 12.1-19, CCSL 36, p. 394-395 : «Audistis, fratres, altitudinem quaestionis. Dico ergo : Nouit Dominus qui sunt eius. Nouit praescitos, nouit praedestinatos; de illo quippe dicitur. [...] ipsae sunt oues. Aliquando se ipsae nesciunt, sed pastor nouit eas, secundum istam praedestinationem, secundum istam Dei praescientiam, secundum electionem ouium, ante constitutionem mundi; nam et hoc dicit apostolus : Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi. Secundum istam ergo praescientiam Dei et praedestinationem, quam multae oues foris, quam multi lupi intus; et quem multae oues intus, et quam multi lupi foris !». [h]   Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 13.2-6, CCSL 36, p. 395 : «Est aliqua uox, est, inquam, uox aliqua pastoris, in qua oues non audiunt alienos, in qua non oues non audiunt Christum. Quae est ista uox ! Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Наnc uocem non negligit proprius, non audit alienus; nam et ille hoc ei praedicat, ut perseueret apud ipsum usque in finem, sed non apud eum perseuerando non audit hanc uocem». [FG2018]
N ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
35 est quod] om. Li449
36 dignus…persistat] om. Li449
37 quia] qui Li449
38 audiet] audiat Li449
Numérotation du verset Io. 10,
distinctio 2 
prol.| [Io. 10, 1-10 legitur in octava Pentecostes feria 3; cf. Ordinarium OP 688 = Cist. 89 = Rom.]
marg.| {CIO10d2.1} CHRYSOSTOMUS. 39 {hom.58} . − Dominus attentiores volens Iudeos facere, manifestat quod supra dixerat.O
Unde dicitur :
O ¶Codd. : Li449 Mt366 {MM2020}
39 Chrysostomus] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,7 
Dixit ergo eis iterum 40 Iesus : Amen, amen, dico vobis : Ego sum ostium ovium41.
40 eis iterum] inv. Ed1953
41 ovium] vivium @Li449 Li449
marg.| {CIO10d2.2} AUGUSTINUS. 42 − Ecce quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium intremus et nos intrasse gaudeamus.P v
Sequitur :
v ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 8.3-6, CCSL 36, p. 391 : «Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium. Agnouimus, intremus, aut nos intrasse gaudeamus. Omnes quotquot uenerunt, fures sunt et latrones». [FG2018]*
P ¶Codd. : Li449 Mt366 {MM2020}
42 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,8 
Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones.
marg.| {CIO10d2.3} CHRYSOSTOMUS. {hom.58} . − Non de prophetis hoc dicit, sicut heretici dicunt, sed de seditiosis; unde et laudans oves, subiungit :
Sed non audierunt eos oves43.
43 eos oves] inv. @Li449*
marg.| Nusquam autem videtur laudare eos qui non obedierunt prophetis; sed eis detrahit vehementer.Q
Q ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d2.4} AUGUSTINUS. − [a] Intellige ergo quotquot venerunt preter me. Non autem preter illum prophete venerunt, [c] quia cum illo venerunt qui cum verbo Dei venerunt, qui veraces fuerunt : quia ipse Verbum et veritas. [b] Venturus precones mittebat sed eorum corda quos miserat possidebat. Carnem quippe ipse accepit ex tempore qui est semper : « In principio enim erat Verbum »w. [e] Ante adventum autem eius, quo humilis venit in carne, precesserunt iusti, sic44 eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit. Tempora45 variata sunt, non fides . Eadem enim fides utrosque coniungit, et eos qui venturum esse, et eos qui venisse crediderunt. [d] Quotquot ergo preter illum venerunt,   fures fuerunt   et latrones, id est ad furandum et occidendum venerunt.   Sed non audierunt eos oves ; illi scilicet de quibus dictum est x : « Novit Dominus qui sunt eius ». [f] Eos ergo non audierunt oves in quibus non erat vox Christi, errantes, vana fingentes, miseros seducentes. y
Quare autem se ostium dixerit, aperit subdens :
w Io. 1, 1.
x 2Tim. 2, 19.
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 8.3-6, CCSL 36, p. 391 : «Sed [a] intellege : Omnes quotquot uenerunt dixi, utique praeter me. Recolamus ergo. Ante aduentum ipsius uenerunt prophetae; numquid fures et latrones fuerunt? Absit. Non praeter illum uenerunt, quia cum illo uenerunt. [b] Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. Vultis nosse quia cum illo uenerunt, qui est ipse semper? Carnem quippe accepit ex tempore. Quid est ergo semper? In principio erat Verbum. [c] Cum illo ergo uenerunt, qui cum uerbo Dei uenerunt. Ego sum, inquit, uia et ueritas et uita. Si ipse est ueritas, cum illo uenerunt qui ueraces menant. [d] Quotquot ergo praeter illum, fures et latrones; id est ad furandum et occidendum».   Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 9.2-56, CCSL 36, p. 392-393 : «[e] Ante aduentum Domini nostri Iesu Christi, quo humilis uenit in carne, praecesserunt iusti, sic in eum credentes uenturum, quomodo nos credimus in eum qui uenit. Tempora uariata sunt, non fides. Quia et ipsa uerba pro tempore uariantur, cum uarie declinantur; alium sonum habet : uenturus est; alium sonum habet : uenit; mutatus est sonus, uenturus est, et uenit; eadem tamen fides utrosque coniungit, et eos qui uenturum esse, et eos qui eum uenisse crediderunt [...] [f] Alii sunt ergo quos non audierunt oues, in quibus non erat uox Christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes, uana fingentes, miseros seducentes». [FG2018]
44 sic] in + Li449
45 Tempora] ipsa Li449
Numérotation du verset Io. 10,9 
Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur.
marg.| {CIO10d2.5} ALCUINUS. − Quasi dicat : Illos non audiunt oves, sed me audiunt quia ego sum ostium et qui per me non fictus, sed verus introierit, perseverando salvabitur.R
R ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d2.6} THEOPHYLACTUS. − Educit autem ad pascua Dominus oves per ostium.
Unde sequitur :
Et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
marg.| Que sunt autem hec pascua nisi delectatio futura, et requies46 in quam nos Dominus introducit?z S
z ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 9), PG 124, 68C4-5. [CGC2014]
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
46 et requies] om. Li449
marg.| {CIO10d2.7} AUGUSTINUS. 47 − Sed quid est quod dicit ingredietur et egredietur. Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est; exire autem de Ecclesia non est bonum. Potest ergo48 dici ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur49, secundum illud aa : « Exibit50 homo ad opus suum ».ab T
aa Ps. 103, 23.
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 15.1-16, CCSL 36, p. 396-397 : «Sed quid est ingredietur, et egredietur , et pascua inueniet? Ingredi quippe in ecclesiam per ostium Christum, ualde bonum est; exire autem de ecclesia, sicut ait iste ipse Iohannes evangelista in epistola sua; Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, non est utique bonum. Talis ergo egressus non posset a bono pastore laudari, ut diceret : et ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet. Est ergo aliquis non solum ingressus, uerum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. Sed quis est iste laudabilis et beatus egressus? Possem quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur; et quoniam, sicut dicit apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris, ingredi per Christum esse secundum ipsam fidem cogitare; egredi autem per Christum, secundum ipsam fidem etiam foris, id est coram hominibus operari. Vnde et in psalmo legitur : Exiet homo ad opus suum; et ipse Dominus dicit : Luceant opera uestra coram hominibus». [FG2018]
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
47 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
48 ergo] autem Li449
49 operamur] operamini Li449
50 Exibit] exivit Li449
marg.| {CIO10d2.8} THEOPHYLACTUS. − Vel ingredi dicitur cui est cure homo interior; egredi vero qui hominem exteriorem, id est membra que sunt supra51 terram, in Christo mortificat hic enim pascua in futuro reperiet seculo.ac U
ac ¶FonsG : Theophylactus (Io. 10, 9), PG 124, 69B11–C2. [CGC2014]
U ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
51 supra] super Li449
marg.| {CIO10d2.9} CHRYSOSTOMUS.{hom.58} . − Vel hoc dicitur propter Apostolos, qui cum audacia52 introierunt, et exierunt, ut totius orbis terrarum facti Domini, et nullus eos eicere valuit et nutrimentum habuerunt.V
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
52 audacia] otio Li449
marg.| {CIO10d2.10} AUGUSTINUS. − Sed plus me delectat quod ipse quodammodo nos admonuit, cum secutus adiungit :W
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 10,10 
Fur non venit nisi ut furetur. ad
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 15.1-16, CCSL 36, p. 396-397 : «Sed plus me delectat quod ipsa ueritas tamquam pastor bonus, et ideo bonus doctor, quodammodo nos admonuit, quemadmodum intellegere debeamus quod ait, ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet; cum secutus adiunxit : Fur non uenit nisi ut furetur, et mactet, et perdat; ego ueni ut uitam habeant, et abundantius habeant». [FG2018]
marg.| {CIO10d2.11} ALCUINUS. 53 − Quasi dicat : Merito oves non audiunt vocem furis quia non venit fur nisi ut furetur , alienam rem sibi usurpando, non de preceptis Christi suos sectatores instruens, sed suis exemplis eos vivere suadens. Unde subditur :
53 Alcuinus] Augustinus Li449
Et mactet,
marg.| mala doctrina retrahendo a fide,
et perdat,
marg.| in eterna damnatione. Illi ergo furantur et occidunt.ae X
ae ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, (Io. 10, 10), CCCM 267, p. 189.117_224-225 : «FVR NON VENIT NISI VT FVRETVR. Merito oues non audiunt uocem furis, quia FUR NON VENIT NISI UT FURETUR alienam rem sibi usurpando, non de praeceptis Christi suos sectatores instruens, sed suis exemplis eos uiuere suadens. Vnde subditur ET MACTET mala doctrina retrahendo a fide, ET PERDAT in aeterna dampnatione. De talibus alibi dicitur : Docentes doctrinas hominum et mandata Dei contempnentes. Fuerunt siquidem et ante aduentum Christi falsi prophetae et falsi doctores in populo, sicut et post aduentum illius sub nomine christiano multi falsi fuerunt doctores latrocinia exercentes non sanae doctrinae inhaerentes. EGO VENI. Illi furantur et occidunt, sed EGO VENI UT per fidem, quae per dilectionem operatur, per quam in ouile intratur, VITAM HABEANT in praesenti, quia iustus ex fide uiuit, ET ABUNDANTIUS HABEANT, quia perseuerando per Christum de hac uita egredientur in uitam aeternam, quo pastor praecessit». [MM2020]
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant.
marg.| {CIO10d2.12} AUGUSTINUS. − Videtur mihi dixisse : Ut vitam habeant ingredientes, hoc est per fidem que per dilectionem operatur, per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia « iustus ex fide vivit »af.   Et abundantius habeant , scilicet egredientes, scilicet54 quando veri fideles moriuntur, et abundantius habent55 vitam, ubi numquam deinde moriuntur56. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desint pascua, invenient tamen pascua ubi saturentur, qualia invenit cui dictum estag : « Hodie mecum eris in paradiso ».ah Y
af Gal. 5, 6.
ag Lc. 23, 43.
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 45, § 15.24-41, CCSL 36, p. 397 : «Videtur enim mihi dixisse : Vt uitam habeant ingredientes, et abundantius habeant egredientes. Non autem potest quisque per ostium, id est per Christum, egredi ad uitam aeternam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est per eumdem Christum in ecclesiam eius, quod est ouile eius, intrauerit ad uitam temporalem, quae est in fide. Ideo ait : Ego ueni, ut uitam habeant, hoc est fidem, quae per dilectionem operatur; per quam fidem in ouile ingrediuntur ut uiuant, quia iustus ex fide uiuit; et abundantius habeant, qui perseuerando usque in finem, per illud ostium, id est per fidem Christi egrediuntur, quoniam ueri fideles moriuntur; et abundantius habebunt uitam, ueniendo quo pastor ille praecessit, ubi numquam deinde moriantur. Quamuis ergo et hic in ipso ouili non desunt pascua, quoniam ad utrumque possumus intellegere quod dictum est : et uascua inueniet, id est et ad ingressum et ad egressum; tamen tunc uera pascua inuenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt iustitiam; qualia pascua inuenit cui dictum est : Hodie mecum eris in paradiso». [FG2018]
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
54 scilicet] om. Li449
55 habent] habebunt Li449
56 moriuntur] moriantur Li449
marg.| {CIO10d2.13} GREGORIUS. Super Ezechielem homelia decima tertia. 57 − Ingredietur ergo ad fidem, egredietur ad speciem; pascua vero58 inveniet in eterna satietate.Z ai
ai ¶Fons : Gregorius Magnus , II, hom. 1, § 16, p. 221.493-494 : «Vnde in sancto quoque evangelio ueritas loquitur, dicens : per me si quis introierit, saluabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. Ingredietur uidelicet ad fidem, egredietur autem ad speciem, pascua uero inueniet in aeterna satietate». [FG2015]
Z ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
57 .XIII.] om. Ed1953
58 vero] non Li449
marg.| {CIO10d2.14} CHRYSOSTOMUS.{hom.58} . − Quod autem dicit : F ur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat , de seditiosis dicit quod ad litteram est factum, omnibus occisis et perditis qui eos sequebantur; et sic etiam presenti vita eos privaverunt. Ego autem veni pro salute ovium ut vitam habeant, et abundantius habeant in regno celorum et hec est tertia differentia, qua se discrevit59 a pseudoprophetis.AA
AA ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
59 discrevit] discernit Ed1953
marg.| {CIO10d2.15} THEOPHYLACTUS. − [b] Mystice autem fur diabolus est, [a] qui venit temptando [c] ut furetur per cogitationes illicitas et mactet per consensumet deinde per opera destruat.AB aj
aj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 10), PG 124, [CGC2014]* : «[a] Ἒστι δὲ λύκον ἐνταῦθα νοῆσαι τὸν νοητὸν ἐχθρὸν [...] σκορπίζειν δὲ, ὅταν διὰ τῶν πονηρῶν λογισμῶν συγχέῃ τήν ψυχήν ὂσ [b] καὶ κλέπτης εἰκότως ἂν ῥηθείη [c] κλέπτων διὰ τῶν πονηρῶν λογιςμῶν, θύων διὰ τῆσ συγκαταθέσεως, ἀπολλύων διὰ τῆσ πράξεως». [MM2020]
AB ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 10,
distinctio 3 
prol.| [Io. 10, 11-16 legitur post octavam Paschae dominica 1 = 2 post Pascha; cf. Ordinarium OP 674 = Cist. 77]
marg.| {CIO10d3.1} AUGUSTINUS. 60 − [c] Aperuit Dominus duas res quas quodammodo clausas proposuerat. Primo quidem scimus quia ostium ipse est; nunc autem ostendit quia61 pastor est, [a] dicens :
60 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
61 quia] quod Li449
Numérotation du verset Io. 10,11 
Ego sum pastor bonus.
