Catena aurea

Capitulum 16

Numérotation du verset Io. 16,1 

1Hec locutus sum vobis ut non scandalizemini.
1 “Hic Paris. incipit capitulum” CorS2 = ΩS ΩV, om. hom. P14417
Numérotation du verset Io. 16,2 

Absque synagogis facient vos. Sed venit hora
ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se prestare Deo.
Numérotation du verset Io. 16,3 

Et hec facient vobis2 quia non noverunt Patrem
2 vobis Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
neque me.
Numérotation du verset Io. 16,4 

Sed hec locutus sum vobis
ut cum3 venerit hora
3 cum Li449 Rusch Weber ] om. Li449@ , + autem CorS2
eorum reminiscamini
quia ego dixi vobis.
Numérotation du verset Io. 16,5 

Hec autem
vobis ab initio4 non dixi
4 vobis - ab initio Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
quia vobiscum eram.
Et5 nunc vado ad eum
5 Et nunc CorS2 (al.) Li449@ Li449 Rusch ] nunc CorS2 ( al. ), ac nunc CorS2, sed nunc CorS2 ( ant. sed non est textus sic ), at Weber
qui me misit
et nemo ex vobis interrogat me
quo vadis.
Numérotation du verset Io. 16,6 

Sed quia hec locutus sum vobis,
tristitia implebit6 cor vestrum.
6 implebit Rusch ] implevit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 16,7 

Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam.
Si enim
non abiero Paraclitus non veniet ad vos.
Si autem abiero mittam eum ad vos.
Numérotation du verset Io. 16,8 

Et cum venerit ille arguet
mundum de peccato
et7 de iustitia
7 et Rusch Weber] om. Li449@ Li449
et de iudicio.
Numérotation du verset Io. 16,9 

De peccato
quidem
quia non crediderunt8 in me.
8 crediderunt Li449@ Li449 Rusch ] credunt Weber
Numérotation du verset Io. 16,10 

De iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me.
Numérotation du verset Io. 16,11 

De iudicio autem
quia princeps mundi huius iam9 iudicatus est.
9 iam Li449@ Li449 Rusch] om.Weber
Numérotation du verset Io. 16,12 

Adhuc multa habeo vobis dicere
sed quia10 non potestis portare modo.
10 quia Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 16,13 

Cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos
omnem11 veritatem12.
11 omnem CorS1 Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] in praem. Weber |
12 Docebit vos omnem veritatem CorS1=CorS2 Rusch Weber ] inducet (induet CorS2 ) vos in omnem veritatem CorS1=CorS2=Cor3 (grec.) |
Non enim loquetur a semetipso sed quecumque audiet loquetur
et que ventura sunt annuntiabit vobis.
Numérotation du verset Io. 16,14 

Ille me clarificabit
quia de meo
accipiet et13 annuntiabit vobis.
13 et] iter. Li449@
Numérotation du verset Io. 16,15 

Omnia quecumque14
14 quecumque CorS2 ( al. ) ] que Cor2
habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Numérotation du verset Io. 16,16 

Modicum
et iam non videbitis me
et iterum modicum
et videbitis me quia vado ad Patrem.
Numérotation du verset Io. 16,17 

Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem:
Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me15 quia vado ad Patrem?
15 me Rusch ] + et Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 16,18 

Dicebant ergo: Quid est hoc quod nobis dicit16 modicum? Nescimus quid loquitur.
16 nobis dicit Rusch ] inv. Li449@ Li449, dicit Weber
Numérotation du verset Io. 16,19 

Cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare
et dixit eis: De hoc queritis17 inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me.
17 de hoc queritis] + me CorS2 ( de hoc h’ quer. HOC QUERITIS ME vel ME )
Numérotation du verset Io. 16,20 

Amen amen dico vobis,
quia plorabitis
et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Numérotation du verset Io. 16,21 

Mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius.
Cum autem pepererit puerum
iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum.
Numérotation du verset Io. 16,22 

Et vos igitur
nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos
et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet18 a vobis.
18 tollet Li449@ Li449 Rusch ] tollit Weber
Numérotation du verset Io. 16,23 

Et in illo19 die
19 in CorS2 (al. corrective)] om. CorS2
me non interrogabitis20 quicquam.
20 interrogabitis ΩJ* Rusch ] rogabitis Li449@ Li449 ΩJ² Weber
Amen amen, dico vobis, si quid21 petieritis
21 si quid CorS1 ΩJ Weber ] quicquid CorS1 ( G’ ) Cor3 (?)
Patrem in nomine meo dabit vobis.
Numérotation du verset Io. 16,24 

Usquemodo non petistis
quicquam
in nomine meo.
Petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum.
Numérotation du verset Io. 16,25 

Hec in proverbiis locutus sum vobis.
Venit hora cum iam non in proverbiis22 loquar vobis, sed palam de Patre meo23 annuntiabo vobis.
22 non - in proverbiis Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
23 meo Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 16,26 

In24 illo die in nomine meo petetis. Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis.
24 In Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 16,27 

Ipse enim Pater amat vos
quia vos me amastis et credidistis, quia ego a Deo exivi.
Numérotation du verset Io. 16,28 

Exivi
a Patre et veni in mundum.
Iterum relinquo
mundum et vado ad Patrem.
Numérotation du verset Io. 16,29 

Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris
et proverbium nullum dicis.
Numérotation du verset Io. 16,30 

Nunc scimus
quia scis omnia et non opus est25 tibi,
25 opus est Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
ut quis te interrogat26.
26 interrogat Rusch ] interroget Li449@ Li449 Weber
In hoc credimus
quia a Deo existi.
Numérotation du verset Io. 16,31 

Respondit eis Iesus: Modo creditis .
Numérotation du verset Io. 16,32 

Ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria
et me solum relinquatis. Et non sum
solus quia pater mecum est.
Numérotation du verset Io. 16,33 

27Hec locutus sum vobis
27 Hic incipit cap. 17 ΩF ΩS ΩV , cap. 16 iuxta capitala Stephani Langton
ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis28
28 habebitis ΩF ΩS ΩV Li449@ Li449 Rusch ] habetis Weber
sed confidite.
Ego vici
mundum.

Capitulum 16

Numérotation du verset Io. 16,
distinctio 1 
marg.| {CIO16d1.1} AUGUSTINUS. 1 a − Merito, promisso Spiritu sancto quo in eis operante2 fierent testes eius, subiunxit :
a [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 15, 26-16, 4 legitur infra octavam Ascensionis dominica; cf. Ordinarium OP 682 = Cist. 84 = Rom.]
1 Augustinus] + In Ioannem Ed1953
2 operante] + Spiritu sancto Mt366
Numérotation du verset Io. 16,1 
Hec locutus sum vobis ut non scandalizemini.
marg.| Cum enim « caritas Dei diffunditur in cordibus vestris 3* per Spiritum sanctum qui datus est nobis »b , « fit pax multa diligentibus legem Dei ut non sit illis scandalum »c . Deinde que passuri essent exprimens ait : d A
b Rm. 5, 5.
c Ps. 118, 165.
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 93, § 1.29-33, § 2.1-2, CCSL 36, p. 558 : «[§ 1] Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes eius, subiunxit : Haec locutus sum uobis, ut non scandalizemini. Cum enim caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit illis scandalum. [§ 2] Deinde quid passuri essent, iam exprimens ait :   Extra synagogas facient uos». [FG2018]
A ¶Codd. : Bar484 [415] Cbg133 (301v) La88 (231vb) Li449 (152ra) Mt366 (292vb) Ed1953 {FG2023} {2024}
3 vestris Bar484 Cbg133 La88 ] nostris Mt366 Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,2 
absque synagogis facient4 vos.
4 facient Li449 codd@ Clementina Ed1953 ] faciens Bar484 La88, abrev. cet.
marg.| {CIO16d1.2} CHRYSOSTOMUS. 5* − Iam enim composuerant ut, si quis confessus fuerit Christum, extra synagogam fieret.B e
e ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 62 (Io. 11:18-19), Burgundionis versio, § 2.17, BnF, lat. 15284, f. 111va  ; BAV, Ott.lat.227, f. 109va  : «15.   Erat autem Bethania a Iherosolimis stadiis quindecim. 16. Hinc ostenditur quoniam multos a Iherosolimis congruum [+ erat Nighman (Harley ?) ] adesse. Confestim induxit.   Denique quoniam multi Iudeorum erant consolantes eas [Ott. P15284² (interl. manu correctoris)]  . 17 . Unde consolabantur eas Iudei dilectas a Christo? Et nimirum composuerant si quis eum confessus fuerat Christum ut extra synagogam fieret».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 62 (al. 61), PG 59, 344 -345 : «Ἐντεῦθεν δηλοῦται ὅτι πολλοὺς ἀπὸ Ἱεροσολύμων εἰκὸς παρεῖναι. Εὐθέως γοῦν ἐπήγαγεν, ὅτι Ἰουδαίων ἦσαν πολλοὶ παραμυθούμενοι. Πόθεν παρεμυθοῦντο αὐτὰς φιλουμένας ὑπὸ τοῦ Χριστοῦ; καίτοι συνέθεντο, ἐάν τις ὁμολογήσῃ Χριστὸν [ἀυτὸν Cordier], ἵνα ἀποσυνάγωγος γένηται; Ἢ διὰ τὴν ἀνάγκην τῆς συμφορᾶς, ἢ ὡς εὐγενεστέρας αἰδούμενοι, ἢ οἱ μὴ πονηροὶ, οὗτοι παρῆσαν ».
<potius quam>
  Cordier, Catena in Io. 11:17-20 , p. 282-283 . <Non hab.> Cordier, Catena in Io. 16:2, p. 388.
¶Nota. L’insertion de cet extrait de l’homélie 62 (où il fait plutôt figure d’excursus) entre les extraits des homélies 76 et 77, où il permet de commenter exactement les mots du passage évangélique, montre le soin mis par Thomas à suivre l’ordre du texte évangélique et à plier à ce principe le nez de cire de la Tradition patristique. On observe rien de tel dans la chaîne de Cordier, bien que, à un mot près, elle reproduise le passage même que Thomas cite ici à partir de Burgundio. [MM2024]
B ¶Codd. : Bar484 Cbg133 La88 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2024}
5 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO16d1.3} AUGUSTINUS. − [a] Quid autem mali erat apostolis expelli de iudaicis synagogis, quasi non inde fuerint6* exituri, etiam si eos nullus expelleret ? Sed hoc7* voluit denuntiare quia Iudei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant8 recessuri. Nam quia non erat ullus9 alius populus Dei quam illud semen Abrahe, si cognoscerent Christum, non alie fierent10 Ecclesie Christi11, alie synagoge Iudeorum. Quod quia voluerunt 12 *, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogam facerent eos qui non reliquerunt Christum? [b] Denique13* cum hoc eis dixisset adiecit :
6 inde - fuerint] inv. Ed1953
7 hoc] om. Ed1953
8 recepturi... fuerant] om. hom. Mt66
9 ullus (ull’s vel nll’s) Bar484 Ott199 La88, ! Ed1953 ] nullus Cbg133 Li449
10 fierent] fuerant Mt366
11 Ecclesie Christi] inv. La88
12 voluerunt Cbg133 Li449 ] noluerunt Ed1953
13 Denique ] Deinde Ed1953
Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se prestare Deo.
marg.| Que verba ita subiecit tamquam ex hoc consolaretur eos qui de synagogis iudaicis pellerentur. An forte de synagogis illa separatio sic eos fuerat turbatura ut mori mallent14 * quam in hac vita sine Iudeorum congregationibus morari? Absit ut sic turbarentur qui Dei, non hominum, gloriam requirebant. [d] Iste itaque sensus est15 in his verbis : extra synagogam facient vos, sed nolite sollicitudinem 16* formidare. Separati quippe a congregatione17* eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes nec 18* templum quod erat apud eos, et omnia legis veteris sacramenta deserantur, sic interficient   vos ut   Deo se prestare arbitrentur 19*   obsequium , “zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam”f . [c] Hoc20 enim21 de Iudeis dictum debemus accipere, de quibus dixeratg :   Extra synagogam facient vos . Nam testes, id est martyres Christi, etiam si occisi sunt a gentilibus, non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis   obsequium se prestare. Iudeorum autem omnis qui occidit predicatores Christi,  Deo se putavit   prestare obsequium, credens quod desererent Deum Israel quicumque converterentur22 ad Christum. [e] Hinc ergo accensi et zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam,   obsequium se Deo prestare credentes, occidebant23 eos.h C
f Cf. Rm. 10, 2.
g Io. 16, 2.
h ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 93, § 2.2-15, CCSL 36, p. 558-559 : «Deinde quid passuri essent, iam exprimens ait : Extra synagogas facient uos. Quid autem mali erat apostolis expelli de synagogis Iudaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc uoluit denuntiare, quia Iudaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in illo, hi qui esse non possent sine illo. Nam proferto, quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et reciperent Christum, tamquam rami naturales in olea permanerent, nec aliae fierent ecclesiae Christi, aliae synagogae Iudaeorum: eaedem quippe essent, si in eodem esse uoluissent. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum
  Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 93, § 3.1-46, CCSL 36, p. 559-560 : «[b] Denique cum hoc eis dixisset, adiecit : Sed uenit hora ut omnis qui interficit uos, arbitretur obsequium se praestare Deo; et haec facient uobis, quia non cognouerunt Patrem neque me. Hoc est : non cognouerunt Deum nec eius Filium, cui se in uobis occidendis praestare arbitrantur obsequium. Quae uerba Dominus ita subiecit, tamquam ex hoc consolaretur suos, qui de synagogis Iudaicis pellerentur. [...] An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac uita sine Iudaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. [c] Hoc enim de Iudaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat : Extra synagogas facient uos. Nam testes, id est martyres Christi, etiamsi occisi sunt a gentilibus, non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare, cum haec facerent. Iudaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putauit obsequium, credens quod desererent Deum Israel, quicumque conuerterentur ad Christum».
  Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 93, § 4.1-24, CCSL 36, p. 560-561 : «[d] Iste itaque sensus est in his uerbis : Extra synagogas facient uos; sed nolite solitudinem formidare, separati quippe a congregatione eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia legis ueteris sacramenta deserantur, interficiant uos; sic fundentes sanguinem uestrum, ut Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud quod de his dixit Apostolus : Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam : obsequium se putant praestare Deo, interficiendo famulos Deo. [...] [e] Hinc ergo accensi ceteri reprobi et caeci, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, et obsequium se praestare Deo credentes, occidebant eos». [FG2018]*
C ¶Codd. : Bar484 La88 Cbg133 Li449 Mt366 Ott199 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
14 mallent Li449 ] vellent potius Ed1953
15 est] om. Mt366
16 sollicitudinem Li449 Cbg133* Mt366 ] solitudinem Cbg133² Ed1953
17 congregatione ] cogitatione Cbg133, congregationibus Ed1953
18 nec ] ne Ed9153
19 se prestare - arbitrentur] inv. Ed1953
20 Hoc Bar484 La88 Li449 Ott199] Hec Cbg133
21 enim] ê Mt366
22 converterentur] convertentur Cbg133
23 occidebant] occidentes Mt366
marg.| {CIO16d1.4} CHRYSOSTOMUS. − Deinde consolationem inducit, dicens :
Numérotation du verset Io. 16,3 
Et hec omnia facient vobis quia non noverunt Patrem neque me.
marg.| Quasi dicat : Sufficit vobis in consolationem, propter me et Patrem hec pati.D i
i ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 77, Burgundionis versio, § 3, BnF, lat. 15284, f. 136ra: « 8 . Ita vestram opinabuntur occisionem ut rem piam et Deo placentem. Deinde mitigationem inducit rursus: Et hec facient quia non cognoverunt patrem neque me. 9. Sufficit vobis in consolationem propter me et Patrem hec pati».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 77 (al. 76), § 3, PG 59, 417.48-52  : «Οὕτω τὸν ὑμέτερον διώξουσι φόνον, ὡς πρᾶγμα εὐσεβὲς, καὶ τῷ Θεῷ ἀρέσκον. Εἶτα τὴν παραμυθίαν ἐπάγει πάλιν. Καὶ ταῦτα ποιήσουσιν, ὅτι οὐκ ἔγνωσαν τὸν Πατέρα, οὐδὲ ἐμέ. Ἀρκεῖ ὑμῖν εἰς παράκλησιν τὸ δι’ ἐμὲ καὶ τὸν Πατέρα ταῦτα πάσχειν».
<Non hab.>   Cordier, Catena in Io. 16:2, p. 390. [MM2024]
D ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ott199 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
marg.| {CIO16d1.5} AUGUSTINUS. 24 − Ne autem ignaros atque imparatos animos mala improvisa, quamvis cito transitura, turbarent. Hanc fuisse causam ut hec eis prenuntiaret ostendit subdens :
24 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,4 
Hec locutus sum vobis ut, cum25 venerit hora eorum, reminiscamini quia ego26* dixi vobis.
25 cum Bar484 La88 La88@ Li449 cum Weber] om. Li449@
26 ego La88 La88@ Li449 Li449@ cum Weber] om. Ed1953
marg.| Hora eorum , hora tenebrosa, hora nocturna. Sed nox Iudeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit.j E
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 93, § 4.25-35, CCSL 36, p. 561 : «Sed pro illis occisus colligebat eos; qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improuisa, quamuis cito transitura, turbarent, sed praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstrauit adiungens : Sed haec locutus sum uobis, ut cum uenerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi uobis. Hora eorum hora tenebrosa, hora nocturna. Sed in die mandauit Dominus misericordiam suam, et in nocte declarauit; quando nox Iudaeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscauit; et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit». [FG2018]
E ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
marg.| {CIO16d1.6} CHRYSOSTOMUS. 27*− [1] [b] Sed et propter aliam causam hoc 28 predixit, ut non dicerent quoniam non previdit futura. [a] Et hoc significat cum dicit reminiscamini quia ego dixi vobis . Et ut non possent dicere quoniam blandiens vobis29 ea que ad gratiam dicebat solum.
[2b] Cuius autem gratia hoc 30 a principio non dixit, [2a] ostendit subdens 31 * :
27 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
28 hoc] hec Mt366
29 vobis] nobis Mt366 Ed1953
30 hoc] hec Mt366
31 subdens] dicens Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,5 
Hec autem ab initio vobis non dixi quia vobiscum eram,
marg.| [d]quia scilicet in custodia mea eratis, et licitum erat interrogare quando volebatis, et super me totum prelium vertebatur. Unde superfluum erat32 hoc a principio vobis dicere, [c] non quia hec tunc non noveram propterea non dixi.F k l m n
k ¶Fons : [1] Chrysostomus , In Io., hom. 77, Burgundionis versio, § 3.11-13, BnF, lat. 15284, f. 136ra-b: «[a]  11 Letamini et exultate quoniam merces vestra multa est in celis. Hec locutus sum vobis ut cum venerit hora, reminiscamini horum, ut ab hiis et reliqua credibilia extimetis. 12 Non enim habebitis dicere quoniam blandiens vobis ea que ad gratiam dicebam solum [+ et Nigham (Harley ?)]. Non quoniam deceptionis erant que dicta sunt. Non enim utique qui futurus [futuris Nigham (Harley ?)] esset decipere et hec predixisset vobis que avertunt. [b] 13 Propterea igitur predixi ut non inopinata accidencia vos perturbent, sed et propter aliam causam ut non dicatis quoniam non previdit futura hec. 14 Mementote igitur quoniam ego dixi vobis. Etenim semper circumponebant formam persecutioni eorum perniciosam ut nocivos expellentes. 15 Sed non turbabat discipulos hec preaudientes, et scientes pro quibus patiebantur. Sufficiens enim erat causa eorum que fiebant eos erigere. Propterea eam ubique revolvit, dicens: Non cognoverunt me. 16 Et quoniam propter me facient et propter nomen meum et propter Patrem, et quoniam ego primus passus sum, et quoniam non iusta causa hoc audebunt. [...] ».
l <cuius fons> Chrysostomus , In Io., hom. 77 (al. 76), PG 59, 4  : « ».
m [2] Chrysostomus , In Io., hom. 78, Burgundionis versio, § 1.10-12, BnF, lat. 15284, f. 137rb4: «[a]Hec autem a principio non dixi vobis", ait. [b] Cuius autem gratia a principio non dixit? Ut non quis dicat quoniam ab hiis que multotiens contigerunt cogniciens hec dixit. Et quid utique umquam rem temptat Christus tantam habentem difficultatem? [c] 11 Noveram quidem, ait, que a principio et non propterea quia non noveram non dixi, [d] sed quia vobiscum eram. Et hoc humane rursus, ac si diceret. 12 Quia in cautela eratis et licitum erat interrogare quando volebatis, et super me prelium omne proiciebatur, superfluum erat dicere hoc [hec Nigham (Harley ?)] a principio».
<cuius fons>
  Chrysostomus , In Io., hom. 78 (al. 77), PG 59, 421.7-16  : « [a] Ταῦτα δὲ ἐξ ἀρχῆς οὐκ εἶπον ὑμῖν, φησί. ? [b] Τίνος δὲ ἕνεκεν ἐξ ἀρχῆς οὐκ εἶπεν; Ἵνα μή τις λέγῃ, ὅτι ἀπὸ τῶν πολλάκις συμβάντων στοχαζόμενος ἔλεγε. Καὶ τί δήποτε πράγματι ἐπιχειρεῖ τοσαύτην ἔχοντι δυσκολίαν; ? [c] ᾜδειν μὲν, φησὶν, αὐτὰ καὶ ἐξ ἀρχῆς, καὶ οὐ διὰ τὸ μὴ εἰδέναι οὐκ ἔλεγον·ἀλλ’ , [d] Ὅτι μεθ’ ὑμῶν ἤμην. Καὶ τοῦτο ἀνθρωπίνως πάλιν· ὡσανεὶ ἔλεγεν, Ὅτι ἐν ἀσφαλείᾳ ἦτε, καὶ ἐξὸν ἦν ἐρωτᾷν ὅτε ἐβούλεσθε, καὶ ἐπ’ ἐμὲ ὁ πόλεμος ἅπας ἀνεῤῥιπίζετο, καὶ περιττὸν ἦν εἰπεῖν ταῦτα ἐξ ἀρχῆς ».
n <Non hab.> Cordier, Catena in Io. 16:1-8, p. 390-391. [MM2024]
F ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
32 erat] om. Mt366
marg.| {CIO16d1.7} AUGUSTINUS. 33 − Sed alii tres evangeliste eum predixisse ista34 demonstrant, antequam ventum esset ad cenam, qua peracta, secundum Ioannem, ista locutus est. An forte hinc ista solvitur questio, quia et illi eum narrant proximum fuisse passioni cum hoc diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat. Sed Mattheus non solum imminente passione, verum et35* ab initio hec denuntiata esse commemorat. Quid sibi ergo vult quod hic dicit : Hec 36   * ab initio non dixi , nisi quia ea que hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos, et testimonium perhibiturus quando mala passuri sunt, hec eis ab initio non dixit, quando37* cum ipsis erat et eius presentia consolabantur? Abscessurus autem, oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem “caritate diffusa in cordibus suis”o verbum Dei cum fiducia predicarent.p G
o Rm. 5, 5.
p ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 94, § 1.6-25, § 2.4-7, CCSL 36, p. 561-562 : «[§ 1] Cum Dominus Iesus praedixisset discipulis suis persecutiones quas passuri fuerant post eius abscessum, subiunxit, atque ait : Haec autem uobis ab initio non dixi, quia uobiscum eram; nunc autem uado ad eum qui me misit . Vbi primum uidendum est, utrum eis futuras non praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant, antequam uentum esset ad coenam; qua peracta secundum Iohannem ista locutus est, ubi ait : Haec autem uobis ab initio non dixi, quia uobiscum eram. An forte hinc ista soluitur quaestio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, quia iam discessurus, iamque ad Patrem perrecturus haec dixit; et ideo etiam secundum illos evangelistas uerum est quod hic dictum est : Haec autem uobis ab initio non dixi. Sed quid agimus de fide evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non solum cum iam esset pascha cum discipulis coenaturus imminente passione, uerum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur apostoli, et ad opera diuina mittuntur? Quid sibi ergo uult quod hic ait : Haec autem uobis ab initio non dixi, quia uobiscum eram, nisi quia ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit uenturus ad eos et testimonium perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, haec ab initio eis non dixit, quia cum ipsis erat [§ 2] Consolator ergo ill uel aduocatus (utrumque enim interpretatur quod est graece paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius, et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat, quia eius praesentia consolabantur; abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse uenturum, per quem futurum erat ut caritate diffusa in cordibus suis uerbum Dei cum fiducia praedicarent, et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent, neque scandalizarentur cum inimici Iudaei absque synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se praestare Deo; quoniam caritas omnia tolerat, quae diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus sancti donum». [FG2018]
G ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {FG2023}* {MM2024}
33 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
34 ista] om. La88
35 et] etiam Ed1953
36 hec] + autem Ed1953
37 quando] quoniam Ed1953
marg.| {CIO16d1.8} CHRYSOSTOMUS. − Vel predixit quidem quoniam flagella patientur. Non autem quod mors eorum reputaretur ut Dei cultura quod maxime poterat eos attonitos facere. Vel quia illic ea que a gentibus debebant pati dixit. Hic autem et iudaica adiecit38*.H q r s t
q[sentence en cours de traitement ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 78, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 137ra sqq : «
r 78.1.13 An igitur tunc non dixit? Nonne duodecim uocans dixit: Ad duces et reges ducemini et flagellabunt uos in synagogis? Qualiter igitur dixit quoniam: A principio non dixi? 14 Quoniam flagella et abductiones presonuit, non tamen quoniam ita estimabitur mors eorum esse studiosa ut et culturam rem putent.
s 78.1.15 Hoc enim omnibus magis sufficiens erat eos attonitos facere si demum debebant ut impii et nociui iudicari.
t 78.1.16 Cum hiis autem et illud est dicere quoniam illic quidem ea que a gentibus debebant pati dixit. Hic autem et Iudaica adiecit cum ampliori superhabundancia, et quoniam in ianuis est edocuit.
<cuius fons> Chrysostomus , In Io., hom. 82.1.18, PG 59, 443  : « ».
H ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {MM2020}* {MM2024}
38 iudaica adiecit] que a Iudeis dicit Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,
 
