Catena aurea

Capitulum 17

Numérotation du verset Io. 17,1 

Hec locutus est Iesus
et sublevatis oculis in celum dixit: Pater venit hora.
Clarifica filium tuum
ut filius tuus
clarificet te.
Numérotation du verset Io. 17,2 

Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei
det eis vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 17,3 

Hec est autem vita eterna
ut cognoscant te solum Deum verum1 et quem misisti Iesum Christum.
1 Deum verum Rusch ] inv. ΩL Li449@ Li449 Weber , def. ΩF
Numérotation du verset Io. 17,4 

Ego te clarificavi super terram, opus consummavi
quod dedisti mihi ut faciam2.
2 faciam ΩL Rusch Weber ] facerem Li449@ Li449, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 17,5 

Et nunc clarifica me tu, Pater,
apud temetipsum
claritate3 quam habui priusquam mundus fieret4 apud te.
3 claritate Amiatinus Wordworth (S) ΩF ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina ] claritatem Weber , clarificate Li449@ * Li449 * |
4 fieret ΩF ΩS Li449@ Li449 CorS2 (al.) Rusch ] esset Amiatinus Cava Φ ΩL CorS2 Clementina Weber |
Numérotation du verset Io. 17,6 

Manifestavi
nomen tuum
hominibus
quos dedisti
mihi
de mundo.
Tui erant
et mihi eos dedisti
et sermonem meum5 servaverunt.
5 meum ΩF ΩS Rusch ] tuum ΩL Li449@ Li449 Weber cum graec.: σου
Numérotation du verset Io. 17,7 

Nunc6 cognoverunt
6 Nunc ΩL Rusch Weber ] et praem. ΩF ΩS Li449@ Li449
quia omnia que dedisti mihi abs te sunt.
Numérotation du verset Io. 17,8 

Quia verba que dedisti mihi
dedi eis.
Et ipsi acceperunt et cognoverunt vere
quia a te exivi et crediderunt
quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,9 

Ego pro eis rogo.
Non pro mundo rogo7
7 rogo ΩL] om. ΩF
sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt.
Numérotation du verset Io. 17,10 

Et mea omnia8 tua sunt
8 mea omnia ΩL Rusch Weber ] inv. ΩF Li449@ Li449
et tua mea sunt
et clarificatus sum in eis.
Numérotation du verset Io. 17,11 

Et iam
non sum in mundo
et hii in mundo sunt
et ego ad te venio.
Pater sancte,
serva eos
in nomine tuo quos dedisti mihi
ut sint unum sicut et nos9.
9 nos ΩF ΩL Li449 Rusch Weber ] + unum sumus Li449@
Numérotation du verset Io. 17,12 

Cum10 essem
10 Cum ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 Weber ] + enim Rusch
cum eis
ego11 servabam eos
11 ego ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch
in nomine tuo.
Quos dedisti mihi ego12 custodivi et nemo ex eis13 periit nisi filius perditionis
12 ego ΩF Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩL Weber |
13 eis Weber (D) ΩF Li449@ Li449 Rusch Clementina ] his Weber |
ut Scriptura impleatur.
Numérotation du verset Io. 17,13 

Nunc autem ad te venio
et hec14 loquor in mundo
14 hec ΩF ΩL Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
ut habeant gaudium meum
impletum in semetipsis.
Numérotation du verset Io. 17,14 

Ego
dedi eis sermonem tuum
et mundus
eos odio15 habuit,
15 eos odio ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] inv. ΩF Weber
quia
non sunt
de mundo
sicut et ego
non sum de mundo.
Numérotation du verset Io. 17,15 

Non rogo
ut tollas eos de mundo
sed ut serves eos a16 malo.
16 a ΩF ΩL ΩS Li449@ Li449 ] ex Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 17,16 

De mundo non sunt17, sicut et ego non sum de mundo.
17 sunt] suut cacogr. Rusch
Numérotation du verset Io. 17,17 

Sanctifica eos in veritate,
sermo tuus veritas est.
Numérotation du verset Io. 17,18 

Sicut tu18 me misisti in mundum
18 tu ΩF ΩL Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et ego misi eos
in mundum.
Numérotation du verset Io. 17,19 

Et pro eis ego19 sanctifico meipsum
19 pro eis - ego ΩL Rusch Weber ] inv. ΩF, pro eis M
ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Numérotation du verset Io. 17,20 

Non pro eis20 autem21 rogo tantum
20 eis ΩF Li449@ Li449 Rusch ] hi(i)s CorS2 ΩL Weber |
21 autem- rogo tantum ΩF ΩL Li449 CorS2 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
sed et22 pro eis
22 et ΩF ΩS Rusch Weber ] om. ΩL
qui credituri sunt per verbum eorum
in me
Numérotation du verset Io. 17,21 

ut omnes23 unum sint
23 omnes ΩF ΩL Li449@ Li449 Wordsworth Weber ] om. Rusch
sicut24 tu Pater in me et ego in te,
24 sicut] + et Z D Φ |<divisio.> non pro hiis autem rogo. sicut tu Pater CorS2 ( Parisiensis facit hic versus sed anti. non incip<iun>t ad SICUT )
ut et ipsi
in nobis unum
sint
ut mundus credat quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,22 

Et ego claritatem
quam tu25 dedisti mihi dedi eis
25 tu ΩF ΩL Li449@ Rusch ] om. Li449 Weber
ut sint unum
sicut et26 nos unum sumus.
26 et ΩL Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩF Weber
Numérotation du verset Io. 17,23 

Ego in eis
et tu in me ut sint consummati in unum
et cognoscat mundus,
quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et27 me dilexisti.
27 et ΩF ΩL Rusch ] + tu Li449@ , om. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 17,24 

Pater, quos dedisti mihi
volo ut ubi sum ego28
28 sum ego ΩF ΩL Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
et illi sint mecum
ut videant
claritatem meam quam dedisti mihi
quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Numérotation du verset Io. 17,25 

Pater iuste29,
29 iuste ΩF ΩL CorS1 (non adverbium sed nomen est) Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] + et ΩL CorS1 (al. non hab. sed G’) Cor3 (grec.) Weber
mundus
te non cognovit.
Ego autem
te cognovi et hi
cognoverunt
quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,26 

Et notum feci eis
nomen tuum et notum faciam
ut dilectio
qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis.