marg.| [e] Supra autem dixerat62 pastorem intrare per ostium. Si ergo ipse est ostium, quomodo63 per seipsum intrat? [f] Sicut ergo ipse per seipsum64 novit Patrem, nos autem per illum; sic intrat in ovile per seipsum, nos autem 65 per ipsum nos, quia Christum predicamus, per ostium intramus; Christus autem seipsum predicat : lumen enim et alia demonstrat et seipsum. [d] Si autem prepositi Ecclesie, qui filii sunt, pastores sunt, quomodo unus pastor est, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris? [g] Et quidem quod66 pastor est dedit et67 membris suis nam et Petrus pastor, et ceteri apostoli pastores, et omnes boni episcopi. Ostium vero nemo nostrum se dicit. Hoc sibi ipse proprie tenuit. [b] Non autem adderet bonus , nisi essent et68 pastores mali. Ipsi sunt fures et latrones, aut certe ut multum mercenarii.ak AC
ak ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 1.6-12, CCSL 36, p. 398 : «Omnes ergo audiunt uocem pastoris sui dicentis : [a] Ego sum pastor bonus. [b] Non adderet : bonus, nisi essent pastores mali. Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones, aut certe, ut multum, mercenarii. Omnes enim hic personas quas posuit, requirere, distinguere, nosse debemus. [c] Aperuit enim iam duas res Dominus, quas quodammodo clausus proposuerat : iam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est». [d]   Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 5.39-43, p. 401 : «Praepositi autem qui filii sunt, pastores sunt. Si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cuius sunt oues propriae? Nam et ipsi membra sunt ipsius unius ouis; quia sicut ouis ad immolandum ductus est». [e]   Augustinus Hipponensis , , tract. 47, § 1.17-20, p. 404 : «Hodie debemus dicere, quantum adiuuat Dominus (quoniam ipse Iesus Christus saluator noster et pastorem se esse dixit, et ostium, et pastorem bonum dixit intrare per ostium), quomodo ipse per seipsum intret».  Augustinus Hipponensis , , tract. 47, § 3.9-38, p. 405-406 : «[f] Sicut ergo ipse per se nouit Patrem, nos autem per illum nouimus Patrem, sic intrat in ouile per semetipsum, et nos per ipsum. Ostium dicebamus per Christum nos habere ad uos; quare? Quia Christum praedicamus. Nos Christum praedicamus; et ideo per ostium intramus. Christus autem Christum praedicat, quia seipsum praedicat, et ideo pastor per seipsum intrat. Lumen cum alia monstrat quae uidentur in lumine, numquid aliquo alio indiget ut mostretur? Lumen ergo et alia demonstrat et seipsum. [...] [g] Et quidem, fratres, quod 35 pastor est, dedit et membris suis; nam et Petrus pastor, et Paulus pastor, et ceteri apostoli pastores, et boni episcopi pastores. Ostium uero nemo nostrum se dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit, qua intrent oues». [FG2018]
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
62 dixerat] dixit Li449
63 quomodo] ipse + Li449
64 seipsum] se Li449
65 nos autem] et nos Li449
66 quod] qui Li449
67 et] om. Li449
68 et] om. Li449
marg.| {CIO10d3.2} GREGORIUS. In homeliario. 69 − Atque eius bonitatis formam, quam nos imitemur, adiungit, dicens :
69 homeliario] scrips., omel.’ Li449 , evangelia Ed1953
Bonus pastor animam suam ponit70 pro ovibus suis.
70 Ponit Li449] dat vel praem. @Li449
marg.| Fecit quod monuit, ostendit quod iussit pro ovibus suis animam suam posuit, ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas redemerat carnis sue alimento satiaret. Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus eius impendere; postremum vero, si necesse sit, etiam in71 mortem animam72 nostram pro eisdem ovibus ministrare. qui autem non dat pro ovibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam?al AD
al ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 1, p. 96.4-97.19 : «Audistis, fratres carissimi, ex lectione evangelica eruditionem uestram, audistis ex lectione evangelica periculum nostrum. Ecce enim is qui non ex accidenti dono, sed essentialiter bonus est, dicit : Ego sum pastor bonus. Atque eiusdem bonitatis formam quam nos imitemur adiungit dicens : Bonus pastor animam suam ponit pro ouibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod iussit (quia enim scriptum est : Omnis caro fenum. Et quid fenum nisi herba est? add. A) Bonus pastor pro ouibus suis animam suam posuit, ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem uerteret, et oues quas redemerat carnis suae alimento satiaret. Ostensa nobis est (igitur : add. A) de contemptu mortis uia quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ouibus eius impendere, postremum uero, si necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ouibus ministrare. A primo autem hoc minimo peruenitur ad postremum maius. Sed cum incomparabiliter longe sit anima qua uiuimus a terrena substantia quam exterius possidemus, qui non dat pro ouibus substantiam suam, quando pro his daturus est animam suam?». [FG2015]
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
71 in] om. Li449
72 animam] om. Li449
marg.| {CIO10d3.3} AUGUSTINUS. 73 − Non autem solus Christus hoc fecit, et tamen si illi qui fecerunt, membra eius sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine illis, illi sine illo non poterant.am AE
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 2.15-17, CCSL 36, p. 404 : «Pastor bonus animam suam ponit pro ouibus, non ipse unus hoc fecit; et tamen si illi qui fecerunt membra eius sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine illis; ipsi sine illo unde potuerunt, cum ipse dixerit : Sine me nihil potestis facere?». [FG2018]
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
73 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO10d3.4} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {Serm.50} . − Omnes tamen pastores boni fuerunt, non solum quia sanguinem fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt non enim fuderunt elatione, sed caritate. nam et apud hereticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerunt, nomine martyrii se iactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. non autem omnes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, estimandi sunt sanguinem fudisse pro ovibus, sed potius contra oves; dicit enim Apostolusan : « Si tradidero corpus meum ita74 ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest ». Quomodo autem habet vel exiguam caritatem, qui etiam convictus non amat unitatem quam Dominus commendans, noluit multos75 appellare pastores, sed pastorem unum, dicens : E go sum pastor bonus .AF
an 1Cor. 13, 3.
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
74 ita] om. Li449
75 multos] om. Li449
marg.| {CIO10d3.5} CHRYSOSTOMUS. 76 {hom.59} . − Sic igitur de cetero Dominus de passione sua disputabat, ostendens quoniam pro salute fieret mundi77, et non invitus in hanc78 venit. Deinde rursus ostendit signa pastoris et mercenarii, cum dicit :AG
AG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
76 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
77 fieret mundi] inv. Li449
78 hanc] hunc Li449
Numérotation du verset Io. 10,12 
mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves proprie, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit79.
79 Fugit] et lupus rapit et dispergit oves + @Li449 Weber
marg.| {CIO10d3.6} GREGORIUS. In homeliario. 80 − Sunt enim nonnulli qui dum plus terrenam substantiam quam oves diligunt, merito nomen pastoris perdunt. Non enim pastor, sed mercenarius vocatur qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est qui pastoris locum tenet, sed lucrum81 animarum non querit, terrenis commodis inhiat, honore prelationis gaudet.ao AH
ao ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 2, p. 97.20-28 : «Et sunt nonnulli, qui dum plus terrenam substantiam quam oues diligunt, meritum pastoris perdunt. De quibus protinus subditur : Mercenarius autem et qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem et dimittit oues et fugit. Non pastor, sed mercenarius uocatur, qui non pro amore intimo oues Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit; terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reuerentia laetatur». [FG2015]
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
80 homeliario] scrips., omel.’ Li449 , evangelia Ed1953
81 lucrum] lucra Li449
marg.| {CIO10d3.7} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.49} . − Aliud ergo querit in Ecclesia, non Deum82 querit si83 Deum quereret, castus esset, quia legitimum maritum anima Deum habet quisquis a Deo preter Deum aliquid querit, non caste Deum querit.AI
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
82 non Deum] nondum Li449
83 si] set Li449
marg.| {CIO10d3.8} GREGORIUS. In homeliario. 84 − « Utrum vero pastor sit an85 mercenarius, cognosci veraciter non potest, si occasio necessitatis deest. Tranquillitatis enim tempore plerumque ad gregis custodiam sicut verus pastor, sic etiam mercenarius stat. Sed lupus veniens pecia 23 86 indicat quo quisque animo super gregis custodiam stabat ».AJ ap
ap ¶Fons : = Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 2, p. 98.31-36. [FG2015]*
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
84 homeliario] scrips., omel.’ Li449 , evangelia Ed1953
85 an Li449] an Ed1953
86 mendicat quo ... super gregis] « xxii pecia » praem. marg. Li449 ( 106ra)
marg.| {CIO10d3.9} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.49} . − Lupus autem diabolus est, et qui illum sequuntur nam dictum est quod87 induti quidam pellibus ovium, intus sunt lupi rapaces.AK
AK ¶Codd. : # Li449
87 quod] quia Li449
marg.| {CIO10d3.10} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 88 − [b] Ecce lupus ovis guttur apprehendit, diabolus fideli adulterium persuasit, [a] excommunicandus est sed excommunicatus inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit. Unde [c] taces, non increpas89. Lupum venientem vidisti et fugisti. Corpore stetisti, animo fugisti. Affectiones enim nostre motus90 animorum sunt. Letitia animi diffusio est, tristitia autem contractio, cupiditas animi progressio, timor animi fuga est.aq AL
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 8.3-13, CCSL 36, p. 403-404 : «Ecce nescio quis peccauit, grauiter peccauit; increpandus est, [a] excommunicandus est; sed excommunicatus, inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit. Iam file qui sua quaerit, non quae Iesu Christi, ne perdat quod sectatur, humanae amicitiae commoditatem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam, tacet, non corripit. [b] Ecce lupus oui guttur apprehendit; diabolus fideli adulterium persuasit; [c] tu taces, non increpas; o mercenarie, lupum uenientem uidisti, et fugisti. Respondet forte et dicit : Ecce hic sum, non fugi. Fugisti, quia tacuisti; tacuisti, quia timuisti. Fuga animi, timor est. Corpore stetisti, spiritu fugisti; quod ille non faciebat qui dicebat : Etsi corpore absens sum, spiritu uobiscum sum. Quomodo enim spiritu fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris arguebat? Affectiones nostrae motus animorum sunt. Laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contractio; cupiditas, animi progressio; timor, animi fuga est». [FG2018]
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
88 super Li449 ] in Ed1953
89 increpas] increpaces Li449
90 nostre motus] inv. Li449
marg.| {CIO10d3.11} GREGORIUS. In homeliario. 91 − [1] Lupus etiam super oves venit cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, reliquit92 oves et fugit quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitie non presumit. Fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solacium. [2] Sed contra hec mercenarius nullo zelo accenditur quia dum solum exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur.
Unde subditur :
91 homeliario] scrips., omel.’ Li449 , evangelia Ed1953
92 reliquit] relinquit Li449
Numérotation du verset Io. 10,13 
Mercenarius autem fugit quia mercenarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
marg.| Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat quia mercenarius est, ac si dicat stare in periculo ovium non potest qui in eo quod ovibus preest, non oves diligit, sed lucrum terrenum querit. Et ideo opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat.ar AM
ar ¶Fons : [1] Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 2, p. 98.36-41 : «Lupus etenim super oues uenit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse uidebatur et non erat, relinquit oues et fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit. Fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solacium. Fugit, quia iniustitiam uidit et tacuit. Fugit, quia se sub silentio abscondit». [2]   Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 3, p. 98.61-99.72 : «Quasi ergo gregem lupus dissipat, cum fidelium populum diabolus per tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo feruore dilectionis excitatur, quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur. Vnde et mox adiungitur : Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ouibus. Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur : Stare in periculo ouium non potest qui in eo quod ouibus praeest, non oues diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Sed quia Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit, iterum formam cui debeamus imprimi ostendit dicens : Ego sum pastor bonus». [FG2015]
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d3.12} AUGUSTINUS. 93 − Si autem Apostoli pastores fuerunt, non mercenarii, quare fugiebant quando94 persecutionem patiebantur. Et hoc Domino dicenteas : “Si vos persecuti fuerint, fugite”. Pulsemus, aderit qui aperiat95.at AN
as Cf. Mt. 19, 23.
at ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 7.11-26, CCSL 36, p. 402 : «Si ergo pastores, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? Expone nobis, o Domine. Vidi in epistola fugientem Paulum : per murum in sporta submissus est, ut manus persequentis euaderet. Non ergo illi cura fuit de ouibus, quas lupo ueniente deserebat? Fuit plane, sed eas pastori in caelo sedenti orationibus commendabat, se autem utilitati earum rugiendo seruabat, sicut quodam loco ait : Mauere in carne necessarium propter uos. Ab ipso namque pastore omnes audierant : Si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. Hanc nobis quaestionem Dominus dignetur exponere. Domine, tu dixisti eis quos fideles pastores esse utique uolebas, quos tua membra esse formabas : Si uos persecuti fuerint, fugite. Iniuriam ergo filis facis, quando reprehendis mercenarios, qui uident lupum uenientem et fugiunt. Rogamus indices nobis quid habeat altitudo quaestionis; pulsemus, aderit qui aperiat se ostiarius ostii, quod est ipse». [FG2018]
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
93 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
94 quando] quoniam Li449
95 aperiat] aperiet Ed1953
marg.| {CIO10d3.13} AUGUSTINUS. Ad Honoratum {epist.180} . − Fugiant ergo omnino de civitate in civitatem servi Christi, ministri verbi et sacramenti eius, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus queritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur non deseratur Ecclesia. cum autem omnium, id est episcoporum, et clericorum, et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis, per quos eorum ecclesiastica est implenda96 necessitas. Tunc ergo de locis in quibus sumus, premente persecutione, fugiendum est Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur, aut potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi. cum autem plebs manet et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur, quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus?AO
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
96 ecclesiastica est implenda] est ecclesiastica supplenda Li449
marg.| {CIO10d3.14} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 97 − In bonis ergo nominantur ostium, ostiarius, pastor et oves; in malis fures et latrones, mercenarii, lupus.AP au
au ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 1.15-16, CCSL 36, p. 398 : «In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oues; in malis fures et latrones, mercenarii, lupus». [FG2018]
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
97 super Li449 ] in Ed1953
marg.| {CIO10d3.15} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {Serm.49} . − Diligendus est pastor, cavendus latro, tolerandus mercenarius. tamdiu enim est utilis mercenarius, quamdiu non videt98 lupum, furem vel latronem; cum autem viderit, fugit.AQ
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
98 videt] indiget Li449
marg.| {CIO10d3.16} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 99 − [a] Nec enim mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem. [d] Filii eternam hereditatem Patris patienter exspectant. [d] Mercenarius100 temporalem mercedem conducentis101 festinanter exoptat102; et tamen per linguas utrorumque divina Christi gloria diffamatur. [c] Inde ergo ledit unde mala facit, non unde bona dicit. Botrum carpe, spinam cave. Quia botrus aliquando de radice vitis exortus, pendet in spinis. [b] Multi quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum predicant, et per eos vox Christi auditur; et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium.av AR
av ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 5.6-8, CCSL 36, p. 400 : «Non hic bonam personam mercenarius gerit, et tamen in aliquo utilis est; nec mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem».   Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 6.1-50, CCSL 36, p. 401-402 : «Audite autem, quia et mercenarii necessarii sunt. [b] Multi quippe in ecclesia commoda terrena sectantes, Christum tamen praedicant, et per eos uox Christi auditur; et sequuntur oues, non mercenarium, sed uocem pastoris per mercenarium. [...] Quod enim facit male, non praedicat de cathedra Christi; [c] inde laedit unde mala facit, non unde bona dicit. Botrum carpe, spinam caue. Bene, quia intellexistis; sed propter tardiores dicam hoc idem planius. Quomodo dixi : Botrum carpe, spinam caue; cum Dominus dicat : Numquid colligunt de spinis uuam, aut de tribulis ficum? Verum est omnino; et tamen etiam uerum ego dixi; Botrum carpe, spinam caue. Quia botrus aliquando de radice uitis exortus, pendet in sepe, crescit palmes, inseritur spinis, et portat fructum spina non suum. [...] Ventas est Christus; ueritas a mercenariis occasione annuntietur, ueritas a filiis ueritate annuntietur; [d] filii aeternam hereditarem Patris patienter exspectant : mercenarii temporalem mercedem conducentis festinanter exoptant; mihi humana gloria, cui mercenarios inuidere uideo, minuatur, et tamen per linguas et mercenariorum et filiorum diuina Christi gloria diffametur, cum siue occasione, siue ueritate Christus annuntietur». [FG2018]
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
99 super Li449 ] in Ed1953
100 Mercenarius] mercenarii Li449
101 conducentis] conducti Li449
102 exoptat] exoptant Li449
Numérotation du verset Io. 10,
distinctio 4 
marg.| {CIO10d4.1} CHRYSOSTOMUS. 103 {hom.59} . − Duos superius malos premisit Dominus unum qui furatur et mactat et rapit; alterum qui non prohibet per illum seditiosos insinuans, per hunc Iudeorum magistros confundens, et104 non procurantes creditas oves. sed ab utrisque seipsum Christus distinxit ab illis quidem qui ad ledendum venerunt, in hoc quod dixitaw : Veni ut vitam habeant ; ab his qui contemnunt luporum rapinas, ex eo quod pro ovibus animam ponit; et ideo quasi concludens subditax
aw Io. 10, 10.
ax Io. 10, 11.
103 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
104 et] om. Li449
Numérotation du verset Io. 10,14 
Ego sum pastor bonus.
marg.| Sed quia superius dixerat, quod oves pastoris vocem audiunt, et sequuntur eum, ne quis105 dicat quid ergo dicis de his qui tibi non credunt consequenter subdit :
105 quis] quid Li449*
Et cognosco oves meas, et cognoscunt me mee.
marg.| Quod et Paulus ostendit, dicensay : « Non repellit Dominus plebem suam quam prescivit ».AS
ay Rm. 11, 2.
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d4.2} GREGORIUS. In homeliario. 106 − Ac si aperte dicat : Diligo oves meas, et ipse me diligentes obsequuntur. Qui enim veritatem non diligit, adhuc minime cognovit.AT az
az ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 3, p. 99.67-78 : «Ac si aperte diceretur : Stare in periculo ouium non potest qui in eo quod ouibus praeest, non oues diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Sed quia Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit, iterum formam cui debeamus imprimi ostendit dicens : Ego sum pastor bonus. Atque subiungit : Et cognosco meas et cognoscunt me meae. Et cognosco meas, hoc est (ac si dicat : A) : diligo. Et cognoscunt me meae, ac si patenter [. ] dicat : diligentes obsequuntur. Qui enim ueritatem non diligit, adhuc minime cognouit». [FG2015]
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
106 homeliario] scrips., omel’ Li449 , evangelia Ed1953
marg.| {CIO10d4.3} THEOPHYLACTUS. − Hinc autem differentiam mercenarii et pastoris elicias nam mercenarius ignorat oves, quia raro visitat eas; pastor vero cognoscit oves proprias tamquam erga eas107 sollicitus.ba AU
ba ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 14), PG 124, 72D1-7 : . [CGC2014]
AU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
107 eas] ea Li449
marg.| {CIO10d4.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.59} . − Deinde ut non estimes parem mensuram cognitionis Christi et ovium, consequenter subdit :
Numérotation du verset Io. 10,15 
Sicut novit me Pater, et ego cognosco Patrem.
marg.| Quasi dicat ita certissime ipsum scio, sicut ipse me. hic ergo est par cognitio, ibi non108.
Nam 109 sequitur : AV
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
108 ibi non] inv. Li449
109 Nam] om. Li449
Et animam meam pono pro ovibus meis.
marg.| {CIO10d4.5} GREGORIUS. In homeliario. 110 − Ac si aperte dicat : in hoc constat quia111 cognosco Patrem et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis; id est ea caritate qua pro ovibus meis morior, quantum Patrem diligam ostendo.bb AW
bb ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 3, p. 99.88-100.91 : «Ac si aperte dicat : In hoc constat quia et cognosco Patrem, et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ouibus meis, id est ea caritate per quam pro ouibus morior, quantum Patrem diligam ostendo».[FG2015]*
AW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
110 homeliario] scrips., omel’ Li449 , evangelia Ed1953
111 quia] et + Li449
marg.| {CIO10d4.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.59} . − Hoc etiam dicit ostendens quod non est erroneus quia et apostolus quando seipsum voluit ostendere verum esse magistrum, contra pseudoapostolos induxit rationem a periculis et mortibus.AX
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d4.7} THEOPHYLACTUS. − Seductores enim non exposuerunt animam suam pro ovibus, sed sicut mercenarii deseruerunt illos qui eos sequebantur. Dominus autem, ut112 non caperentur113, dixitbc bd AY
bc Io. 18, 8.
bd ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 15), PG 124, 72A4-8. [CGC2014]
AY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
112 ut] u Li449
113 non caperentur] caperetur Li449
Sinite hos abire.
marg.| {CIO10d4.8} GREGORIUS. 114 − Quia vero non solum Iudeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adiungit : be AZ
be ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 3, p. 100.91-93 : «Ac si aperte dicat : In hoc constat quia et cognosco Patrem, et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ouibus meis, id est ea caritate per quam pro ouibus morior, quantum Patrem diligam ostendo. Quia uero non solum Iudaeam, sed etiam gentilitatem redimere uenerat, adiungit : Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et uocem meam audient, et fiet unum ouile et unus pastor». [FG2015]
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
114 In evangelia] om. Li449
Numérotation du verset Io. 10,16 
Et alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili.
marg.| {CIO10d4.9} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {Serm.50} . − Loquebatur enim primo de ovili de genere carnis Israel erant autem alii de genere fidei ipsius Israel extra erant, adhuc in gentibus erant, predestinati, nondum congregati. non ergo sunt de hoc ovili, quia non sunt de genere carnis115 Israel; sed erunt de hoc ovili.BA
Nam sequitur :
BA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
115 genere carnis] carnis generis Li449
Et illas oportet me adducere.
marg.| {CIO10d4.10} CHRYSOSTOMUS.{hom.59} . − Ostendit utrosque dispersos, et pastores non habentes.
Sequitur :
Et vocem meam audient.
marg.| Ac si dicat : quid miramini si hi me sunt116 secuturi et vocem meam audituri, quando alios videbitis me sequentes, et vocem meam audientes? Deinde et futuram eorum prenuntiat unionem.BB
Unde subdit :
BB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
116 me sunt] inv. Li449
Et fiet unum ovile et unus pastor.
marg.| {CIO10d4.11} GREGORIUS. In homeliario. 117 − Quasi ex duobus gregibus unum ovile efficit, quia Iudaicum et gentilem populum in sua fide coniungit.bf BC
bf ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 14, § 3, p. 100.97-99 : «Hoc cotidie fieri, fratres, aspicitis, hoc reconciliatis gentibus factum hodie uidistis. Quasi ex duobus gregibus unum ouile efficit, quia iudaicum et gentilem populum in sua fide coniungit, Paulo attestante qui ait : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum». [FG2015]
BC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
117 homeliario] scrips., omel’ Li449 , evangelia Ed1953
marg.| {CIO10d4.12} THEOPHYLACTUS. − Idem namque omnibus est baptismi signaculum, unus pastor verbum Dei. Attendant ergo manichei, quoniam unum ovile et unus pastor est novi et Veteris Testamenti.bg BD
bg ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 16), PG 124, 73B12-16. [CGC2014]
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d4.13} AUGUSTINUS. 118 − Quid ergo est : « Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel »bh, nisi quia presentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel? Ad gentes autem non perrexit ipse sed misit?bi BE
bh Mt. 15, 24.
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 47, § 4.11-14, CCSL 36, p. 406 : «Quid est ergo : Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel, nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel? Ad gentes non perrexit ipse, sed misit; ad populum uero Israel et misit, et uenit ipse, ut qui contemnebant, maius iudicium sumerent, quia et praesentia est illis exhibitia». [FG2018]
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
118 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO10d4.14} CHRYSOSTOMUS.{hom.59} . − Hoc autem verbum oportet, quod hic positum est, non necessitatis est demonstrativum, sed eius quod omnino fiet. Quia autem alienum dicebant eum a Patre, subiungit :BF
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 10,17 
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam.
marg.| {CIO10d4.15} AUGUSTINUS. 119 − Id est quia morior ut resurgam. Cum magno enim pondere dictum est : E go pono . Non glorientur Iudei, sevire poterunt; si ego noluero ponere animam meam, quid seviendo facturi sunt?bj BG
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 46, § 7.3-9, CCSL 36, p. 407 : «Quid ait? Propterea me Pater diligit : quia morior ut resurgam. Cum magno enim pondere dictum est : Ego. Quia ego pono, inquit, pono animam meam. Ego pono. Quid est : Ego pono? Ego illam pono; non glorientur Iudaei; saeuire potuerunt, potestatem habere non potuerunt; saeuiant quantum possunt; si ego noluero animam meam ponere, quid saeuiendo facturi sunt? Vna responsione prostrati sunt; quando eis dictum est : Quem quaeritis? dixerunt : Iesum; et ait eis : Ego sum; redierunt retro, et ceciderunt. Qui ceciderunt ad unam uocem Christi morituri, quid facient sub uoce iudicaturi? Ego, ego, inquam, pono animam meam, ut iterum sumam eam». [FG2018]
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
119 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO10d4.16} THEOPHYLACTUS. − Dilexit autem Pater Filium, non tamquam stipendia mortis pro nobis sustinende, dilectionem suam ei tribuens, sed quasi sue quidditatis120 proprietatem in genito intuens, dum ex eadem caritate pro nobis voluit mortem subire.bk BH
bk ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 17), PG 124,  : . [CGC2014]
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
120 quidditatis] qui divinitatis Li449
marg.| {CIO10d4.17} CHRYSOSTOMUS. 121 {hom.59} . − Vel utitur hic condescensione; quasi dicat etsi nihil aliud esset, hoc suasit mihi amare vos, quod vos ita amamini a Patre, ut ego etiam propter hoc diligar ab eo, quia pro vobis morior. non autem a Patre antea non amabatur, et nos sumus facti amoris eius causa. similiter autem et hoc ostendere vult, quoniam non invitus ad passionem venit.BI
Unde sequitur :
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
121 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,18 
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso.
marg.| {CIO10d4.18}* AUGUSTINUS. Quarto de Trinitate. 122* − In quo demonstravit quod nulla causa peccati usque ad mortem carnis accesserit, sed quia voluit, quando voluit, et quomodo123 voluit.BJ bl
Unde sequitur :
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 4, c. 13 CCSL 50, lin. 1 sqq. : «quapropter cum spiritus corpori praeponatur mors que sit spiritus a deo deseri, mors autem corporis ab spiritu deseri ea que sit poena in morte corporis ut quia spiritus uolens deseruit deum, deserat corpus inuitus ut cum spiritus deum deseruerit quia uoluit, deserat corpus etiamsi noluerit nec deserat cum uoluerit nisi aliquam sibi uim qua ipsum corpus perimatur intulerit, demonstrauit spiritus mediatoris quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit quia non eam deseruit inuitus sed quia uoluit, quando uoluit, quomodo uoluit».