marg.| {CIO16d2.1} CHRYSOSTOMUS. 39*u − Quia discipulos nondum perfectos tristitia impugnabat, eos Dominus increpando dirigit, dicens :
u [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 16, 5b-14 legitur Dominica 3 post octavam Pasche = 4 post Pascha; cf. Ordinarium OP 676 = Cist. 79 = Rom.]
39 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me : ‘Quo vadis?‘
marg.| Audientes enim quoniam"qui interficiet vos opinabitur se obsequium prestare Deo"v, ita ceciderunt ut nihil ei loquerentur.
Et ideo subditur :
v Cf. Io. 16, 2.
Numérotation du verset Io. 16,6 
Sed40 quia hec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
40 Sed] Et Bar484
marg.| Non parva autem et41* hec mitigatio, scire eos quoniam sciverat Dominus tristitie eorum superabundantiam, et propter desertionem eius, et propter mala que didicerant se passuros, et nesciebant si possent viriliter ferre.I
I ¶Codd. : Bar484 [416] La88 (232rb) Li449 (152ra) Ed1953 {FG2023} {MM2024}
41 et ] est Ed1953
marg.| {CIO16d2.2} AUGUSTINUS. 42 − Vel quia [b] superius interrogaverant43 eum quo esset iturus; et responderat se44 iturum quo ipsi tunc venire non possent. Nunc ita se promittit iturum ut nullus eorum quo vadat interroget; [a] et hoc est quod dicit : E t nemo ex vobis interrogat me  :   Quo vadis ? [c] Euntem enim in celum non verbis quesierunt, sed oculis deduxerunt. [e] Videbat autem Dominus quid sua verba in eorum cordibus agerent spiritualem quippe nondum interius habentes consolationem quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse, illo vera denuntiante, dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. [d] Unde sequitur :   Sed quia hec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum . [f] Noverat autem ille quid eis potius expediret quia visus interior ipse est melior, quo eos consolaturus erat Spiritus Sanctus.w J
Unde subdit :
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 94, § 3.1-9, CCSL 36, p. 563 : «[a] Nunc autem uado ad eum qui me misit; et nemo, inquit, ex uobis interrogat me : Quo uadis? Significat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri uisu corporis cernerent; nam [b] superius interrogauerant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum quo ipsi tunc uenire non possent. Nunc uero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo uadit interroget. Nubes enim suscepit eum quando adscendit ab eis; et [c] euntem in caelum non uerbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 94, § 4.1-13, CCSL 36, p. 563 : «[d] Sed quia haec locutus sum uobis, inquit, tristitia impleuit cor uestrum. [e] Videbat utique quod illa sua uerba in eorum cordibus agerent : spiritalem quippe nondum interius habentes consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo uidebant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum uera denuntiantem dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur adspectus. [f] Nouerat autem ille quid eis potius expediret, quia uisus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. Denique adiungit : Sed ego ueritatem dico uobis : expedit uobis ut ego uadam. Si enim non abiero, Paracletus non ueniet ad uos; si autem abiero, mittam eum ad uos, tamquam diceret : Expedit uobis ut haec forma serai auferatur a uobis; caro quidem factum Verbum habito in uobis, sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit uobis ut ego uadam. Si enim non abiero, Paracletus non ueniet ad uos». [FG2018]
J ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
42 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
43 interrogaverant] –runt Li449
44 se] eis eum Li449
Numérotation du verset Io. 16,7 
Sed ego veritatem dico vobis : Expedit vobis ut ego vadam.
marg.| {CIO16d2.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.77} − Quasi dicat : Et si millies contristemini, oportet vos audire, quia me recedere vobis confert. quid autem conferat, ostendit subdens :K
K ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos.
marg.| {CIO16d2.4} AUGUSTINUS. De 45 Trinitate. − Hec autem dixit non propter inequalitatem verbi Dei et Spiritus Sancti; sed tamquam impedimento esset presentia Filii hominis apud eos quominus veniret ille qui minor non esset quia non semetipsum exinanivit sicut Filius « formam servi accipiens »x. Oportebat ergo ut auferretur ab eorum oculis forma servi, quam intuentes hoc solum Christum esse46 putabant quod videbant.y L
Unde sequitur :
x Phil. 2, 7.
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De trinitate, lib. 15, c. 8, CCSL 50, lin. 161 : «Hoc autem dixit non propter inaequalitatem uerbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus ueniret ille qui minor non esset quia non semetipsum exinaniuit sicut filius formam serui accipiens. oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma serui quam intuentes hoc solum esse christum putabant quod uidebant ». [MM2022]
L ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
45 De] primo praem. mg. Li449
46 Christum esse] inv. Li449
Si autem abiero, mittam eum ad vos.
marg.| {CIO16d2.5} AUGUSTINUS. 47 − Numquid autem hic positus, eum non poterat mittere quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse; immo vero a quo scimus eum numquam separabilem fuisse quid est ergo : Si non abiero, paraclitus non veniet ad vos , nisi non potestis capere Spiritum quamdiu secundum carnem nosse persistitis48 Christum? Christo49 autem discedente corporaliter, non solum Spiritus Sanctus, sed et Pater et Filius illis affuit spiritualiter.z M
z ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 94, § 4.25-33, § 5.1-2, CCSL 36, p. 563-564 : «[§ 4] Numquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat, et sic uenerat a Patre, ut non maneret in Patre. Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum uenisse atque mansisse; immo uero a quo scimus eum numquam separabilem fuisse? Quid est ergo : Si non abiero, Paracletus non ueniet ad uos, nisi : non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse Christum? Vnde ille qui iam acceperat Spiritum : Etsi noueramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum carnem nouit, qui Verbum carnem factum spiritaliter nouit. Hoc nimirum significare uoluit magister bonus dicendo : Si enim non abiero, Paracletus non ueniet ad uos; si autem abiero, mittam eum ad uos. [§ 5] Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritaliter». [FG2018]
M ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
47 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953 , super Ioannem mg. Li449
48 persistitis] persistis Li449
49 Christo] Christus cagogr. Li449
marg.| {CIO16d2.6} GREGORIUS. Octavo Moralium. 50 − Ac si aperte diceret : Si ab intentionis vestre oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorem51* spiritum non perduco.N aa
aa ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 8, § 24, CCSL 143, lin. 13 sqq. : «Ac si aperte diceret : si ab intentionis uestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum uos inuisibilem per consolatorem spiritum non perduco». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 43, PL 73, 1259.5 [MM2020]
N ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
50 Octavo] om. Ed1953
51 consolatorem] consolatorium Ed1953
marg.| {CIO16d2.7} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Hanc autem habitudinem Spiritus Sanctus paraclitus attulit, ut, ab oculis carnis servi forma52* remota, quam53 de virginis utero accepit, in ipsa Dei forma, in qua patri equalis, etiam cum in carne dignatus est apparere, permansit, purgata mentis acie ostenderetur.O ab
ab ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 143 (De verbis Domini 60), c. 3, PL 38, 662 : «Hanc beatitudinem spiritus sanctus paracletus attulit, ut ab oculis carnis serui forma remota, quam de uirginis utero accepit, in ipsam dei formam, in qua patri aequalis etiam cum in carne apparere dignatus est permansit, purgata mentis acies tenderetur: ut eodem spiritu repletus apostolus diceret, et si noueramus christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus». [MM2022]
O ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
52 ser. for.] inv. Ed1953
53 quam] iter. Li449
marg.| {CIO16d2.8} CHRYSOSTOMUS.{hom.77}. − Quid54 autem hic dicunt qui non convenientem de Spiritu sancto habent opinionem numquid expedit Dominatorem55 abire, et servum accedere que autem sit utilitas advenientis spiritus, ostendit cum subditur :P
P ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
54 Quid] Quia Li449
55 Dominatorem] donatorem Li449
Numérotation du verset Io. 16,8 
Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et56 de iustitia et de iudicio.
56 et Weber] om. Li449@ #Li449
marg.| {CIO16d2.9} AUGUSTINUS. 57 − Numquid autem Christus non arguit mundum. An forte quia Christus in Iudeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse? Spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum . Sed quis audeat dicere quod per58 discipulos Christi arguat   mundum Spiritus Sanctus, et non arguat Christus, cum clamet Apostolusac : « An experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus? » Quos itaque arguit Spiritus Sanctus, utique59 et Christus. Sed dixit : I  lle arguet mundum , quasi dicat60 : Ille diffundet in cordibus vestris caritatemad; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Exponit deinde quid dixerit, dicens :
ac 2Cor. 13, 3.
ad Cf. Rm. 5, 5.
57 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
58 per] om. Li449
59 utique] arguit praem. Li449
60 quasi dicat] tamquam diceret Li449
Numérotation du verset Io. 16,9 
De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
marg.| Hoc enim peccatum61 solum pre ceteris posuit, quia hoc manente cetera detinentur, et hoc discedente cetera dimittuntur.ae Q
ae ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 95, § 1.3-34, § 2.1-5, CCSL 36, p. 564-565 : «[§ 1] Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum, Cum uenerit, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait : Si non uenissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo? Sed ne quis forte dicat hoc ad Iudaeos proprie pertinere, non ad mundum, nonne ait alio loco : Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret? Numquid non arguit de iustitia, ubi ait : Pater iuste, mundus te non cognouit? Numquid non arguit de iudicio, ubi se ait sinistris esse dicturum : Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius? Et multa alia reperiuntur in sancto evangelio, ubi de his Christus arguit mundum. Quid est ergo quod tamquam proprie tribuit hoc Spiritu sancto? An forte, quia Christus in Iudaeorum tantum gente locutus est, mundum non uidetur arguisse, ut ille intellegatur argui qui audit arguentem? Spiritus autem sanctus in discipulis eius toto orbe diffusis, non unam gentem intellegitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait adscensurus in caelum : Non est uestrum scire tempora uel momenta, quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem Spiritus sancti superuenientis in uos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et in Samaria, et usque in fines terrae. Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus, et non arguat ipse Christus, cum clamet apostolus : An uultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus? Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit itaque et Christus. Sed quantum mihi uidetur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat caritas in cordibus eorum, quae foras mittit timorem, quo impediri possent ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent, propterea dixit : Ille arguet mundum, tamquam diceret : Ille diffundet in cordibus uestris caritatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia opera esse Trinitatis, sed singillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, uerum etiam sine confusione et unitas intellegatur et Trinitas. [§ 2] Exponit deinde quid dixerit de peccato, et de iustitia et de iudicio. De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Hoc enim peccatum quasi solum sit, prae ceteris posuit, quia hoc manente cetera detinentur, et hoc discedente cetera remittuntur». [FG2018]
Q ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
61 peccatum] quasi + Li449
marg.| {CIO16d2.10} AUGUSTINUS. De verbis Domini. − Sed multum interest utrum quisque credat ipsum esse Christum et utrum credat in Christum. Nam ipsum esse Christum et demones crediderunt. Ille vero credit in Christum qui et sperat in Christum et diligit Christum.af R
af ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones, sermo 144 (De verbis Domini 61), c. 2, PL 38, 788 : «De peccato igitur arguuntur infideles, id est, dilectores mundi: nam ipsi significantur mundi nomine. Cum enim dicitur, Arguet mundum de peccato; non alio quam quod non crediderunt in Christum. Hoc denique peccatum si non sit, nulla peccata remanebunt, quia justo ex fide vivente cuncta solvuntur. Sed multum interest, utrum quisque credat ipsum Christum, et utrum credat in Christum. Nam ipsum esse Christum et daemones crediderunt, nec tamen in Christum daemones crediderunt. Ille enim credit in Christum, qui et sperat in Christum et diligit Christum». [MM2020]
R ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d2.11} AUGUSTINUS . Super Ioannem. 62* − [a] Arguitur ergo mundus de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de iustitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est vituperatio.
62Super Li449 ] In Ed1953
Unde sequitur63
Numérotation du verset Io. 16,10 
De iustitia vero, quia ad Patrem vado.
marg.| Et quoniam ista vox infidelium esse consuevit quomodo credimus quod non videmus? Ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri : Quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me . “Beati enim qui non vident et credunt”ag . Nam et qui viderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum quia credebant quod videbant, id est Filium hominis; sed quia credebant quod non videbant, id est Filium Dei. Cum vero et ipsa forma servi subtracta eorum esset aspectibus, tunc ex omni parte impletum est « Iustus ex fide vivit »ah . [c] Erit itaque vestra64 iustitia, de qua mundus arguetur65, quoniam in me, quem non videbitis, credetis; et quandoque66 me videbitis quoniam tunc sicut67 ero videbitis me, non quod sum vobiscum modo id est 68 non videbitis mortalem, sed sempiternum; [b] dicendo enim : I  am non videbitis me , velut numquam eos de cetero visuros Christum prenuntiavit.ai S
ag Cf. Io. 20, 29.
ah Rm. 1, 17.
ai ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 95, § 2.22-47, CCSL 36, p. 566 : «Arguitur itaque de peccato, quia in Christum non credit; et arguitur de iustitia eorum qui credunt. Ipsa quippe fidelium comparatio, infidelium est uituperatio. Hoc et ipsa expositio satis indicat. Volens enim aperire quid dixerit : De iustitia uero, inquit, quia ad Patrem uado, et iam non uidebitis me. Non ait : Et iam non uidebunt me, de quibus dixerat : quia non crediderunt in me. Sed peccatum quid uocaret exponens, de illis locutus est dicens : quia non crediderunt in me; exponens autem quam diceret iustitiam, de qua mundus arguitur, ad ipsos quibus loquebatur.se conuertit, atque ait : Quia ad Patrem uado, et iam non uidebitis me. Quapropter mundus de peccato quidem suo, de iustitia uero arguitur aliena, sicut arguuntur de lumine tenebrae : Omnia enim quae arguuntur, ait apostolus, a lumine manifestantur. Quantum enim malum sit eorum qui non credunt, non solum per seipsum, uerum etiam ex bono potest eorum apparere qui credunt. Et quoniam ista uox infidelium esse consueuit : Quomodo credimus quod non uidemus? ideo credentium iustitiam sic oportuit definiri : Quia ad Patrem uado, et iam non uidebitis me.Beati enim qui non uident, et credunt. Nam et qui uiderunt Christum, non in eo laudata est fides eorum, quia credebant quod uidebant, id est Filium hominis, sed quia credebant, quod non uidebant, id est Filium Dei. Cum uero et ipsa forma serui subtracta eorum esset adspectibus, tum uero ex omni parte impletum est : Iustus ex fide uiuit. Est enim fides, sicut in epistola quae ad Hebraeos est definitur, sperantium substantia, conuictio rerum quae non uidentur».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 95, § 3.4-29, CCSL 36, p. 567 : «Sed quid est : Iam non uidebitis me? Non enim ait : Ad Patrem uado, et non uidebitis me; ut temporis interuallum quo non uidebitur, significasse intellegeretur, siue breue, siue longum, tamen utique terminatum; [b] sed dicendo : Iam non uidebitis me, uelut numquam eos de cetero uisuros Christum, ueritas praenuntiauit. [...] [c] Erit itaque, inquit, uestra iustitia, qua mundus arguetur; quia uado ad Patrem, et iam non uidebitis me, quoniam in eum quem non uidebitis credetis in me; et quando me uidebitis, quod tunc ero, non uidebitis me quod sum uobiscum modo; non uidebitis humilem, sed excelsum; non uidebitis mortalem, sed sempiternum; non uidebitis iudicandum, sed iudicaturum; et de hac fide uestra, id est iustitia uestra, arguet Spiritus sanctus incredulum mundum». [FG2018]
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
64 vestra] nostra Li449
65 arguetur] arguitur Li449
66 quandoque] quando Li449
67 quoniam tunc sicut] quod tunc Li449
68 id est] om. Li449
marg.| {CIO16d2.12} AUGUSTINUS . De verbis Domini. {serm.61} . − Vel aliter. Illi non crediderunt ipse ad Patrem vadit. illorum ergo peccatum, ipsius autem iustitia. quod enim a Patre ad nos venit, misericordia est; iustitia vero quod ad Patrem vadit; secundum illud Apostoliaj : « Propter quod et Deus exaltavit illum ». Sed si solus vadit ad Patrem, quid nobis prodest? An ideo solus, quia Christus unus est cum omnibus membris suis, tamquam caput cum corpore suo? Arguitur ergo mundus de peccato69 in eis qui non credunt in Christum, et de iustitia in eis qui resurgunt in membris Christi.
Sequitur :
aj Phil. 2, 9.
69 peccato] suo + Li449
Numérotation du verset Io. 16,11 
De iudicio autem quia princeps mundi huius iam iudicatus est,
marg.| id est diabolus princeps iniquorum, qui corde non habitant nisi in hoc mundo quem diligunt. Hoc autem ipso quo foris missus est, iudicatus est; et de hoc iudicio mundus arguitur quia frustra de diabolo queritur qui non vult credere in Christum, quem iudicatum, id est foras missum, et propter nostram exercitationem forinsecus expugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres et pueri et puelle martyres vicerunt.T
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d2.13} AUGUSTINUS. 70 − Vel iudicatus est quoniam iudicio ignis eterni irrevocabiliter destinatus est; et de hoc iudicio mundus arguitur, quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbum atque impium imitatur. Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis sue, quo peccata omnia detinentur; transeant in numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum quos71 iustificatos non imitantur. Caveant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur.U ak
ak ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 95, § 4.22-35, CCSL 36, p. 568 : «Princeps ergo mundi huius, hoc est princeps tenebrarum harum, id est infidelium, de quibus eruitur mundus, quibus dicitur : Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino; princeps mundi huius de quo alibi dicit : Nunc princeps mundi huius missus est foras, utique iudicatus est; quoniam iudicio ignis aeterni irreuocabiliter destinatus est. Et de hoc itaque iudicio quo princeps iudicatus est mundi, arguitur a Spiritu sancto mundus; quoniam cum suo principe iudicatur, quem superbus atque impius imitatur. Si enim Deus, sicut dicit apostolus Petrus, peccantibus angelis non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos seruari, quomodo non a Spiritu sancto de hoc iudicio mundus arguitur, quando in Spiritu sancto haec loquitur apostolus? Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccata omnia detinentur; transeant in numerum fidelium, ne arguantur de iustitia eorum, quos iustificatos non imitantur; caueant futurum iudicium, ne cum mundi principe iudicentur, quem iudicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum». [FG2018]
U ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
70 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953 , super Ioannes mg. Li449
71 quos] quod Li449
marg.| {CIO16d2.14} CHRYSOSTOMUS . 72*{hom.77} . − Vel aliter. Arguet mundum de peccato id est omnem eorum excusationem abscindet73, et ostendet eos sine venia74 peccasse, non credentes in me, dum75 videbunt Spiritus Sancti donationem ineffabilem invocato me fieri.V
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
72 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
73 abscindet] abscidet Li449
74 sine venia] om. Li449
75 dum] cum Li449
marg.| {CIO16d2.15} AUGUSTINUS. De questionibus Veteris et Novi Testamenti. 76 − [b] Hoc etiam modo Spiritus Sanctus de peccato arguit mundum, quia in nomine salvatoris, qui reprobatus est a mundo, virtutes operatus est. [a] Salvator autem, servata iustitia, non trepidavit reverti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est probavit se inde venisse. W al
Unde sequitur :
al ¶Fons : <revera> Ambrosiaster, Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, qu. 89, § 1-2, CSEL 50, p. 149.19-150.17 = PL 35, 2281 : «[a] Saluator autem seruata iustitia non trepidauit reuerti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est, probauit se inde uenisse, quia nemo [+ inquit PL] ascendit ad deum, nisi qui descendit a deo. uidentes ergo potestates ascendere eum confusae sunt, uidentes uerum esse quod uelut falsum spreuerant. [...] [b] Hoc modo spiritus sanctus arguit mundum, quia in nomine saluatoris, qui reprobatus est a mundo, omnium curationum uirtutes operatus est». [FG2017]
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2017} {MM2017}
76 Veteris et Novi] scrips., inv. Li449 Ed1953
Et de iustitia, quia ad Patrem vado.
marg.| {CIO16d2.16} CHRYSOSTOMUS.{hom.77}. − Id est ire ad Patrem erit argumentum quod irreprehensibilem agebam vitam, ut non possint adhuc dicere, quoniam « hic homo peccator est et non est ex Deo »am . Rursus quoniam expugnavi77 adversarium (nequaquam autem peccator existens expugnasset), non possunt dicere quod demonium habeo, et quod seductor sum. Quoniam autem condemnatus est propter me, scient quod conculcabunt eum postea; et78 resurrectionem meam manifeste scient. Non enim me valuit detinere.X
am Io. 9, 24.
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2017} {MM2017}
77 expugnavi Ed1953 ] expugnavit Li449
78 et] + quod Li449
marg.| {CIO16d2.17} AUGUSTINUS. De questionibus Veteris et Novi Testamenti. 79 − Videntes80 demones animas de inferis ire ad celos, cognoverunt iudicatum81 esse principem huius mundi, ut reus factus in causa salvatoris, que tenebat iure82 amitteret. Hec quidem ascendente salvatore visa sunt, sed superveniente in discipulis83 Spiritu sancto, palam aperteque manifestata sunt.Y an
an ¶Fons : <revera> Ambrosiaster, Quaestiones Veteris et Novi Testamenti, qu. 89, § 1-2, CSEL 50, p. 150.4-10; PL 35, 2281 : «Videntes enim animas de inferis ire in caelos cognouerunt adiudicatum esse principem huius mundi, ut reus factus in causa saluatoris quae tenebat amitteret. Haec quidem ascendente saluatore uisa sunt, sed superueniente in discipulos spiritu sancto palam aperte que manifestata sunt». [FG2017]
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2017} {MM2017}
79 Veteris et Novi] scrips., inv. Li449 Ed1953 Testamenti] om. Li449
80 Videntes] + etiam Li449
81 iudicatum Ed1953 ] adiudicatum Li449
82 iure Ed1953] om. Li449
83 discipulis Ed1953 ] discipulos Li449
Numérotation du verset Io. 16,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 16, 5b-14 legitur Dominica 3 post octavam Pasche = 4 post Pascha; cf. Ordinarium OP 676 = Cist. 79 = Rom.]
marg.| {CIO16d3.1} THEOPHYLACTUS. − Quia supra dixerat Dominus expedit vobis ut ego vadam, iam hoc amplificat dicens : Z ao
ao ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 213 A 7-9. [CGC2014]
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2017} {MM2017}
Numérotation du verset Io. 16,12 
Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo.
marg.| {CIO16d3.2} AUGUSTINUS . 84* − [h] Omnes heretici audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, hic 85*, occasione evangelice sententie, colorare conantur; quasi hec ipsa sint que tunc discipuli portare non poterant et ea docuerit Spiritus Sanctus, que palam docere atque predicare spiritus erubescit immundus. [e] Sed alia sunt mala que portare non potest qualiscumque pudor humanus et alia sunt bona que portare non potest parvus sensus humanus : ista sunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universis. [a] Quis autem nostrum86 audeat eorum se dicere iam capacem que illi capere non valebant? Ac per hoc nec a me expetenda sunt ut dicantur. Sed dixerit 87* aliquis : sic multi possunt88 quod tunc non poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc non poterat Petrus, presertim iam misso Spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus. [b] Sed numquid ideo scimus que sunt que dicere voluit? [c] Absurdissime enim mihi videtur dici, tunc non potuisse portare discipulos que de altissimis rebus invenimus in apostolicis litteris que postmodum scripte89 sunt, nec ea Dominum dixisse narratur. Perversarum quidem sectarum homines ferre non possunt quod in Scripturis sanctis de fide catholica reperitur, sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum vanitates. Quid enim est ferre non posse, nisi equo animo non habere? Quis autem fidelis vel etiam90 catechumenus, antequam Spiritum sanctum baptizatus accipiat, non equo animo legit atque audit, etiam si non intelligit ea que post ascensionem Domini scripta sunt? [i] Dicet autem aliquis : Nihil ne spirituales viri habent in doctrina quod carnalibus taceant et spiritualibus eloquantur? [j] Nulla quidem necessitas est ut aliqua secreta doctrine taceantur fidelibus parvulis, seorsum dicenda maioribus. [k] Sed spirituales spiritualia carnalibus non omni modo91* taceant propter catholicam fidem, que omnibus predicanda est, nec tamen sic edisserant ut volentes ea perducere92 ad intelligentiam non capacium93, facilius fastidire faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem. [f] Non ergo in his Domini verbis nescio que secreta suscipimus que cum dici a docente possint, portari a discente non possint. Sed ea ipsa que in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia dicimus, si vellet nobis Christus dicere sicut ea dicit angelis suis, quinam homines portare possent, etiam si iam94* essent spirituales, quales adhuc apostoli non erant? Nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso creatore. Et quis eum tacet? [d] Quis autem, vivens in hoc corpore, posset omnem cognoscere veritatem, cum dicat Apostolusap : « Ex parte scimus »? Sed quia per Spiritum sanctum fit ut ad ipsam quoque plenitudinem veniamus, de qua idem dicit Apostolusaq : « Tunc autem facie ad faciem » non quod est in hac tantum vita Dominus nobis promisit dicens :
ap 1Cor. 13, 9.
aq 1Cor. 13, 12.
84 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
85 hic Li449 ] hac Ed1953
86 nostrum] vestrum Li449
87 dixerit Li449 ] dicet Ed1953
88 possunt] audire + Li449
89 scripte] scripta Li449
90 etiam 1953] et Li449
91 omni modo Li449 ] omnino Ed1953
92 perducere Ed1953 ] percipere Li449
93 capacium Ed1953 ] capacibus cacogr. Li449
94 iam Li449] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,13 
Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
marg.| V el :   deducet vos in omnem veritatem. [g] Quo verbo intelligimus eius nobis plenitudinem in vita alia reservari. Ipse autem Spiritus Sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritualia, et in eorum cordibus desiderium maius accendit95.AA ar
ar ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 96, § 1.12-43, CCSL 36, p. 568-569 : «Sed quis nostrum audeat eorum se dicere iam capacem, quae illi capere non ualebant? Ac per hoc nec a me exspectanda sunt ut dicantur, quae forte non caperem, si mihi ab alio dicerentur, nec uos ea portare possetis, etiamsi ego tantus essem, ut a me ista quae uobis altiora sunt audiretis. [...] Si apostoli nondum poterant, multo minus uos potestis; quia forte sic multi possunt audire, quod tunc nondum poterat Petrus, sicut multi possunt martyrio coronari, quod tunc nondum poterat Petrus; praesertim iam misso Spiritu sancto, qui tunc nondum erat missus, de quo continuo subiunxit, atque ait :   Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem ; sic utique demonstrans illos ideo quae habebat dicere, portare non posse, quia nondum ad eos uenerat Spiritus sanctus». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 96, § 2.3-4, CCSL 36, p. 569 : «Ecce concedamus ut ita sit, multos ea modo portare posse iam misso Spiritu sancto, quae tunc eo nondum misso non poterant portare discipuli; numquid ideo scimus quae sint quae dicere noluit, quae tunc sciremus si ab eo dicta legeremus uel audiremus? Aliud est enim scire utrum a nobis uel a uobis portari possint; aliud autem scire quae sint, siue portari possint, siue non possint». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 96, § 3.1-28, CCSL 36, p. 570 -571 : «Sed id quoque mihi uidetur absurdissime dici, ea tunc non potuisse portare discipulos, quae de inuisibilibus et altissimis rebus inuenimus in apostolicis litteris, quae postmodum scriptae sunt, nec ea Dominum quando cum illis uisibiliter erat, dixisse narratur [...] et ceteri omnes peruersarum ac diuersarum sectarum homines, utique ferre non possunt, quidquid in scripturis sanctis et in fide catholica reperitur, quod contra eorum proferatur errores, sicut nos ferre non possumus sacrilegas eorum uanitates et insanias mendaces. Quid est enim ferre non posse, nisi aequo animo non habere? Sed omnia quae post adscensionem Domini canonica ueritate atque auctoritate conscripta sunt, quis fidelis uel etiam catechumenus, antequam Spiritum sanctum baptizatus accipiat, non aequo animo legit atque audit, etiamsi nondum sicut oportet intellegit? Quomodo ergo aliquid eorum quae post adscensionem Domini scripta sunt, non possent ferre discipuli, etiam nondum sibi misso Spiritu sancto, cum omnia nunc ferrant catechumeni nondum accepto Spiritu sancto?». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 96, § 4.34-44, CCSL 36, p. 571-572 : «Proinde quod ait : Docebit uos omnem ueritatem, uel : deducet uos in omni ueritate, non arbitrer in hac uita in cuiusquam mente posse compleri; (quis enim uiuens in hoc corpore quod corrumpitur et aggrauat animam, possit omnem cognoscere ueritatem; cum dicat apostolus : Ex parte scimus) sed quia per Spiritum sanctum fit, unde nunc pignus accepimus, ut ad ipsam quoque plenitudinem ueniamus, de qua idem dicit apostolus : Tunc autem facie ad faciem; et : Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum; non quod in hac uita scit totum, quod usque ad illam perfectionem futurum nobis Dominus promisit per caritatem Spiritus, dicens : Docebit uos omnem ueritatem, uel : deducet uos in omni ueritate». [e]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 96, § 5.9-13, CCSL 36, p. 572 : «Alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest paruus sensus humanus : ista fiunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus uniuersis; hoc impura carne committitur, illud pura mente uix cernitur». [f]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 97, § 1.18-29, CCSL 36, p. 573 : «Non ut in his domini uerbis nescio quae secreta nimis abdita suspicemur, quae cum dici a docente possint, portari a discente non possint; sed ea ipsa quae in doctrina religionis in quorumlibet hominum notitia legimus et scribimus, audimus et dicimus, si uellet eo modo nobis christus dicere, sicut ea dicit angelis sanctis in seipso unigenito patris uerbo, patri que coaeterno, quinam portare homines possent, etiam si iam essent spiritales, quales adhuc apostoli non fuerunt, quando ista eis dominus loquebatur, quales que postea ueniente sancto spiritu facti sunt? nam utique quidquid de creatura sciri potest, minus est ipso creatore, qui summus et uerus et immutabilis est deus. et quis eum tacet? ubi non a legentibus, disputantibus, quaerentibus, respondentibus, laudantibus, cantantibus, quoquomodo sermocinantibus, postremo ab ipsis etiam blasphemantibus nominatur?» [g]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 97, § 2-8, CCSL 36, p. 572-573 : «Spiritus sanctus quem promisit Dominus se discipulis suis esse missurum, qui eos doceret omnem ueritatem, quam tunc quando cum eis loquebatur, portare non poterant (de quo Spiritu sancto, sicut dicit apostolus, nunc pignus accepimus, quo uerbo intellegeremus eius plenitudinem nobis in uita alia reseruari), ipse ergo Spiritus sanctus et nunc docet fideles, quanta quisque potest capere spiritalia, et eorum pectora desiderio maiore succendit, si quisque in ea caritate proficiat, qua et diligat cognita, et cognoscenda desideret, ita ut ea quoque ipsa quae nunc quomodocumque cognoscit». [h]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 97, § 3.15-23, CCSL 36, p. 574-575 : «Omnes autem insipientissimi haeretici, qui se christianos uocari uolunt, audacias figmentorum suorum, quas maxime exhorret sensus humanus, occasione evangelicae sententiae colorare conantur, ubi Dominus ait : Adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo, quasi haec ipsa sint quae tunc discipuli portare non poterant, et ea docuerit Spiritus sanctus, quae palam docere atque praedicare, quantalibet feratur audacia, spiritus erubescit immundus». [i]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 97, § 5.1-2, CCSL 36, p. 575 : «Dicet aliquis : nihil ne spiritales uiri habent in doctrina, quod carnalibus taceant, et spiritalibus eloquantur?». [j]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 98, § 3.4-6, CCSL 36, p. 577 : «Hoc igitur primitus cognito, quod ea ipsa quae simul audiunt spiritales atque carnales, pro suo quique modulo capiunt : illi ut paruuli, isti ut maiores, illi ut lactis alimentum, isti ut cibi solidamentum, nulla uidetur esse necessitas, ut aliqua secreta doctrinae taceantur, et abscondantur fidelibus paruulis, seorsum dicenda maioribus. hoc est intellegentioribus; et hoc ideo faciendum putetur, quia dixit apostolus : Non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus». [k]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 98, § 5.5-10, CCSL 36, p. 579 : «Ex quo fit ut spiritales ista carnalibus non omnimodo taceant, propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est, nec tamen sic disserant, ut uolentes ea perducere ad intellegentiam non capacem [sic Chantilly, ms. 121 (607) f. 169rb 13] facilius fastidiri faciant in ueritate sermonem, quam in sermone percipi ueritatem». [FG2018]
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
95 accendit] ascendit Li449
marg.| {CIO16d3.3} DIDYMUS. − Vel hoc dicit quia 96* auditores verborum eius nondum fuerant omnia consecuti que postea pro nomine eius suff<ice>re 97* poterant sed 98 aliqua tradens eis, illa que maiora erant, in posterum distulit; que tunc non poterant, nisi primitus in capite nostro magisterium et forma crucis preiret. Adhuc etiam typo legis, et umbre et imaginibus servientes99 non poterant veritatem, cuius umbram lex portabat, inspicere. Cum autem venerit ille 100*  spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem sua doctrina et institutione, vos transferens a morte littere ad spiritum vivificantem, in quo solo omnis Scripture veritas posita est101.AB as
as ¶Fons : Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 33, PL 23, 132B-C  : «Ex his enim sacramentorum verbis edocemur, quod cum multa docuisset discipulos suos Iesus, dixerit : Adhuc habeo plurima dicere vobis, quia verbum istud, adhuc multa habeo dicere vobis, non ad novos quoslibet, et penitus Dei gratia vacuos dirigitur : sed ad eos qui auditores verborum eius, necdum fuerant omnia consecuti. Quaecumque enim sufficere poterant, tradens eis, in futurum tempus reliqua distulit : quae sine disciplina Spiritus sancti scire non poterant : quia ante adventum dominicae passionis non erat datus hominibus Spiritus sanctus, Evangelista dicente : Non enim erat cuiquam Spiritus datus, quia Iesus necdum erat glorificatus (Io. 7, 39) . Glorificari dicens Iesum, mortem gustare pro cunctis. [132C] Itaque post resurrectionem apparens discipulis suis, et insufflans in faciem eorum : Accipite, inquit, Spiritum sanctum (Io. 20, 22) . Et rursum : Accipietis virtutem Spiritus sancti venientis super vos (Act. 1, 8) . Quo veniente in corda credentium, implentur sermonibus sapientiae et scientiae, et sic spirituales effecti, suscipiunt Spiritus sancti disciplinam, quae possit eos deducere in omnem veritatem. Necdum enim instante [Forte instabat] hora in qua oportebat eos Spiritu sancto repleri, tunc quando dixit ad eos, Adhuc multa habeo vobis dicere, consequenter addidit, sed non potestis ea portare modo (Io. 16, 12) . Adhuc enim typo legis, et umbrae, et imaginibus servientes, non poterant veritatem (cuius umbram lex portabat) inspicere, unde nec spiritualia sustinere. [132D] Cum autem, ait, venerit ille, hoc est, paracletus Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem, sua doctrina, et institutione vos transferens a morte litterae, ad spiritum vivificantem, in quo solo omnis Scripturae veritas posita est». [MM2019]
AB ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
96 quia] quod Ed1470 Ed1953
97 sufficere] restit., suff’re La88 Li449 , suffere Mt366 Ed1470 Ed1953
98 sed] si Ed1470
99 servientes] servientibus Ed1470
100 ille] om. Ed1470 Ed1953
101 posita est] inv. Li449
marg.| {CIO16d3.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.77} . − Quia ergo dixerat nunc non potestis portare, tunc autem poteritis; et quoniam Spiritus Sanctus ducet vos in omnem veritatem, ne hoc audientes, maiorem Spiritum sanctum existiment, subiungit :AC
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Non enim loquetur a semetipso sed quecumque audiet loquetur.
marg.| {CIO16d3.5} AUGUSTINUS . 102* − [a] Simile est hoc ei quod de seipso dixitat « Non possum a me ipso103 facere quidquam, sed sicut audio, iudico »; sed illud secundum hominem posse accipi dicimus. [b] Cum igitur Spiritus Sanctus nulla susceptione cuiusquam creature creatura sit factus, quomodo de illo hoc intelligendum est. [c] Sic itaque debemus accipere, ut intelligamus non eum esse a se ipso104 : nam Filius de Patre natus est, et Spiritus Sanctus de Patre procedit. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est disserere, et temerarium definire. Audire autem illi scire est, scire vero esse. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit; a quo illi est essentia, ab illo scientia, ab illo igitur audientia. [d] Semper itaque audit Spiritus Sanctus, quia semper scit. Ab illo ergo audivit, audit et audiet a quo est.au AD
at Io. 5, 30.
au ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 99, § 1.12-43, CCSL 36, p. 581-582 : «Simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit : Non possum a me facere quidquam : sicut audio, iudico. Sed illud cum exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus, ut obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem crucis, praenuntiasse Filius uideretur, et in iudicio futuram, quo uiuos et mortuos iudicabit; quia hoc per id facturus est quod filius hominis est». [b]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 99, § 2.24-27, CCSL 36, p. 583 : «Cum igitur Spiritus sanctus nulla susceptione hominis sit homo factus, nulla susceptione angeli sit angelus factus, nulla susceptione cuiusquam creaturae creatura sit factus, quomodo de illo intellegendum est quod Dominus ait : Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Ardua quaestio, nimis ardua». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 99, § 4.29-49, CCSL 36, p. 584-585 : «Sic itaque debemus accipere quod de Spiritu sancto dictum est : Non enim loquetur a semetipso , sed quaecumque audiet, loquetur , ut intellegamus non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus sanctus de Patre procedit. Pater autem nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae; nam et Filius ei de quo natus est, et Spiritus sanctus ei de quo procedit, aequalis est. Quid autem illic intersit inter procedere et nasci, et longum est quaerendo disserere, et temerarium cum disserueris definire; quia hoc et menti utcumque comprehendere, et si quid forte mens inde comprehenderit, linguae difficillimum est explicare, quantuslibet praesit doctor, quantuslibet adsit auditor. Non ergo loquetur a semetipso, quia non est a semetipso. Sed quaecumque audiet, loquetur; ab illo audiet a quo procedit. Audire illi scire est; scire uero esse, sicut superius disputatum est. Quia ergo non est a semetipso, sed ab illo a quo procedit, a quo illi est essentia, ab illo scientia; ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 99, § 5.22-26, CCSL 36, p. 585 : «Semper itaque audit Spiritus sanctus, quia semper scit; ergo et sciuit, et scit, et sciet; ac per hoc et audiuit, et audit, et audiet; quia sicut iam diximus, hoc est illi audire quod scire, et scire illi hoc est quod esse. Ab illo igitur audiuit, audit, et audiet a quo est; ab illo est a quo procedit». [FG2018]
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
102 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
103 ipso] om. Li449
104 se ipso] semetipso Li449
marg.| {CIO16d3.6} DIDYMUS. − [1] Ait ergo : non loquetur a semetipso . Hoc est non sine me et sine meo et Patris arbitrio quia non ex se est, sed ex Patre et me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est. Ego veritatem loquor id est inspiro que loquitur105*, siquidem Spiritus veritatis est. Dicere autem et loqui in trinitate, non secundum consuetudinem nostram accipiendum est, sed iuxta formam incorporalium naturarum, et maxime trinitatis, que voluntatem suam inserit cordibus credentium, et eorum qui audire eum sunt digni. [2] Loqui ergo Patrem et audire Filium, eiusdem nature in Patre et Filio consensusque significatio est. Spiritus quoque106* sanctus, qui est spiritus veritatis spiritusque sapientie, non potest Filio loquente audire que nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est procedens veritas a veritate, consolator manans a consolatore, Deus de Deo spiritus veritatis procedens. Denique ne quis illum a Patris et Filii voluntate et societate discerneret, scriptum est :   Sed que audiet loquetur .AE av
av ¶Fons : [1] Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 34, PL 23, 133A-B : «Salvator (qui et veritas) ait : Non enim loquetur a semetipso (Io. 16, 13) : hoc est, non sine me, et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis a mea et Patris est voluntate. [133B] Quia non ex se est, sed ex Patre et me est, hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur, a Patre et me illi est. Ego veritatem loquor, id est inspiro quae loquitur. Siquidem Spiritus veritatis est. Dicere autem et loqui in Trinitate, non secundum consuetudinem nostram, qua ad nos invicem sermocinamur et loquimur, accipiendum, sed iuxta formam incorporalium naturarum, et maxime Trinitatis, quae voluntatem suam inserit in corde credentium, et eorum qui eam audire sunt digni hoc est, dicere et loqui. [...]». [2]   Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 36, PL 29, 134A-B : «Loqui ergo Patrem, et audire Filium, vel e contrario, Filio loquente, audire Patrem, eiusdem naturae in Patre et Filio consensusque significatio est. Spiritus quoque sanctus, qui est spiritus veritatis, spiritusque sapientiae, non potest Filio loquente audire quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id est procedens a veritate, consolator manans de consolatore, Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens. (0134B) Denique ne quis illum a Patris et Filii voluntate et societate discerneret, scriptum est : Non enim a semetipso loquetur, sed sicut audiet loquetur».
<ex quo>   Bonacursius Bononiensis , Thesaurus fidei, Paris, BnF, Grec 1251, f. 14rb  : «Didimus maximus inter doctores in libro suo de Spiritu sancto dicit sic de Spiritu sancto ait : Non enim loquetur a semetipso. Hoc est non sine me et sine mea et Patris potestate seu arbitrio quia inseparabilis a mea et Patris voluntate quoniam ex se non est set ex patre et me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur a Patre et a me ipse est».
¶Nota Thomas contribue à renforcer la documentation et l’argumentation des controversistes catholiques. Le découpage des citations diffère. Ni Thomas ni Bonaccorso ne dépendent l’un de l’autre. [MM2018][MM2019]
AE ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2021}
105 loquitur] loquor Ed1953
106 quoque] vero Ed1953
marg.| {CIO16d3.7} AUGUSTINUS. Tertio de Trinitate. 107* {2,13} . − Non autem hinc efficitur ut minor sit Spiritus Sanctus. Secundum hoc enim dictum est quod de Patre procedit.AF
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
107 Tertio] om. Li449
marg.| {CIO16d3.8} AUGUSTINUS . Super Ioannem. 108* − Nec moveat quod verbum futuri temporis positum est. Illa quippe audientia sempiterna est, quia est109 sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cuiuslibet temporis verbum ponatur. Quamvis enim natura illa immutabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est. Non tamen mendaciter dicimus fuit110 et est et erit. Fuit, quia numquam defuit; erit, quia numquam deerit; est, quia semper est.aw AG
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 99, § 5.1-16, CCSL 36, p. 585 : «Nec moueat quod uerbum futuri temporis positum est. Non enim dictum est : quaecumque audiuit, aut : quaecumque audit, sed : quaecumque audiet, loquetur. Illa quippe audientia sempiterna est, quia sempiterna scientia. In eo autem quod sempiternum est, sine initio et sine fine, cuiuslibet temporis uerbum ponatur, siue praeteriti, siue praesentis, siue futuri, non mendaciter ponitur. Quamuis enim natura illa immutabilis et ineffabilis non recipiat fuit et erit, sed tantum est, ipsa enim ueraciter est, quia mutari non potest; et ideo illi tantum conuenerat dicere : Ego sum qui sum; et : Dices filiis Israel : Qui est, misit me ad uos : tamen propter mutabilitatem temporum in quibus uersatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit, in praeteritis saecub's, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit, quia numquam defuit; erit, quia numquam deerit; est, quia semper est». [FG2018]
AG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
108 Super Li449 ] In Ed1953
109 est] om. Li449
110 fuit] et praem. Li449
marg.| {CIO16d3.9} DIDYMUS. − Per Spiritum etiam veritatis futurorum sanctis viris scientia certa conceditur. Unde et prophete hoc eodem repleti Spiritu prenuntiabant, et quasi presentia intuebantur que erant deinceps secutura.AH ax
Unde sequitur :
ax ¶Fons : Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 38, PG 23, 136A : «Per Spiritum siquidem veritatis, sanctis viris futurorum scientia certa conceditur. Unde et prophetae hoc eodem repleti Spiritu, praenuntiabant sensu, et quasi praesentia intuebantur, quae erant deinceps secutura». [MM2019]*
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
Et que111 ventura sunt annuntiabit vobis.
111 que Li449@] om. Li449
marg.| {CIO16d3.10} BEDA. − Constat quia multi Spiritus Sancti gratia repleti, que ventura erant agnoverunt; sed quia multi variis coruscant virtutibus, nec tamen que ventura sunt agnoscunt, potest hic sermo sic accipi que ventura sunt, vobis annuntiabit, id est112 gaudia vobis celestis patrie ad memoriam reducet. ventura vero apostolis nuntiavit, mala scilicet que pro confessione Christi erant passuri, et bona que pro eisdem malis erant percepturi.AI
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
112 est] cum + Li449
marg.| {CIO16d3.11} CHRYSOSTOMUS . 113*{hom.77} . − Elevavit igitur per hoc eorum mentem, cum ad nihil ita avidum sit humanum genus ut ad sciendum futura. ab hac igitur eos eruit sollicitudine, ostendens, quoniam futura eis pericula predicat114 ut non incidant non observantes. Deinde ostendens quoniam dixerit omnem veritatem in quam Spiritus Sanctus adducet, subiungit115 :AJ
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
113 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
114 predicat] predicet Li449
115 adducet subiungit] adducit subiunxit Li449
Numérotation du verset Io. 16,14 
Ille me clarificabit.
marg.| {CIO16d3.12} AUGUSTINUS . 116 − Quia scilicet diffundendo in credentium cordibus caritatemay , spiritualesque faciendo, declaravit eis qualiter Patri Filius esset equalis, quem secundum carnem prius tantummodo noverant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam caritatem117 fiducia repleti, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum; ac sic fama eius118 diffusa est toto orbe terrarum. Quod enim facturi erant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum.az AK
ay Cf. Rm. 5, 5.
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 100, § 1.12-23, CCSL 36, p. 588 : «Quod enim ait : Ille me clarificabit, potest intellegi, quia diffundendo in cordibus credentium caritatem, spiritalesque faciendo, declarauit eis quomodo Filius Patri esset aequalis, quem secundum carnem prius tantummodo nouerant, et hominem sicut homines cogitabant. Vel certe, quia per ipsam caritatem fiducia repleti, et timore depulso, annuntiauerunt hominibus Christum, ac sic fama eius diffusa est toto orbe terrarum. Vt sic dixerit : Ille me clarificabit, tamquam diceret : Ille uobis auferet timorem, et dabit amorem, quo me arden tius praedicantes, gJoriae meae per totum mundum dabitis odorem, commendabitis honorem. Quod enim facturi fuerant in Spiritu sancto, hoc eumdem Spiritum dixit esse facturum; quale est etiam illud : Non enim uos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis». [FG2018]
AK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
116 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
117 caritatem] claritatem Li449
118 fama eius] inv. Li449
marg.| {CIO16d3.13} CHRYSOSTOMUS.{hom.77} . − Et quia Dominus dixeratba : « Magister vester unus est Christus »; ut et Spiritus Sanctus suscipiatur ab eis, subiunxit :
ba Mt. 23, 8.
Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.AL
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO16d3.14} DIDYMUS. − Accipere hic ut divine nature conveniat intelligendum est. Quomodo enim Filius dans non privatur his que tribuit, neque eum119 damno suo impartitur aliis, sic et Spiritus Sanctus non accipit quod ante non habuit si enim prius quod non habebat accepit, translato in alium munere vacuus largitor effectus est. Sic igitur Spiritum sanctum a Filio accipere id quod sue nature fuerat, cognoscendum est; et non aliam dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. siquidem et Filius eadem a Patre suscipere dicitur in quibus ipse subsistit neque enim quid aliud est Filius, exceptis his que ei dantur a Patre; neque alia est Spiritus Sancti substantia preter id quod120 datur a Filio.bb AM
bb ¶Fons : Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 36-37, PG 23, 134C-D : «Rursum hic, accipere ut divinae naturae conveniat intelligendum. Quomodo ergo filius dans, non privatur his quae tribuit, neque cum damno suo impertit aliis, sic et Spiritus non accipit quod ante non habuit. Si enim quod prius non habebat accepit, translato in alium [Vat. alium] munere vacuus largitor effectus est, cessans habere quod tribuit. [134D] Quomodo igitur supra de naturis incorporalibus disputantes intelleximus, sic et nunc Spiritum sanctum a Filio accipere, id quod suae naturae fuerat cognoscendum [Al. intelligendum] est, et non dantem et accipientem, sed unam significare substantiam. [135A] Siquidem et Filius eadem a Patre accipere dicitur, quibus ipse subsistit. Neque enim quid aliud est Filius, exceptis his quae ei dantur a Patre, neque alia substantia est Spiritus sancti praeter id quod datur ei a Filio». [MM2019]
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
119 eum] cum Li449
120 quod] ei + Li449
marg.| {CIO16d3.15} AUGUSTINUS. 121 − Non autem propterea, sicut quidam heretici putaverunt, minor est Filio Spiritus Sanctus, quia Filius accipiat a Patre, Spiritus Sanctus a Filio, quasi quibusdam gradibus, naturam. Unde ipse questionem solvens, cur hoc dixerit, explanat dicens : AN bc
bc ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 100, § 4.1-10, CCSL 36, p. 590 : «Quod autem ait : De meo accipiet, et annuntiabit uobis, catholicis audite auribus, catholicis percipite mentibus. Non enim propterea, sicut quidam haeretici putauerunt, minor est Filio Spiritus sanctus, quasi Filius accipiat a Patre, et Spiritus sanctus a Filio quibusdam gradibus naturarum. Absit hoc credere, absit hoc dicere, absit a christianis cordibus cogitare. Denique continuo soluit ipse quaestionem, et cur hoc dixerit, explanauit. Omnia, inquit, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit uobis». [FG2018]
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
121 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,15 
Omnia que122 habet Pater mea sunt. Propterea dixi vobis : Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
122 Que #Li449] quecumque Li449@ Weber
marg.| {CIO16d3.16} DIDYMUS. − Quasi dicat : Licet a Patre procedat Spiritus veritatis, tamen quia123 omnia que habet Pater, mea sunt, et ipse Patris spiritus meus est, et de meo accipiet. pecia 33 124 Cave autem ne cum ista dicuntur, putes rem esse aliquam et possessionem125 que a Patre habeatur ac126 Filio. Verum que habet Pater iuxta substantiam, id est eternitatem, immutabilitatem bonitatem, hec eadem habet et Filius. Procul hinc absint dialecticorum127 tendicule. Dicunt enim : Ergo et Pater est128 Filius. Si autem dixisset “Omnia quecumque habet Deus, mea sunt” haberet occasionem impietas consurgendi. Cum vero dixerit : Omnia que habet Pater129* mea sunt, Patris nomine se Filium declaravit, paternitatem qui Filius erat non usurpavit quamvis et ipse per adoptionis gratiam multorum sanctorum sit Pater.AO bd
bd ¶Fons : Didymus Alexandrinus , De Spiritu sancto, 38, PL 23, 135C-D : «Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet et annuntiabit vobis, quodammodo loquens, Licet a Patre procedat Spiritus veritatis, et det illi Deus Spiritum sanctum petentibus se, tamen quia omnia quae habet Pater, mea sunt, et ipse Spiritus Patris meus est, et de meo accipiet. Cave autem cum ista dicuntur ne grave labaris intelligentiae in vitium, et putes rem aliquam esse, et possessionem, quae a Patre habeatur ac Filio. Verum quae habet Pater juxta substantiam, id est, aeternitatem, immutabilitatem, incorruptionem, immutabilem bonitatem, de se et in se subsistentem, haec eadem habet et Filius. Et, ut plus inferam, quidquid Filius ipse subsistit, et quaecumque sunt Filii, haec eadem et Pater habet. Procul hinc absint dialecticorum tendiculae, et sophismata [Col.0135D] a veritate pellantur, quae occasionem impietatis ex pia praedicatione capientia, dicunt : Ergo et Pater est Filius, et Filius Pater. Si enim dixisset, omnia quaecumque habet Deus, mea sunt, haberet impietas occasionem confingendi, et verisimile videretur esse mendacium. Cum vero dixerit, Omnia quae habet Pater mea sunt, Patris nomine se Filium declaravit, [136A] Paternitatem, qui Filius erat, non usurpavit : quanquam et ipse per adoptionis gratiam, multorum sanctorum sit Pater, secundum illud quod in Psalmis legitur, Si custodierint filii tui (Ps. 131, 12)». [MM2020]
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
123 quia] om. Li449
124 Cave autem ne cum] praem. marg. “.xxxiii. pecia” Li449 ( 155vb )
125 possessionem] passionem Li449
126 ac] + a Ed1953
127 dialecticorum] dyabolicorum Li449
128 est] et Li449
129 Pater] om. Ed1953
marg.| {CIO16d3.17} HILARIUS . Octavo de Trinitate. 130* − [b] Non ergo in incerto Dominus reliquit [a] utrum ex Patre an ex Filio Spiritus paraclitus esse putetur. [c] A Filio enim accipit131* quod et ab eo132* mittitur et a Patre procedit. Et interrogo : Utrum idipsum sit a Filio accipere quod a Patre procedere? Certe idipsum atque unum esse existimabitur a Filio accipere quod si acciperet a Patre. Cum enim ait omnia quecumque habet Pater sua esse, et idcirco dixisse de suo accipiendum esse, docet etiam a Patre accipienda, a se tamen accipi, quia omnia que Patris sunt, sua sunt. Non habet hec unitas diversitatem nec differt a quo acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur133 a Filio.AP be
be ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 20.1 sqq. : «[a] Neque in hoc nunc calumnior libertati intellegentiae, utrum ex Patre an ex Filio Spiritum paracletum putent esse. [b] Non enim in incerto Dominus reliquit. Nam sub isdem dictis haec ita locutus est : Adhuc multa uobis habeo dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum uenerit ille Spiritus ueritatis diriget uos in omni ueritate. Non enim loquitur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura adnuntiabit. Ille me honorificabit, quoniam de meo accipiet et adnuntiabit uobis. Omnia quaecumque habet Pater mea sunt. Propterea dixi : De meo accipiet et adnuntiabit uobis. [c] A Filio igitur accipit qui et ab eo mittitur et a Patre procedit. Et interrogo, utrum idipsum sit a Filio accipere, quod a Patre procedere? Quodsi differre credetur inter accipere a Filio et a Patre procedere, certe idipsum adque unum esse existimabitur a Filio accipere, quod sit accipere a Patre. Ipse enim Dominus ait : Quoniam de meo accipiet et adnuntiabit uobis. Omnia quaecumque habet Pater mea sunt. Propterea dixi : De meo accipiet et adnuntiabit uobis. Hoc quod accipiet, siue potestas est, siue uirtus, siue doctrina est, Filius a se accipiendum esse dixit, et rursum hoc ipsum significat accipiendum esse de Patre. Cum enim ait omnia quaecumque habet Pater sua esse, et idcirco dixisse se de suo accipiendum esse, docet etiam a Patre accipienda, a se tamen accipi : quia omnia quae Patris sunt, sua sint. Non habet haec unitas diuersitatem. Nec differt a quo acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur a Filio. Numquid et hic uoluntatis unitas adferetur? Omnia quae habet Pater, Fili sunt; et omnia quae Fili sunt, Patris sunt. Ipse enim ait : Et mea omnia tua sunt et tua mea». [MM2020]
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
130 Octavo] om. Ed1953
131 accipit] accepit Ed1953
132 et ab eo] ab illo Ed1953
133 referatur] referatur cacogr. Li449
Numérotation du verset Io. 16,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 16, 16-22 legitur Dominica 2 post octavam Pasche = 3 post Pascha; cf. Ordinarium OP 675 = Cist. 78 = Rom.]
marg.| {CIO16d4.1} CHRYSOSTOMUS. 134*{hom.78} . − Postquam Dominus discipulos relevavit per ea que de Spiritu sancto promisit, rursus eorum oppressit sensum dicens :
134 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,16 
Modicum et iam non videbitis me.
marg.| Hoc autem facit, ut assuefaciat eos per tristium auditionem, bene ferre suam separationem eam enim que dolet animam, et a tristitia multa detinetur, nihil ita consuevit quietare, ut que tristitiam pariunt verba revoluta continue.AQ
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d4.2} BEDA. − Dicit enim modicum et iam non videbitis me; quia temptus est nocte illa a Iudeis, et in mane crucifixus et vespere135 sepultus ab humanis est seclusus obtutibus.AR
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
135 vespere] om. Li449
marg.| {CIO16d4.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.78} . − Si vero quis diligenter scrutabitur, hoc consolationis est dicere quoniam ad Patrem vado hoc enim est ostendere quod non perierit, sed mors eius translatio sit; et aliam consolationem eis imposuit cum adiecit Et iterum modicum et videbitis me 136, ostendens quoniam et redibit, et in pauco erit separatio, et continua que cum eis coexistentia.AS
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
136 me] quia vado ad Patrem + Li449@ Weber