Capitulum 17

Numérotation du verset Io. 17,
distinctio 1 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
prol.| [Io. 17, 1-11 legitur in Passione sabbato; cf. Ordinarium OP 641 = Cist. 82 = Rom.) In vigilia Ascensionis; cf. Ordinarium OP 680 = Cist. 82 = Rom.]
marg.| {CIO17d1.1} CHRYSOSTOMUS. 1* {hom.79} . − Quia dixerat Dominusa : « In mundo pressuram habebitis », post admonitionem in orationem convertitur, erudiens nos in tribulationibus, omnia dimittentes, ad Deum refugere.
Unde dicitur : A
a Io. 16, 33.
A ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
1 Chrysostomus] + In Iohannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,1 
Hec locutus est Iesus.
marg.| {CIO17d1.2} BEDA. − Illa intelligi debent que in cena locutus est, quedam quidem sedendo usque ibi surgite, eamus hinc; deinde stando usque ad hymni finem, cuius hoc est initium : B
B ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
Et sublevatis oculis in celum dixit : Pater, venit hora clarifica Filium tuum.
marg.| {CIO17d1.3} CHRYSOSTOMUS. − Propter hoc in celum oculos elevavit ut nos doceret extensionem que est in orationibus, ut stantes sursum aspiciamus, non oculis carnis solum, sed et mentis.C
C ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CIO17d1.4} AUGUSTINUS . 2 − Poterat autem Dominus in forma servib - si hoc opus esset - orare silentio, sed ita se Patri exhiberi voluit precatorem ut meminisset nostrum3 se esse doctorem. Proinde non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est edificatio. Profecto et nostrum, qui fueramus conscripta lecturi. Hoc autem quod ait : Pater, venit hora , ostendit omne tempus. Et quid4 quando faceret, vel fieri sineret5, ab illo esse6* dispositum qui tempori subditus non est. Non autem credatur hec hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. D c
b Cf. Phil. 2, 7.
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 104, § 2.8-24, CCSL 36, p. 602 : «Poterat Dominus Vnigenitus et coaeternus Patri in forma serui et ex forma serui, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se Patri exhibere uoluit precatorem, ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis; quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est aedificatio. Et si illorum qui haec dicta aderant audituri, profecto et nostra qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait : Pater, uenit hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando faceret uel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori subditus non est; quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur haec hora fato urgente uenisse, sed Deo potius ordinante. Nec siderea necessitas Christi connexuit passionem; absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem». [FG2018]
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
2 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
3 nostrum] vestrum Li449
4 quid] + et Ed1953
5 sineret] et Li449
6 esse] om. Ed1953
marg.| {CIO17d1.5} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 7 − Non diem autem, non tempus, sed horam venisse dicit. In hora diei portio est et que hec erat8* hora? Iam nunc conspuendus, flagellandus, crucifigendus erat sed clarificat Pater Filium. Sol de cursu operis defecit et interitum suum cum eo reliqua mundi elementa senserunt; ad onus Domini in cruce pendentis terra tremuit, et9 eum qui moriturus erat intra10* se contestata est11 non capere. Proclamat Centuriod : « Vere Dei Filius12* erat iste »; predictioni consentit effectus. Dominus dixerat clarifica Filium tuum non solum nomine contestatus13* esse se Filium, sed et proprietate qua dicitur tuum. Multi enim nos Filii Dei, sed non talis hic Filius. Hic enim proprius et verus est Filius origine, non adoptione; veritate non nuncupatione, nativitate non creatione. Ergo post clarificationem eius, veritatem confessio consecuta14* est. Nam verum Dei Filium centurio confitetur, ne quis credentium ambigeret quod aliquis persequentium non negasset.E e
d Mt. 27, 54.
e ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 3, c. 10.3-4; c. 11.6-11, CCSL 62, p. # : «Non diem, non tempus, sed horam uenisse dicit. In hora diei portio est. Et quae haec erit hora? [...] Sed quomodo clarificandus erat Filius? Namque natus ex uirgine a cunis et infantia usque ad consummatum uirum uenerat; per somnum sitim lassitudinem lacrimas hominem egerat, etiamnum conspuendus flagellandus crucifigendus. Quid ergo? Nobis solum hominem in Christo haec erant contestatura. Sed non confundimur cruce, non flagellis praedamnamur, non sputis sordidamur. Clarificat Pater Filium. Quomodo? Tandem suffigitur cruci. Deinde quid sequitur? Sol non occidit, sed refugit. Quid refugisse dico? Non receptus in nubem est, sed de cursu operis defecit. Et interitum suum cum eo reliqua mundi elementa senserunt, et ne huic facinori ullae caelestes operationes interessent, intercessionis huius necessitate quadam sui abolitione caruerunt. Sed terra quid fecit? Ad onus Domini in ligno pendentis intremuit, eum qui moriturus erat intra se contestata non capere. Numquid et portionem suam rupes et saxa concedunt? Sed rupta dissiliunt, et naturam suam perdunt, caesam que ex se arcam incontinentem condendi corporis confitentur. Quid ad haec? Proclamat quoque centurio cohortis et crucis custos : Vere Dei Filius erat iste. Creatura intercessione huius piaculi liberatur. Firmitatem et uirtutem saxa non retinent. Qui cruci adfixerant uere Dei Filium confitentur. Praecationi consentit effectus. Dominus dixerat : Clarifica Filium tuum. Non solum nomine contestatus est esse se Filium, sed et proprietate qua dicitur"tuum". Multi enim nos filii Dei, sed non talis hic Filius. Hic enim et proprius et uerus est Filius, origine non adoptione, ueritate non nuncupatione, natiuitate non creatione. Ergo post clarificationem eius ueritatem confessio consecuta est. Nam uerum Dei Filium centurio confitetur, ne quis credentium ambigeret quod homo persequentium non negasset».
¶Paral. CMT  3d8.8 CMC1d1.4 CIO17d1.5  . Thomas de Aquino, In Rm. 1, lect. 2 § 33, ed. Marietti, p. 8.3 : «Dicit enim Hilarius : hic verus et proprius est filius origine et non adoptione, veritate, non nuncupatione, nativitate, non creatione; procedit enim a patre sicut verbum a corde, quod pertinet ad eandem naturam praesertim in Deo, in quo non potest aliquid accidentaliter advenire».
E ¶Codd. : Li449 (160va ) Ed1953 {MM2019}
7 Tertio] om. Ed1953
8 hec erat] inv. Ed1953
9 et] om. Li449
10 intra] om. Ed1953
11 est] om. Li449
12 Dei Filius] inv. Ed1953
13 contestatus] + est Ed1953
14 consecuta] secuta Ed1953
marg.| {CIO17d1.6} AUGUSTINUS. 15 − Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? Nam in passione magis eius16 humilitas quam claritas commendatur. Quod ergo ait : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum , sic intelligendum est tamquam dixerit : Venit hora seminande humilitatis fructum, non differas claritatis.F f
f ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 104, § 2.3.3-36, CCSL 36, p. 602-603 : «Clarificatum a Patre Filium nonnulli accipiunt, in hoc quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? Nam in passione magis eius humilitas quam claritas commendatur, apostolo teste, qui dicit : Humiliauit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; [...] Quod ergo ait : Pater, uenit hora, clarifica Filium tuum, sic intellegendum est, tamquam dixerit : Venit hora seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis». [FG2018]
F ¶¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
15 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
16 eius] esse Li449
marg.| {CIO17d1.7} HILARIUS. De Trinitate. − Sed forte infirmus reperietur Filius dum clarificationem potioris exspectat. Et quis non Patrem potiorem confitebitur, cum ipse dicat g : « Pater maior me est ». Sed cavendum est ne apud imperitos gloriam Filii honor Patris infirmet.
Nam sequitur :
g Io. 14, 28.
Ut Filius tuus clarificet te.
marg.| Non ergo infirmus est Filius, vicem clarificationis ipse, cum clarificandus sit, redditurus. Ergo expostulatio clarificationis dande vicissimque reddende, eamdem in utroque ostendit divinitatis virtutem.h G
h ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 3, CCSL 62, c. 12.1 sqq. : «Sed forte ea clarificatione creditur eguisse Filius quam orabat, et infirmus repperietur dum clarificationem potioris exspectat. Et quis non Patrem potiorem confitebitur, ut ingenitum a genito, ut Patrem a Filio, ut eum qui miserit ab eo qui missus sit, ut uolentem ab eo qui oboediat? Et ipse nobis erit testis : Pater maior me est. Haec ita ut sunt, intellegenda sunt. Sed cauendum est ne apud inperitos gloriam Fili honor Patris infirmet. Nec infirmari patitur haec ipsa clarificatio postulata. Ad id enim quod dictum est : Pater, clarifica Filium tuum, sequitur et illud : ut Filius clarificet te. Non ergo Filius est infirmus, uicem clarificationis ipse cum clarificandus sit redditurus. Sed si non infirmus, quid postulabat? Nemo enim nisi hoc quod eget postulat. Aut numquid infirmus est et Pater? Aut eorum quae habet ita profusus est, ut ei clarificatio sit reddenda per Filium? Sed nec hic eguit, neque ille desiderat. Et tamen alteri alter inpertiet. Ergo expostulatio clarificationis dandae uicissim que reddendae nec Patri quicquam adimit nec infirmat Filium. Sed eandem diuinitatis ostendit in utroque uirtutem, cum et clarificari se Filius a Patre oret, et clarificationem Pater non dedignetur a Filio». [MM2020]
G ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d1.8} AUGUSTINUS . 17 − Merito autem queritur quomodo Patrem clarificaverit Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed apud homines minor erat, quando in Iudea tantummodo Deus notus erat; quia vero per evangelium Christi factum est ut Pater innotesceret gentibus, Patrem clarificavit et Filius. Dicit ergo : Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Ac si dicat18 : Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. Deinde magis pandens quomodo clarificet Patrem Filius, subiungit :
17 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
18 dicat] diceret Li449
Numérotation du verset Io. 17,2 
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam eternam.
marg.| Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte19 totum significans. Hoc autem quod potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem intelligendum est.i H
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 105, § 1.5-21, § 2.1-20, CCSL 36, p. 603-604 : «[§ 1] Glorificatum a Patre Filium secundum formam serui, quam Pater suscitauit a mortuis, et ad suam dexteram collocauit, res ipsa indicat, et nullus ambigit christianus. Sed quoniam non tantum dixit : Pater, clarifica Filium tuum, sed addidit etiam : ut Filius tuus clarificet te, merito quaeritur quomodo Patrem clarificauerit Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione diuina. Sed in seipsa claritas Patris nec minui nec augeri potest; apud homines autem procul dubio minor erat, quando in Iudaea tantummodo Deus notus erat, nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomen Domini. Hoc autem quia per evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater innotesceret gentibus, profecto Patrem clarificauit et Filius. Si autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul dubio nec a Patre clarificatus esset, nec Patrem clarificasset; nunc autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae praedicatione clarificat Patrem. Hoc quippe aperit ordo ipse uerborum : Clarifica, inquit, Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, tamquam diceret : Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. [§ 2] Deinde magis magisque pandens quomodo clarificet Patrem Filius : Sicut dedisti, inquit, ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam. Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte totum significans, quemadmodum rursus a parte superiore significatus est homo totus, ubi ait apostolus : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quid enim dixit : Omnis anima, nisi omnis homo? Et hoc autem quod potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem intellegendum est, nam secundum Deum omnia per ipsum facta sunt, et in ipso condita sunt omnia in caelo et in terra, uisibilia et inuisibilia». [FG2018]
H ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
19 a parte] aperte Li449
marg.| {CIO17d1.9} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 20* − Caro enim factus ipse vite eternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus. I j
j ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 5, CCSL 62, c. 13.16 sqq. : «Claritas autem haec erat, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperat, caro autem factus ipse quod uitae aeternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus». [MM2020]
I ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
20 Tertio] om. Ed1953
marg.| {CIO17d1.10} HILARIUS. Nono de Trinitate. 21* − Vel acceptio potestatis sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est. Non est infirmitati datio deputanda, cum in eo significetur Pater esse quod dederit, et in eo Filius Deus maneat quod vite eterne dande sumpserit potestatem.J k
k ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 9, CCSL 62A, c. 31.17 sqq. : «Quodsi acceptio potestatis sola est significatio natiuitatis in qua accepit id quod est, non est infirmitati datio deputanda, quae totum hoc nascentem consummat esse quod Deus est. Cum enim innascibilis Deus ad perfectam diuinae beatitudinis natiuitatem unigenito Deo auctor sit, auctorem natiuitatis esse sacramentum paternum est. Ceterum non habet contumeliam, quae se auctoris sui esse imaginem genuina natiuitate consummat. Dedisse enim potestatem omnis carnis et ad id dedisse ut det ei uitam aeternam, habet et in dante quod Pater est, et in accipiente quod Deus est : cum et in eo significetur Pater esse, quod dederit, et in eo Filius Deus maneat, quod uitae aeternae dandae sumpserit potestatem». [MM2020]
J ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
21 Hilarius ... Trinitate] om. Ed1953
marg.| {CIO17d1.11} CHRYSOSTOMUS . 22*{hom.79} . − Dicit autem dedisti ei potestatem omnis carnis ut ostendat quod non ad Iudeos solos sua predicatio sed ad totum orbem terrarum extenditur23. Sed quid est quod dicit   omnis carnis ? Non enim utique omnes crediderunt. Et quidem quantum ex eo est, omnes crediderunt. Si vero non attendebant24 his que dicebantur, non eius qui dicebat25, est criminatio sed eorum qui non susceperunt.K
K ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
22 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
23 extenditur] extendetur Li449
24 attendebant] attenderunt Li449
25 dicebat] docebat Li449
marg.| {CIO17d1.12} AUGUSTINUS. 26 − Dicit ergo : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis , ita te glorificet Filius, id est notum te faciat omni carni quam dedisti ei. Sic enim dedisti,   ut omne quod dedisti ei, det eis vitam eternam. l L
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 105, § 2.12-15, CCSL 36, p. 604 : «Sicut ergo dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita te glorificet Filius tuus, id est notum te faciat omni carni quam dedisti ei. Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam». [FG2018]
L ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
26 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO17d1.13} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 27* − Sed in quo tandem eternitatis vita est, ostendit cum subdit :
27 Tertio] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,3 
Hec est autem vita eterna ut cognoscant te solum verum Deum.
marg.| Vita est verum Deum nosse sed solum hoc non facit vitam. Quid ergo connectitur ?
Et quem misisti Iesum Christum.M m
m ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 3, CCSL 62, c. 14.1 sqq. : «Sed in quo tandem aeternitas uitae est? Ait ipse : Vt cognoscant te solum uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. Quae hic difficultatum quaestiones sunt, et quae pugna uerborum est? Vita est uerum Deum nosse, sed nudum hoc non facit uitam. Quid ergo conectitur? Et quem misisti Iesum Christum. Debitus Patri a Filio honor redditur, cum dicit : te solum uerum Deum». [MM2020]
M ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO17d1.14} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 28* − Dum autem Ariani intelligunt solum Patrem verum Deum, solum iustum, solum sapientem, a communione horum, secundum hos, Filius separatur. Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero. Que si in Patre solo, et non in Filio esse29*existimabuntur, necesse est ut Filius Deus falsus et insipiens esse credatur.N n
n ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 4, CCSL 62, c. 9.16 sqq. : «Cum enim dicunt : solum uerum solum iustum solum sapientem solum inuisibilem solum bonum solum potentem solum inmortalitatem habentem, in eo quod solus haec sit a communione eorum secundum hos Filius separatur. Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero. Quae si in Patre solo, non etiam in Filio esse existimabuntur, necesse est ut Filius Deus et falsus et insipiens et secundum conspicabiles materias corporeus et maleuolus et infirmus et extra inmortalitatem esse credatur, qui ab his omnibus cum in his Pater sit solus excipitur». [MM2020]
N ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
28 Tertio ! Li446] om. Ed1953
29 esse] om. Ed1953
marg.| {CIO17d1.15} HILARIUS . Quinto de Trinitate. 30* − Nulli autem dubium est veritatem ex natura et ex virtute nature esse. Verum enim triticum est quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis excussum, et31 in far comminutum, et in panem coctum, et in cibum sumptum reddit ex se et naturam panis et munus. Quero ergo in quo Filio veritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura nec virtus. Nature enim sue virtute usus est, ut essent que non erant, et fierent que placerent.o O
o ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 5, CCSL 62, c. 3.15 sqq. : «Nulli autem dubium est, ueritatem ex natura et ex uirtute esse, ut exempli causa dictum sit : uerum triticum est, quod spica structum, et aristis uallatum, et folliculis decussum, et in far comminutum, et in pane coactum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus. Itaque quia naturae uirtus praestat ueritatem, uideamus an uerus Deus sit quem Moyses Deum esse significat, de uno Deo et eodem uero Deo postea locuturi, ne non interposita sponsione de unius et ueri Dei in Patre et Filio subsistentibus confirmatione, periculosa suspicio pendulae exspectationis sollicitudinem defetiget. Creatio igitur mundi, post quam et Dei cognitio suscepta est, Filium Dei Deum esse significans, rogo in quo tandem uerum esse Deum deneget. Non enim ambigitur, quin per Filium omnia sint. Omnia namque secundum apostolum per ipsum et in ipso. Si omnia per eum, et omnia ex nihilo, et nihil non per eum, quaero in quo ei ueritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura nec uirtus. Naturae enim suae uirtute usus est, ut et essent quae non erant et fierent quae placerent». [MM2020]
O ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
30 Hilarius ... Trinitate] om. Ed1953
31 spica…excessum et] om. Li449
marg.| {CIO17d1.16} HILARIUS . Nono de Trinitate. 32* − [1] An forte quod ait te solum, communionem atque unitatem suam a Deo separat. Separat sane, si non ad id quod ait te solum verum Deum, continue33 subiecit : Et quem misisti Iesum Christum. [2] Per id enim Ecclesie fides Christum verum Deum confessa est, quod solum verum Deum confessa Patrem sit34 non enim unigenito Deo nature demutationem naturalis nativitas intulit.p P
p ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 9, CCSL 62A, c. 34.2 sqq. : «Sed forte quod ait : te solum, communionem adque unitatem suam a Deo separat. Separet sane, si non ad id quod ait : te solum uerum Deum, continuo subiecit : et quem misisti Iesum Christum». [2]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 9, CCSL 62, c. 36.5-9 sqq. : «Per id enim Christum confessa Deum uerum est, quod solum uerum Deum confessa sit Patrem. Ita quod solus Pater Deus uerus est, Deum uerum esse confirmat et Christum. Non enim unigenito Deo naturae demutationem naturalis natiuitas intulit». [MM2020]
P ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
32 Hilarius ... Trinitate] om. Ed1953
33 continue] continuo Li449
34 Patrem sit] inv. Li449
marg.| {CIO17d1.17} AUGUSTINUS . Sexto de Trinitate. 35* − Videndum est ergo an intelligere cogamur, cum dictum est patri ut cognoscant te solum verum Deum , |pecia 34| 36 tamquam hoc insinuare voluerit, quia et solus Pater Deus verus est, ne non nisi ipsa tria simul, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, intelligeremus esse Deum. Nunc ergo ex Domini testimonio et Patrem solum verum Deum dicimus, et Filium solum Deum verum37, et Spiritum sanctum solum verum Deum; et simul Patrem et Filium et Spiritum, id est simul ipsam Trinitatem, non tres veros deos sed unum verum Deum.Q
Q ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
35 Sexto] om. Ed1953
36 verum Deum] + “xxxiv pecia” marg. penna mutata Li449 ( 161ra40 )
37 Deum verum] inv. Li449
marg.| {CIO17d1.18} AUGUSTINUS . Super Ioannem. 38* − Vel ordo verborum est : Ut te, et quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum verum Deum. C onsequenter enim et Spiritus Sanctus intelligitur, quia Spiritus est Patris et Filii, tamquam caritas consubstantialis amborum. Sic igitur Filius glorificat te, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio mei39 est vita eterna, tanto magis in vita eterna, quanto magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in vita eterna. Tunc ergo Dei cognitio perfecta erit quando nulla mors erit. Summa tunc Dei clarificatio, quia summa gloria. A veteribus autem gloria definita est : frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum fame creditur, quomodo Deus laudabitur quando ipse videbitur? Propter quod scriptum estq : « Beati qui habitant in domo tua, in secula seculorum laudabunt te ». Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio, et ideo clarificatio.r s R
q Ps. 83, 5.
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 105, § 3.3-29, CCSL 36, p. 604-605 : «Ordo uerborum est :   ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant solum uerum Deum . Consequenter enim et Spiritus sanctus intellegitur, quia Spiritus est Patris et Filii, tamquam caritas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii Pater et Filius, nec tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus, sed ipsa Trinitas unus solus uerus Deus. Nec idem tamen Pater qui Filius, nec idem Filius qui Pater, nec idem Spiritus sanctus qui Pater et Filius, quoniam tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, sed ipsa Trinitas unus est Deus. Si ergo eo modo te glorificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam, et, haec est uita aeterna, ut cognoscant te, sic te igitur Filius glorificat, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio Dei est uita aeterna, tanto magis uiuiere tendimus, quanto magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in uita aeterna, tunc ergo Dei cognitio perfecta erit, quando nulla mors erit. summa tunc dei clarificatio, quia summa gloria, quae graece dicitur δόξα. unde dictum est δόξασον, quod latini quidam interpretati sunt : clarifica; quidam : glorifica. A ueteribus autem gloria, qua gloriosi homines dicuntur, ita est definita : Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum famae creditur, quomodo Deus laudabitur quando ipse uidebitur? Propter quod scriptum est : Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio; et quia plena cognitio, ideo summa clarificatio uel glorificatio».
sCf. Augustinus Hipponensis, De Trinitate, lib. 6, c. 9, CCSL 50, linea 21 [* ] : «An quoniam addidit et quem misisti iesum christum, subaudiendum est 'unum uerum deum'; et ordo uerborum est : ut te et quem misisti iesum christum cognoscant unum uerum deum?». [FG2018]
R ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
38 Super Iohannem Li449 ] De Trinitate Ed1953
39 mei] Dei Li449
marg.| {CIO17d1.19} AUGUSTINUS . Primo de Trinitate. 40* {1,8} . − Quod41 dixerit famulo suo Moysit : « Ego sum qui sum », hoc contemplabimur cum vivemus in eternum.S
t Ex. 3, 14.
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
40 Primo] om. Ed1953
41 Quod] autem + Li449
marg.| {CIO17d1.20} AUGUSTINUS. Quarto de Trinitate. 42* {3,18} . − Cum enim fides nostra videndo fiat veritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit eternitas.T
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
42 Quarto] om. Ed1953
marg.| {CIO17d1.21} AUGUSTINUS . Super Ioannem. 43* − Sed prius hic clarificatur Deus cum44 annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentibus predicatur. Propter quod dicit :U
U ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
43 Super Li449 ] In Ed1953
44 cum] dum Li449
Numérotation du verset Io. 17,4 
Ego te clarificavi super terram. u
u ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 105, § 4.1-2, CCSL 36, p. 605 : «Sed prius hic clarificatur Deus, dum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentium praedicatur. Propter quod dicit : Ego te clarificaui super terram, opus consummaui quod dedisti mihi ut faciam». [FG2018]
marg.| {CIO17d1.22} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 45* − Hec enim 46* clarificationis vicissitudo non pertinet ad divinitatis profectum, sed ad honorem qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur.v V
v ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 3, CCSL 62, c. 15.16 sqq. : «Et haec quidem clarificationis uicissitudo non pertinet ad diuinitatis profectum, sed ad honorem eum qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur». [MM2020]
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
45 Tertio] om. Ed1953
46 enim] quidem Ed1953
marg.| {CIO17d1.23} CHRYSOSTOMUS.{hom.79} . − Unde bene dixit super terram in celo enim glorificatus fuerat, et in natura gloriam habens, et ab angelis adoratus. non igitur de illa gloria ait que substantie eius est, sed de ea que ad culturam hominum pertinet; unde subdit opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem.W
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d1.24} AUGUSTINUS. − Non ait : Iussisti sed dedisti ubi commendatur evidens gratia. Quid enim habet quod non accepitw , etiam in Unigenito, humana natura? Sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, nisi47 consummasse se dicat48 quod se consummaturum certissime novit?x X
w Cf. 1Cor. 4, 7.
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 105, § 4.4-15, CCSL 36, p. 605 : «Non ait : iussisti, sed : dedisti; ubi commendatur euidens gratia. Quid enim habet quod non accepit, etiam in Vnigenito humana natura? An non accepit, ut nihil mali, sed bona faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a Verbo, per quod facta sunt omnia? Sed quomodo consummauit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, ubi martyribus suis maxime praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus Petrus : Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur uestigia eius, nisi quia consummasse se dicit quod se consummaturum esse certissime nouit? Sicut longe ante in prophetia praeteriti temporis usus est uerbis, quando post annos plurimos futurum fuerat quod dicebat : Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; non ait : Fodient et dinumerabunt». [FG2018]
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
47 nisi] quia + Li449
48 dicat] dicit Li449
marg.| {CIO17d1.25} CHRYSOSTOMUS.{hom.79} . − Vel dicit consummavi ; quasi, ea que ex parte mea sunt omnia feci; aut quia, cum id quod maximum est factum est, dici potest totum iam factum esse. radix enim bonorum submissa erat, quam omnino debebat sequi fructus et quia his que futura erant, ipse iam aderat et copulabatur.Y
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d1.26} HILARIUS. Nono de Trinitate. 49* − Post que, ut meritum obedientie et sacramentum totius dispensationis intelligeremus, adiecit :Z
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
49 .IX.] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,5 
Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum.y
y ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 9, CCSL 62, c. 39.6 sqq. : «post que, ut meritum oboedientiae et sacramentum totius dispensationis intellegeremus, adiecit : Et nunc glorifica me tu, Pater, apud temetipsum gloriam quam habebam antequam saeculum esset apud te». [MM2020]
marg.| {CIO17d1.27} AUGUSTINUS. − Supra dixeratz : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te ; in quo verborum ordine ostenderat, prius a Patre clarificandum Filium, ut Patrem clarificaret Filius; modo autem dixit :   Ego te clarificavi, et nunc clarifica me ; tamquam prior ipse Patrem clarificaverit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. Ergo intelligendum est utroque verbo superius usum eo ordine quo futurum erat; modo vero usum fuisse verbo preteriti temporis de re futura, velut si dixisset : E  go te clarificabo super terram , opus consummando50 quod dedisti mihi ut faciam,   et nunc clarifica me tu, Pater que est omnino eadem sententia, nisi quod hic additur clarificationis modus, cum subdit 51 :
z Io. 17, 1.
50 consummando] consummabo Li449
51 subdit] subditur Li449
Claritate52 quam habui, priusquam mundus fieret, apud te.
52 claritate] clarificate Li449@* #Li449
marg.| Ordo verborum est : Quam habui apud te, priusquam mundus esset . Hoc quidam53 sic intelligendum putaverunt tamquam natura humana que suscepta est a Verbo, converteretur in Verbum et homo mutaretur in Deum; immo, si diligentius cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis, vel duplicari Dei verbum dicturus est, vel augeri. Sed quisquis Dei Filium predestinatum negat, hunc eumdem Filium hominis negat. Cum ergo videret illius predestinate sue glorificationis venisse tempus, ut et nunc fieret in redditione quod fuerat in predestinatione iam factum, oravit dicens :   Et nunc clarifica me tu, Pater, etc., id est illam claritatem quam habui apud te predestinatione54 tua, tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua.aa AA
aa ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 105, § 5.4-31, § 6.3-14, § 8.11-31, CCSL 36, p. 605-608 : «[§ 5] Nam supra dixerat : Pater, uenit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te; in quo uerborum ordine ostenderat prius a Patre clarificandum Filium, ut Patrem clarificaret Filius. Modo autem dixit : Ego te clarificaui super terram, opus consummaui quod dedisti mihi ut factam; et nunc clarifica me, tamquam prior ipse Patrem clarificauerit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. Ergo intellegendum est utroque uerbo superius usum secundum id quod futurum est, eoque ordine quo futurum erat : Clarifica Filium, ut te clarificet Filius; modo uero usum fuisse uerbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait : Ego te clarificaui super terram, opus consummaui quod dedisti mihi ut faciam. Deinde dicendo : Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, quasi posterius esset clarificandus a Patre, quem prius ipse clarificauerat; quid ostendit, nisi superius ubi ait : Ego te clarificaui super terram, ita locutum se fuisse, tamquam fecisset quod facturus esset, hic autem poposcisse ut Pater faceret, per quod illud Filius facturus esset, id est ut Pater clarificaret Filium, per quam Filii clarificationem etiam Filius clarificaturus esset Patrem? Denique si de re quae futura erat, ponamus etiam futuri temporis uerbum, ubi pro tempore futuro posuit ipse praeteritum, nulla sententiae remanebit obscu ritas, ueluti si dixisset : Ego te clarificabo super terram, opus consummabo quod dedisti mihi ut faciam; et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum. Nempe ita planum est, sicut illud ubi ait : Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te; et ipsa est omnino sententia, nisi quia et hic dictus est eiusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus, tamquam illud isto exponeretur eis quos poterat permouere, quomodo Pater Filium, et maxime quomodo Patrem clarificaret et Filius. [...] [§ 6] Sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperuit, qua eum clarificauit Pater, in eo quod adiunxit : Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Ordo uerborum est : quam habui apud te, priusquam mundus esset. Ad hoc ualet quod ait : Et nunc clarifica me; hoc est, sicut tunc, ita et nunc, sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione; fac in mundo, quod apud te iam fuerat ante mundum; fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Hoc quidam sic intellegendum putarunt, tamquam natura humana quae suscepta est a Verbo, conuerteretur in Verbum, et homo mutaretur in Deum; immo, si diligentius quod opinati sunt cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis uel duplicari Dei Verbum dicturus est, uel augeri, ut aut duo sint quod unum fuit, aut amplius sit quod minus fuit. Porro si natura humana in Verbum mutata atque conuersa, Verbum Dei quantum erat et quod erat hoc erit, ubi est homo si non perit?[§ 8] Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. [...] Cum ergo uideret illius praedestinatae suae clarificationis uenisse iam tempus, ut et nunc fieret in redditione, quod fuerat in praedestinatione iam factum, orauit dicens : Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, tamquam diceret : Claritatem quam habui apud te, id est illam claritatem quam habui apud te in praedestinatione tua, tempus est ut apud te habeam etiam uiuens in dextera tua». [FG2018]