¶Paral. Summae theologiae tertia pars, q. 47 a. 1 arg. 1 : «Sed Augustinus dicit, in iv de trin., quod spiritus Christi non deseruit carnem invitus, sed quia voluit, quando voluit, et quomodo voluit».
<Non hab.>   Eugippius, Excerpta ex operibus s. Augustini. [MM2023]
BJ ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {FG2023}* {MM2023}
122 .IIII.] om. Ed1953
123 quomodo] quo Bar484
Potestatem habeo ponendi animam meam.
marg.| {CIO10d4.19} CHRYSOSTOMUS. − [a] Quia enim multoties consiliabatur eum interficere, dicit quoniam nolente eo inutilis erat hic labor. Ita enim habeo potestatem animam meam124 ponere, ut nullus possit me invito facere quod in hominibus non est. Nos enim non habemus potestatem aliter ponere, nisi interficiendo nosmetipsos. [c] Ipse autem solus dominus est ponendi eam. [b] Hoc autem existente vero et illud constat quod quandocumque voluerit, eam suscipere possit.
Unde sequitur :
124 meam] om. Li449
Et potestatem habeo iterum sumendi eam.
marg.| [d] In quo et resurrectionem demonstravit indubitabilem [f] ut autem non estiment, cum eum interfecerint125, derelictum a Patre, [e] subiungit :
125 interfecerint] interficerint Li449
Hoc mandatum accepi a Patre meo,
marg.| scilicet ponendi animam et sumendi. Ex quo non est intelligendum quod prius exspectaverit audire, et opus ei fuerit discere; sed voluntarium monstravit processum, et contrarietatis ad Patrem suspicionem destruxit.BK bm
bm ¶Fons : Chrysostomus , , hom. 59, BnF, lat. 15284, f.  : «[a] Quia enim multociens consiliabantur eum interficere dicit quoniam non volente me inutilis vobis est labor et ex priori secundum construit a morte resurrectionem. Hoc enim est quod mirabile et inopinabile est et enim utraque extranee facta sunt et super omnem consuetudienm. Attendamus igitur cum diligentia ea que dituntur. Potestatem habeo ait ponere animam. Et quis non habet potestatem ponere animam sui ipsius ? Unicuique enim volenti possibile est se ipsum interficere. Sed non ita ait. Set qualiter ? Ita. Potestatem habeo ponere ut nullus possit invito me hoc facere quod in hominibus non est. Nos enim non habemus aliter ponere sed interficientes nosmetipsos. Si vero inciderimus in insidiantes aliquos et diversos (?) interficiendi nos non adhuc habemus potestatem ponendi et non ponendi. Sed invitis nobis illi interficiunt nos in illo vero non ita. Set et aliis insidiantibus dominus erat ipse non ponere eam. Dicens igitur quoniam eam nullus tollit a me tunc induxit. Potestatem habeo ponere animam meam, hoc est ego solus. Ego sum Dominus ponendi eam a vobis. Sed hoc in principio non dixit. Neque enim debebat sermo dignus fide esse. Sed quando id quod a rebus suscepit testimonium et multotiens insidianti non valuerunt eum detinere. Et tunc de reliquo ait : Nullus eam tollit a me. Si vero hoc verum et illud sequitur. Hoc scilicet nolentem in hoc venire. [b] Hoc autem existente vero et illud constat hoc scilicet quandocumque voluerit, suscipere eam posse rursus. Si enim mori maius quoniam secundum hominem erat neque de illo de reliquo dubitabatur. [c] Hoc enim id est eum solum esse dominum animam dimittendi, ostendit et suscipiendi eam dominum existentem ab eadem potestate. [d] Vides qualiter a priori secundum construxit et a morte et resurrectionem monstravit indubitabilem ? [e] Hoc mandatum suscepi a patre meo. Quid utique hoc ? Hoc scilicet mori pro mundo. Non igitur exspectavit audire prius et tunc suscepti et opus fuit ei discere. Et quis utique intellectum habens hec dixerit ? Sed sicut superius dicens propter hoc me pater amat, voluntarium monstravit processum et eam que contrarietatis destruxit suspicionem. Ita et hic mandatum a patre suscepisse dicens nichil aliud ostendit quam quoniam illi placet hoc quid ego facio [f] ut cum eum interfecerint non extiment ut derelictum et proditum a patre interfecisse».
<cuius fons>   Chrysostomus , 60 (59), § 2 (Io. 10, 18), PG 59,  : «[a] Ἐπειδὴ γὰρ πολλάκις ἐβουλεύοντο αὐτὸν ἀνελεῖν, λέγει, ὅτι Μὴ βουλομένου ἐμοῦ, ἀνόνητος ὑμῖν ἐστιν ὁ πόνος· καὶ ἐκ τοῦ προτέρου τὸ δεύτερον κατασκευάζει, ἀπὸ τοῦ θανάτου τὴν ἀνάστασιν. Τοῦτο γάρ ἐστι τὸ θαυμαστὸν καὶ παράδοξον. Καὶ γὰρ ἀμφότερα καινῶς γέγονε, καὶ ὑπὲρ τὴν κοινὴν συνήθειαν. Προσέχωμεν δὲ μετὰ ἀκριβείας τῷ λεγομένῳ·Ἐξουσίαν ἔχω θεῖναι, φησὶ, τὴν ψυχήν μου. Καὶ τίς οὐκ ἔχει ἐξουσίαν θεῖναι τὴν ψυχὴν τὴν ἑαυτοῦ; Ἑκάστῳ γὰρ βουλομένῳ δυνατὸν ἑαυτὸν ἀνελεῖν. Ἀλλ’ οὐχ οὕτω φησίν· ἀλλὰ πῶς; Οὕτως ἐξουσίαν ἔχω θεῖναι, ὡς μηδένα δυνηθῆναι ἄκοντος ἐμοῦ τοῦτο ποιῆσαι· ὅπερ ἐπὶ ἀνθρώπων οὐκ ἔνι. Ἡμεῖς γὰρ οὐκ ἔχομεν ἐξουσίαν ἄλλως θεῖναι, ἀλλ’ ἀναιροῦντες ἑαυτούς. Εἰ δὲ ἐμπίπτοιμεν εἰς ἐπιβουλεύοντάς τινας καὶ κυρίους ἀνελεῖν, οὐκ ἔτι ἔχομεν ἐξουσίαν τοῦ θεῖναι καὶ μὴ, ἀλλὰ καὶ ἀκόντων ἡμῶν ἐκεῖνοι αὐτὴν ἀναιροῦσιν. Ἐπ’ αὐτοῦ δὲ οὐχ οὕτως, ἀλλὰ καὶ ἑτέρων ἐπιβουλευόντων κύριος ἦν αὐτὸς μὴ θεῖναι αὐτήν. Εἰπὼν οὖν, ὅτι Οὐδεὶς αὐτὴν αἴρει ἀπ’ ἐμοῦ, τότε ἐπήγαγεν· Ἐξουσίαν ἔχω θεῖναι τὴν ψυχήν μου· τουτέστιν, Ἐγὼ μόνος εἰμὶ κύριος τοῦ θεῖναι αὐτήν· ὅπερ ἐφ’ ὑμῶν οὐκ ἔστι. Καὶ γὰρ καὶ ἄλλοι πολλοὶ κύριοί εἰσι τοῦ λαβεῖν αὐτὴν ἀφ’ ἡμῶν. Ἀλλὰ τοῦτο παρὰ τὴν ἀρχὴν οὐκ εἶπεν· οὐδὲ γὰρ ἔμελλεν ὁ λόγος ἀξιόπιστος εἶναι· ἀλλ’ ὅτε τὴν ἀπὸ τῶν πραγμάτων ἔλαβε μαρτυρίαν, καὶ πολλάκις ἐπιβουλεύσαντες οὐκ ἴσχυσαν αὐτὸν κατασχεῖν (καὶ γὰρ ἐξῆλθεν ἐκ τῶν χειρῶν αὐτῶν μυριάκις)· τότε λοιπόν φησιν, Οὐδεὶς αὐτὴν αἴρει ἀπ’ ἐμοῦ. Εἰ δὲ τοῦτο ἀληθὲς, κἀκεῖνο ἕπεται, τὸ ἑκόντα ἐπὶ τοῦτο ἔρχεσθαι. [b] Τούτου δὲ ὄντος ἀληθοῦς, κἀκεῖνο συνέστηκε, τὸ ἡνίκα ἂν βουληθῇ λαβεῖν αὐτὴν, δυνηθῆναι πάλιν. Εἰ γὰρ τὸ ἀποθανεῖν μεῖζον ἢ κατὰ ἄνθρωπον ἦν, μηδὲ περὶ ἐκείνου λοιπὸν ἀμφίβαλλε. [c] Τὸ γὰρ αὐτὸν μόνον εἶναι κύριον τοῦ τὴν ψυχὴν ἀφεῖναι, δείκνυσι καὶ τοῦ λαβεῖν αὐτὴν κύριον ὄντα ἀπὸ τῆς αὐτῆς ἐξουσίας. [d] Ὁρᾷς πῶς ἀπὸ τοῦ προτέρου τὸ δεύτερον κατεσκεύασε, καὶ ἀπὸ τοῦ θανάτου καὶ τὴν ἀνάστασιν ἔδειξεν ἀναμφισβήτητον; [e] Ταύτην τὴν ἐντολὴν ἔλαβον παρὰ τοῦ Πατρός. Ποίαν δὴ ταύτην; Τὸ ἀποθανεῖν ὑπὲρ τοῦ κόσμου. Ἆρ’ οὖν ἀνέμεινεν ἀκοῦσαι πρότερον, καὶ τότε εἵλετο, καὶ ἐδέησεν αὐτὸ μαθεῖν; Καὶ τίς ἂν τοῦτο νοῦν ἔχων εἴποι; Ἀλλ’ ὥσπερ ἀνωτέρω εἰπὼν, Διὰ τοῦτό με ὁ Πατὴρ ἀγαπᾷ, τὴν ἑκούσιον ἐδήλωσεν ὁρμὴν, καὶ τὴν τῆς ἐναντιότητος ἀνεῖλεν ὑπόνοιαν· οὕτω καὶ ἐνταῦθα ἐντολὴν εἰληφέναι παρὰ τοῦ Πατρὸς εἰπὼν, οὐδὲν ἄλλο ἐμφαίνει, ἢ ὅτι Ἐκείνῳ δοκεῖ τοῦτο, ὃ ἐγὼ ποιῶ·[f] ἵν’ ὅταν αὐτὸν ἀνέλωσι, μὴ νομίσωσιν ὡς ἐγκαταλελειμμένον καὶ προδιδόμενον ὑπὸ τοῦ Πατρὸς ἀνῃρηκέναι, μηδὲ ὀνειδίσωσιν ἅπερ ὠνείδισαν· Ἄλλους ἔσωσεν, ἑαυτὸν οὐ δύναται σῶσαι· καὶ, Εἰ Υἱὸς εἶ τοῦ Θεοῦ κατάβηθι ἀπὸ τοῦ σταυροῦ. Καὶ μὴν διὰ τοῦτο οὐ καταβαίνει, ἐπειδὴ Υἱός ἐστι τοῦ Θεοῦ». [MM2020]
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO10d4.20} THEOPHYLACTUS. − Nihil enim aliud mandatum hic dicitur quam ea126 que ad Patrem concordia127.BL bn
bn ¶FonsG : <revera> Chrysostomus , , hom. 60, BnF, lat. 15284, f.  : «Nichil igitur aliud mandatum hic vult positum quam eam que ad Patrem concordiam ostendere».
<cuius fons>   Chrysostomus , , § 3 (Io. 10, 18), PG 59,  : «Εἰ δὲ ἐπ’ ἀνθρώπων τοῦτο, πολλῷ μᾶλλον ἐπὶ Θεοῦ. Διὰ τοῦτο καὶ ὁ Παῦλος ἔλεγεν, ὅτι Ἑαυτὸν ἐκένωσεν. Οὐδὲν οὖν ἄλλο ἡ ἐντολὴ ἐνταῦθα βούλεται κειμένη, ἀλλ’ ἢ τὴν πρὸς τὸν Πατέρα ὁμόνοιαν δεῖξαι».
<Non hab.>   Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 18), PG 124,  : «εἰπὼν δὲ πρότερον καὶ ὑψηλόν τὸ Ἐξουσίαν ἔχω λαβείν τὴν ψυχήν μου (Δεσπότην γὰρ αὐτὸν τοῦ θανάτου τοῦτο δείκνυσι καὶ τῆς ζωῆς ἀρχηγὀν) πάλιν τὸ ταπεινὸν τίθησι τὸ ἐντολὴν ταύτην ἔλαβον παρὰ τοῦ Πατρός μου. οὕτω πλέκει θαυμασίως ἀμφότερα καὶ τὸ μὴ ἐλάττω νομισθῆναι, καὶ δοῦλος τοῦ Πατρὸς καὶ τὸ μὴ ἀντίθεος ἀλλ’ ὁμοδύναμος ἅμα, καὶ ὁμόβουλος».