marg.| {CIO16d4.4} AUGUSTINUS. 137 − Hec autem verba Domini obscura erant discipulis, antequam id quod dicit esset impletum.AT bf
Unde sequitur :
bf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 1.1-9, CCSL 36, p. 591 : «Haec Domini uerba ubi ait : Modicum et iam non uidebitis me, et iterum modicum et uidebitis me, [+ et Liturgia OP] quia uado ad Patrem, ita obscura erant [inv. Liturgia OP] discipulis, antequam id quod dicit impletum esset [inv. Liturgia OP], ut quaerentes inter se quid esset quod diceret, omnino se faterentur nescire. Sequitur enim evangelium : Dixerunt ergo ex discipulis eius ad inuicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum et non uidebitis me   , et iterum modicum et uidebitis me   , et quia uado ad Patrem? Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum? Nescimus quid loquitur». [FG2018] <ex quo> = Liturgia O. P., dominica 2 post octavam Paschae ad 1 nocturnum : Breviarium, Lect. 1, cod. Roma, Santa Sabina, XIV-L-1, f. 104vb : «Omelia beati Augustini episcopi». [MM2019]
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
137 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,17 
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me138 quia vado ad Patrem?
138 me #Li449] et + Li449@ Weber
marg.| {CIO16d4.5} CHRYSOSTOMUS .{hom.78} − Hoc autem non intelligebant, aut propter tristitiam, que amovebat a mente eorum ea que dicebantur, aut propter immanifestationem eorum que dicebantur idcirco videbatur eis duo contraria ponere, non existentia contraria. si enim videbimus te139, aiunt, quomodo vadis si vero vadis, qualiter et140 videbimus propterea dicunt :AU
AU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
139 videbimus te] inv. Li449
140 et] te Li449
Numérotation du verset Io. 16,18 
Quid141 est hoc quod dicit nobis : Modicum. Nescimus quid loquitur.
141 Quid #Li449] Dicebant ergo praem. Li449@ Weber
marg.| {CIO16d4.6} AUGUSTINUS. − Nam in precedentibus, quia non dixerat modicum , sed dixerat   ad Patrem vado , aperte illis visus est loqui. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam nobis utique manifestum est. Post paululum enim passus est, et non viderunt eum; rursus post paululum resurrexit, et viderunt eum. Dicit autem   et iam non videbitis me, quia scilicet mortalem Christum ulterius non viderunt142.bg AV
bg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 1.13-25, CCSL 36, p. 591 : «Nam in praecedentibus quia non dixerat : Modicum, sed dixerat : Ad Patrem uado, et iam non uidebitis me, tamquam aperte illis uisus est locutus, nec inter se de hoc aliquid quaesierunt. Nunc ergo quod illis tunc obscurum fuit, et mox manifestatum est, iam nobis utique manifestum est; post paululum enim passus est, et non uiderunt eum; rursus, post paululum resurrexit, et uiderunt eum. Illud autem quod ait : Iam non uidebitis me, quia isto uerbo, id est iam, hoc intellegi uoluit quod eum ulterius non uiderent, ibi exposuimus quomodo accipiendum sit, ubi dixit : De iustitia arguet mundum Spiritus sanctus, quia ad Patrem uado, et iam non uidebitis me, quia scilicet mortalem Christum ulterius non uiderent». [FG2018]
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
142 viderunt] viderent Li449
marg.| {CIO16d4.7} ALCUINUS. − [1] Vel aliter : Modicum   tempus est futurum   quo non videbitis me, id est illud triduum quo in sepulcro quievit; et   iterum est   modicum futurum tempus   quo videbitis me, id est illi quadraginta dies in quibus eis sepius post passionem suam usque ad tempus ascensionis sue apparuit. Et ideo illo modico tempore   videbitis me quia vado ad Patrem quia non semper in terra corporaliter sum mansurus, sed per143 humanitatem quam assumpsi, ascensurus in celum.
Sequitur :
143 per] propter Li449
Numérotation du verset Io. 16,19 
Cognovit autem Iesus144 quia volebant eum interrogare et dixit eis : De hoc queritis inter vos quia dixi vobis ‘modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me’145*.
144 Iesus Li449@ Ed1953 cum Weber] om. Li449
145 et iterum... me] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,20 
Amen, amen, dico vobis quia plorabitis et flebitis vos.
marg.| [2] Ignorantiam ipsorum pius magister intelligens, secundum illorum dubitationem respondit quasi expositurus quid esset quod dixit. AW bh
bh ¶Fons : <revera> [1] Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 16, 16), CCCM 267, p. 285.220 sqq.: «Vel aliter : MODICVM tempus est futurum quo NON VIDEBITIS ME, id est illud triduum quo in sepulcro quieuit, ET ITERVM est futurum MODICVM TEMPVS quo VIDEBITIS ME, id est illi quadraginta dies, in quibus eis saepius post passionem suam usque ad tempus ascensionis apparuit, et ideo illo modico tempore VIDEBITIS ME resuscitatum, QVIA VADO AD PATREM, quia non semper in terra corporaliter sum mansurus, sed per humanitatem quam assumpsi ascensurus in caelum».
<cuius fons> Cf.   Beda Venerabilis , Homeliarum evangelii libri, lib. 2, hom. 13, CCSL 122, lin. 35 sqq.
[2]   Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 16, 19), CCCM 267, p. 286.238 sqq. : «COGNOVIT AVTEM IESVS QVIA VOLEBANT EVM INTERROGARE ET DIXIT EIS. Ignorantiam illorum pius magister intelligens secundum animi illorum dubitationem respondit quasi expositurus quid esset quod dixit, MODICVM ET IAM NON VIDEBITIS ME, ET ITERVM MODICVM ET VIDEBITIS ME» ;
<cuius fons>   Alcuinus , In Io., lib. 6, c. 38, PL 100, 955B : «Et hanc illorum ignorantiam pius magister intelligens, subsequenter secundum animi illorum dubitationem respondit, quasi expositurus, quid esset, quod dixit :   Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me ». [MM2019]
AW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}*
marg.| {CIO16d4.8} AUGUSTINUS. 146 − Quod sic accipi potest quia contristati sunt discipuli de morte Domini et confestim de resurrectione letati. Mundus autem (quo nomine significati sunt inimici, a quibus Christus occisus est) tunc utique letati sunt147* occiso Christo, quando sunt discipuli contristati. AX bi
Unde sequitur :
bi ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 2.6-12, CCSL 36, p. 591-592 : «Et hoc sic accipi potest, quia contristati sunt discipuli de morte Domini, et confestim de resurrectione laetati; mundus autem, quo nomine significati sunt inimici a quibus Christus occisus est, tunc utique laetati sunt occiso Christo, quando sunt discipuli contristati». [FG2018]*
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
146 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
147 letati sunt] laetatus est Ed1953
Mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
marg.| {CIO16d4.9} ALCUINUS. − Sed et cunctis fidelibus convenit hic sermo Domini, qui per lacrimas pressurasque presentes ad gaudia eterna contendunt. Flentibus autem iustis, mundus gaudet, quia in presentibus148* delectantur, alterius vite nulla gaudia sperantes.AY bj
bj ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 16, 20), CCCM 267, p. 286.251 sqq. : «Sed et cunctis fidelibus conuenit hic sermo Domini, qui per lacrimas pressuras que praesentes ad gaudia aeterna contendunt, qui merito in praesenti flent, plorant et tristes sunt, quia necdum uidere ualent quem diligunt, sed finito agone huius uitae in exultatione metent. Flentibus iustis mundus gaudet, quia in praesentibus delectantur alterius uitae gaudia nulla sperantes ». [MM2022]
AY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
148 presentibus] presenti Ed1953
marg.| {CIO16d4.10} CHRYSOSTOMUS.{hom.78} . − Deinde ostendens quoniam tristitia parit gaudium, et quoniam tristitia brevis, letitia vero infinita est, ad exemplum venit mundanum, dicens :AZ
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 16,21 
Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium, quia natus est149 homo in mundum.
149 est Li449@ Weber] om. Li449
marg.| {CIO16d4.11} AUGUSTINUS . 150 − Ista similitudo ad intelligendum non videtur esse difficilis; quoniam comparatio eius in promptu est, eodem ipso exponente cur dicta sit.
Nam sequitur :
150 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,22 
Et vos igitur nunc quidem151 tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum.
151 quidem Li449@ Weber] om. Li449
marg.| Parturitio quippe tristitie, partus autem gaudio comparatur; quod tunc magis esse consuevit quando non puella, sed puer nascitur. Quod vero subdit152 : Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis , quia gaudium ipsorum ipse Iesus est, significat quod ait Apostolusbk : « Christus resurgens ex mortuis iam non moritur ».bl BA
bk Rm. 6, 9.
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 3.7-15, CCSL 36, p. 592 : «Nec ista similitudo ad intellegendum uidetur esse difficilis; quoniam comparatio eius in promtu est, eodem ipso exponente cur dicta sit. Parturitio quippe tristitiae, partus autem gaudio comparatur, quod tunc maius esse consueuit, quando non puella, sed puer nascitur. Quod uero ait : Gaudium uestrum nemo tollet a uobis, quia gaudium eorum est ipse Iesus, significatum est quod ait apostolus : Christus surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur». [FG2018]
BA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
152 subdit] subdidit  Li449
marg.| {CIO16d4.12} CHRYSOSTOMUS.{hom.78} . − Significat etiam predicto exemplo quoniam solvit ipse mortis pressuras, et novum hominem regenerans esse fecit. et non dixit quoniam non erit ei tribulatio, sed neque meminit eius tantum est quod succedit gaudium; ita erit et sanctis. Et non dixit quoniam natus est puer, sed quoniam homo, occulte suam resurrectionem insinuans.BB
BB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d4.13} AUGUSTINUS. − Vel de futuris visione et gaudio que superius dicta sunt, melius existimo intelligi : Modicum et iam non videbitis me, modicum enim est hoc totum spatium quo presens pervolat seculum; ideo namque addidit :   Quia vado ad Patrem, quod ad superiorem sententiam referendum est, ubi ait   modicum et iam non videbitis me ; non ad posteriorem ubi ait : M  odicum et videbitis me . Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non viderent. Illis ergo ait   modicum et iam non videbitis me , qui153 eum tunc corporaliter154 videbant quia iturus erat ad Patrem et eum deinceps mortales visuri non erant qualem cum ista loquebatur videbant. Quod vero addidit : E  t iterum modicum et videbitis me , universe promisit Ecclesie. Hoc autem modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur; cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit.bm BC
bm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 6.1-25, CCSL 36, p. 593-594 : «De hoc etiam quae superius dicta sunt, melius existimo intellegi : Modicum et iam non uidebitis me, et iterum modicum et uidebitis me. Modicum est enim hoc totum spatium quo praesens peruolat saeculum; unde dicit idem ipse evangelista in epistola sua : Nouissima hora est. Ideo namque addidit : quia uado ad Patrem, quod ad priorem sententiam referendum est, ubi ait : Modicum et iam non uibitis me, non ad posteriorem ubi ait : et iterum modicum et uidebitis me. Eundo quippe ad Patrem, facturus erat ut eum non uiderent. Ac per hoc non ideo dictum est, quia fuerat moriturus, et donec resurgeret, ab eorum adspectibus recessurus; sed quod esset iturus ad Patrem, quod fecit posteaquam resurrexit, et cum eis per quadraginta dies conuersatus adscendit in caelum. Illis ergo ait : Modicum et iam non uidebitis me, qui eum corporaliter tunc uidebant, quia iturus erat ad Patrem, et eum deinceps mortalem uisuri non erant, qualem cum ista loqueretur uidebant. Quod uero addidit : et iterum modicum et uidebitis me, uniuersae promisit ecclesiae, sicut uniuersae promisit : Ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. Non tardat Dominus promissum : modicum, et uidebimus eum, ubi iam nihil rogemus, nihil interrogemus, quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. Hoc modicum longum nobis uidetur, quoniam adhuc agitur; cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit». [FG2018]
BC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
153 qui] in + Li449
154 tunc corporaliter] inv. Li449
marg.| {CIO16d4.14} ALCUINUS. − Mulier autem sancta Ecclesia est, propter fecunditatem bonorum operum. Et quia spirituales Deo filios generat. Hec mulier cum155* parit, id est dum in mundo virtutum profectibus insistit, dum undique temptatur et affligitur, tristitiam habet de hoc, quia venit hora eius ut patiatur quia nemo carnem suam odio habuit.BD bn
bn ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 16, 21), CCCM 267, p. 287.263 sqq. : «Mulier est sancta aecclesia propter foecunditatem bonorum operum. Et quia spirituales Deo filios generat, haec MVLIER CVM PARIT, id est dum in mundo uirtutum profectibus insistit, dum undique temptatur et affligitur, TRISTITIAM HABET, de hoc quia uenit hora eius ut patiatur, quia nemo carnem suam odio habuit ». [MM2022]
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
155 cum] dum Ed1953
marg.| {CIO16d4.15} AUGUSTINUS. 156 − Nec tamen in huius gaudii parturitione sine gaudio tristes sumus; sed, sicut Apostolus aitbo : « Spe gaudentes », quia et ipsa mulier parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole quam tristis est de presenti dolore.bp BE
bo Rm. 12, 12.
bp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 6.27-31, CCSL 36, p. 594 : «Non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est : mundus autem gaudebit; nec tamen in huius desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait apostolus : Spe gaudentes, in tribulatione patientes; quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore». [FG2018]
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
156 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO16d4.16} ALCUINUS. − Sed cum peperit, id est cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, iam non meminit pressure precedentis, propter percepte gaudium157* retributionis, quia natus est homo in mundum. Sicut enim mulier nato in hoc mundo homine letatur, ita Ecclesia, nato in vitam eternam fidelium populo, exultatione repletur.BF bq
bq ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 16, 21), CCCM 267, p. 287.267 sqq. : «Sed cum peperit , id est cum deuicto laborum certamine ad palmam peruenerit, iam non meminit pressurae praecedentis propter perceptae gaudium retributionis, QVIA NATVS EST HOMO IN MVNDVM. Sicut enim mulier nato in hoc mundo homine laetatur, ita sancta aecclesia nato in uitam aeternam fidelium populo digna exultatione repletur, pro qua eius natiuitate multum laborans in praesenti quasi parturiens dolet».
<cuius fons>   Alcuinus , In Io.16, 21, lib. 6, c. 28, PL 100, 955D-956A : «Cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Quia nimirum sancta Ecclesia quandiu in [956A] mundo spiritalium virtutum profectibus insistit, nunquam mundi tentationibus exerceri desistit: at cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, jam non meminit pressurae praecedentis, propter gaudium perceptae retributionis. Non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rm. 8, 18). Non meminit, inquit, pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Sicut enim mulier, nato in hunc mundum homine, laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram fidelium populo, digna exsultatione repletur; pro qua ejus nativitate multum laborans et gemens in praesenti, quasi parturiens dolet». [MM2022]
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
157 perceptegaudium] inv. Ed1953
marg.| {CIO16d4.17} BEDA. − Nec novum debet videri si natus dicatur qui ex hac vita migraverit sicut enim consuete nasci dicitur cum quis de utero matris procedens in hanc lucem ingreditur, ita potest natus appellari qui solutus a vinculis carnis, ad lucem eternam sublimatur unde sanctorum solemnia, non funebria, sed natalitia vocantur.BG
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d4.18} ALCUINUS. − Quod autem dicit iterum videbo vos 158, id est assumam vos ad meipsum. Vel   iterum videbo vos id est iterum videndus apparebo. BH br
br ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 16:22), CCCM 267, p. 287.281-288. : « Quod dicit ITERVM VIDEBO VOS, ET GAVDEBIT COR VESTRVM, intelligendum est quia uidet electos Dominus, cum post tristitiam deuicto impugnatore remunerat; VIDEBO, id est assumam uos ad me ipsum, ut ubi ego sum et uos sitis, ubi nullus tollet gaudium uestrum, quia nullus ibi aduersarius, nullus persecutor. Vel ita: ITERVM VIDEBO, id est iterum uidendus apparebo, sicut dicitur Abrahae: Nunc cognoui quia timeas Deum, id est cognoscere homines feci, qui hactenus nesciebant». [MM2024]
BH ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023}
158 vos] eos Li449
Et gaudebit cor vestrum.
marg.| {CIO16d4.19} AUGUSTINUS. 159 − Hunc enim totius laboris sui fructum Ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo. Et ideo masculum, quoniam ad istum fructum contemplationis, cuncta officia referuntur actionis; solus enim liber est qui160 propter se appetitur, et161 non refertur ad aliud. Huic servit actio ad hoc enim refertur quidquid bene agitur. Ibi est finis qui sufficit nobis. Eternus igitur erit. Neque enim finis nobis sufficit nisi cuius nullus est finis. De hoc igitur 162 quod sufficit nobis rectissime audivimus : bs BI
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 5.19-34, CCSL 36, p. 593 : «Hunc totius laboris sui fructum ecclesia nunc parturit desiderando, tunc est paritura cernendo; nunc parturit gemendo, tunc paritura laetando; nunc parturit orando, tunc paritura laudando. Et ideo masculum, quoniam ad istum fructum contemplationis cuncta officia referuntur actionis. Solus est enim liber; quia propter se appetitur, et non refertur ad aliud. Huic seruit actio : ad hunc enim refertur quidquid bene agitur, quia propter hunc agitur; ipse autem non propter aliud, sed propter semetipsum tenetur et habetur. Ibi ergo finis qui sufficit nobis. Aeternus igitur erit; neque enim nobis sufficit finis, nisi cuius nullus est finis. Hoc inspiratum erat Philippo quando dixit : Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. In qua ostensione se promisit et Filius dicens : Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? De hoc itaque quod sufficit, nobis, rectissime audimus : Gaudium uestrum nemo tollet a uobis». [FG2018]
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
159 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
160 qui] quia Li449
161 et] om. Li449
162 igitur] itaque Li449
Gaudium163 vestrum nemo tollet a vobis.
163 Gaudium #Li449] et praem. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 16,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
prol.| [Io. 16, 23-30 legitur Dominica 4 post octavam Pasche = 5 post Pascha; cf. Ordinarium OP 677 = Cist. 80 = Rom.]
marg.| {CIO16d5.1} CHRYSOSTOMUS. 164*{hom.78} − Rursus ostendit Dominus quod expedit eum abire, cum dicit : BJ
BJ ¶Codd. : La88 (234vb) Li449 * (157va) Ed1953 {MM2020} {MM2024}
164 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,23 
Et in illo die me non rogabitis quicquam165*.
165 quicquam] quidquam Ed1953
marg.| {CIO16d5.2} AUGUSTINUS. 166* − Hoc verbum quod est rogare non solum petere, verum etiam167* interrogare significat; et grecum evangelium, unde hoc translatum est, tale habet verbum quod utrumque possit intelligi.BK bt
bt ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 4.4-7, CCSL 36, p. 592 : «Quid est enim quod ait : Et in illo die me non rogabitis quidquam? Hoc uerbum quod est rogare, non solum petere, uerum etiam interrogare significat, et graecum evangelium, unde hoc translatum est, tale habet uerbum quod utrumque possit intellegi, ut haec ambiguitas nec inde soluatur l; quamquam etsi solueretur, non ideo nulla quaestio remaneret». [FG2018]*
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
166 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
167 etiam] et Ed1953