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
53 quidam] quidem Li449
54 predestinatione] in praem. Li449
marg.| {CIO17d1.28} HILARIUS. Tertio de Trinitate. 55* − Vel orabat ut id quod ex tempore erat, gloriam eius que sine tempore est claritatis acciperet, ut in Dei virtutem et spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur.ab AB
ab ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 3, CCSL 62, c. 16.25 sqq. : «Ergo quia Filius uerbum, et uerbum caro factum, et Deus uerbum, et hoc in principio apud Deum, et uerbum ante constitutionem mundi Filius, Filius nunc caro factus orabat, ut hoc Patri caro inciperet esse quod uerbum; ut id quod de tempore erat gloriam eius quae sine tempore est claritatis acciperet; ut in Dei uirtutem et Spiritus incorruptione transformata carnis corruptio absorberetur. Haec itaque oratio ad Deum est, haec ad Patrem confessio Fili est, haec carnis depraecatio est». [MM2020]
AB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
55 Tertio] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 17, 1-11 legitur in Passione sabbato; cf. Ordinarium OP 641 = Cist. 82 = Rom.) In vigilia Ascensionis; cf. Ordinarium OP 680 = Cist. 82 = Rom.]
marg.| {CIO17d2.1} CHRYSOSTOMUS. 56*{hom.80} . − Quia dixerat opus consummavi, manifestat quale opus ut scilicet nomen Dei manifestaret.AC
Unde dicitur :
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
56 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,6 
Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo.
marg.| {CIO17d2.2} AUGUSTINUS . 57 − Quod si de his tantum dicit58 discipulis cum quibus cenavit, non pertinet hoc ad illam clarificationem de qua superius loquebatur, qua Filius clarificat Patrem. Quanta est enim gloria duodecim vel undecim innotescere potuisse mortalibus? Si autem quod ait : Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo , omnes intelligi voluit qui in eum fuerant credituri, est plane ista clarificatio qua Filius clarificat Patrem et tale est quod ait :   Manifestavi nomen tuum 59, quale illud quod60 supra dixeratac : « Ego te clarificavi », pro tempore futuro et illic et hic preteritum ponens. Sed de his qui iam erant discipuli, non de omnibus qui in61 illum fuerant credituri, eum hoc dixisse, ea que sequuntur credibilius demonstrant. Ab ipso ergo orationis sue exordio omnes suos Dominus volebat intelligi, quibus notum faciendo Patrem, clarificat eum. Cum enim dixissetad : « Filius tuus clarificet te », mox quemadmodum62 id fieret demonstravit dicensae : « Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis63 ». Iam nunc quid de illis a quibus tunc audiebatur discipulis suis dicat, audiamus :   Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Non ergo Dei nomen noverant, cum essent Iudei? Et ubi est quod legituraf : « Notus in Iudea Deus, et in Israel magnum nomen eius ». Ergo intelligendum 64 est :   Manifestavi nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo , qui me audiunt hec dicentem, non illud nomen tuum quod vocaris Deus, sed illud quod vocaris Pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius Filii manifestatione non possit. Nam quod Deus dicitur universe creature, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent non omnimode esse potuit hoc nomen incognitum. In hoc ergo quod fecit hunc mundum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus in omnibus gentibus Deus. In hoc autem quod non est cum diis falsis colendus, notus in Iudea Deus. In hoc vero quod Pater est huius Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius prius occultum, nunc manifestavit eis quos dedit ei Pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestavit, si nondum venit hora de qua superius dixeratag , quod veniet65 hora   cum iam non in proverbiis loquar vobis . Proinde intelligendum est pro tempore futuro preteritum positum.ah AD
ac Io. 17, 4.
ad Io. 17, 1.
ae Io. 17, 2.
af Ps. 75, 2.
ag Io. 16, 25.
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 106, § 1.3-20, § 2.1-4, § 3.1-9, § 4.1-32, CCSL 36, p. 608-611 : «[§ 1] De his uerbis Domini, sicut ipse donauerit, sermone isto disputaturi sumus, quae ita se habent : Manifestaui nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo. Quod si de his tantum dicit discipulis cum quibus coenauit, et ad quos antequam orare inciperet, tam multa locutus est, non pertinet hoc ad illam clarificationem, siue ut alii interpretati sunt, glorificationem, de qua superius loquebatur, qua Filius clarificat uel glorificat Patrem. Quanta est enim uel qualis gloria, duodecim uel undecim potius innotuisse mortalibus? Si autem quod ait : Manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, omnes intellegi uoluit, etiam qui in eum fuerant credituri, ad eius magnam quae futura erat ex omnibus gentibus ecclesiam pertinentes, de qua in psalmo canitur : In ecclesia magna confitebor tibi; est plane ista clarificatio qua Filius clarificat Patrem, cum eius nomen notum facit omnibus gentibus, et tam multis generationibus hominum. Et tale est hoc quod ait : Manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, quale illud quod paulo ante dixerat : Ego te clarificaui super terram, pro tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse dicens se quod erat sine ulla dubitatione facturus. [§ 2] Sed de his qui iam erant discipuli eius, non de omnibus qui in illum fuerant credituri eum dixisse quod dixit : Manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo, ea quae sequuntur, credibilius esse demonstrant. [...] [§ 3] Ab ipso itaque orationis eius exordio, ubi subleuatis oculis in caelum, dixit, Pater, uenit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, usque ad illud quod paulo post ait : Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, omnes suos uolebat intellegi, quibus notum faciendo Patrem, clarificat eum. Cum enim dixisset : ut Filius tuus clarificet te, mox quemadmodum id fieret, demonstrauit dicens : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam; haec est autem uita aderna, ut cognoscant te solum uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum. [...] [§ 4] Iam nunc ergo uideamus quid de illis, a quibus tunc audiebatur, discipulis suis dicat. Manifestaui, inquit, nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Non ergo nouerant Dei nomen, cum essent Iudaei? Et ubi est quod legitur : Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius? Ergo manifestaui nomen tuum hominibus istis, quos dedisti mihi de mundo, qui me audiunt haec dicentem; non illud nomen tuum quo uocaris Deus, sed illud quo uocaris Pater meus; quod nomen manifestari sine ipsius Filii manifestatione non posset. Nam quod Deus dicitur uniuersae creaturae, etiam omnibus gentibus antequam in Christum crederent, non omni modo esse potuit hoc nomen ignotum. Haec est enim uis uerae diuinitatis, ut creaturae rationali iam ratione utenti, non omnino ac penitus possit abscondi. Exceptis enim paucis in quibus natura nimium deprauata est, uniuersum genus humanum Deum mundi huius fatetur auctorem. In hoc ergo quod fecit hunc mundum caelo terraque conspicuum, et antequam imbuerentur in fide Christi, notus omnibus gentibus Deus. In hoc autem quod non est iniuriis suis cum diis falsis colendus, notus in Iudaea Deus. In hoc uero quod Pater est huius Christi, per quem tollit peccatum mundi, hoc nomen eius prius occultum omnibus, nunc manifestauit eis quos dedit ei Pater ipse de mundo. Sed quomodo manifestauit, si nondum uenit hora de qua superius dixerat, quod ueniret hora cum iam non in prouerbiis, inquit, loquar uobis, sed palam de Patre meo annuntiabo uobis? An uero annuntiatio manifesta putabitur in prouerbiis? Cur ergo dictum est : Palam annuntiabo uobis, nisi quia in prouerbiis non est palam? Quod autem non in prouerbiis occultatur, sed uerbis manifestatur, procul dubio palam dicitur. Quomodo ergo manifestauit quod nondum palam dixit? Proinde sic intellegendum est, pro tempore futuro praeteritum positum, quemadmodum illud : Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci uobis, quod nondum fecerat, sed loquebatur quasi fecisset, quod immobiliter esse praefixum sciebat ut faceret». [FG2018]
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
57 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
58 dicit] dixit Li449
59 tuum] etc. + Li449
60 quod] et Li449
61 in] om. Li449
62 quemadmodum] quedam Li449
63 carnis] etc. + Li449
64 intelligendum] intelligendus Li449
65 veniet] veniret Li449
marg.| {CIO17d2.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.80} . − Vel quod ipsum Christum Filium habeat, manifestaverat eis iam et verbis et rebus.AE
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d2.4} AUGUSTINUS. − [a] Per hoc autem quod dicit : D edisti mihi de mundo , dictum est de illis quod non essent de mundo, sed hoc eis regeneratio prestitit, non generatio. Quid est autem quod sequitur :
Tui erant, et mihi eos dedisti?
marg.| An aliquando habuit Pater aliquid sine Filio? Absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando Dei Filius, quod nondum habuit idem ipse hominis Filius, qui66 nondum erat homo factus ex matre. Quapropter quod dixit : Tui erant, non inde se separavit Dei Filius; sed solet ei tribuere omne quod potest a quo est ipse qui potest. Quod itaque ait :   Et mihi eos dedisti , secundum hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet ostendit; et etiam ipse sibi eos dedit, hoc est cum Patre Deus Christus homini Christo, quod cum Patre non est. [b] Hoc autem dixit ut ostendat eam quam67 ad Patrem unanimitatem, et quoniam placet Patri ut Filio credant.ai aj AF
Unde sequitur :
ai ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 106, § 5.1-31, CCSL 36, p. 611 : «Quid est autem : Quos dedisti mihi de mundo? Dictum est enim de illis quod non essent de mundo. Sed hoc illis regeneratio praestitit, non generatio. Quid est etiam quod sequitur : Tui erant et mihi eos dedisti? An aliquando erant Patris, quando non erant unigeniti Filii eius, et habuit aliquando Pater aliquid sine Filio? Absit. Verumtamen habuit aliquid aliquando Deus Filius, quod nondum habuit idem ipse homo Filius, quia nondum erat homo factus ex matre, quando tamen habebat uniuersa cum Patre. Quapropter quod dixit : Tui erant, non inde se separauit Deus Filius, sine quo nihil umquam Pater habuit, sed solet ei tribuere omne quod potest, a quo est ipse qui potest. A quo enim habet ut sit, ab illo habet ut possit; et simul utrumque semper habuit, quia numquam fuit et non potuit. Quocirca quidquid potuit Pater, semper cum illo Filius potuit; quoniam ille qui numquam fuit et non potuit, numquam sine Patre fuit, numquam sine illo Pater fuit. Ac per hoc sicut Pater aeternus omnipotens, ita Filius coaeternus omnipotens; et si omnipotens, utique omnitenens. Id enim potius uerbum e uerbo interpretamur, si proprie uolumus dicere, quod a graecis dicitur παντοκράτωρ, quod nostri non sic interpretarentur, ut omnipotens dicerent, cum sit παντοκράτωρ omnitenens, nisi tantumdem ualere sentirent. Quid ergo umquam habere potuit aeternus omnitenens, quod non simul habuerit coaeternus omnitenens? Quod itaque ait : Et mihi eos dedisti, hominem se accepisse hanc potestatem ut eos haberet, ostendit; quoniam qui semper omnipotens fuit, non semper homo fuit. Quamobrem, cum Patri potius tribuisse uideatur ut ab eo illos acceperit quoniam ex ipso est quidquid est de quo est, etiam ipse sibi eos dedit, hoc est, cum Patre Deus Christus, homini Christo quod cum Patre non est, homines dedit. Denique qui hoc loco dicit : Tui erant, et mihi eos dedisti, iam superius eisdem discipulis dixerat : Ego uos de mundo elegi. Conteratur hic cogitatio carnalis, atque dispereat».
aj [b] <Non hab.> Augustinus [LLT2018]; Theophylactus, in loc. cit. [FG2018]
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
66 qui] quia Li449
67 quam] que Li449
Et sermonem tuum servaverunt.
marg.| {CIO17d2.5} BEDA. − Sermonem Patris semetipsum appellat, quia per ipsum Pater omnia condidit, et in se continet omnes sermones; ac si diceret memorie me68 commendaverunt, ut numquam obliviscantur. vel dicit et sermonem tuum servaverunt, in eo scilicet quod mihi crediderunt.
Unde sequitur :
68 memorie me] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 17,7 
Et nunc cognoverunt quia omnia que dedisti mihi, abs te sunt.
marg.| Quidam autem dicunt hanc esse litteram nunc cognovi quia omnia que dedisti mihi, abs te sunt sed hi non habent69 rationem. quomodo enim poterat ignorare Filius que sunt Patris sed de discipulis dictum est; quasi dicat didicerunt quod nihil est in me70 alienum extra te, et quod quecumque doceo, tua sunt.AG
AG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
69 hi non habent] hoc non habet Li449
70 Est-in me] inv. Li449
marg.| {CIO17d2.6} AUGUSTINUS. 71 − Simul autem Pater dedit ei omnia cum genuit qui habet omnia.ak AH
ak ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 106, § 6.3-4, CCSL 36, p. 612 : «Sequitur ac dicit : Et sermonem tuum seruauerunt; nunc cognouerunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt; id est cognouerunt quia abs te sum. Simul enim Pater dedit omnia, cum genuit qui haberet omnia». [FG2018]
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
71 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO17d2.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.80} . − Et unde didicerunt ex verbis meis, quibus docebam eos quoniam a te exivi hoc enim per totum studebat ostendere evangelium.AI
Unde sequitur :
AI ¶Codd. : Li449
Numérotation du verset Io. 17,8 
Quia verba que dedisti mihi, dedi eis et ipsi acceperunt.
marg.| {CIO17d2.8} AUGUSTINUS. − [a] Id est intellexerunt, atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur quando mente percipitur72.
Unde sequitur :
72 percipitur] precipitur Li449
Et cognoverunt vere quia a te exivi.
marg.| [c] Et ne quisquam putaret istam cognitionem iam per speciem factam, non per fidem, exponendo addidit : Et crediderunt, ut subaudiamus : Vere quia tu me misisti. [b] Hoc itaque crediderunt vere, quod cognoverunt vere. Idem enim est : A te exivi quod est : Tu me misisti. [d] Quod autem dicit crediderunt vere intelligendum est, non eo quo supra dixit modo : crediderunt73, sed vere, id est quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter; non iam ad propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales quales eos dicit verbis preteriti temporis, quasi iam esset prenuntians quales futuri essent accepto Spiritu sancto. Quomodo autem Pater ea verba Filio dederit, facilior questio videtur, si secundum quod est Filius hominis accepisse a Patre credatur. Si vero secundum id quod est a74 Patre genitus, accepisse a Patre ista verba cogitatur, nihil ibi temporis cogitetur, quasi prius fuerit, et ea non habuerit; quoniam quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit.al AJ
al ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 106, § 6.5-25, § 7.1-11, CCSL 36, p. 612-613 : «[§ 6] Quia uerba, inquit, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt; [a] id est intellexerunt atque tenuerunt. Tunc enim uerbum accipitur, quando mente percipitur. Et cognouerunt   , inquit, uere quia a te exiui, et crediderunt quia tu me misisti. Et hic subaudiendum est : uere. Quod enim dixit : cognouerunt uere, exponere uoluit adiungendo : et crediderunt. [b] Hoc itaque crediderunt uere, quod cognouerunt uere; id enim est : a te exiui, quod est : tu me misisti. Cum ergo dixisset : cognouerunt uere, [c] ne quisquam putaret istam cognitionem iam per speciem factam, non per fidem, exponendo addidit : et crediderunt, ut subaudiamus uere, et [d] intellegamus hoc dictum esse : cognouerunt uere, quod est crediderunt uere, non eo modo quem significant paulo ante, cum dixit : Modo creditis? Venit hora, et iam uenit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Sed crediderunt uere, id est quomodo credendum est, inconcusse, firme, stabiliter, fortiter; non iam in propria redituri, et Christum relicturi. Adhuc ergo discipuli non erant tales, quales eos dicit uerbis praeteriti temporis, quasi iam essent, praenuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est, doceret omnia. [§ 7] Ipsi autem Filio quomodo Pater ea uerba dederit, quibus uerbis homo potent explicare? Facilior sane quaestio uidetur, si secundum id quod Filius est hominis, accepisse a Patre illa uerba credatur. Quamquam natus ex uirgine quando et quomodo ea didicerit, quis enarrabit; quando etiam ipsam quae de uirgine facta est, generationem eius quis enarrabit? Si uero secundum id quod est de Patre genitus Patrique coaeternus, accepisse a Patre ista uerba cogitatur, nihil ibi temporis cogitetur quasi prius fuerit qui ea non habuerit, atque ut haberet quae non habebat acceperit; quoniam quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo aliter Verbo uerba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia? Sed iam quae sequuntur, alio sunt exspectanda sermone». [FG2018]
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
73 crediderunt] creditis Li449
74 a] de Li449
Numérotation du verset Io. 17,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
[Io. 17, 1-11 legitur in Passione sabbato; cf. Ordinarium OP 641 = Cist. 82 = Rom.) In vigilia Ascensionis; cf. Ordinarium OP 680 = Cist. 82 = Rom.]
marg.| {CIO17d3.1} CHRYSOSTOMUS . 75*{hom.80} . − Quia multas a Domino consolationes76 discipuli audientes nondum persuasi erant, de reliquo patri loquitur, dilectionem quam ad eos habebat ostendens.
Unde dicit : 77*
75 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
76 consolationes] om. Li449
77 dicit] sequitur Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,9 
Ego pro eis rogo.
marg.| Quasi dicat : ‘Non solum que a me sunt tribuo eis sed et alium pro hoc rogo’ ut ampliorem ostendat amorem.AK
AK ¶Codd. : Li449 (162va) Ed1953 {MM2021}
marg.| marg.|{CIO17d3.2} AUGUSTINUS . 78 − [a] Cum ergo 79 addit :
78 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
79 ergo] autem Li449
Non pro mundo80,
80 mundo #Li449] rogo + Li449@ Weber
marg.| mundum vult intelligi eos qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratie ut ab illo eligantur ex mundo; quam sortem significat cum subdit :
Sed pro his quos dedisti mihi.
marg.| Per hoc enim quod eos illi Pater iam dedit, factum est ut non pertineant ad81 mundum pro quo non rogat. [c] Neque autem quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos deditam .-
[b] Unde subdit :AL
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 107, § 1.3-9, § 2.1-3, CCSL 36, p. 613 : «[§ 1] [a] Cum de his quos iam discipulos habebat, Dominus loqueretur ad Patrem, inter alia etiam dixit hoc : Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi. Mundum uult modo intellegi, qui uiuunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro his quos ei Pater dedit, rogare se dicit; per hoc enim quod eos illi Pater iam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat. [§ 2] [b] Deinde subiungit : Quia tui sunt. [c] Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos dedit, cum adhuc Filius sequatur, et dicat : Et mea omnia tua sunt, et tua mea.
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
81 ad] eum + Li449
Quia tui sunt.
marg.| {CIO17d3.3} CHRYSOSTOMUS .{hom.80} . − Frequenter autem hoc ponit dedisti mihi, ut discant quoniam patri hoc placet, et quoniam non ut alienus veniens eos seduxit, sed ut proprios accepit. Deinde ne quis estimet82 novum esse eius principatum et nuper eos suscepisse a Patre, subiungit :
82 estimet] existimet Li449
Numérotation du verset Io. 17,10 
Et omnia mea tua sunt et tua mea sunt.
marg.| Ac si dicat neque audiens aliquis quoniam mihi eos dedisti, estimet eos alienos esse a Patre; mea enim eius sunt nec audiens quoniam tui erant, estimet alienos eos fuisse a me que enim sunt eius, mea sunt.AM
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d3.4} AUGUSTINUS. − Satis autem hic apparet, quoniam83 unigeniti Filii sunt omnia que sunt Patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre natus, Patri equalis non quomodo dictum est maiori ex duobus filiisan : « Omnia mea tua sunt ». Illud enim de omnibus dictum est84 creaturis85 que infra creaturam sanctam rationalem sunt; hoc autem ita dictum est, ut sit hec etiam ipsa creatura rationalis que non nisi Deo subditur : Hoc ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri esset equalis. Nefas est enim ut sancti de quibus hec locutus est, cuiusquam sint nisi eius a quo creati et sanctificati sunt. Hoc86 autem quod ait, cum de Spiritu sancto loquereturao : « Omnia que habet Pater, mea sunt », de his dicit87 que ad ipsam Patris pertinent divinitatem. Neque enim Spiritus Sanctus de creatura que Patri est subdita et Filio, fuerat accepturus, cum dicatap : « De meo accipiet ».aq AN
an Lc. 15, 31.
ao Io. 16, 15.
ap Io. 16, 14.
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 107, § 2.4-30, CCSL 36, p. 613-614 : «Deinde subiungit : Quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos dedit, cum adhuc Filius sequatur, et dicat : Et mea omnia tua sunt, et tua mea. Vbi satis apparet quomodo unigeniti Filii sint omnia quae sunt Patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis, non quomodo dictum est uni ex duobus filiis, maiori scilicet : Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt. Illud enim dictum est de his omnibus creaturis quae infra creaturam sanctam rationalem sunt, quae utique subduntur ecclesiae; in qua uniuersa ecclesia et illi duo intelleguntur filii maior et minor, cum omnibus angelis sanctis, quibus erimus aequales in regno Christi et Dei; hoc autem ita dictum est : Et mea omnia tua sunt, et tua mea, ut hic sit etiam ipsa creatura rationalis, quae non nisi Deo subditur, ut ei quae infra illam sunt cuncta subdantur. Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri esset aequalis; de ipsa quippe agebat, cum diceret : Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi; quia tui sunt, et mea omnia tua sunt, et tua mea. Nec fas est ut sancti, de quibus haec locutus est, cuiusquam sint, nisi eius a quo creati et sanctificati sunt; ac per hoc et omnia quae ipsorum sunt, necesse est ut eius sint cuius et ipsi sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales eos esse demonstrant, quorum aequaliter sunt. Illud autem quod ait, cum de Spiritu sancto loqueretur : Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit uobis, de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent diuinitatem, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subdita et Filio, fuerat accepturus quod ait : de meo accipiet; sed utique de Patre de quo procedit Spiritus, de quo est natus et Filius». [FG2018]
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
83 quoniam] quomodo Li449
84 de omnibus-dictum est] inv. Li449
85 creaturis] creatoris Li449
86 Hoc] Illud Li449
87 dicit] dixit Li449
marg.| {CIO17d3.5} CHRYSOSTOMUS .{hom.80} . − Deinde demonstrationem predictorum88 ponit, dicens et clarificatus sum in eis   , ex quo patet quoniam potestatem super eos habeo, quoniam glorificant me, tibi credentes et mihi nullus enim in quibus non habet potestatem glorificatus est.AO
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
88 predictorum] dictorum Li449
marg.| {CIO17d3.6} AUGUSTINUS. 89 − [b] Dicendo autem iam esse factum, ostendit iam fuisse predestinatum, et certum haberi voluit quod esset futurum. [a] Sed utrum ipsa sit clarificatio de qua dixeratar : « Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum ». Si enim apud te, quomodo in eis? An cum hoc ipsum innotescit eis, et per eos omnibus qui credunt eis, quasi testibus suis.as AP
Unde subdit :
ar Io. 17, 5.
as ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 107, § 3.4-11, CCSL 36, p. 614 : «Et clarificatus sum, inquit, in eis. Nunc suam clarificationem tamquam facta sit dicit, cum adhuc esset futura; superius autem a Patre poscebat ut fieret. [a] Sed utrum ipsa sit clarificatio, de qua dixerat : Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, utique requirendum est. Si enim apud te, quomodo in eis? An cum hoc ipsum innotescit eis, ac per ipsos omnibus qui credunt eis testibus suis? Possumus plane sic intellegere dixisse Dominum de apostolis, quod clarificatus sit in eis; [b] dicendo enim esse iam factum, ostendit iam fuisse praedestinatum, et certum haberi uoluit quod esset futurum». [FG2018]
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
89 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,11 
Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt.
marg.| {CIO17d3.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.80} . − Hoc est et si non appaream secundum carnem, per hos glorificor qui pro me moriuntur sicut et pro Patre, et predicant me sicut et Patrem.AQ
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d3.8} AUGUSTINUS. − [a] Sed si horam illam qua loquebatur attendas, utrique in mundo adhuc90 erant. Non enim secundum profectum cordis et vite id accipere possumus, cum dicat : Iam non sum in mundo . Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse? Restat igitur ut secundum illud91 quod etiam ipse in mundo prius erat, in mundo se dixit iam non esse presentia corporali. An non quotidie dicimus : Iam non est hic de aliquo quantocius92 abituro, et maxime morituro?
Unde exponens cur hoc dixerit adiecit :
90 in mundo-adhuc] inv. Li449
91 illud] id Li449
92 quantotius] quam totius Li449
Et ego ad te venio.
marg.| Commendat igitur Patri eos quos corporali absentia relicturus est, dicens :
Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi.
marg.| Sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur :
Ut sint unum sicut et nos.
marg.| Non ait : Ut simus unum ipsi et nos, sicut et nos unum sumus. Ipsi utique in natura sua unum sunt, sicut nos in nostra unum sumus, quia enim una eademque persona est Deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat, et Deum in eo quod unum sunt et ille et ipse quem rogat. [b] Poterat quidem dicere per id quod Ecclesie caput est, et corpus eius Ecclesia : Ego et ipsi, non unum sed unus sumus, quia caput et corpus unus est Christus sed divinitatem suam consubstantialem Patri ostendens, vult esse suos unum, sed in Christo; non tantum per eamdem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus equales angelis fiunt, sed etiam per eamdem in eamdem habitudinem conspirantem concordissimam voluntatem, in unum spiritum quodammodo caritatis igne conflati. Ad hoc enim valet quod ait : Ut sint unum, sicut et nos unum sumus ut quemadmodum Pater et Filius non tantum equalitate substantie, sed etiam voluntate unum sunt, ita et hi inter quos et Deum mediator est Filius, non tantum per hoc quod eiusdem nature sunt, sed etiam per eamdem dilectionis societatem unum sint.at AR
at ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 107, § .4.2-23, § 5.1-16, CCSL 36, p. 614-615 : «[§ 4] Et iam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt. Si horam prorsus illam qua loquebatur adtendas, utrique adhuc in mundo erant, et ipse scilicet, et illi de quibus hoc dicebat; non enim secundum prouectum cordis et uitae id accipere possumus uel debemus, ut illi propterea adhuc esse dicantur in mundo, quod mundana adhuc sapiant, ille autem iam non esse in mundo, sapiendo diuina. Positum est hic enim uerbum unum, quod nos ita intellegere omnino non sinat, quia non ait : Et non sum in mundo; sed : Iam non sum in mundo; per hoc ostendens fuisse se in mundo, iam non esse. Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab hoc errore liberatum iam illa non sapere? Quis tam impio sensu se induerit? Restat igitur ut secundum id quod ipse etiam in mundo prius erat, in mundo se dixerit iam non esse, profecto praesentia corporali, a mundo scilicet absentiam suam iam cito futuram, illorum autem tardius, per hoc ostendens, quod se iam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum et ipse hic et illi adhuc essent. Sic enim est locutus, homo congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet humanus. An non quotidie dicimus : Iam non est hic, de aliquo quantocius abituro? Et maxime hoc de morituris solet dici. Quamquam et ipse Dominus tamquam praeuidens quid lecturos mouere posset adiecit : Et ego ad te uenio, sic exponens quodammodo cur dixerit : Iam non sum in mundo. [§ 5] Commendat ergo eos Patri, quos corporali absentia relicturus est, dicens : Pater sancte, serua eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed adtende quod sequitur : Vt sint, inquit, unum sicut et nos. Non ait : Vt nobiscum sint unum, aut, simus unum ipsi et nos, sicut unum sumus nos; sed ait : Vt sint unum sicut et nos. Ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio uerum non diceret, nisi secundum hoc diceret, quod eiusdem naturae Deus est cuius et Pater, secundum quod alibi dixit : Ego et Pater unum sumus, non secundum id quod etiam homo est; nam secundum hoc : Pater maior me est, dixit. Sed quoniam una eademque persona est Deus et homo, intellegimus hominem in eo quod rogat; intellegimus autem Deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. Sed est adhuc in consequentibus locus ubi de hac re diligentius disputandum est». [b] <revera>   Augustinus Hipponensis, De Trinitate, CCSL 50, lib. 4, c. 7.1 [* ] : «Sic ipse filius dei, uerbum dei et idem ipse mediator dei et hominum filius hominis, aequalis patri per diuinitatis unitatem et particeps noster per humanitatis susceptionem, patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat nec tamen tacens quod deus cum patre unum erat et inter cetera ita loquitur : non pro his autem rogo, inquit, tantum sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me ut omnes unum sint sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti. et ego claritatem quam dedisti mihi dedi illis ut sint unum sicut et nos unum sumus. non dixit : 'ego et ipsi unum, ' quamuis per id quod ecclesiae caput est et corpus eius ecclesia posset dicere : 'ego et ipsi' non unum sed 'unus, ' quia caput et corpus unus est christus. sed diuinitatem suam consubstantialem patri ostendens (propter quod et alio loco dicit : ego et pater unum sumus), in suo genere, hoc est in eiusdem naturae consubstantiali parilitate, uult esse suos unum sed in ipso quia in se ipsis non possent dissociati ab inuicem per diuersas uoluntates et cupiditates et immunditiam peccatorum; unde mundantur per mediatorem ut sint in illo unum non tantum per eandem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales angelis fiunt sed etiam per eandem in eandem beatitudinem conspirantem concordissimam uoluntatem in unum spiritum quodam modo caritatis igne conflatam. ad hoc enim ualet quod ait : ut sint unum sicut et nos unum sumus, ut quemadmodum pater et filius non tantum aequalitate substantiae sed etiam uoluntate unum sunt, ita et hi inter quos et deum mediator est filius non tantum per id quod eiusdem naturae sunt sed etiam per eandem dilectionis societatem unum sint». [FG2018]
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d3.9} CHRYSOSTOMUS . 93*{hom.80} . − Rursus ut homo loquitur subdens :
93 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,12 
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo.
marg.| Hoc est per tuum adiutorium; humane enim94 loquitur, et ad eorum mentem estimantium quod maiorem quamdam haberent utilitatem ab eius presentia.AS
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
94 enim] multa + Li449