<Nota> Cette sentence a été distinguée de la précédente à la suite de l’insertion accidentelle du lemme qui l’attribue à Théophylacte par erreur. En réalité, elle provient du passage de Chrysostome qui suit immédiatement dans la source de la sentence précédente. Bien qu’elle n’aie pas d’équivalent littéral dans le commentaire de Théophylacte [CGC2014], elle en résume très exactement le sens. L’hypothèse d’un classement accidentel de l’extrait chrysostomien dans le dossier préparatoire des sentences de Théophylacte est probable. La phrase semble incomplète au vu du grec et de la traduction de Burgundio., mais il est probable que Thomas ait intentionnellement omis le verbe pour ne pas réduire le commandement à un acte de simple déclaration (δεῖξαι / ostendere). [MM2020]
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
126 ea] eam Li449
127 ostendere] coniec.
marg.| {CIO10d4.21} ALCUINUS. − Verbum enim non verbo accepit mandatum, sed in verbo unigenito Patris est omne mandatum. cum autem dicitur Filius accipere quod substantialiter habet, non potestas minuitur, sed generatio eius ostenditur Pater enim Filio, quem perfectum genuit, omnia gignendo dedit.BM
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d4.22} THEOPHYLACTUS. − Postquam autem de se sublimia ostenderat, mortis et vite se principem exprimens, rursum inducit humilia, sic mira dispositione utraque connectens ut nec minor aut subditus patri reputetur, nec Dei adversarius, sed eiusdem128 potestatis et consilii.bo BN
bo ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 18), PG 124, 76D2-9. [CGC2014]
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
128 eiusdem] eius Li449
marg.| {CIO10d4.23} AUGUSTINUS. 129 − Per hoc autem quod dixit : de anima sua, instruimur contra Apollinaristas, qui dicunt Christum non habuisse animam humanam, id est rationalem. Queramus autem quomodo Dominus animam suam ponit. Christus enim est130 Verbum et homo, id est Verbum et131 anima et caro. Christus ergo ex eo quod Verbum est, ponit animam, et iterum sumit eam? An ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? An iterum ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit? Si autem dixerimus quia verbum Dei posuit animam suam et iterum sumpsit eam, ergo aliquando anima illa132 separata est a Dei Verbo. Mors enim corpus ab anima separavit? A Verbo autem animam separatam non dico. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit, absurdissimus sensus est. Si enim a Verbo separata non erat, a seipsa poterat separari? Caro ergo ponit animam suam, et iterum sumit eam, non tamen potestate sua, sed potestate inhabitantis carnem, scilicet Verbi.bp BO
bp ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 47, § 9.1-36, § 10.3-29, § 11.26-29, CCSL 36, p. 408-411 : «[§ 9] Quomodo ergo ponit animam suam Dominus? Fratres, quaeramus hoc paulo adtentius. Non nos arctat hora quae solet die dominico; uacat nobis, hoc lucrentur qui ad uerbum Dei etiam die hodierna conueniunt. Pono, inquit, animam meam. Quis ponit? quam ponit? Quid est Christus? Verbum et homo. Nec sic homo ut sola caro; sed quia homo, constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset; pars quippe hominis melior est anima quam corpus. etiam die hodierna conueniunt. Pono, inquit, animam meam. Quis ponit? quam ponit? Quid est Christus? Verbum et homo. Nec sic homo ut sola caro; sed quia homo, constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset; pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, et homo. Quid est Verbum et homo? Verbum, anima et caro. [...] Ex hac occasione de anima instruamus uos et contra apollinaristas, qui dicunt Dominum nostrum Iesum Christum non habuisse animam humanam, id est animam rationalem, animam intellegentem, animam, inquam, in qua distamus a pecore, quod homines sumus [...]. [§ 10] Christus ex eo quod Verbum est, ponit animam, et sumit eam iterum? An ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? An ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit? Tria proposui, omnia pertractemus, et hoc eligamus quod conueniat regulae ueritatis. Si enim dixerimus, quia Verbum Dei posuit animam suam, et iterum sumsit eam, metuendum est ne subintret praua cogitatio, et dicatur nobis : Ergo aliquando anima illa separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine anima. Video enim fuisse sine anima humana Verbum, sed cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ex quo enim Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, et susceptus est a Verbo homo, id est totus homo, anima et caro, quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separauit? Animam uero a Verbo non separauit. Si enim mortuus est Dominus, immo quia mortuus est Dominus (mortuus est enim pro nobis in cruce) sine dubio caro ipsius exspirauit animam; ad tempus exiguum anima deseruit carnem, sedredeunte anima resurrecturam. A Verbo autem animam separatam esse non dico. Latronis animae dixit : Hodie mecum eris in paradiso. Fidelem latronis animam non deserebat, et deserebat suam? Absit ! Sed illius ut Dominus custodiuit, suam uero inseparabiliter habuit. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit, et iterum ipsa se sumsit, absurdissimus sensus est; non enim quae a Verbo non erat separata, a seipsa poterat separari [...]. [§ 11] Caro ponit animam suam, et caro iterum sumit eam; non tamen sua potestate caro, sed potestate inhabitants carnem; caro ergo ponit animam suam exspirando». [FG2018]
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
129 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
130 est] et Li449
131 et] om. Li449
132 aliquando-anima illa] inv. Li449
marg.| {CIO10d4.24} ALCUINUS. − Et quia “lux in tenebris lucebat et tenebre eam non comprehenderunt”, subiungitur : BP
BP ¶Codd. : Li449 ( 107vb ) Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Io. 10,19 
Dissensio133 itaque facta est inter Iudeos propter sermones hos.
133 Dissensio] n praem. cacogr. @Li449
Numérotation du verset Io. 10,20 
Dicebant autem multi ex ipsis : Demonium habet et insanit134.
134 insanit] quid eum auditis + @Li449 Weber , om. Li449
marg.| {CIO10d4.25} CHRYSOSTOMUS. {hom.59} . − Quia enim maiora erant quam secundum hominem ea que dicebantur, demonium eum habere dicebant. Sed quod demonium non habebat, ostendunt alii ab his que fecit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 10,21 
Alii135 autem dicebant hec verba136 non sunt demonium habentis. Numquid demonium potest cecorum oculos aperire?
135 Alii @Li449 Ed1953] Alia Li449
136 Verba Li449] om. @Li449
marg.| Quasi dicant : nec ipsa verba demonium habentis videntur. Si vero non suademini a verbis, ab operibus moveamini. Quia ergo Dominus eam que per res est tribuerat demonstrationem137, silebat de reliquo. Neque enim responsione erant digni. Sed et nos erudivit mansuetudinem et longanimitatem omnem. Ipsi etiam seipsos compescebant, quando138 ab invicem divisi altercabantur139.BQ
BQ ¶Codd. : Li449 ( 108ra ) Ed1953 {MM2018}
137 demonstrationem] demonstratione Li449
138 quando] cum Li449
139 altercabantur] altercarentur Li449
Numérotation du verset Io. 10,
 
prol.| [Io. 10, 22-38 legitur in Passione feria 4; cf. Ordinarium OP 638 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO10d5.1} ALCUINUS. − Audivimus patientiam Dei et inter opprobria predicationem salutis; sed ipsi obdurati magis eum temptare quam ipsi obedire volebant.
Unde dicitur :BR
BR ¶Codd. : Li449 ( 108ra ) Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
Numérotation du verset Io. 10,22 
Facta sunt autem encenia in Hierosolymis.
marg.| {CIO10d5.2} AUGUSTINUS. 140 − Encenia festivitas erat dedicationis templi. Grece enim cenon 141 dicitur novum. Quandocumque novum aliquid142 fuerit dedicatum, encenia vocantur143.BS bq
bq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 2.2-4, CCSL 36, p. 413 : «Encaenia festiuitas erat dedicationis templi. graece enim καινόν dicitur nouum. quandocumque nouum aliquid fuerit dedicatum, encaenia uocantur». [FG2018]
BS ¶Codd. : Li449 ( 108ra ) Ed1953 {MM2018}
140 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
141 cenon Li449 ] chenon Ed1953
142 aliquid Li449 ] quid Ed1953
143 vocantur Ed1953 ] vocatur Li449
marg.| {CIO10d5.3} CHRYSOSTOMUS. 144 {hom.60} . − Dicit enim diem secundum quam templum dedicatum est, redeuntibus eis a captivitate Babylonis.BT
BT ¶Codd. : Li449 ( 108ra ) Ed1953 {MM2018}
144 Chrysostomus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO10d5.4} THEOPHYLACTUS. − Splendide ergo prosequebantur solemnitatem, veluti proprium decorem recuperante civitate post tam longam captivitatem.BU
BU ¶Codd. : Li449 ( 108ra ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO10d5.5} ALCUINUS. − Vel hec dedicatio in memoriam illius erat dedicationis quam Iudas Machabeus fecit. Prima enim dedicatio a Salomone facta est tempore autumni, secunda a Zorobabel et Iesu sacerdote, tempore veris, hec autem tempore hiemali. BV.br
Unde sequitur :
br ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, (Io. 10, 22), CCCM 267, p. 193.224-225 : «ET HYEMS ERAT. Haec dedicatio quae tempore hyemis celebrabatur in memoriam erat illius dedicationis, quam Iudas Machabeus tempore fecit hyemali . Prima dedicatio a Salomone facta est tempore autumni, secunda a Zorobabel et Iesu sacerdote tempore ueris».
<cuius fons>   Alcuinus , , PL 100, 891.25-26 : «Sed notandum est quod haec encaenia, quae hic leguntur, non ad primam templi dedicationem, sed ad ultimam pertinent; quod ex eo facile colligitur, quia hieme facta referuntur. Prima siquidem eiusdem templi dedicatio a Salomone tempore autumni; secunda autem a Zorobabel et Jesu sacerdote tempore veris; tertia a Iuda Machabaeo tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur, ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus renovaretur officiis». [MM2018]
BV ¶Codd. : Li449 ( 108ra -rb) Ed1953 {MM2018}
Et hiems erat.
marg.| {CIO10d5.6} BEDA. − Sub Iuda enim Machabeo statutum legitur ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus revocaretur145 officiis.BW bs
bs ¶Fons : Beda Venerabilis , lib. 2, hom. 24 (dedicatio ecclesiae), CCSL 122, lin. 185 sqq. = PL 94, 247C : «Prima siquidem eius dedicatio a Salomone tempore autumni, media a Zorobabel et a Iesu sacerdote tempore veris, ultima a Iuda Machabaeo tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus revocaretur officiis iuxta quod ad tempus usque dominicae incarnationis observatum fuisse modo cum evangeluium legeretur audivimus». <ex quo>   Rabanus Maurus , , PL 109, 1161CD <ex quo> = (1Mcc. 4, 59), ., t. 3, p. 472b, ed. <potius quam>   Beda Venerabilis , PL 92, 770D : «Prima siquidem ejusdem templi dedicatio a Salomone tempore autumni, secunda autem a Zorobabel et Jesu sacerdote tempore veris, tertia a Juda Macchabaeo tempore hiemis est facta, quando specialiter constitutum esse legitur ut eadem dedicatio per omnes annos in memoriam solemnibus renovaretur officiis».
<Nota> Cette sentence circule dans plusieurs homéliaires et florilèges tantôt avec la leçon tantôt avec la leçon . [MM2018]
BW ¶Codd. : Li449 ( 108rb ) Ed1953 {MM2018}
145 revocaretur Li449 ] renovaretur Ed1953
marg.| {CIO10d5.7} THEOPHYLACTUS. − Tempus autem hiemis evangelista exprimit, ad ostendendum quod proximum esset tempus passionis. Nam in vere sequenti passus est Dominus, et ideo Hierosolymis conversabatur.BX bt
bt ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, 23), PG 124, 77C7-12 : . [CGC2014]
BX ¶Codd. : Li449 ( 108r b) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO10d5.8} GREGORIUS. Secundo Moralium. 146 − Vel idcirco hiemis curavit tempus147 exprimere, ut inesse Iudeorum cordibus malitie frigus indicaret.BY bu
bu ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 2, § 2, CCSL 143A, lin. 21 sqq : «Idcirco ergo hiemis curauit tempus exprimere ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret». [MM2020]
BY ¶Codd. : Li449 ( 108rb ) Ed1953 {MM2018} {MM2020}
146 Secundo] om. Ed1953
147 tempus] templis cacogr. Li449
marg.| {CIO10d5.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.60} . − In hac autem solemnitate Christus cum multo studio aderat de reliquo enim Iudeam frequentabat, quia passio erat in ianuis.BZ
Unde sequitur :
BZ ¶Codd. : Li449 ( 108rb ) Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Io. 10,23 
Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
marg.| {CIO10d5.10} ALCUINUS. − [1] Porticus Salomonis dicitur ubi rex ille ad orandum148 stare consueverat et ideo ex eius nomine cognominabatur. Solent autem porticus quibus templum cingebatur ex nomine templi vocari. [2]Si149 autem Filius Dei in templo in quo caro brutorum animalium offerebatur, ambulare voluit, multo150 magis nostram orationis domum, in qua caro et sanguis eius consecratur, visitare gaudebit?CA bv
bv ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, (Io. 10, 23), CCCM 267, p. 193.232-194.235 : [1] «Porticus Salomonis dicitur ubi rex ille potentissimus ad orandum stare consueuerat et ideo ex eius nomine cognominabatur. Solent autem porticus quibus templum cingebatur nomine templi uocari. [2] Si autem filius Dei in templo in quo caro brutorum animalium offerebatur ambulare uoluit, multomagis nostram orationis domum ubi caro et sanguis eius consecrantur uisitare gaudebit».
<cuius fons>   Alcuinus , (Io. 10, 23), PL 100, 891.42-46 : «23. Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Si ergo Dei Filius ambulare voluit in templo, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostram orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebrantur, visitare gaudebit». [MM2018]
CA ¶Codd. : Li449 ( 108ra ) Ed1953 {MM2018}
148 ad orandum] ad orandum Li449
149 Si] Alchuinus praem.
150 multo Li449 ] quanto Ed1953
marg.| {CIO10d5.11} THEOPHYLACTUS. − Satagas tu quoque, dum hiems imminet, id est vita presens turbinibus iniquitatis concussa, spirituales encenias tui templi celebrare, semper renovando teipsum et ascensiones in corde tuo disponens, tunc Iesus erit presto tibi in porticu Salomonis, pacificum statum tibi tribuens sub tegmine proprio. In seculo autem futuro nemo renovationis solemnia perficere poterit.CB bw
bw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 10, #), PG 124, 80A13–B10. [CGC2014]
CB ¶Codd. : Li449 ( 108va ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO10d5.12} AUGUSTINUS. 151 − [b] Quia ergo Iudeifriguerant a diligendi caritate et ardebant nocendi cupiditate, non accedebant prosequendo152, sed premebant persequendo.