marg.| {CIO16d5.3} CHRYSOSTOMUS .{hom.78} − Dicit ergo et168in illo die, scilicet cum resurrexero, me non rogabitis quidquam, id est non dicetisbu : « Ostende nobis Patrem » et bv : « Quo vadis? » Quoniam scietis per Spiritum sanctum. vel non rogabitis me, id est non indigebitis mediatore ad impetrandum; sed sufficiet nomen meum, quod invocantes, omnia accipietis.
Unde sequitur :
bu Io. 14, 8.
bv Io. 14, 5.
168 et] om. Li449
Amen, amen, dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
marg.| Ostendit autem nominis virtutem, si non visus neque rogatus, sed nominatus solum apud Patrem facit mirabilia. non ergo, ait, existimetis, quia de reliquo non ero vobiscum, vos derelictos esse; nomen enim meum maiorem dabit vobis securitatem.
Unde sequitur : BL
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 16,24 
Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
marg.| {CIO16d5.4} THEOPHYLACTUS. − Alacritas enim vestra tunc erit integerrima, cum ad votum169* vobis petita succedent.BM bw
bw ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 220 C 15–D 2. [CGC2014]
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
169 votum] vota Ed1953
marg.| {CIO16d5.5} CHRYSOSTOMUS.{hom.78} . − Quia igitur 170* obumbrata erant que dicta sunt, subiunxit :
170 igitur] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,25 
Hec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis171 loquar vobis
171 non-in proverbiis #Li449 Weber] inv. Li449@
marg.| id est erit tempus quando scietis omnia manifeste; dicit autem resurrectionis tempus
sed palam de Patre meo annuntiabo vobis.
marg.| Etenim quadraginta diebus disputavit cum eis congregatis, loquens de regno Dei. et nunc, inquit, in timore existentes non attenditis his que dicuntur; tunc autem resuscitatum videntes, poteritis palam omnia dicere.BN
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d5.6} THEOPHYLACTUS . − Adhuc quoque172* prebet illis fiduciam, quoniam recipient in temptationibus auxilium desuper, cum subdit :
172 quoque] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,26 
In illo die in nomine meo petetis.
marg.| Et173* adeo174 assero meum175* vobis Patrem favere quod neque interventu meo ulterius indigebitis.
Unde subdit :
173 Et] om. Ed1953
174 adeo] a deo Li449
175 meum] om. Ed1953 Ed1953 {FG2023}
Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem pro vobis.
Numérotation du verset Io. 16,27 
Ipse enim Pater amat vos.
marg.| Porro ne resiliant a Domino, velut eo ulterius non egentes subiungit :
Quia vos me amastis.
marg.| Quasi dicat : Ob hoc diligit vos Pater quia vos me dilexistis. Cum itaque excideritis ab amore meo, confestim et a paterno decidetis.BO bx
bx ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 221 B 2-12. [CGC2014]
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}*
marg.| {CIO16d5.7} AUGUSTINUS. 176 − Sed numquid ideo amat ille quia nos amamus, an potius quia ille amat, ideo nos amamus? Hoc ipse Evangelista177 dicitby : « Nos diligamus, quia ipse prior dilexit nos ». Amat ergo nos Pater, quia nos amamus Filium, cum a Patre et Filio accepimus, ut Patrem amemus et Filium. Amavit ipse quod fecit, sed non in nobis faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret.bz BP
by 1Io. 4, 19.
bz ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 102, § 5.1-17, CCSL 36, p. 597 : «Ipse enim Pater, inquit, amat uos, quia uos me amastis. Ideo amat ille, quia nos amamus; an potius, quia ille amat, ideo non amamus? Ex epistola sua evangelista idem ipse respondeat : Nos diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nos. Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium, cum a Patre et Filio acceperimus ut et Patrem amemus et Filium : diffundit enim caritatem in cordibus nostris amborum Spiritus, per quem Spiritum et Patrem amamus et Filium, et quem Spiritum cum Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium quo colimus Deum, fecit Deus, et uidit quia bonum est; ideo quippe amauit ipse quod fecit. Sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret». [FG2018]
BP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
176 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
177 Evangelista] + in epistola sua Li449
marg.| {CIO16d5.8} HILARIUS . Sexto de Trinitate. 178* − [a] Caret etiam apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, que quod a Deo exierit, credit, atque amat, et per seipsam iam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missumque confessa.
Unde sequitur :
178 .VI.] om. Ed1953
Et credidistis quia a Deo exivi.
marg.| Nativitas itaque eius et adventus ostenditur, [c] cum subdit :
Numérotation du verset Io. 16,28 
Exivi179 a Patre et veni in mundum.
179 Exivi Li449@ Weber] et praem. Li449
marg.| Alterum in dispensatione, alterum in natura est. A Patre enim venisse et a Deo exisse, non est significationis eiusdem; cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostre sacramenta venisse. [b] Cum autem exire a Deo sit ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus esse posset?ca BQ
ca ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 6, CCSL 62, c. 31.4 sqq. : «[a] Caret apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, quae quod a Deo exierit credat adque amet, et per se ipsa iam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missum que confessa. Natiuitas itaque eius et aduentus ostenditur cum absolutissima significandae proprietatis ueritate. A Deo, ait, exiui, ne in eo alia quam natiuitatis natura esse existimaretur : [b] cum exire a Deo, id est ex natiuitate subsistere, quid aliud quam Deus posset? [c] Et a Patre, inquit, ueni in hunc mundum. Vt exitio illa a Deo natiuitas significata esse intellegeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est uenisse. Alterum itaque in dispensatione, alterum in natura est. Nec patitur exitionem aduentum existimari, cum post exitionem a Deo aduentum commemoret a Patre. A Patre enim uenisse et ex Deo exisse non est significationis eiusdem. Et quantum interest nasci et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur, cum aliud sit a Deo in substantiam natiuitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta uenisse». [MM2020]
BQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d5.9} CHRYSOSTOMUS. 180*{hom.78} . − Quia vero resurrectionis sermo non modicum eos mitigabat, et cum hoc audire quod a Deo exivit et illuc vadit, continue ea circumvolvit.
Unde sequitur :
180 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Iterum relinquo mundum et vado ad Patrem.
marg.| Nam hoc quidem certificabat quoniam recte in ipsum credebant hoc vero quoniam sub munitione eius futuri erant.BR
BR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d5.10} AUGUSTINUS . 181 − [e] Exiit enim a Patre quia de Patre est. In mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit. Mundum reliquit corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit presentie gubernatione, [d] quia sic in mundum venit exiens a Patre ut non desereret Patrem. [a] Sed Dominum Iesum Christum posteaquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis ascensurus in celum, quando regnum restitueret Israel; rogatus est a Stephano cum esset in celo, ut spiritum eius susciperet. Et quis audeat dicere rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem. Puto ergo, quod dicit : « In illa die me non rogabitis quidquam », non ad illud tempus referendum esse quo resurrexit, [b] sed ad illud quando videbimus eum sicuti est; que visio non temporalis vite est, sed eterne, [c] ubi iam nihil rogemus, nihil182 interrogemus, quia nihil desiderandum remanebit, nihil querendum latebit.cb BS
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 4.9-19, § 5. 1-17, CCSL 36, p. 592-593 : «[a] [§ 4] Dominum etenim Christum, postquam resurrexit, et interrogatum legimus et rogatum. Nam interrogatus est a discipulis adscensurus in caelum, quando praesentaretur, et quando regnum esset Israel; cum uero iam esset in caelo, rogatus est a sancto Stephano, ut spiritum eius acciperet. Et quis audeat uel cogitare uel dicere, in caelo sedentem Christum rogandum non esse, et in terra manentem rogatum fuisse? rogandum non esse immortalem, rogari debuisse mortalem? Immo, carissimi, rogemus eum, ut nodum quaestionis huius ipse dissoluat, lucendo in cordibus nostris ad uidenda quae dicit. [§ 5] Puto enim quod ait : Iterum autem uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo tollet a uobis, non ad illud tempus esse referendum quo resurrexit, eisque suam carnem cernendam tangendamque monstrauit. sed potius ad illud unde iam dixerat : Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi. Iam quippe resurrexerat, iam se illis in carne monstrauerat, iam sedebat ad dexteram patris, quando dicebat idem ipse apostolus iohannes, cuius est hoc evangelium, in epistola sua : dilectissimi, nunc filii dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus : scimus quia cum manifestatum fuerit, similes ei erimus, [b] quoniam uidebimus eum sicuti est. ista uisio non uitae huius est, sed futurae; non temporalis, sed aeterna». [c]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 101, § 6.21-23, CCSL 36, p. 594 : «Non tardat Dominus promissum : modicum, et uidebimus eum, ubi iam nihil rogemus, nihil interrogemus, quia nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 102, § 6.4-10, CCSL 36, p. 597 : «Neque enim propterea debet incredibile uideri, [d] quia sic ad mundum ueniens exiit a Patre, ut non desereret Patrem, et sic uadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum.[e] Exiit enim a Patre, quia de Patre est; in mundum uenit, quia mundo suum corpus ostendit quod de uirgine assumsit. Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis adscensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione». [FG2018]
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
181 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
182 nihil] nec Li449
marg.| {CIO16d5.11} ALCUINUS. − Sic ergo dicit in futuro me « non rogabitis » quidquam183 sed, interim, dum in peregrinatione huius miserie conversamini, si petieritis Patrem, « dabit vobis ». Unde subdit cc : « Amen amen, dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ».BT cd
cc Io. 16, 23.
cd ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 16, 23), CCCM 267, p. 288.297 sqq. : «AMEN, AMEN DICO VOBIS. In futuro NON ROGABITIS me QVICQVAM sed interim dum in peregrinatione huius miseriae conuersamini, SI PETIERITIS PATREM ALIQVID IN NOMINE MEO, id est in nomine saluatoris quod ad salutis rationem pertineat, DABIT VOBIS, qui est amator salutis et auctor. Si ergo sancto non datur quod petit, sicut a Paulo non est remotus angelus satanae, credendum est ex ignorantia contra salutem petisse. Vnde dictum est ipsi Paulo: Virtus in infirmitate perficitur. Datur autem quod iustus petit in nomine Iesu uel statim uel post modum congruo tempore. Petit autem iustus aliquando conuersionem impiorum, qui tamen aliquando nunquam conuertentur, et tamen ibidem datur quod petit iustus in nomine saluatoris, quia etsi ille pro quo misericorditer orat non conuertitur, iusto tamen benignitatis suae merces retribuitur. Vnde non ait simpliciter 'dabit' sed DABIT, inquit, VOBIS, etsi aliquando non dat illis, pro quibus oratis. VSQVE MODO NON PETISTIS QVICQVAM IN NOMINE MEO. Non petierant eatenus in nomine saluatoris, quia dum ipsius saluatoris uisibilem praesentiam complecterentur, minus ad inuisibilia salutis dona mentis intuitum erexerant».
<Non hab.>   Alcuinus , In Io.
¶Nota : Le groupe des sentences CIO16d5.10 à CIO16d5.16, introduit par le remaniement de la structure de CIO16d5.10, revient sur l’explication de Io. 16, 23. Il s’agit d’une des rares exceptions au principe de la continuitas expositionisTextus que Thomas applique en principe rigoureusement dans la Catena. La clausule unde subdit suivie de l’énoncé de Io. 16, 23 est une anomalie qui nous paraît trahir la destination initiale de la sentence et de celles qui, à sa suite, reviennent sur l’explication des vv. 23-24. [MM2022]
BT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
183 quidquam] quicquam Li449
marg.| {CIO16d5.12} AUGUSTINUS . 184 − [c] Hoc quod ait si quid, non quodlibet intelligitur185, sed aliquid quod non in beate vite comparatione sit nihil. [a] Non autem petitur in nomine salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis : non enim sonum litterarum aut syllabarum, sed quod sono recte ac veraciter intelligitur, hic186 accipiendum est, cum dicit in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico Filio Dei sentiendum, non petit in eius nomine. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit, et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit; accipit autem quando debet accipere quedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intelligendum est quod ait dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis que ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus, quia non utcumque dictum est dabit; sed dabit vobis. [d] Quod autem sequitur : Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intelligi potest vel quia in nomine meo non petistis, quod nomen non187 sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in188 nomine eius non nihil, sed gaudium plenum petant, subdit ce : Petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum . [b] Hoc quod dicit gaudium plenum, non carnale, sed spirituale gaudium est189; et quando tantum erit ut aliquid ei iam non sit addendum, tunc erit plenum.cf BU
ce Io. 16, 24.
cf ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 102, § 1.3-22, CCSL 36, p. 594-595 : «Iam dictum est in superioribus huius dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a patre in christi nomine, nec accipiunt, non peti in nomine saluatoris quidquid petitur contra rationem salutis. non enim sonum litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac ueraciter intellegitur, hoc accipiendus est dicere cum dicit : in nomine meo. unde qui hoc sentit de christo quod non est de unico dei filio sentiendum, non petit in eius nomine, etiamsi non taceat litteris aut syllabis christum; quoniam in eius nomine petit, quem cogitat cum petit. qui uero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit. accipit autem quando debet accipere. quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. ita sane intellegendum est quod ait : dabit uobis, ut ea beneficia significata sciantur his uerbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur uel amicis uel inimicis suis, uel quibuslibet aliis : quia non utcumque dictum est : dabit, sed : dabit uobis».   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 102, § 2.3-19, CCSL 36, p. 595 : «[b] Hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spiritale gaudium est; et quando tantum erit, ut aliquid ei iam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. [...] [c] Etiam sic ergo recte intellegi potest : Amen, amen dico uobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit uobis, ut hoc quod ait : si quid, non quodlibet intellegatur, sed aliquid quod non in beatae uitae comparatione sit nihil . [d] Et quod sequitur : Vsque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intellegi potest : uel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognouistis; uel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Vt igitur in eius nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens : Petite, et accipietis, ut gaudium uestrum sit plenum». [FG2018]
BU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
184 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
185 intelligitur] intelligatur Li449
186 hic] hoc Li449
187 non] quod Li449
188 in] om. Li449
189 gaudium est] inv. Li449
marg.| {CIO16d5.13} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 190*{1,2} . − Hoc est autem plenum gaudium vestrum quo amplius non est, frui Deo, Trinitate, ad cuius imaginem facti sumus.BV
BV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
190 .I.] om. Ed1953
marg.| {CIO16d5.14} AUGUSTINUS . Super Ioannem. 191 − [a] Quidquid ergo petitur quod pertinet ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum. [c] Isto enim bono in petendo192 perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit. [b] Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur non quia nulla res est, sed quia in tante rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Sequitur : Hec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo193 annuntiabo vobis. [d] Possem dicere hanc de qua loquitur horam futurum seculum intelligi, ubi videbimus palam quod Apostolus dicitcg : « Facie ad faciem », ut quod ait : Hec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab Apostolo dictum est : « Videmus nunc per speculum in enigmate »ch . Annuntiabo autem vobis quia per Filium Pater videbitur « neque enim Patrem quis cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare »ci .cj BW
cg 1Cor. 12, 12.
ch 1Cor. 12, 12.
ci Mt. 11, 27.
cj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 102, § 2.6-11, CCSL 36, p. 595 : «[a] Quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si diuinam intellegimus gratiam, si uere beatam poscimus uitam. [b] Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur; non quia nulla omnino res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait apostolus : Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit. In comparatione quippe spiritalis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, quisquis uana praesumit, nihil est. Etiam sic ergo recte intellegi potest : A men, amen dico uobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit uobis, ut hoc quod ait : si quid, non quodlibet intellegatur, sed aliquid quod non in beatae uitae comparatione sit nihil. Et quod sequitur :   Vsque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intellegi potest : uel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognouistis; uel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Vt igitur in eius nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens : Petite, et accipietis, ut gaudium uestrum sit plenum; id est : Hoc in nomine meo petite, ut gaudium uestrum sit plenum, et accipietis. [c] Isto enim bono in petendo perseuerantes sanctos suos nequaquam misericordia diuina fraudabit». [d]   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 102, § 3.3-11, CCSL 36, p. 595 : «Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum intellegi, ubi uidebimus palam, quod beatus Paulus dicit : facie ad faciem, ut quod ait : Haec in prouerbiis locutus sum uobis, hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est : Videmus nunc per speculum in aenigmate; annuntiabo autem uobis, quia per Filium Pater uidebitur, iuxta illud quod alibi ait : Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui uoluerit Filius reuelare». [FG2018]
BW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
191 super Li449 ] in Ed1953
192 in petendo] impetendo Li449
193 meo] om. Li449
marg.| {CIO16d5.15} GREGORIUS. Trigesimo Moralium. 194* − Palam quippe de Patre annuntiare se asserit; quia per patefactam tunc maiestatis sue speciem, et quomodo ipse gignenti non impar oriatur, et quomodo utrorumque spiritus utrique coeternus procedat ostendet.ck BX
ck ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 30, § 4, CCSL 143B, lin. 34 sqq. : «Palam quippe [itaque Gregorialis] de patre annuntiare se asserit, quia per patefactam tunc maiestatis suae speciem, et quomodo ipse gignenti non impar oriatur, et quomodo utrorumque spiritus utrique coaeternus procedat, ostendit».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 46, PL 73, 1260. [MM2020]
BX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
194 .XXX.] om. Ed1953