marg.| {CIO17d3.10} AUGUSTINUS . 95 − In nomine enim Patris servabat discipulos suos Filius homo, cum eis humana presentia constitutus; sed et96 Pater in nomine Filii servabat quos in nomine Filii petentes exaudiebat. Neque hoc tam carnaliter debemus accipere velut vicissim nos servent Pater et Filius simul enim nos custodiunt et Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Sed Scriptura nos non levat nisi descendat ad nos. Intelligamus ergo cum ita Dominus loquitur, personas eum distinguere, non separare naturam. Quando ergo servabat discipulos suos Filius presentia corporali, non exspectabat Pater ad custodiendum succedere Filio discedenti; sed eos ambo servabant potentia spirituali; et quando ab eis abstulit Filius presentiam corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritualem. Quia et custodiendos quando Filius homo accepit, custodie paterne non abstulit; et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit; sed dedit homini Filio, non sine Deo eodem ipso Filio.
Sequitur enim :
95 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
96 et] etiam Li449
Quos dedisti mihi, ego custodivi, et nemo ex ipsis97 periit, nisi Filius perditionis,
97 ipsis] eis Li449@ #Li449, his Weber
marg.| id est traditor Christi, perditioni predestinatus,
ut scriptura impleatur98,
98 impleatur Weber ] impleretur Li449@ #Li449
marg.| qua99 scilicet de illo, maxime in Psalmo centesimo octavoau , prophetatur.av AT
au Cf. Ps. 108, 2-5.
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 107, § 6.4-26, § 7.1-6, CCSL 36, p. 615 : «[§ 6] Hic autem sequitur : Cum essem cum eis, ego seruabam eos in nomine tuo. Me, inquit, ueniente ad te, serua eos in nomine tuo, in quo eos quando cum eis eram, et ipse seruabam. In nomine Patris seruabat discipulos suos Filius homo, cum eis humana praesentia constitutus; sed etiam Pater in nomine Filii seruabat quos in nomine Filii petentes exaudiebat. His quippe idem Filius dixerat : Amen, amen dico uobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit uobis. Neque hoc tam carnaliter debemus accipere, uelut uicissim nos seruent Pater et Filius, amborum in nobis custodiendis alternante custodia, quasi succedat alius quando discesserit alius : simul enim nos custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus uerus et beatus Deus. Sed scriptura nos non leuat, nisi descendat ad nos, sicut Verbum caro factum descendit ut leuaret, non cecidit ut iaceret. Si descendentem cognouimus, cum leuante surgamus, et intellegamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas. Quando ergo seruabat discipulos suos Filius praesentia corporali, non exspectabat Pater ad custodiendum succedere Filio discedenti; sed eos ambo seruabant potentia spiritali; et quando ab eis abstulit Filius praesentiam corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritalem. Quia et custodiendos quando Filius homo accepit, custodiae paternae non eos abstulit; et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit, sed dedit homini Filio, non sine Deo eodem ipso utique Filio. [§ 7] Sequitur ergo Filius, et dicit : Quos dedisti mihi, custodiui; et nemo ex   his periit, nisi filius perditionis, ut scriptura impleatur. Filius perditionis dictus est traditor Christi, perditioni praedestinatus, secundum scripturam quae de illo in psalmo centesimo octauo maxime prophetatur». [FG2018]
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
99 qua] que Li449
marg.| {CIO17d3.11} CHRYSOSTOMUS .{hom.80} . − Et nimirum solus ille tunc periit, sed multi postea. Dicit autem nemo ex eis periit, id est quantum ex mea parte non perdam quod manifestius alibi dicit non eiciam foras. si vero per seipsos exilient, non ex necessitate ad me traho.
Sequitur :
Numérotation du verset Io. 17,13 
Nunc autem ad te venio.
marg.| Sed quia posset aliquis querere numquid non potes eos conservare100 recedens potest quidem, sed cuius gratia hoc dicat, ostendit subdens :
100 conservare] servare Li449
et hec101 loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsum;
101 hec #Li449 weber] om. Li449@
marg.| id est ut non tumultuentur imperfectiores existentes per id quod indicavit102 quod propter eorum gaudium et requiem omnia hec infirma loquebatur.AU
AU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
102 indicavit] iudicavit Li449
marg.| {CIO17d3.12} AUGUSTINUS. − Vel aliter. [b] Quod sit hoc gaudium, iam superius expressum est ubi ait : U t sint unum, sicut et nos unum sumus. H oc gaudium suum, id est a se in eos collatum, in eis dicit implendum; propter quod se locutum dixit in mundo. Hec est pax et beatitudo futuri seculi. [a] In mundo autem loqui se dicit, qui paulo ante dixerat :   Iam non sum in mundo, quia enim nondum abierat, hic adhuc erat103; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo iam non erat.aw AV
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 107, § 8.3-13, CCSL 36, p. 616 : «Ecce [a] in mundo se loqui dicit, qui paulo ante dixerat : Iam non sum in mundo, quod cur dixerit, ibi exposuimus, immo ipsum id exposuisse docuimus. Ergo et quia nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo iam non erat. [b] Quod sit autem hoc gaudium de quo ait : ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, iam superius expressum est, ubi ait : Vt sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est a se in eos collatum, in eis dicit implendum, propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et iuste et pie uiuendum est in hoc saeculo». [FG2018]
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
103 erat] quia + Li449
Numérotation du verset Io. 17,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO17d4.1} CHRYSOSTOMUS. 104*{hom.81} . − Rursus Dominus assignat causam propter quam digni sunt discipuli multa diligentia potiri a Patre, dicens :
104 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,14 
Ego dedi eis sermonem tuum et mundus eos odio habuit.
marg.| Quasi dicat105 : Propter te odio habiti sunt et propter sermonem tuum.AW
AW ¶Codd. : Li449 Ed1470 Ed1953 {MM2020}
105 dicat] diceret Ed1470
marg.| {CIO17d4.2} AUGUSTINUS. 106 − [a] Nondum autem id experti fuerant passionibus suis, que illos postea sunt secute; sed more suo dicit ista, verbis preteriti temporis futura prenuntians. Deinde causam subicit cur eos oderit mundus dicens :
106 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Quia non sunt de mundo.
marg.| Hoc eis regeneratione collatum est nam generatione de mundo erant. Donatum est ergo eis ut sicut nec ipse, ita nec ipsi de mundo essent.
Unde sequitur :
Sicut et ego non sum de mundo.
marg.| Ipse de mundo numquam fuit; quia etiam secundum formam servi de Spiritu sancto natus est, de quo illi renati. [c] Quamvis autem iam non essent de mundo, [b] adhuc tamen necessarium [d] erat eos esse in mundo.ax AX
Unde subdit :
ax ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 108, § 1.3-13, § 2.3-4, CCSL 36, p. 616 : «[§ 1] [a] Nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, uerbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subiciens cur eos oderit mundus : Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est, nam generatione de mundo erant, propter quod iam eis dixerat : Ego uos de mundo elegi. Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo numquam fuit, quia etiam secundum formam serui de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi iam non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto, propterea ille numquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto. [§ 2] Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serues eos ex malo. [b] Adhuc enim necessarium habebant, [c] quamuis iam non essent de mundo, [d] esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam : De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo». [FG2018]
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 17,15 
Non rogo ut tollas eos de mundo.
marg.| {CIO17d4.3} AUGUSTINUS. 107* − Quasi dicat108 : Iam imminet tempus ut tollar ego de mundo. Ideoque necesse est ut isti109* nunc non tollantur de mundo ut te et me110* primum annuntient mundo. Quod vero subdit :
107 Augustinus Li449 ] Beda Ed1470 Ed1569 Ed1611 Ed1746 Ed1953
108 dicat] diceret Ed1470
109 isti] illi Ed1470 Ed1611 Ed1953
110 te et me] inv. Ed1470 Ed1611 Ed1953
Sed ut serves eos a malo.
marg.| Licet omne malum intelligi possit, maxime vult intelligi malum secessionis.AY ay
ay <Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e); PL; LLT [MM2020]
AY ¶Codd. : Li449 Ed1470 Ed1611 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO17d4.4} AUGUSTINUS. 111 − Repetit autem eamdem sententiam dicens :
111 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,16 
De mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo.AZ az
az ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 108, § 2.4-5, CCSL 36, p. 616 : «Repetit eamdem sententiam : De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in ueritate». [FG2018]*
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO17d4.5} CHRYSOSTOMUS .{hom.81} . − Supra autem dixitba : « Quos dedisti mihi de mundo »; illic naturam dicens, hic autem de actibus malis. Dicit autem non sunt de mundo quia112 nihil commune cum terra est eis, sed celestium facti sunt cives in quo amorem suum eis ostendit, dum patri eos laudat. hoc autem quod dicit sicut, cum in ipso et Patre ponitur, parilitas ostenditur propter nature unitatem; sed cum de nobis et Christo113 dicitur, multa distantia intermedia inter utrumque existit. cum autem prius dixitbb : « Serva eos a malo », non de periculorum ereptione ait solum, sed de permanentia in fide.BA
Unde subdit :
ba Io. 17, 14.
bb Io. 17, 15.
BA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
112 quia] quasi Li449
113 Christo] ipso Li449
Numérotation du verset Io. 17,17 
Sanctifica eos in veritate.
marg.| {CIO17d4.6} AUGUSTINUS. 114 − Sic enim servantur a malo quod superius oravit ut fieret. Queri autem potest quomodo de mundo iam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, neque hoc sine adiutorio gratie Dei. Sanctificantur autem in veritate heredes Testamenti Novi, cuius veritatis umbrebc fuerunt sanctificationes Veteris Testamenti; et cum sanctificantur   in veritate , sanctificantur in Christo qui dixitbd : « Ego sum via, veritas et vita ».
Unde sequitur :
bc Cf. Hbr. 10, 1.
bd Io. 14, 6.
114 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Sermo tuus veritas est.
marg.| Grecum evangelium logos habet, id est verbum. Sanctificavit ergo Pater in veritate, id est in Verbo suo Unigenito, suos heredes, eiusque coheredesbe .bf BB
be Cf. Rm. 8, 17.
bf ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 108, § 2.6-17, § 3.1-11, CCSL 36, p. 616-617 : «[§ 2] Sic enim seruantur ex malo, quod superius orauit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo iam non erant, si sanctificati in ueritate nondum erant; aut si iam erant, cur poscat ut sint. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, fiuntque sanctiores; neque hoc sine adiutorio gratiae Dei, sed illo eorum sanctificante prouectum, qui sanctificauit incoeptum? Vnde et apostolus dicit : Qui in uobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu. Sanctificantur itaque in ueritate haeredes Testamenti Noui, cuius ueritatis umbrae fuerant sanctificationes Veteris Testamenti; et cum sanctificantur in ueritate, utique sanctificantur in Christo, qui ueraciter dixit : Ego sum uia, et ueritas, et uita. Item quando ait : Veritas liberabit uos, paulo post exponens quid dixerit : Si uos, inquit, Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, ut ostenderet hoc seprius dixisse ueritatem.quodpostmodumFilium. Quid ergo aliud et hoc loco dixit : Sanctifica eos in ueritate, nisi, sanctifica eos in me? [§ 3] Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit : Sermo, inquit, tuus ueritas est. Quid aliud dixit, quam : Ego ueritas sum? Graecum quippe evangelium λόγος habet, quod etiam ibi legitur, ubi dictum est : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et utique Verbum ipsum nouimus unigenitum Dei Filium, quod caro factum est, et habitauit in nobis. Vnde et hic poni potuit, et in quibusdam codicibus positum est : Verbum tuum ueritas est; sicut in quibusdam codicibus etiam ibi scriptum est : In principio erat sermo. In graeco autem sine ulla uarietate, et ibi et hic λόγος est. Sanctificat itaque Pater in ueritate, id est in Verbo suo, in Unigenito suo, suos heredes eiusque coheredes». [FG2018]
BB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d4.7} CHRYSOSTOMUS. − Vel aliter. Sanctifica eos in veritate id est sanctos fac per Spiritus115* donationem116 et recta dogmata. Recta enim dogmata de Deo docent et117 sanctificant animam. Et quia hic de dogmatibus ait, subiunxit : Sermo tuus veritas est. Hoc est nullum mendacium est in eo, et nihil typicum ostendit neque corporeum. Videtur autem mihi et aliud ostendere hoc quod dicitsanctifica eos in veritateid est segrega eos sermoni et predicationi.118
Unde subdit :
115 Spiritus] Sancti praem. Ed1569 Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1953
116 donationem] dationem Li449
117 docent et] om. Ed1657
118 sermoni et predicationi] sermone et predicatione Ed1657
Numérotation du verset Io. 17,18 
Sicut tu me misisti in mundum119*.
119 in mundum] + ita et ego misi eos ( inv., #Li449 ) in mundum #Li449 Ed1470, etc. Glossa Ed1569, + ita et ego misi eos in mundum  . Glossa Ed1570, + etc.   Glossa (est Chrysostomi homi. 81 in Ioan. tom. 3) Ed1611, + ita et ego misi eos   Glossa Ed1657 Ed1953 , et ego misi eos in mundum Li449@ Weber
marg.| [c] Pro quo enim Christus missus est, pro hoc et hi. [b] Unde Paulusbg : „Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi et posuit in nobis120 verbum reconciliationis”. [d] Hoc autem quod dicit sicut , non similiter de eo et de apostolis ponitur sed ut erat possibile hominibus. Dicit autem se eos misisse in mundum, secundum quod consuetudo erat ei121*, futurum ut122 factum dicere123.BC bh
bg Cf. 2 Cor. 5, 19 : «Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis».
bh ¶Fons : Chrysostomus , In Io., hom. 81, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 145ra  : «[a] Idcirco et induxit Sanctifica eos in veritate   tua. Sanctos fac per Spiritus donationem et recta dogmata sicut cum dicat : Mundi estis propter sermonem quem loqutus sum vobis. Et nunc idem ait : Erudi eos doce veritatem. Et nimirum ait hoc spiritum facere. Qualiter igitur id a Patre petit nunc ut discat rursus parilitatem honoris. Recta enim dogmata de Deo dicunt et sanctificant animam. Si enim sermone sanctificari eos ait ne mireris et quoniam de dogmatibus ait induxit : Sermo tuus veritas est   , hoc est nullum mendacium est in eo omnino evenire opertet omnia que dicta sunt. Et quoniam nichil typicum dixit, ostendit rursus neque corporeum sicut ait Paulus et de Ecclesia quoniam sanctificavit eam in Verbo. Novit enim purgare Verbum Dei. Videtur michi et aliud ostendere hoc id est sanctifica eos. Puta in segregando eos sermoni et predicationi. Et hoc rursus ex hiis que sunt deinceps manifestum est. Sicut enim ait misisti me in mundum et ego misi eos. Quod dicit et Paulus ponens in vobis sermonem reconciliationis. Pro quo enim missus est pro hoc et hii orbem terrarum assumpserunt. Hoc autem id est sicut rursus hic non similiter de eo et apostolis ponitur. Qualiter enim sed ut erat capax omnibus mitti. Consuetudo autem est et futurum ut factum dicere. Et pro eis sanctifico me ipsum ut sint sanctificati in veritate».
<ut laud.>   Hugo de S. Caro , Postille in Io. 17, 18, ed. Venetiis, t. 6, p. 387vb (sententia differt)
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io., hom. 82.1.18, PG 59, 443  : «Ἁγίασον αὐτοὺς ἐν τῇ ἀληθείᾳ σου· ἁγίους ποίησον διὰ τῆς τοῦ Πνεύματος δόσεως καὶ τῶν ὀρθῶν δογμάτων. Ὥσπερ ὅταν λέγῃ, Καθαροί ἐστε διὰ τὸν λόγον, ὃν λελάληκα ὑμῖν, καὶ νῦν τὸ αὐτό φησι· Παίδευσον αὐτοὺς, δίδαξον τὴν ἀλήθειαν. Καὶ μὴν τοῦτο λέγει τὸ Πνεῦμα ποιεῖν. Πῶς οὖν αὐτὸ παρὰ τοῦ Πατρὸς αἰτεῖ νῦν; Ἵνα μάθῃς πάλιν τὴν ἰσοτιμίαν. Τὰ γὰρ ὀρθὰ δόγματα περὶ Θεοῦ λεγόμενα ἁγιάζει τὴν ψυχήν. Εἰ δὲ λόγῳ φησὶν ἁγιάζεσθαι, μὴ θαυμάσῃς. Καὶ ὅτι περὶ δογμάτων φησὶν, ἐπήγαγεν· Ὁ λόγος ὁ σὸς ἀλήθειά ἐστι· τουτέστι, Οὐδὲν ψεῦδος ἐν αὐτῷ, πάντως δὲ ἐκβῆναι δεῖ πάντα τὰ εἰρημένα· καὶ ὅτι οὐδὲν τυπικὸν δηλοῖ πάλιν, οὐδὲ σωματικόν· καθὼς καὶ Παῦλός φησι περὶ τῆς Ἐκκλησίας· ὅτι Ἡγίασεν αὐτὴν ἐν ῥήματι. Οἶδε γὰρ καὶ ῥῆμα Θεοῦ καθαίρειν. Δοκεῖ δέ μοι καὶ ἕτερον δηλοῦν τὸ, Ἁγίασον αὐτοὺς, οἱονεὶ τὸ, Ἀφόρισον αὐτοὺς τῷ λόγῳ καὶ τῷ κηρύγματι. Καὶ τοῦτο πάλιν ἐκ τῶν ἑξῆς δῆλον. Καθὼς γὰρ ἐμὲ, φησὶν, ἀπέστειλας εἰς τὸν κόσμον, κἀγὼ ἀπέστειλα αὐτούς· [b] ὃ λέγει καὶ Παῦλος, Θέμενος ἐν ἡμῖν τὸν λόγον τῆς καταλλαγῆς. [c] Ὑπὲρ οὗ γὰρ ὁ Χριστὸς ἀφῖκται, ὑπὲρ τούτου καὶ οὗτοι τὴν οἰκουμένην κατέλαβον. [d] Τὸ δὲ, Καθὼς, πάλιν ἐνταῦθα οὐχ ὁμοιώσεως ἐπ' αὐτοῦ καὶ τῶν ἀποστόλων κεῖται· (πῶς γὰρ ἄλλως ἦν ἐγχωροῦν ἀνθρώποις ἀποσταλῆναι; ἔθος δὲ αὐτῷ καὶ τὸ μέλλον ὡς γεγονὸς λέγειν. Καὶ ὑπὲρ αὐτῶν ἁγιάζω ἐμαυτὸν, ἵνα ὦσιν ἡγιασμένοι ἐν τῇ ἀληθείᾳ».