[a] Unde sequitur :
151 Augustinus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
152 prosequendo] prodendo Li449
Numérotation du verset Io. 10,24 
Circumdederunt ergo eum Iudei, et dixerunt ei : quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam.
marg.| Non veritatem desiderabant, sed calumniam preparabant.CC bx
bx ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 3.2-5, CCSL 36, p. 413-414 : «[a] Circumdederunt ergo eum Iudaei, et   dicebant ei : Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non ueritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Hiems erat, et frigidi erant; ad illum enim diuinum ignem accedere pigrierant. Sed accedere est credere; qui credit, accedit; qui negat, recedit. Non mouetur anima pedibus, sed affectibus. [b] Friguerant a diligendi caritate, et ardebant nocendi cupiditate. Longe aberant, et ibi erant; non accedebant credendo, et premebant persequendo. Quaerebant audire a Domino : Ego sum Christus, et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant». [FG2018]
CC ¶Codd. : Li449 ( 108va ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO10d5.13} CHRYSOSTOMUS. {hom.60} . − Opera enim eius in nullo incusare valentes, captionem quamdam ex verbis cupiebant invenire et intuere perversitatem illorum. Nam, cum per sermonem erudit, dicunt ei : quod signum ostendis? Cum autem per opera demonstrat, dicunt ei : Si tu es Christus, dic nobis palam, quasi semper ad contrarium stantes. Sed et plenum odio erat quod dicunt   dic nobis palam . Et nimirum ipse   palam omnia dicebat, in153 festivitatibus154 semper assistens, et nihil occulte loquebatur. Sed et adulationis verba premittunt dicentes : Usquequo155 animam nostram tollis? Ut scilicet eum provocantes, aliquam captionem inveniant.CD
CD ¶Codd. : Li449 ( 108va -vb) Ed1953 {MM2018}
153 in] om. Li449
154 festivitatibus] festivitabus cacogr. Li449
155 Usquequo Li449 ] quousque Ed1953
marg.| {CIO10d5.14} ALCUINUS. − Causantur enim quod animos eorum incertos et suspensos dimittendo tolleret, qui venerat ut animas salvaret.CE
CE ¶Codd. : Li449 ( 108vb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO10d5.15} AUGUSTINUS. 156 − Querebant autem audire a Domino : Ego sum Christus. Et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant, sed divinitatem Christi in prophetis non intelligebant, et sic si diceret : Ego sum Christus, secundum quod illi sapiebant, de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.CF by
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 3.11-14, § 4.1-4, CCSL 36, p. 414 : «[§ 3] Quaerebant audire a Domino : Ego sum Christus, et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant. Praedicauerunt prophetae Christum; sed diuinitatem Christi et in prophetis et in ipso evangelio nec heretici intellegunt [...]. [§ 4] Hoc pro magno Iudaei a Christo quaerebant, ut si diceret : Ego sum Christus, secundum quod illi solum sapiebant de semine Dauid, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem». [FG2018]
CF ¶Codd. : Li449 ( 108vb ) Ed1953 {MM2018}
156 Augustinus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
marg.| {CIO10d5.16} ALCUINUS. − Et sic cogitabant eum tradere potestati presidis ad157 puniendum, quasi contra augustum imperium usurparet. Quare Dominus ita temperavit responsionem ut etiam calumniatorum ora concluderet, et quia Christus est, fidelibus panderet et de homine querentibus divinitatis mysteria narrat. CG bz
Unde sequitur :
bz ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, (Io. 10, 24), CCCM 267, p. 194.251-252 : «Et si Dominus responderet se esse Christum, cogitabant eum tradere potestati praesidis puniendum, quasi contra Augustum imperium usurparet. Quare Dominus ita temperauit responsionem ut et calumpniatorum ora concluderet et, quia Christus est, fidelibus panderet, et de homine quaerentibus diuinitatis mysteria narrat». [MM2020]
CG ¶Codd. : Li449 ( 108vb ) Ed1953 {MM2020}
157 ad] om. Li449
Numérotation du verset Io. 10,25 
Respondit eis Iesus : Loquor vobis et non creditis158. Opera que ego facio in nomine Patris mei hec testimonium perhibent de me.
158 creditis] crididistis @Li449
marg.| {CIO10d5.17} CHRYSOSTOMUS.{hom.60} . − Quia enim simulabant a solo verbo se suaderi, qui a tot operibus non sunt suasi, arguit malitiam eorum, quasi dicat si operibus non creditis, qualiter verbis credetis et quare non credant, ostendit subdens : CH
CH ¶Codd. : Li449 ( 108vb ) Mt366 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 10,26 
Sed vos non creditis quia vos159 non estis ex ovibus meis.
159 vos] om. Ed1953
marg.| {CIO10d5.18} AUGUSTINUS. − [b] Hoc autem dixit quia videbat eos ad sempiternum interitum predestinatos, non ad vitam eternam sui sanguinis pretio comparatos. [a] Oves enim sunt credendo, pastorem sequendo. CI ca
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 4.10-17, CCSL 36, p. 414-415 : «[a] Oues credendo sunt, oues pastorem sequendo sunt, oues redemtorem non contemnendo sunt, oues per ostium intrando sunt, oues exeundo et pascua inueniendo sunt, oues uita aeterna perfruendo sunt. Quomodo ergo istis [b] dixit : Non estis ex ouibus meis? Quia uidebat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad uitam aeternam sui sanguinis pretio comparates». [FG2018]
CI ¶Codd. : Li449 ( 108vb ) Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO10d5.19} THEOPHYLACTUS. − Postquam vero dixeratcb : « Non estis ex ovibus meis », consequenter inducit160 eos ut oves eius efficiantur, dicens : CJ cc
cb Io. 8, 26.
cc ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (, PG 124, 80C7-11. [CGC2014]
CJ ¶Codd. : Li449 ( 108vb ) Mt366 Ed1953 {MM2020}
160 inducit] induxit Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,27 
Oves mee vocem meam audiunt.
marg.| {CIO10d5.20} ALCUINUS. − Id est preceptis meis ex animo obediunt.
Et ego cognosco eas,
marg.| id est eligo
et sequuntur me.
marg.| Hic mansuetudinis et innocentie viam incedendo, et post ad gaudia eterne vite intrando.CK cd
Unde sequitur :
cd ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, (Io. 10, 27), CCCM 267, p. 195.270-277 : «OVES MEAE VOCEM MEAM AVDIVNT. Praeceptis meis ex animo oboediunt. ET EGO COGNOSCO EAS, id est eligo. Vnde apostolus de se suis que similibus dicit : Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. ET SECVNTVR ME hic mansuetudinis et innocentiae uias incedendo et post ad gaudia sempiternae uitae feliciter intrando. Vnde sequitur : ET EGO VITAM AETERNAM DO EIS. Haec sunt pascua quae superius promittebat se daturum, ubi nulla herba marcescit, et quicquid semel accipitur semper habetur». [MM2020]
CK ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
Numérotation du verset Io. 10,28 
Et161 ego vitam eternam do eis.
161 Et] om. Ed1953
marg.| {CIO10d5.21} AUGUSTINUS. 162 − Ista sunt pascua de quibus supra dixerat : Et pascua inveniet . Bona pascua vita eterna dicitur, ibi163 nulla herba arescit, totum viret. Vos autem calumniam propterea queritis quia de vita presente164 cogitatis.
Sequitur :
162 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
163 ibi] ubi Ed1953
164 presente] presenti Ed1953
Et non peribunt in eternum.
marg.| S ubaudi tamquam eis dixerit vos peribitis in eternum quia « non estis ex ovibus meis »ce.CL cf
ce Io. 8, 26.
cf ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 5.3-12, § 6.1-3, CCSL 36, p. 414-415 : «[§ 15] Ecce sunt pascua. Si recolitis, superius dixerat : Et ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet. Ingressi sumus credendo, egredimur moliendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus; sic enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua inuenire possimus. Bona pascua, uita aeterna dicitur; ibi nulla herba arescit, totum uiret, totum uiget. Solet quaedam herba dici semper uiua; ibi solum uiuere inuenitur. Vitam aetemam, inquit, dabo eis, ouibus meis. Vos calumnias propterea quaeritis, quia de uita praesenti cogitatis. [§ 16] Et non peribunt in aeternum; subaudis, tamquam eis dixerit : Vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ouibus meis». [FG2018]
CL ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO10d5.22} THEOPHYLACTUS. − Sed quomodo videmus Iudam periisse? Quia non permansit usque ad finem. Christus autem de perseverantibus hoc dixit; nam si quis separatur ab ovium grege, desinens sequi pastorem, confestim incurrit periculum.CM cg
cg ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 81A10-16. [CGC2014]
CM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO10d5.23}*AUGUSTINUS. 165* − Quare autem non pereant, subdit :
165 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
marg.| Et non rapiet eas 166 quisquam de manu mea
166 eas] eos Li449, eis La88
De illis enim ovibus de quibus diciturch : « Novit Dominus qui sunt eius », nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de numero illorum167 qui pro eis novit quid dedit.ci CN
marg.| {CIO10d5.24} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 168 − Conscie potestatis hec vox est at vero ut in natura licet Dei, tamen ex Deo sit eius intelligenda169 nativitas, subiecit :
168 .VII.] om. Ed1953
169 sit eius - intelligenda] inv . Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,29 
Pater170 quod dedit mihi, maius omnibus est.
170 Pater Li449] + meus @Li449 Ed1953
marg.| Non occultat ex Patre esse se natum, quod enim a Patre accepit, accepit nascendo, non postea171.CO cj
cj ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , , lib. 7, CCSL 62, c. 22.27-30 sqq. : «Consciae potestatis haec uox est, inperturbatae uirtutis libertatem per id quod nemo oues de manu sua abripiat confiteri. Aduero ut in natura licet Dei, naturae tamen ex Deo sit intellegenda natiuitas, subiecit : Pater quod dedit mihi, maius est omnibus. Non occultat ex Patre se esse natum. Quod enim a Patre accepit maius est omnibus. Et qui accipit, est in eo quod accipit nascendo, non postea; et tamen ex alio est, dum accipit. Sed qui ex alio accipit, ne aliud quid potius et non in eius intellegeretur natura a quo accipit existere, ait : Nemo poterit rapere de manu Patris mei». [MM2020]
CO ¶Codd. : Li449 ( 109ra ) Mt366 Ed1953 {MM2018}* {MM2020}
171 postea] + tamen ex alio est dum accepit Ed1953
marg.| {CIO10d5.25} AUGUSTINUS. 172 − Non enim crescendo, sed nascendo equalis est qui semper natus est de Patre Filius, de Deo Deus. Hoc est ergo : Q uod dedit mihi Pater , quod   maius omnibus est , ut scilicet sim verbum eius, ut sim unigenitus Filius eius, ut sim splendor lucis eius. Ideo ergo : N  emo rapit oves meas de manu mea , quia nec de manu Patris mei
Unde sequitur :
172 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et nemo potest rapere de manu Patris mei.
marg.| Si manum intelligamus potestatem, una est Patris et Filii potestas, quia una divinitas; si autem manum intelligamus Filium, manus Patris est ipse Filius. Quod non ita dictum est, tamquam Deus Pater habeat corporis membra; sed quod “per ipsum facta sunt omnia”ck. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines per quos faciunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis manus hominis dicitur quod fit per manum; sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scriptum sit, agnoscit. Hoc autem loco manum Patris, et Filii intelligimus potestatem ne forte cum hic manum Patris ipsum Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam Filii querere Filium.cl CP
ck Cf. Io. 1, 3.
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 6.27-54, § 7.4-21, CCSL 36, p. 415-417 : «[§ 6] Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus est de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus [...] Quod dedit mihi Pater, id est ut sim Verbum eius, ut sim unigenitus Filius eius, ut sim splendor lucis eius, maius est omnibus. Ideo Nemo rapit, inquit, oues meas de manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei [...]. [§ 7] Vtrum una manus est Patris et Filii, an forte ipse Filius manus est Patris sui? Si manum intellegamus potestatem, una est Patris et Filii potestas, quia una est diuinitas; si autem manum intellegamus, sicut dictum est per prophetam : Et brachium Domini cut reuelatum est, manus Patris ipse est Filius. Quod non ita dictum est, tamquam Deus habeat humanam formam, et quasi corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines, per quos faciunt quod uolunt. Aliquando et ipsum opus hominis, manus hominis dicitur quod fit per manum; sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scripsit agnoscit. Cum ergo multis modis etiam hominis dicatur manus, qui proprie manum habet in sui corporis membris, quanto magis non uno modo intellegendum est cum legitur manus Dei, cui forma corporis nulla est? Ac per hoc melius hoc loco manum Patris et Filii intellegimus potestatem Patris et Filii, ne forte cum hic manum Patris ipsum Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius Filii quaerere Filium, quem similiter credat Christi manum. Ergo : Nemo rapit de manu Patris mei; hoc est : Nemo rapit mihi». [FG2018]
CP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d5.26} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 173 − Ut enim per corporalem significationem, virtutem possis eiusdem nosse nature, commemorata est Filii manus, manus Patris, quia natura et virtus Patris esset174 in Filio.CQ cm
cm ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , , lib. 7, CCSL 62, c. 22.47 sqq. : «Ut uero per corporalem significationem uirtutem posses eiusdem nosse naturae, commemorata est Fili manus manus Patris : quia natura et uirtus Patris esset in Filio». [MM2020] .