marg.| {CIO16d5.16} AUGUSTINUS . 195 − Sed istum sensum videtur impedire quod sequiturcl : « In illo die in nomine meo petetis ». In futuro enim seculo quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum? Petitio namque alicuius est indigentie. Relinquitur itaque196 ut intelligatur Iesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus197 spirituales esse facturus198. Homo autem animalis sic audit quecumque audit de Dei natura ut aliud quam corpus cogitare non possit. Ideo proverbia illi sunt quecumque dicta sapientie de incorporea immutabilique substantia; non quod tamquam proverbia deputet, sed quia sic cogitat quomodo qui proverbia solent audire, neque intelligere. Cum vero spiritualis ceperit omnia diiudicare, etiam si in hac vita velut per speculum et ex parte, perspicit tamen nullo corporis sensu, nulla imaginaria cogitatione, sed mentis certissima intelligentia, capit Deum non corpus esse, sed spiritum. Ita palam de Patre annuntiante Filio ut eiusdem substantie conspiciatur et ipse qui annuntiat, nunc199 in eius nomine petunt qui petunt quia in sono eius nominis non aliud quam res ipsa est que hoc nomine vocatur, intelligunt. Hi possunt cogitare Dominum nostrum Iesum Christum, inquantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; inquantum Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum significasse arbitror, ubi ait : Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem pro vobis. Ad hoc quippe intuendum, quomodo non roget200 Patrem Filius, sed simul exaudiant rogantes Pater et Filius, non nisi spiritualis oculus mentis ascendit.cm BY
cl Io. 16, 23.
cm ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 102, § 3.11-18, § 4.1-47, CCSL 36, p. 595-597 : «[§ 3] Sed istum sensum uidetur impedire quod sequitur : Illo die in nomine meo petetis. In futuro enim saeculo cum peruenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est, quid petituri sumus quando satiabitur in bonis desiderium nostrum? Vnde et in alio psalmo dicitur : Satiabor cum manifestabitur gloria tua. Petitio namque alicuius est indigentiae, quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit. [§ 4] Relinquitur itaque, quantum sapere ualeo, ut intellegatur Iesus discipulos suos de carnalibus uel animalibus se spiritales promisisse facturum, quamuis nondum tales quales erimus, quando spiritale etiam corpus habebimus, sed qualis erat qui dicebat : Sapientiam loquimur inter perfectos; et : Non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et : Non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis uerbis, sed doctis Spiritus, spiritalibus spiritalia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum uel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen; ideo prouerbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod ea tamquam prouerbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui prouerbia solent audire neque intellegere. Cum uero spiritalis coeperit omnia diudicare, ipse autem a nemine diudicari, etiamsi in hac uita adhuc uelut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae capit aut fingit qualiumcumque similitudines corporum, sed mentis certissima intellegentia, Deum non corpus esse, sed spiritum; ita palam de Patre annuntiante Filio, ut eiusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat. Tunc in eius nomine petunt qui petunt, quia in sono eius nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine uocatur, intellegunt, nec animi uanitate uel infirmitate confingunt tamquam in alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et Verbum ad eum cuius est Verbum facere uerba pro nobis, interuallo interposito in ter os loquentis et auriculas audientis, et alia talia quae sibi animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim tale spiritalibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo, tamquam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt, et sinceritati eius lucis acquiescunt, qua teste ac iudice has ipsas imagines corporum suis internis adspectibus irruentes, falsas omnino esse conuincunt. Hi possunt utcumque cogitare Dominum nostrum Iesum Christum in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem, in quantum autem Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum significasse arbitrar ubi ait : Et non dico uobis quia ego rogabo Patrem   de uobis. Ad hoc quippe intuendum quomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, nonnisi spiritalis oculus mentis adscendit». [FG2018]
BY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
195 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
196 itaque] in + Li449
197 animalibus] se + Li449
198 esse facturus] fuisse facturum Li449
199 nunc] tunc Li449
200 roget] rogat Li449
Numérotation du verset Io. 16,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
prol.| [Io. 16, 23-30 legitur Dominica 4 post octavam Pasche = 5 post Pascha; cf. Ordinarium OP 677 = Cist. 80 = Rom.]
marg.| {CIO16d6.1} CHRYSOSTOMUS . 201*{hom.78} . − Quia discipulos hoc maxime respirare fecit quod erant202 Patris amici, propterea dicunt se cognoscere quod omnia nosset.
Unde sequitur : BZ
BZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
201 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
202 erant] erunt Li449
Numérotation du verset Io. 16,29 
Dicunt ei discipuli eius : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
marg.| {CIO16d6.2} AUGUSTINUS . 203 − Cum autem adhuc promittatur futura illa hora in qua sine proverbiis locuturus est; cur isti hoc dicunt, nisi quia204 illa que scit ipsis non intelligentibus esse proverbia, usque adeo205 non intelligunt, ut nec saltem non se intelligere intelligant?cn CA
cn ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 103, § 1.25-36, CCSL 36, p. 598 : «Cum per haec omnia uerba adhuc illam promittat horam qua non iam in prouerbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis; in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia et ipsi amauerunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit et uenerit in mundum, iterum relicturus mundum et iturus ad Patrem; cum ergo adhuc promittatur hora illa in qua sine prouerbiis locuturus est, cur isti dicunt : Ecce nunc palam loqueris, et prouerbium nullum dicis, nisi quia illa quae scit ipse non intellegentibus esse prouerbia, illi usque adeo non intellegunt, ut nec saltem non se intellegere intellegant? Paruuli enim erant, et nondum spiritaliter diudicabant, quae de rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant». [FG2018]
CA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
203 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
204 quia] om. Li449
205 adeo] a deo Li449
marg.| {CIO16d6.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.78} . − Quoniam autem ad id quod in eorum mente erat respondit, subdunt :
Numérotation du verset Io. 16,30 
Nunc scimus quoniam scis omnia.
marg.| Vides qualiter imperfecte se habebant, qui post tot et tanta demonstrata dicunt nunc scimus; et hoc dicunt tamquam ei quamdam gratiam tribuentes.
Et non est opus tibi ut quis te interroget.
marg.| Hoc est, antequam audias, nosti ea que scandalizant nos, et quiescere nos fecisti dicens quoniam Pater vos amat.CB
CB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO16d6.4} AUGUSTINUS. − Quid ergo vult sibi206 quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur207 non est opus tibi ut quidquam interroges, dicendum potius putaverunt : Non est opus tibi ut quis te interroget ? Quod utrumque legimus factum et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse. Sed hoc cito solvitur quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat ut scirent ab eo aliqua qui noverat omnia. Ille autem non opus habebat ut quod ab eo scire quisque vellet, per ipsius cognosceret interrogationem quia priusquam interrogaretur, interrogatorum noverat voluntatem. Previdere autem cogitationes hominum, magnum Domino non erat, sed magnum parvulis erat, qui subdunt : co CC
co ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 103, § 2.20-48, CCSL 36, p. 599 : «Quid sibi ergo uult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse uideantur : Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putauerunt :   Non opus est tibi ut quis te interroget? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito soluitur, quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, uel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, uolentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo qui nouerat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui uolunt aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus quid uelint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos docere aliquid uolumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est nouerimus, illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia nouerat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire uellet, per eius interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi nouerat uoluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut uel eis qui tunc aderant, uel qui haec siue dicta fuerant audituri, siue scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque modo nossemus uel quibus non circumueniretur fraudibus, uel quibus apud eum proficeretur accessibus. Praeuidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut cum quis interrogaret, magnum Deo non erat, sed magnum paruulis erat qui ei dicebant :   In hoc credimus quia a Deo existi ». [FG2018]
CC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
206 vult sibi] inv. Li449
207 videantur] vide autem Li449
In hoc credimus quia a Deo existi.
marg.| {CIO16d6.5} HILARIUS . Septimo de Trinitate. 208* − Per id enim credunt quod a Deo exiit quia ea que Dei sunt agit. Nam cum Dominus utrumque dixisset, a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum, nihil admirationis in eo habuerunt quod frequenter audierunt209 unde non addunt a Patre venisti in hunc mundum. Sciebant enim 210 a Deo missum, exisse211 tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem vero illam Filii nativitatem per virtutem dicti istius212 intelligentes, tunc primum ceperunt advertere, cum illum sine proverbiis profiterentur213 esse locutum. Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, cuius a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno non est portio, non est defectio, non est diminutio, non derivatio; non est protensio, non passio, sed viventis nature ex vivente nativitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomine electa, non ut esset cepit ex nihilo; sed exiit a manente, et exiisse significationem habet nativitatis, non inchoationis.cp CD
cp ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 6, CCSL 62, c. 35.5 sqq. : «Per id enim credunt, quod a Deo exiit, per quod ea quae Dei sunt potest adque agit. Non enim naturam Dei a Patre uenisse, sed a Deo exisse consummat. Denique hoc quod nunc primum audiunt confirmatur ad fidem. Nam cum Dominus utrumque dixisset : Ego a Deo exiui et a Patre ueni in hunc mundum, nihil admirationis in eo habuerunt, quod frequenter audierant, et a Patre ueni in hunc mundum. Responsio autem eorum fidem et intellegentiam huius dicti contestata est : Ego a Deo exiui. Nam ad id tantum responsum est, cum dicunt : In hoc credimus, quoniam a Deo existi neque addunt :"et a Patre uenisti in hunc mundum". Et cum alterum in professione alterum in silentio est, professionis causam dicti nouitas exegit, profitendi autem contestationem intellegentia ueritatis elicuit. Sciebant quidem eum omnia ut Deum posse, sed nondum rationem natiuitatis acceperant. Et qui sciebant a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem illam et perfectam Fili natiuitatem per uirtutem dicti istius intellegentes nunc se cum sine prouerbiis profitentur locutum. Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur neque per elementa originis nostrae ut homo ex homine propellitur. Integra illa et perfecta et incontaminata natiuitas est, cuius a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno. Non est portio, non est desectio, non est deminutio, non deriuatio, non protensio, non passio, sed uiuentis naturae ex uiuente natiuitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomen electa. Non ut esset coepit ex nihilo, sed exiit a manente. Et exisse significationem habet natiuitatis, non habet inchoationis. Non enim idem est substantiam coepisse et Deum exisse de Deo. Et natiuitatis huius conscientia, licet non subiecta uerbis sit, cum inenarrabilis sit, habet tamen in doctrina Fili fidei securitatem a Deo se manifestantis exisse». [MM2020]
CD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
208 .VII.] om. Ed1953
209 audierunt] audierant Li449
210 enim] eum Li449
211 exisse] et praem. Li449
212 dicti istius] inv. Li449
213 profiterentur] profitentur Li449
marg.| {CIO16d6.6} AUGUSTINUS. 214 − Denique de ipsa eorum etate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonet.
Unde subditur : CE cq
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 103, § 2.4-3, CCSL 36, p. 598-599 : «Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parua et infirma eos admonens, Respondit eis Iesus : Modo creditis? Ecce uenit hora, et iam uenit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Et non sum solus, quia Pater mecum est». [FG2018]*
CE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
214 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 16,31 
Respondit eis Iesus : Modo215 creditis.
215 Modo #Li449 Weber] modicum Li449@
Numérotation du verset Io. 16,32 
marg.| {CIO16d6.7} BEDA. 216 − Quod duobus modis pronuntiari potest; affirmando scilicet atque217* insultando. Si insultando, hic est sensus : Tardius ad credendum evigilastis. Ecce enim venit hora 218* etc. Si affirmando, sensus est verum est quod creditis sed : CF
CF ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
216 Beda] om. Li449
217 atque] et Ed1953
218 hora] + ut dispergamini unusquisque in propria Ed1953
Ecce venit219 hora220 ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis.
219 venit #Li449 Weber] veniet Li449@
220 Hora #Li449 ] et iam venit + Li449@ Weber
marg.| {CIO16d6.8} AUGUSTINUS. 221 − Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua eius carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem.CG cr
cr ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 103, § 3.14-16, CCSL 36, p. 600 : «Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua ejus carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem». [FG2018]
CG ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
221 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO16d6.9} CHRYSOSTOMUS. 222*{hom.78} . − Dicit autem dispergamini , scilicet quando tradar. Tantum enim vobis dominabitur timor ut neque simul possitis recedere. Sed ego ex hoc nullum patiar malum. CH
Unde subdit :
CH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
222 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Et non sum solus quia Pater mecum est.
marg.| {CIO16d6.10} AUGUSTINUS. − Ad hoc intelligendum eos volebat extendi et crescere ne sic a Patre Filium cogitarent exisse ut putarent etiam recessisse. Deinde sermonem concludit dicens223 : cs CI
cs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 103, § 2.48-52, § 3.1-3, CCSL 36, p. 599-600 : «[§ 2] Multo autem maius erat, ad quod intellegendum eos uolebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, uerumque dixissent : a Deo existi, ait ille : Pater mecum est, ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse. [§ 3] Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens : Haec, inquit, locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego uici mundum». [FG2018]
CI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
223 concludit dicens] concludens dicit Li449
Numérotation du verset Io. 16,33 
Hec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis.
marg.| {CIO16d6.11} CHRYSOSTOMUS .{hom.78} . − Id est ut non abiciatis me a mente vestra. non enim nunc solum quando comprehendar224, fient vobis adversa, sed donec eritis in mundo pressuram habebitis, id est tribulationem225; et hoc est quod subdit :CJ
CJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
224 comprehendar] trador Li449
225 pressuram…tribulationem] tribulationem habetis Li449
In mundo pressuram habebitis.
marg.| {CIO16d6.12} GREGORIUS. Vicesimo sexto Moralium. 226* {26,11} . − Quasi dicat : sit vobis de me interius quod consolando reficiat, quia erit de mundo exterius quod seviendo graviter premat227.CK ct
ct ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 26, § 16, CCSL 143B, lin. 24 sqq. : «Ac si aperte diceret : sit uobis de me interius quod consolando reficiat, quia erit de mundo exterius quod saeuiendo grauiter premat».
<Non hab.> Liber Gregorialis (PL 73) [MM2020] .
CK ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
226 .XXVI.] om. Ed1953
227 premat] primat Li449
marg.| {CIO16d6.13} AUGUSTINUS. − Illud initium fuerat habitura228* ista pressura de quo229 dicit : Venit hora ut dispergamini unusquisque in propria ; sed non eo modo erat230 perseveratura. Quod enim adiunxit :   Et me solum relinquatis , non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post eius ascensionem fuerant in mundo habituri, ut relinquant eum, sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo.CL cu
Unde sequitur :
cu ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 103, § 3.4-14, CCSL 36, p. 600 : «Illud initium fuerat habitura ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet paruulos, quibus adhuc non intellegentibus et aliud pro alio sentientibus, prouerbia quodammodo essent quaecumque magna et diuina dixisset, ait : Modo creditis? Ecce uenit hora, et iam uenit, ut dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressurae, sed non eo modo perseueraturae. Quod enim adiunxit : et me solum relinquatis, non uult eos tales esse in consequenti pressura, quam post eius adscensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum, sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo». [FG2018]
CL ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
228 fuerat habitura] inv Ed1953
229 quo] qua La88
230 erat] erant Li449
sed confidite.
marg.| {CIO16d6.14} CHRYSOSTOMUS.{hom.78} . − Id est resurgite mente. Magistro enim superante inimicos, non oportet discipulos anxiari.
Unde subdit :CM
CM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Quia231 ego vici mundum.CN
CN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
231 Quia #Li449] om. Li449@ Weber
marg.| {CIO16d6.15} AUGUSTINUS. − Dato autem Spiritu sancto confiderunt, et vicerunt, non nisi in illo non enim vicisset ille mundum, si membra eius vinceret mundus. Cum autem dicitur 232 :
232 dicitur] dicit Li449
Hec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis,
marg.| non recentiora paulo ante ab eo dicta, sed omnia debemus accipere sive quecumque illis locutus est ex quo eos cepit habere discipulos, sive ex quo post cenam exorsus est hunc mirabilem prolixumque sermonem. Hanc enim causam commendavit sermonis sui, ut in illo pacem haberent. Hec pax finem temporis non habebit, sed omnis pie nostre intentionis actionisque finis ipsa erit.cv CO
cv ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 103, § 3.31-34, tract. 104, § 1. 1-15, CCSL 36, p. 600-601 : «[§ 3] Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis : Confidite, ego uici mundum. Confiderunt, et uicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim uicisset ille mundum, si eius membra uinceret mundus. [trac. 104, § 1] Ante ista quae nunc sumus adiuuante Domino tractaturi, dixerat lesus : Haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis; quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, siue quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, siue certe ex quo post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixumque sermonem. Talem quippe commemorauit causam cur eis sit locutus, ut ad eum finem rectissime referantur uel omnia quae locutus est eis, uel ea maxime quae dixit iam pro eis moriturus, tamquam uerba nouissima, posteaquam de conuiuio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus est. Hanc enim commendauit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus. Haec enim pax finem temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit». [FG2018]
CO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_16)

Notes :