¶Paral. CIO1d16.7  : Chrysostomus : «Hoc enim quod futurum erat, factum dicit, quia consuetudo erat antiquorum prophetarum de futuris quasi de iam factis loqui».
<ut laud.>   Hugo de S. Caro , Postille in Io. 17, 18, ed. Venetiis, t. 6, p. 387vb (sententia differt)
<Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e), LLT, PL [MM2019]
¶Nota 1 : La proposition «sed ut erat possibile hominibus» omise dans le ms. de Burgundio utilisé, correspond au grec «ἄλλως ἦν ἐγχωροῦν ἀνθρώποις», lu et compris «ἁλλ' ὡς ἦν ἐγχωροῦν ἀνθρώποις».
¶Nota 2 : L’unité de cette sentence a été perdue à partir de l’édition d’Anvers de 1569 qui a contaminé la Piana par la qualification de «Glossa» ajoutée avant la seconde partie de la sentence. Il est curieux que Nicolaï n’ait pas tenu compte de la remarque de Bernard de Sienne qui signale l’erreur et identifie la source chrysostomienne du passage (Ed1611) [MM2020]
BC ¶Codd. : Li449 Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1953 {MM2020}
120 nobis] vobis Li449
121 consuetudo – erat ei cum grec.] inv. Ed1470 Ed1569 Ed1570 Ed1611 Ed1657 Ed1953
122 futurum ut] ut futurum velut Ed1657
123 dicere] diceret Ed1569 Ed1570 Ed1611 Ed1657
marg.| {CIO17d4.8} AUGUSTINUS . 124 − Manifestum est autem per hoc quod nunc adhuc de apostolis loquitur. Nam ipsum nomen apostolorum quoniam grecum est, missos125 significat in latino. Sed quoniam per hoc quod Christus factus est caput Ecclesie, illi membra sunt eius, ideo ait :
124 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
125 missos] missus Li449
Numérotation du verset Io. 17,19 
Et pro eis ego126 sanctifico meipsum,
126 Et pro eis ego #Li449 ] et ego pro eis Li449@
marg.| id est eos in meipso sanctifico127, cum et ipsi sint ego. Et ut intelligeremus cum dixit : Pro eis sanctifico meipsum, hoc eum dixisse quod eos ipse sanctificaret, mox addidit :
127 meipso sanctifico] me sanctifico ipso Li449
Ut sint et ipsi sanctificati in veritate,
marg.| id est in me, secundum quod Verbum veritas est, in quo et ipse Filius hominis sanctificatus est ab initio, quando « Verbum caro factum est »bi . Tunc enim sanctificavit se in se, id est hominem se in Verbo se quia unus Christus Verbum et homo; propter sua vero membra dicit : Et pro eis ego sanctifico meipsum, hoc est ipsos in me, quoniam in me etiam ipsi sunt, et ego.   Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est   et ipsi , nisi quemadmodum ego, et   in veritate, quod sum ego?bj BD
bi Io. 1, 14.
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 108, § 4.1-5, § 5.1-36, CCSL 36, p. 617-618 : «[§ 4] Sed nunc adhuc de apostolis loquitur; nam secutus adiungit : Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum . Quos misit, nisi apostolos suos? Nam et ipsum nomen apostolorum, quoniam graecum est, nihil nisi missos significat in latino. Misit ergo Deus Filium suum non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati; et misit Filius eius eos quos natos in carne peccati sanctificauit a labe peccati. [§ 5] Sed quoniam per hoc quod mediator Dei et hominum homo Christus Iesus factus est caput ecclesiae, illi membra sunt eius; ideo ait quod sequitur : Et pro eis ego sanctifico meipsum. Quid est enim : Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego? Quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra sunt eius, et unus est Christus caput et corpus, docente Apostolo atque dicente de semine Abrahae : St autem uos Christi, ergo semen Abrahae estis; cum dixisset superius : Non dicit : Et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno : Et semini tuo, quod est Christus. Si ergo semen Abrahae, hoc est Christus, quid aliud dictum est quibus dictum est : Ergo semen Abrahae estis, nisi, ergo Christus estis? Inde est quod alio loco idem ipse apostolus ait : Nunc gaudeo in passionibus pro uobis, et adimpleo ea quae desunt pressurarum Christi, in carne mea. Non dixit : pressurarum mearum, sed : Christi, quia membrum erat Christi; et in persecutionibus suis, quales Christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse pressuras eius pro sua portione adimplebat. Quod ut etiam hoc loco certum sit, adtende sequentia. Cum enim dixisset : Et pro eis   ego sanctifico meipsum, ut intellegeremus hoc eum dixisse, quod eos sanctificaret in se, mox addidit : Vt sint et ipsi sanctificati in ueritate. Quod quid est aliud quam, in me, secundum id quod ueritas est Verbum illud in principio Deus? In quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio creationis suae, quando Verbum factum est caro, quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo sanctificauit se in se, hoc est, hominem se in Verbo se, quia unus Christus Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo. Propter sua uero membra, Et pro eis, inquit, ego, id est quod prosit etiam ipsis, quia et ipsi sunt ego, sicut mihi profuit in me, quia homo sum sine ipsis : Et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tamquam meipsum sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Vt sint et ipsi sanctificati in ueritate. Quid est : et ipsi, nisi : quemadmodum ego; in ueritate, quod ipse sum ego? Deinde iam non solum de apostolis, sed etiam de suis ceteris membris incipit dicere; quod donante ipso, alio sermone tractandum est». [FG2018]
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d4.9} CHRYSOSTOMUS .{hom.81} . − Vel aliter. Pro eis sanctifico meipsum; id est meipsum offero tibi hostiam hostie enim omnes sancte dicuntur, et quecumque Deo dicantur. quia vero antiquitus in figura sanctificatio erat, utpote128 in ove, nunc autem est in ipsa veritate, ideo subdit ut sint et ipsi sanctificati in veritate quia et eos tibi facio oblationem; quod propterea dicit, quia ipse qui offertur est caput eorum, aut quia et ipsi immolantur. exhibete129 enim, ait apostolus, membra vestra hostiam viventem sanctam130.bk BE
bk <ut laud.> HSC1, t. 6, p. 387v/d (sententia differt). [MM2020]
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
128 utpote] ut puta Li449
129 exhibete] exhibet Li449
130 sanctam] om. Li449
Numérotation du verset Io. 17,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO17d5.1} AUGUSTINUS. 131 − Cum orasset Dominus pro discipulis suis, quos et apostolos nominavit, adiunxit et ceteros qui in eum fuerant credituri, dicens : bl BF
bl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 109, § 1.1-9, CCSL 36, p. 618 : «Dominus Iesus iam sua propinquante passione, cum orasset pro discipulis suis, quos et apostolos nominauit, cum quibus coenauerat ultimam coenam, de qua traditor eius per buccellam manifestatus exierat, et cum quibus post eius egressum antequam pro eis oraret, multa iam fuerat locutus, adiunxit et ceteros qui in eum fuerant credituri, et ait ad Patrem : Non pro   his autem rogo tantum, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant, sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per uerbum eorum in me». [FG2018]
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
131 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,20 
Non pro eis autem rogo tantum132, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.
132 autem-rogo tantum #Li449 Weber] inv. Li449@
marg.| {CIO17d5.2} CHRYSOSTOMUS. 133*{hom.81} . − Hinc rursus consolatur eos, ostendens aliorum salutis causam futuros, cum dicit qui credituri sunt per verbum eorum in me.BG
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
133 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO17d5.3} AUGUSTINUS . 134 − Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant; neque hi tantum qui ipsos, cum in carne viverent, apostolos audierunt, sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, ceteris135 predicaverunt, atque ita verbum eorum ad nos usque pervenit, et perventurum est ad posteros, quicumque credituri sunt. Potest autem videri in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, pro illis scilicet qui neque tunc erant cum illo, neque per verbum eorum postea, sed in eum ante crediderunt. Numquid etiam136 cum illo erat tunc137 Nathanaelbm , Ioseph ab Arimatheabn et multi alii, de quibus Ioannes dicit quod « crediderunt in eum »bo ? Omitto dicere de Simeone sene, de Anna prophetissabp , Zacharia, Elisabeth, Ioanne precursorebq quoniam responderi potest, orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant : hoc enim et de antiquis iustis similiter respondetur. Intelligendum est igitur quod nondum ei sic crediderant quomodo ipse in se138 credi volebat; sed post eius resurrectionem Spiritu sancto impartito edoctis et confirmatis apostolis, sic alios credidisse quemadmodum Christo139 credi oportebat. Sed restat ad questionem Paulus apostolusbr : « non ab hominibus, neque per hominem », et latro qui tunc credidit quando in ipsis doctoribus fides que fuerat qualiscumque defecit. Proinde relinquitur ut sic intelligamus quod dictum est : per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod predicaverunt in mundo, sic140 significatum esse credamus. Dictum autem est141 verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac precipue predicatum. Nam 142 quidem ab ipsis predicabatur in terra, quando per revelationem Iesu Christi ipsum verbum eorum Paulus accepit; ac per hoc et143 ille latro in fide sua verbum eorum habebat. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, redemptor noster oravit. Quid autem vel quare pro eis rogaret, continuo subiunxit dicens :
bm Cf. Io. 1, 47.
bn Cf. Io. 19, 38.
bo Io. 7, 31.
bp Cf. Lc. 2, 25-38.
bq Cf. Lc. 1, 41-79.
br Gal. 1, 1.
134 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
135 ceteris] et praem. Li449
136 etiam] enim Li449
137 erat tunc] inv. Li449
138 ipse-in se] inv. Li449
139 Christo] in praem. Li449
140 sic] hic Li449
141 est] esse Li449
142 Nam] Iam Li449
143 et] etiam Li449
Numérotation du verset Io. 17,21 
Ut omnes unum sint.
marg.| Hoc pro nobis144* rogavit quod et 145* supra pro illis ; ut omnes, hoc est ut nos et illi unum simus.bs BH
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 109, § 1.9-25, § 2.1-38, § 3.1-14, § 4. 1-10, 5.1-9, tract. 110, § 1. 4-11, CCSL 36, p. 618-622 : «[§ 1] Vbi omnes suos intellegi uoluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per uerbum apostolorum sine dubio crediderunt, et donec ueniat, credituri sunt; ipsis enim dixerat : Et uos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis; et per hos evangelium ministratum est, et antequam scriberetur; et utique quisquis in Christum credit, evangelio credit. Non itaque hi tantum intellegendi sunt, quos ait in se credituros per uerbum eorum, qui ipsos, cum in carne uiuerent, apostolos audierunt; sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per uerbum eorum credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, ceteris praedicauerunt; atque ita uerbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque peruenit, ubicumque est eius ecclesia, et peruenturum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in eum credituri sunt. [§ 2] Potest itaque uideri Iesus in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur in eadem oratione uerba eius. Si enim pro eis prius orauit, sicut iam ostendimus, qui cum illo tunc erant, postea uero etiam pro eis qui per uerbum eorum in illum fuerant credituri, potest dici non orasse pro illis qui neque tunc erant cum illo quando ista dicebat, neque per uerbum eorum postea, sed in eum siue per ipsos, siue quomodolibet, tamen ante crediderant. Numquid enim cum illo tunc erat Nathanael? Numquid Ioseph ille ab Arimathia, qui corpus eius a Pilato petiit, quem iam discipulum eius fuisse iste ipse Iohannes evangelista testatur? Num quid Maria mater eius, et aliae feminae, quas eius discipulas in evangelio iam tunc fuisse didicimus? Numquid cum illo tunc erant de quibus saepe dicit idem Iohannes evangelista : Multi crediderunt in eum? [...] Omitto dicere de Simeone sene, qui in infantulum credidit, de Anna prophetissa, de Zacharia et Elisabeth, qui eum prophetauerunt antequam de uirgine nasceretur, de filio eorum Iohanne praecursore eius, amico sponsi, qui eum et in sancto Spiritu agnouit, et absentem praedicauit, et aliis agnoscendum cum praesens esset ostendit; hos omitto, quoniam responderi potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et recepti quiescebant; hoc enim et de antiquis iustis similiter respondetur. Quis enim eorum a damnatione totius massae perditionis, quae per unum hominem facta est, saluus esse potuisset, nisi in unum mediatorem Dei et hominum in carne uenturum reuelante Spiritu credidisset? Sed numquid ei pro apostolis orandum fuit, et pro tam multis qui in hac uita adhuc erant, nec cum illo tunc erant, et iam ante crediderant, orandum non fuit? Quis hoc dixerit? [§ 3] Intellegendum est igitur, quod nondum in eum sic crediderant, quomodo in se credi uolebat; quandoquidem et ipse Petrus, cui confitenti et dicenti : Tu es Christus Filius Dei uiui, tam magnum testimonium perhibuerat, magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturum esse credebat; unde mox ab eo appellatus est satanas. Fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti iam fuerant, et resurrecturum Christum reuelante Spiritu non utique dubitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum redemturum Israel, uisa eius morte spem totam quam de illo habuerant perdiderunt. Nihil itaque melius credimus, quam post eius resurrectionem impertito Spiritu sancto, et doctis et confirmatis apostolis, eisque in ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum uerbum sic alios credidisse quemadmodum in Christum credi oportebat, id est ut fidem resurrectionis eius tenerent. Ac per hoc et illos omnes qui iam in eum credidisse uidebantur, ad eorum numerum pertinuisse pro quibus orauit, dicens : Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me. [§ 4] Sed restat nobis ad istam quaestionem adhuc soluendam beatus apostolus, et latro ille crudelis in scelere, fidelis in cruce. Paulus quippe apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum se dicit factum apostolum; et de ipso suo evangelio loquens ait : Neque enim ab homine ego accepi illud, neque didici; sed per reuelationem Iesu Christi. Quomodo igitur erat in eis de quibus dictum est : credituri sunt per uerbum eorum in me? Latro uero ille tunc credidit, quando in ipsis doctoribus fides quae fuerat qualiscumque defecit. Nec ipse itaque per eorum uerbum credidit in Christum Iesum; et tamen sic credidit, ut quem uidebat crucifixum, confiteretur non solum resurrecturum, uerum etiam regnaturum, dicendo : Memento met, cum ueneris in regnum tuum. [§ 5] Proinde relinquitur, ut si Dominus Iesus hac oratione pro suis omnibus quicumque in hac uita, quae tentatio est super terram, uel tunc erant, uel futuri erant, orasse credendus est, sic intellegamus quod dictum est : per uerbum eorum, ut ipsum uerbum fidei quod praedicauerunt in mundo, hic significatum esse credamus, dictum autem esse uerbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac praecipue praedicatum. Iam enim ab ipsis praedicabatur in terra, quando per reuelationem Iesu Christi ipsum uerbum eorum Paulus accepit. [...] Ac per hoc etiam ille latro in sua fide uerbum eorum habebat; quod eorum propterea dictum erat, quoniam praedicandum ad eorum officium primitus ac praecipue pertinebat. [...] Tunc ordinandos diaconos prouiderunt, ne ipsi a praedicandi uerbi auocarentur officio. Vnde merito dictum est uerbum eorum, quod est uerbum fidei, per quod omnes in Christum, undecumque id audierint, crediderunt, uel audituri et credituri sunt. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, siue tunc in carne uiuentes, siue postea futuros, Redemtor noster orauit, cum rogans pro apostolis qui cum illo tunc erant, adiunxit etiam illos qui per eorum uerbum in eum fuerant credituri. Quid autem adiunctis illis deinde dicat, alia est disputatione tractandum. [tract. 110 § 1] Cum Dominus Iesus orasset pro discipulis suis quos tunc secum habebat, atque adiunxisset suos alios, dicens : Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me, uelut quaereremus, quid uel quare pro illis rogaret, continuo subintulit, dicens : Vt omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et superius cum adhuc pro solis discipulis, quos secum habebat, oraret : Pater sancte, inquit, serua eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Hoc ergo nunc etiam et pro nobis rogauit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum simus». [FG2018]