CQ ¶Codd. : Li449 ( 109rb ) Ed1953 {MM2018}*
173 .VII.] om. Ed1953
174 esset Li449 ] est etiam Ed1953
marg.| {CIO10d5.27} CHRYSOSTOMUS. 175 {hom.60} . − Deinde ut non estimes quia ipse quidem imbecillis est, propter Patris autem virtutem in tuto sunt oves, subdit :
175 Chrysostomus] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,30 
Ego et Pater unum sumus.CR
CR ¶Codd. : Li449 ( 109rb ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO10d5.28} AUGUSTINUS. − Utrumque audi: et unum et   sumus , et a Charybdi et a Scilla liberaberis. Quod dixit   unum liberat te ab Arrio. Quod dixit   sumus 176   * liberat te a Sabellio. Si   unum , non ergo diversum. Si   sumus , ergo Pater et Filius.CS cn
cn ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 36, § 9.36-41, CCSL 36, p. 330 : «Non dixit : Pater ego sum; aut : Ego et Pater unus est; sed cum dixit : Ego et Pater unum sumus, utrumque audi, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis uerbis quod dixit, unum, liberat te ab Ario; quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diuersum; si sumus, ergo et Pater et Filius». [FG2018]*
CS ¶Codd. : Li449 Ed1470 Ed1612 Ed1746 Ed1657 Ed1953 {MM2018} {FG2023} {MM2024}
176 liberat te ab Arrio... sumus] om. hom. Ed1746 Ed1953
marg.| {CIO10d5.29} AUGUSTINUS. Sexto de Trinitate. 177 {6,2} . −  Unum enim   sumus dictum est quod ille hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum178.CT
CT ¶Codd. : Cbg133 La88 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2018} {MM2020}
177 .VI.] .VII. Cbg133, om. Ed1953
178 relativum] relationem Ed1657
marg.| {CIO10d5.30} HILARIUS. Octavo de Trinitate. 179* − [1] Hec igitur, quia heretici negare non possunt, impietatis sue180 mendacio neganda181 corrumpunt. Temptant enim id ad unanimitatis referre consensum182, ut voluntatis183 in his unitas184 sit, non nature, id est ut non per id quod sunt185*, sed186 per id quod idem volunt, unum sint187. [2] Sed per188 nature nativitatem189, dum nihil Deus in eo190* ex191 se gignendo192 eum193 degenerat. U num sunt, dumque de manu eius non rapiuntur, non rapiuntur de manu Patris, dum194 in operante se operatur Pater, dum ipse in Patre et in eo Pater est. Hoc non prestat creatura sed nativitas, non efficit voluntas sed potestas195, non loquitur unanimitas sed natura. Non negamus196 igitur unanimitatem inter Patrem et Filium. Nam hoc solent heretici mentiri ut, cum solam197 concordiam ad198 unitatem non respicimus199*, discordes eos a nobis affirmari loquantur. Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. Unum sunt Pater et Filius natura, honore200*, virtute, nec natura eadem potest velle201 diversa202.CU co
co ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 5.1-6 sqq. : «Haec igitur quia heretici negare non possunt, quippe cum sint tam absolute dicta adque intellecta, tamen stultissimo inpietatis suae mendacio neganda corrumpunt. Id enim quod : Ego et Pater unum sumus, temptant ad unianimitatis referre consensum, ut uoluntatis in his unitas sit, non naturae, id est ut non per id quod sunt, sed per id quod idem uolunt, unum sint. Et illud quod est in Actibus Apostolorum huic defensioni suae aptant : Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum, ut animarum et cordium diuersitas in cor unum adque animam per conuenientiam eiusdem uoluntatis unitas sit». [...]».
[2]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 18.6-17, 19.1-6. : «Nec per sacramentum dispensationis unum sunt, sed per naturae natiuitatem, dum nihil in eo ex se Deus eum gignendo degenerat. Vnum sunt, dum quae de manu eius non rapiuntur, non rapiuntur de manu Patris; dum eo cognito, Pater cognitus est; dum eo uiso, Pater uisus est; dum quae loquitur, manens in se Pater loquitur; dum in operante se operatur Pater; dum ipse in Patre est et in eo Pater est. Hoc non praestat creatura, sed natiuitas; non efficit uoluntas, sed potestas; non loquitur unianimitas, sed natura. Quia non unum est creari et nasci; neque uelle idipsum est quod et posse; neque concordare idem est quod manere. 19. Non negamus igitur unianimitatem [unanimitatem L E N P K V B G C O J Y Z] inter Patrem et Filium. Nam hoc solent heretici mentiri, ut cum solam concordiam ad unitatem non recipimus [respicimus O J Y Z], discordes eos a nobis adfirmari loquantur. Sed audiant quam a nobis unianimitas [unanimitas ... O J Y Z] non negetur. Vnum sunt Pater et Filius natura honore uirtute; nec natura eadem potest uelle diuersa».
¶Nota : Nicolai (Ed1657 p. 118b) : «Non inepte prius et involuto ac falso sensu : Cum solam concordiam ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari non loquantur». [MM2023]
179 .VIII.] om. Ed1953
180 impietatis sue Li449 etc. Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760) Ed1953 ] impietatis facit cacogr. Cbg133, stultissimo tamen praem. Ed1657 cum Hilar.
181 neganda] negando Ed1657 Ed1861
182 consensum] consensui La88
183 voluntatis] voluntas Ka6 La88* (sec. m. corr. marg.)
184 unitas Cbg133 Li449 etc. Ed1953] unitatis Caen
185 sunt] + idem Ed1612 Ed1953
186 sed] om. Ed1571
187 sint] sunt Bar484; sunt. Et multo inferius : Nec per sacramentum dispensationis unum sunt Ed1657
188 per] om. Ka6
189 nativitatem] unitatem La88
190 eo] ea Ed1953
191 ex] om. Caen
192 gignendo] gigando cacogr. Li449
193 Deus in eo ex se gignendo eum] in eo ex se Deus eum gignendo Ed1657 | eum] de se Ka6
194 dum] et praem. Ka6
195 potestas] patris Ka6
196 negamus] negemus Ed1571
197 solam] solum Ed1657
198 ad] ab cacogr. Caen
199 non respicimus Bar484 Caen Cbg133 La88 Mt366 Ed1571 Ed1612 ] respicimus Ka6 Li449, non recipimus Ed1657 Ed1953
200 honore] honorati Cbg133 , honorant La88, + ac Bar484, + et Ed1571 Ed1612 Ed1657 Ed1953
201 potest velle] ps. stelle cacogr. La88
202 diversa] + sustulerunt lapides Iudei etc. Ka6
Numérotation du verset Io. 10,
 
prol.| [Io. 10, 22-28 legitur in Passione feria 4; cf. Ordinarium OP 638 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO10d6.1} AUGUSTINUS. 203 − Audierunt204 Iudei cp : Ego et Pater unum sumus et non pertulerunt et more suo duri ad lapides cucurrerunt.
Unde dicitur :
cp Io. 10, 30.
203 Augustinus] om. La88 ?, + In Ioannem Ed1953
204 Audierunt] + ergo Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,31 
Sustulerunt205 lapides Iudei ut lapidarent eum.CV cq
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 8.1-5, CCSL 36, p. 417 : «Sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur :   Ego et Pater unum sumus. Huc usque Iudaei tolerare potuerunt; audierunt : Ego et Pater unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides cucurrerunt.   Tulerunt lapides, ut lapidarent eum». [FG2018]
CV ¶Codd. : La88 (207ra) Li449 ( 109va ) Mt366 (274rb) Ed1571 Ed1953 {MM2020}
205 Sustulerunt] + ergo Ed1571
marg.| {CIO10d6.2} HILARIUS. Septimo de Trinitate.*206 − Nunc hereticorum furor iam Domino in celis sedente pari infidelitate dictis non obedientes, odium impietatis exercent, verborum lapides iniciunt, et, si possent, de throno eum suo in cruce207* detraherent208*.CW cr
cr ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 23.4-9 sqq. : «Nunc enim hereticorum furor, iam Domino in caelis sedente quia exemplo Iudaeorum in crucem agere non possunt, pari tamen infidelitate hoc eum quod est denegant. Et cum non possint negare quae dicta sunt, tamen dictis non oboedientes odium inpietatis exercent, uerborum lapides iniciunt, et si possent de throno eum suo in crucem retraherent». [MM2020]
CW ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020} {FG2023} {MM2023}
206 .VII.] om. Ed1953
207 cruce] crucem Ed1953
208 detraherent] retraherent Ed1953
marg.| {CIO10d6.3} THEOPHYLACTUS. − Dominus autem ostendens quod nullam iustam habebant occasionem furendi adversus eum, commemorat signa que fecerat. CX cs
Nam sequitur :
cs ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 81C3-9. [CGC2014]
CX ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020} {FG2023} {MM2023}
Numérotation du verset Io. 10,32 
Respondit eis Iesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo.
marg.| {CIO10d6.4} ALCUINUS. − Scilicet in sanitatibus infirmorum, in exhibitione doctrine et miraculorum que ex Patre ostendi quia eius gloriam per omnia quesivi.
Propter quod eorum opus me lapidatis.
marg.| Quamvis inviti, confitentur multa beneficia sibi impensa a Christo sed quod de sua patrisque equalitate dixerat, pro blasphemia deputabant.CY ct
Unde sequitur :
ct ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 10, 32), CCCM 267, p. 196.306 sqq.: «MVLTA BONA OPERA OSTENDI VOBIS DE PATRE MEO. Videlicet in sanitatibus infirmorum, in exhibitione doctrinae et miraculorum quae ex patre ostendit, quia eius gloriam per omnia quaesiuit». [MM2023]
CY ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
Numérotation du verset Io. 10,33 
Responderunt ei Iudei : De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu209*, homo cum sis, facis teipsum Deum.
209 tu] om. Ed1953
marg.| {CIO10d6.5} AUGUSTINUS. 210 − Ad illud211* hoc responderunt quod dixeratcu : Ego et Pater unum sumus . Ecce   Iudei intellexerunt quod Ariani non intelligunt. Ideo enim irati sunt quoniam senserunt non posse dici :   Ego et Pater unum sumus , nisi ubi equalitas est Patris et Filii.CZ cv
cu Io. 10, 30.
cv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 48, § 8.13-17, CCSL 36, p. 417 : «Ad illud hoc responderunt quod dixerat : Ego et Pater unum sumus. Ecce Iudaei intellexerunt quod non intellegunt ariani. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici : Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii». [FG2018]*
CZ ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020} {FG2023} {MM2023}
210 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
211 illud] om. Ed1953
marg.| {CIO10d6.6} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 212* − Iudeus dicit : ‘Cum sis homo’. Ariani 213* : ‘Cum sis creatura’. Utrique autem dicunt : ‘Facis te Deum’. Subicit enim Arianus substantie nove et aliene Deum ut aut214 alterius generis Deus sit aut omnino nec Deus. Dicit enim : ‘Non est Filius ex nativitate, non est Deus ex veritate, creatura est prestantior cunctis’.DA cw
cw ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 7, CCSL 62, c. 23.28 sqq. : «Ille dicit : Cum sis homo, tu dicis :"Cum sis creatura". Vterque autem dicitis : Facis te Deum. Hoc commune in eum inpii uestri oris opprobrium est. Negas enim Deum ex generatione Dei, negas Filium ex natiuitatis ueritate, negas hoc quod Ego et Pater unum sumus confessionem unius in utroque adque consimilis esse naturae. Subicis substantiae nouae et externae et alienae Deum, ut aut alterius generis Deus sit, aut omnino nec Deus sit, quia non ex Deo natiuitate subsistat. Sed quia ad sacramentum dicti huius commotus es : Ego et Pater unum sumus, ut, Iudaeo dicente : Cum sis homo, facis te Deum, tu pari inpietate dicas :"Cum sis creatura, facis te Deum" dicis enim :"Non es Filius ex natiuitate, non es Deus ex ueritate. Creatura es praestantior cunctis, sed non es in Deum natus, quia ex incorporali Deo natiuitatem non admitto naturae. Non modo tu et Pater non unum estis, sed nec Filius es, nec similis es, nec Deus es".». [MM2020]
DA ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}* {FG2023} {MM2023}*
212 .VII.] om. Ed1953
213 Ariani] Arianus Ed1953
214 aut] autem Li449
marg.| {CIO10d6.7} CHRYSOSTOMUS. 215* − Dominus autem non destruxit Iudeorum opinionem216* estimantium quod se Deo parem217 diceret sed magis contrarium facit.DB
Nam sequitur :
DB ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}* {MM2023}
215 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
216 Iudeorum opinionem] inv. Ed1953
217 parem] patrem cacogr. La88
Numérotation du verset Io. 10,34 
Respondit eis Iesus : Nonne scriptum est in lege vestra?
marg.| {CIO10d6.8} AUGUSTINUS. 218 − Id est vobis219 data
218 Augustinus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
219 vobis] nobis Li449
quia ego dixi : Dii estis.
marg.| Deus hoc dicit per prophetam in Psalmocxhominibus. Et legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas, quamvis alicubi specialiter dicat legem, a Prophetis220 distinguens, sicuti estcy : « In his duobus preceptis tota lex pendet et prophete ». Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi aitcz : « Oportebat impleri221 omnia que scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me ». Nunc vero etiam psalmos legis nomine nuncupavit. da DC
Ex quibus sic argumentatur :
cx Ps. 81, 6.
cy Mt. 22, 40.
cz Lc. 24, 26-27.
da ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 9.1-17, CCSL 36, p. 417: «Dominus autem uidete quid responderit tarais. Vidit eos non ferre splendorem ueritatis, et eum temperauit in uerbis. Nonne scriptum est in lege uestra, id est uobis data, quia ego dixi : Dii estis? Deus dicit per prophetam in psalmo hominibus : Ego dixi : Dii estis. Et legem appellauit Dominus generaliter omnes illas scripturas; quamuis alibi specialiter dicat legem, a prophetis eam distinguens; sicuti est; lex et prophetae usque ad Iohannem; et, In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Aliquando autem in tria distribuit easdem scripturas, ubi ait : Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis de me. Nunc uero psalmos etiam legis nomine nuncupauit, ubi scriptum est : Ego dixi : Dii estis. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solui scriptura : quem Pater sanctificauit et misit in mundum, uos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum?». [FG2018]
DC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
220 Prophetis] + eam Li449
221 impleri] implere Li449
Numérotation du verset Io. 10,35 
Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
Numérotation du verset Io. 10,36 
quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos222 dicitis quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum?
222 vos] et praem. @Li449 Li449
marg.| {CIO10d6.9} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 223 {l.7} . − [a] Demonstraturus quidem quod224 ipse et Pater unum essent, in eo primo ineptia ridiculi opprobrii confutatur, cur225 in reatum vocaretur, quod se, cum homo esset, Deum faceret. cum enim lex huius nominis appellationem sanctis hominibus decerneret, et sermo Dei indissolubilis confirmaret hanc impartiti nominis professionem; iam ergo non est criminis, quod se Deum, cum homo sit, faciat, cum eos qui homines sunt, deos lex dixerit. Et si a ceteris hominibus non irreligiosa huius nominis usurpatio est ab eo homine quem sanctificavit Pater, [c] non impudenter usurpari videtur, quia Dei Filium se226 dixerit, cum precellat ceteros per id quod sanctificatus in Filium est, beato Paulo dicentedb quod : « Predestinatus est Filius227 in virtute secundum spiritum sanctificationis ». [b] Omnis enim hec228 de homine responsio est, quod Dei Filius etiam hominis Filius est.dc DD
db Rm. 1, 4.
dc ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , , lib. 7, CCSL 62, c. 24.21 sqq. : «[a] Demonstraturus itaque hoc, quod ipse et Pater unum essent, ex natiuitatis usurpatum esse natura, in eo primum ineptiam ridiculi opprobrii confutat, cur in reatum uocaretur quod se cum homo esset Deum faceret. Cum enim lex huius nominis appellationem sanctis hominibus decerneret et sermo Dei indissolubilis confirmaret hanc inpertiti nominis professionem, quomodo hic, quem Pater sanctificasset et quem in hunc mundum misisset, blasfemus esset Dei se Filium confitendo, cum cognominatos per legem deos indissolubilis Dei sermo statuisset? Iam ergo non est criminis, quod se Deum cum homo sit faciat, cum eos qui homines sint lex deos dixerit. Et si a ceteris hominibus non inreligiosa huius nominis usurpatio est, ab eo homine quem sanctificauit Pater [b] omnis enim hic de homine responsio est, quia Dei Filius etiam filius hominis est, [c] non inpudenter usurpari uidetur, quod Dei se Filium dixerit : cum praecellat ceteros, qui cognominare se non inreligiose deos possunt, per id quod sanctificatus in Filium est; beato Paulo scientiam nobis sanctificationis istius intimante, cum ait : Quod ante promisit per profetas suos in scribturis sanctis de Filio suo, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, qui destinatus est Filius Dei in uirtute secundum Spiritum sanctificationis». [MM2020]
DD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
223 .VII. De Trinitate La88 ] om. Li449 , De Trinitate Ed1953
224 quod] quid La88
225 cur] quod Li449
226 Filium se] inv. Li449
227 Filius] Dei + Li449
228 hec] om. Li449
marg.| {CIO10d6.10} AUGUSTINUS. 229 − Vel aliter.230 Sanctificavit, [b] id est ut sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. [a] Si autem sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei homines participando fiunt dii, Verbum unde participatur non est Deus?dd DE
dd ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 48, § 9.17-31, CCSL 36, p. 417-418 : «[a] Si sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei hunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est Deus? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat non est Deus? Si calefacti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen et illuminaris, et inter filios Dei numeraris; si recedis a lumine, obscuraris, et in tenebris computaris; illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo uos deos facit sermo Dei, quomodo non est Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificauit Filium suum, et misit in mundum. Forte aliquis dicat : Si Pater eum sanctificauit, ergo aliquando non erat sanctus? Sic sanctificauit, quomodo genuit. [b] Vt enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum, quomodo dicimus Deo Patri : Sanctificetur nomen tuum». [FG2018]
DE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
229 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
230 Augustinus – Vel aliter] inv. Li449
marg.| {CIO10d6.11} THEOPHYLACTUS. − Vel sanctificavit eum, hoc est sanxit sacrificari pro mundo. in quo ostendit231 se non esse Deum sicut ceteri nam salvum facere mundum, divinum opus est, non autem hominis deificati per gratiam.de DF
de ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 81 D 5–84 A 3. [CGC2014]
DF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
231 ostendit] ostenditur Li449
marg.| {CIO10d6.12} CHRYSOSTOMUS. 232 {hom.60} . − Vel interim quidem, ut susciperetur sermo, humilius locutus est; postea autem ad maius eos reduxit, dicens
232 Chrysostomus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,37 
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
marg.| Per hoc ostendens quod in nullo minor est Patre quia enim substantiam eius impossibile erat eis videre, ab operum parilitate et identitate demonstrationem eius que secundum virtutem indissimilitudinis est, tribuit.DG
DG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO10d6.13} HILARIUS. Septimo de Trinitate. 233 − Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei Filius sit, cum Dei Filius ex nature paterne operibus credendus sit? Non exequatur ac similis est Deo creatura, neque enim234* nature aliene potestas comparatur. Gerere autem se, non sua, sed que Patris sunt, testatur, ne per magnificentiam gestorum nature nativitas auferatur. Et quia sub sacramento assumpti corporis et235* nati ex Maria hominis, Dei Filius non intelligebatur, fides nobis intimatur ex gestis, cum ait :
233 .VII.] om. Ed1953
234 enim] ei Ed1953
235 et] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,38 
Si autem facio, etsi mihi non vultis credere, operibus credite.
marg.| Cur enim sacramentum nati hominis intelligentiam divine nativitatis impediat, cum divina nativitas omne opus suum sub mysterio assumpti hominis exequitur236*? Faciens igitur opera Patris, demonstrare debuit quid esset operibus credendum.
Nam sequitur :
236 exequitur] exequatur Ed1953
Ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est et ego in Patre.
marg.| Hoc est illud : Dei Filius sum dfhoc est illuddg :   Ego et Pater unum sumus .dh DH
df Io. 10, 36.
dg Io. 10, 30.
dh ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , , lib. 7, CCSL 62, c. 26.21 sqq.  : «Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci inuenit, ne ex natura Dei Filius sit, cum Dei Filius ex naturae paternae operibus credendus sit? Non exaequatur ac similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas conparatur. Sola ei natiuitas Fili non inpie per similitudinem credetur aequalis. Nam quidquid extra eum est, cum contumelia ei honoratae uirtutis aequabitur. Si enim aliquid quod non ex ipso est repperiri potest simile ei ac uirtutis eiusdem, amisit priuilegium Dei sub consortio coaequalis, iam que non erit Deus unus, a quo indifferens sit Deus alius. Aduero non habet contumeliam proprietatis aequalitas, quia suum est quod sui simile est, et ex se est quod sibi ad similitudinem conparatur, nec extra se est quod quae sua sunt potest, et profectus dignitatis est genuisse potestatem nec alienasse naturam. Opera Patris efficit Filius et per id credi se Filium Dei postulat. Non est praesumptio adrogans, quae probari se non nisi ex his quae gerat poscit. Gerere autem se non sua sed quae Patris sunt testatur, ne per magnificentiam gestorum naturae natiuitas auferatur. Et quia sub sacramento adsumpti corporis et nati ex Maria hominis Dei Filius non intellegebatur, fides nobis intimatur ex gestis, cum ait  : Si autem facio, et mihi non uultis credere, operibus credite. Credi sibi primum quod Dei Filius sit, nisi ex operibus Patris quae ipse efficit, non uult. Quodsi facit opera et per humilitatem corporis fide professionis indignus est, operum fidem postulat. Cur enim sacramentum nati hominis intellegentiam diuinae natiuitatis inpediat, cum diuina natiutas omne opus suum sub ministerio adsumpti hominis exsequatur? Si igitur homini per opera non creditur quod Dei Filius sit, credatur operibus quod Dei Fili sint, quia negari quod Dei sint non possunt. Omne enim in se Filius Dei habet nascendo quod Dei est. Et idcirco opus Fili opus Patris est, quia natiuitas nec extra naturam eam est ex qua manet, et naturam eam in se habet unde subsistit. Faciens igitur opera Patris et postulans ut, si sibi non crederetur, uel ipsis crederetur, demonstrare debuit quid esset operibus credendum. Nempe quod sequitur  : Si autem facio, et mihi non uultis credere, operibus credite, ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me et ego in eum. Hoc est illud  : Dei Filius sum. Hoc est illud  : Ego et Pater unum sumus». [MM2020]
DH ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO10d6.14} AUGUSTINUS. 237 − Non enim sic Filius238* dicit : In me est Pater et ego in illo , quomodo possunt dicere homines. Si enim bene cogitemus et bene vivamus, in Deo sumus et Deus in nobis est, quasi participantes eius gratiam et illuminati ab ipso. Unigenitus autem Dei Filius in Patre est, et Pater in illo tamquam equalis.DI di
di ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 48, § 10.4-10, CCSL 36, p. 418 : «Non sic dicit Filius : in me est Pater, et ego in illo, quomodo possunt homines dicere. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene uiuamus, Deus in nobis est; fideles participantes eius gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius : ille in Patre, et Pater in illo, tamquam aequalis in eo cui est aequalis». [FG2018]
DI ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2018} {FG2023} {MM2023}
237 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
238 sic Filius] inv. Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,
distinctio 7 
marg.| {CIO10d7.1} BEDA. − Adhuc Iudeos incepta dementia persistere Evangelista ostendit dicens :DJ
DJ ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
Numérotation du verset Io. 10,39 
Querebant ergo eum apprehendere.
marg.| {CIO10d7.2} AUGUSTINUS. 239 − Non credendo et intelligendo sed seviendo et occidendo240. Tu apprehendas ut habeas. Illi apprehendere volebant ut non haberent.
Unde sequitur :
239 Augustinus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
240 et occidendo] om. Mt366
Et exivit de manibus eorum.
marg.| Non eum apprehenderunt quia manus fidei non habuerunt. Sed non erat magnum Verbo eicere carnem suam de manibus carnis.DK dj
dj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 48, § 11.2-13, CCSL 36, p. 418 : «Vtinam adprehenderent, sed credendo et intellegendo, non saeuiendo et occidendo. Nam modo, fratres mei, quando talia loquor, infirmus fortia, paruus magna, fragilis solida, et uos tamquam ex eadem massa unde sum et ego, et ego ipse qui uobis loquor, simul omnes adprehendere uolumus Christum. Quid est adprehendere? Intellexisti, adprehendisti. Sed non sic Iudaei : tu adprehendisti ut habeas, illi adprehendere uolebant ut non haberent. Et quia sic uolebant adprehendere, quid eis fecit? Exiit de manibus eorum. Non eum adprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt. Verbum caro factum est, sed non erat Verbo magnum, eicere carnem suam de manibus carnis. Mente Verbum adprehendere, hoc est Christum recte adprehendere». [FG2018]
DK ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2018} {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO10d7.3} CHRYSOSTOMUS. 241 {hom.60} . − Cum autem Christus aliquid magnum locutus fuerit, recedit velociter, ut sedetur eorum furor per absentiam eius; quod utique et nunc fecit.
Unde sequitur :
241 Chrysostomus Li449 ] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,40 
Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
marg.| Ideo hunc locum evangelista commemorat, ut discas quoniam proprie abiit, et ut242* recordetur eorum que illic facta sunt et dicta a Ioanne et testimonii illius.DL
DL ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
242 ut] et praem. Li449
marg.| {CIO10d7.4} BEDA. − Dicit autem ubi erat primum , id est a primeva etate. Demorante autem eo ibi, narrat quia243 multi devenerunt244* ad eum. DM
Unde sequitur :
DM ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
243 quia] quod Li449
244 devenerunt] venerunt Ed1953
Numérotation du verset Io. 10,41 
Et multi venerunt ad eum et dicebant quia Ioannes quidem fecit signum nullum.
marg.| {CIO10d7.5}* AUGUSTINUS. 245 − Id est nullum miraculum ostendit. Non demonia fugabat246*, non cecos illuminavit, non mortuos suscitavit.dk DN
dk ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 48, § 12.7-9, CCSL 36, p. 419 : «Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Iohannes : non daemonia fugauit, non expulit febrem, non caecos illuminauit, non mortuos suscitauit, non tot millia hominum de quinque uel septem panibus pauit, non supra mare ambulauit, non uentis et fluctibus imperauit; nihil horum fecit Iohannes; et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat». [FG2018]*
DN ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
245 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
246 fugabat] agebat Mt366 , fugavit Ed1953
marg.| {CIO10d7.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.60} − Vide autem247 qualiter syllogismos componunt indubitabiles. Ioannes quidem, dicunt,   nullum signum fecit. Hic autem facit quare huius preeminentia ostenditur. Deinde ne putetur Ioannes quia nullum signum fecit, indignus testimonio, subdunt
247 autem] om. Li449
Numérotation du verset Io. 10,42 
Omnia autem quecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant.
marg.| Quasi dicant : Etsi nullum signum fecerit, tamen de hoc omnia veraciter dixit. Ergo dicunt : Si Ioanni credere oportebat, multo magis huic, cum illius testimonio etiam signorum demonstrationem248* habenti.
Unde sequitur : DO
DO ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
248 signorum demonstrationem] inv. Ed1953
Et multi crediderunt in eum.
marg.| {CIO10d7.7}* AUGUSTINUS. − [c] Ecce qui apprehenderunt permanentem, non quomodo Iudei volebant apprehendere discedentem. [b] Et nos ergo per lucernam veniamus ad diem [a] quia Ioannes lucerna erat et diei testimonium perhibebat.dl DP
dl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 48, § 12.11-16, CCSL 36, p. 419 : «Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Iohannes : non daemonia fugauit, non expulit febrem, non caecos illuminauit, non mortuos suscitauit, non tot millia hominum de quinque uel septem panibus pauit, non supra mare ambulauit, non uentis et fluctibus imperauit; nihil horum fecit [a] Iohannes; et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat. [b] Per lucernam ueniamus ad diem. Iohannes nullum si gnum fecit. Omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc, uera erant. [c] Ecce qui adprehenderunt, non quomodo Iudaei. Iudaei uolebant adprehendere discedentem, adprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum». [FG2018]*
DP ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
marg.| {CIO10d7.8} THEOPHYLACTUS. 249 − Notandum autem quod crebro Dominus educit populos250* ad solitaria loca, de perfidorum societate eripiens ut magis fructificent. Sicut legem veterem daturus, eduxit populum in desertum. Mystice autem recedens a Hierosolymis Dominus, hoc est a plebe iudaica, ad loca fontes habentia se transfert, id est ad Ecclesiam ex gentibus que habet fontem baptismi per quem multi ad Christum accedunt quasi transeuntes Iordanem.dm DQ
dm ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 84B12–C8 : summatim. [CGC2014]
DQ ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2019} {FG2023}* {MM2023}
249 Theophylactus] Augustinus Li449
250 educit populos] educ’ popul’s praem. iter. Mt366, populus Ed1953



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 10 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_10)

Notes :