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
144 Hoc pro nobis] Hic pro omnibus Ed1953
145 et] est Ed1953
marg.| {CIO17d5.4} CHRYSOSTOMUS. 146*{hom.81 } − Et sic in unanimitate sermonem concludit, unde incepit ibi finiens nam incipiens dixitbt : « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem ».BI
bt Io. 13, 34.
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
146 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO17d5.5} HILARIUS. Octavo de Trinitate. 147* − Tum deinde148* unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur cum ait :
147 .VIII.] om. Ed1953
148 deinde] demum Ed1953
Sicut tu, Pater, in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint
marg.| ut scilicet sicut Pater in Filio et Filius in Patre est, ita per huius unitatis formam in Patre et Filio unum omnes essent.BJ bu
bu ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 11.20 sqq. : «Tum deinde unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur, cum ait : Sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi sint in nobis : ut sicut Pater in Filio et Filius in Patre est, ut per huius unitatis formam in Patre et Filio unum omnes essent». [MM2019]*
BJ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO17d5.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.81} . − Rursus autem et hoc quod dicit sicut , non certissime parilitatis in eis est, sed ut hominibus possibile est; sicut et149* cum dicitbv : « Estote misericordes sicut et Pater vester misericors150* est ».BK
bv Lc. 6, 36.
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
149 et] om. Ed1953
150 misericors] celestis perfectus Ed1953
marg.| {CIO17d5.7} AUGUSTINUS . 151 − Est autem hic diligenter advertendum, non dixisse Dominum ut omnes unum simus; sed ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te ; subintelligitur unum sumus. Ita est enim Pater in Filio ut unum sint, quia unius substantie sunt; nos vero esse quidem possumus in eis unum; unum tamen cum eis esse non possumus, quia unius substantie nos et ipsi non sumus. Sic autem sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe et ipsi in nobis sicut Deus in templo; sumus autem nos in illis, sicut creatura in creatore suo. Ideo ergo addidit152   in nobis , ut quod unum efficimur fidelissima caritate, gratie Dei tribuendum esset, non nobis.bw BL
bw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 110, § 1. 11-29, § 2. 44-46, CCSL 36, p. 622-623 : «[§ 1] Vbi diligenter aduertendum est nos dixisse Dominum, ut omnes unum simus, sed : Vt omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (subintellegitur, unum sumus, quod apertius dicitur postea), quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant : Vt sint unum sicut et nos. Quamobrem ita est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae sunt; nos uero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non possumus, quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo est, eiusdem substantiae est cuius et nos sumus. Sed nunc illud potius uoluit commendare, quod alio loco ait : Ego et Pater unum sumus, ubi eamdem Patris et suam significant esse naturam. Ac per hoc et cum in nobis sunt Pater et Filius, uel etiam Spiritus sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobiscum. Sic itaque sunt in nobis, uel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe ipsi in nobis, tamquam Deus in templo suo; sumus autem nos in illis, tamquam creatura in Creatore suo. [...] [§ 2] Ideo quippe addidit, quod dixit : in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima caritate, gratiae Dei nouerimus tribuendum esse, non nobis; sicut apostolus cum dixisset : Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux, inquit; et ne sibi hoc tribuerent, adiecit : in Domino». [FG2018]
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
151 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
152 addidit] addit Li449
marg.| {CIO17d5.8} AUGUSTINUS . Quarto de Trinitate. 153* {3,9} . − Vel quia in seipsis unum esse non possunt, dissociati ab invicem per diversas voluptates et cupiditates et immunditiam peccatorum unde mundentur154 per mediatorem, ut sint in illo unum.BM
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
153 .IIII.] om. Ed1953
154 mundentur] mundetur Li449
marg.| {CIO17d5.9} HILARIUS . Octavo de Trinitate. 155* − [b] Laborantes autem heretici fallere, ne per id quod dictum estbx : « Ego et Pater unum sumus », nature in his unitas, et indifferens divinitatis subsistentia 156 crederetur; sed ex dilectione mutua et voluntatum concordia unum essent exemplum unitatis istius ex his dictis Dominicis protulerunt ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te157. [c] Sed licet ipsum intelligentie sue sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non extare dictorum. [a] Si enim regenerati in unius vite atque eternitatis natura sunt, cessat in his solus unitatis assensus158 qui unum sunt in eiusdem regeneratione nature. [d] Soli autem Patri et Filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo unigenitus, non potest nisi in originis sue esse natura.by BN
bx Io. 10, 30.
by ¶Fons : [a] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 7.15 sqq. : «Si uero regenerati in unius uitae adque aeternitatis naturam sunt, per quod anima eorum et cor unum est, cessat in his adsensus unitas, qui unum sunt in eiusdem regeneratione naturae». [b]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 10.5-12 sqq. : «Laborantes enim heretici fallere per id quod dictum est Ego et Pater unum sumus, ne naturae in his unitas et indifferens diuinitatis substantia crederetur, sed ex dilectione mutua et ex uoluntatum concordia unum essent, exemplum unitatis istius, ut superius demonstrauimus, etiam ex dictis Domini protulerunt : Vt omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi sint in nobis». [c]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 11.1 sqq. : «Sed licet ipsum intellegentiae suae sensum inpietas demutet, non tamen potest intellegentia non extare dictorum.» [d]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 12.1 sqq. : «Sed quia soli Patri et Filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo et unigenitus ex innascibili non potest nisi in originis suae esse natura, ita ut et in substantia natiuitatis suae qui genitus est existat, neque aliam ac diuersam diuinitatis natiuitas habeat, quam ex qua profecta est, ueritatem, nihil nobis ambiguum Dominus ad fidem relinquens, absolutae unitatis huius toto consequentI sermone docuit naturam.». [MM2019]
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
155 .VIII.] om. Ed1953
156 s ubsistentia] substantia Li449
157 sicut tu…in te] etc. Li449
158 assensus] ascensus Li449
marg.| {CIO17d5.10} AUGUSTINUS . 159 − Quid est autem hoc quod subdit : Ut mundus credat quia tu me misisti ? Numquid tunc crediturus est mundus, quando in Patre et Filio omnes unum erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, potius fidei merces quam fides? Sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidem omnes qui unum credimus, unum sumus; etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo :   Omnes unum sint ut mundus credat ? Ipsi quippe omnis160 mundus est credens, cum de his dicat de quibus dixeratbz : « Non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verba161 eorum in me ». Quomodo ergo intellecturi sumus nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt? Sed orando dixit :   Ut mundus credat , sicut orando dixerat :   Ut unum sint . Denique si verbum quod ait   rogo , ubique ponamus, erit huius expositio sententie manifestior.   Rogo ut omnes unum sint, rogo   ut et ipsi in nobis unum sint , rogo   ut mundus credat quia tu me misisti. ca BO
bz Io. 17, 10.
ca ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 110, § 2.2-43, CCSL 36, p. 622-623 : «Deinde cum dixisset : Vt et ipsi in nobis unum sint, adiunxit : Vt mundus credat quia tu me misisti. Quid est hoc? Numquidnam tunc crediturus est mundus, quando in Patre et Filio unum omnes erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides? Vnum enim erimus, non ut credamus, sed quia credidimus. Sed etsi in hac uita propter ipsam communem fidem, omnes qui in unum credimus, unum sumus, iuxta illud apostoli : Omnes enim uos unum estis in Christo Iesu; etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo : Omnes unum sint, ut mundus credat? Ipsi quippe omnes mundus est credens. Neque enim alii sunt qui unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erunt, cum procul dubio de his dicat : Vt omnes unum sint, de quibus dixerat : Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me, continuo subiungens : Vt omnes unum sint. Isti autem omnes quid est nisi mundus, non hostilis utique, sed fidelis? Nam ecce qui dixerat : Non pro mundo rogo, pro mundo rogat ut credat. Quoniam est mundus de quo scriptum est : Ne cum hoc mundo damnemur. Pro isto mundo non rogat; neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. Et est mundus de quo scriptum est : Non enim uenit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum; unde et apostolus : Deus, inquit, erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Pro isto mundo rogat, dicens : Vt mundus credat quia tu me misisti. Per hanc enim fidem mundus reconciliatur Deo, cum credit in Christum qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quid ait : Vt et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti, nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt, tamquam ideo credat quod eos esse unum uidet, cum ipse mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt; sed orando dixit : Vt mundus credat, sicut orando dixit : Vt   omnes unum sint, orando dixit : Vt et ipsi in nobis unum sint? Hoc est enim omnes unum sint, quod est mundus credat, quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum, qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno non erant unum. Denique si uerbum quod ait : rogo, tertio subaudiamus, uel potius quo plenius fiat, ubique ponamus, erit huius expositio sententiae manifestior : Rogo ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te; rogo ut et ipsi in nobis unum sint; rogo ut mundus credat quia tu me misisti». [FG2018]
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
159 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
160 omnis] omnes Li449
161 verba] verbum Li449
marg.| {CIO17d5.11} HILARIUS. Quarto de Trinitate. 162* − Vel per id mundus crediturus est Filium a Patre missum esse quod omnes qui credituri in illum sunt, unum in Patre et Filio erunt.BP cb
cb ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 12.9 sqq. : «Per id ergo mundus crediturus est Filium a Patre missum esse, quod omnes qui credituri in eum sunt, unum in Patre et Filio erunt». [MM2019]
BP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
162 .IIII.] om. Ed1953
marg.| {CIO17d5.12} CHRYSOSTOMUS . 163*{hom.81} . − Nihil enim ita scandalizat omnes ut ab invicem dividi; sed164 quod credentes fiant unum, hoc edificat ad fidem, et hoc etiam a principio dixitcc : « In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem ». Si enim altercantur165, non dicentur pacifici magistri esse discipuli. Me vero, inquit, non existente pacifico, non confitebuntur a te missum.cd BQ
cc Io. 13, 35.
cd ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 6, CCSL 62, c. 28.13 sqq. : «
BQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
163 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
164 sed] om. Li449
165 altercantur] altercentur Li449
marg.| {CIO17d5.13} AUGUSTINUS . 166 − Deinde salvator noster qui rogando Patrem se hominem demonstrabat, nunc demonstrat, se ipsum, quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat. Unde subdit : Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis 167. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat168 acceptura? Propter immutabilitatem enim predestinationis preteriti temporis verbis futura significat. Immortalitatis autem claritatem, quam sibi a Patre datam dicit, etiam se sibi dedisse intelligendum est. Cum enim tacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem commendat; cum vero in opere suo tacet operationem Patris, parilitatem commendat. Isto igitur modo et hoc loco, nec se facit169 alienum a Patris opere, quamvis dixerat170 : C  laritatem quam dedisti mihi , nec Patrem fecit alienum ab opere suo, quamvis dixerat171  :   Dedi eis. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit :   ut omnes unum sint, ita etiam suo beneficio id fieri voluit. BR
Unde adiunxit :
BR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
166 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
167 illis] eis Li449@
168 fuerat] fuit Li449
169 facit] fecit Li449
170 dixerat] dixerit Li449
171 dixerat] dixerit Li449
Ut unum sint in nobis, sicut et nos unum sumus. ce
ce ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 110, § 3.1-39, CCSL 36, p. 623-624 : «Deinde Saluator noster rogando Patrem, se hominem demonstrabat; nunc demonstrans et seipsum, quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat : Et ego, inquit, claritatem quam dedisti mihi, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? Nam nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti temporis uerbis futura significat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a Patre, et ipse sit nos ad eam claritatem suscitaturus in fine. Simile est hoc ei quod alibi dicit : Sicut Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius quos uult uiuificat. Et quos, nisi eodem quos Pater? Quaecumque enim Pater facit, non alia, sed haec et Filius; nec aliter, sed similiter facit. Ac per hoc suscitauit et seipsum etiam ipse. Nam inde est : Soluite templum hoc, inquit, et in triduo resuscitabo illud. Proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a Patre datam dicit, etiam ipse sibi dedisse intellegendus est, etsi non dicit. Ideo quippe saepius solum Patrem facere dicit quod et ipse facit cum Patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. Sed et aliquando etiam tacito Patre, se dicit facere quod facit cum Patre, ut intellegamus ita Filium non esse a Patris opere separandum, quando se tacito Patrem dicit aliquid operari, quemadmodum nec Pater ab opere Filii separatur, quando ipso tacito Filius operari dicitur, quod nihilominus pariter operantur. Cum ergo tacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis salubrior; cum uero uicissim in opere suo tacet operationem Patris, parilitatem suam commendat, ne credatur inferior. Isto igitur modo et hoc loco nec se facit alienum a Patris opere, quamuis dixerit : Claritatem quam dedisti mihi, quia et ipse dedit eam sibi; nec Patrem facit alienum ab opere suo, quamuis dixerit : dedi eis, quia et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum Patris et Filii, uerum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogauit, hoc fieri uoluit : Vt omnes unum sint, ita ex hoc etiam suo beneficio quod ait : Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, id fieri nihilominus uoluit; nam continuo subiunxit : Vt sint unum, sicut et nos unum sumus». [FG2018]
marg.| {CIO17d5.14} CHRYSOSTOMUS .{hom.81} . − Vel claritatem dicit gloriam que est per signa et dogmata et ut unanimes sint.
Unde subdit :
Numérotation du verset Io. 17,22 
Ut unum sint in nobis172, sicut et173 nos unum sumus174.
172 Ut…nobis #Li449 ] ut sint unum Li449@ Weber
173 et Li449@ #Li449] om. Weber
174 sumus #Li449 ] ego in eis et tu in me + Li449@ Weber
marg.| Hec enim gloria, ut sint unum ; etiam signis maior est. Universi enim qui per apostolos crediderunt, unum sunt; et si quidam ex ipsis divisi sunt, hoc eorum desidie fuit175; quod tamen eum non latuit.BS
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
175 fuit] defuit Li449
marg.| {CIO17d5.15} HILARIUS . 176* − [1] Per acceptum igitur et datum honorem omnes unum sunt. Sed nondum apprehendo ratione quoniam datus honor unum omnes esse perficiat. Sed Dominus [2] gradum quemdam atque ordinem consummande unitatis exposuit cum subdit : Ut unum sint in nobis . Ut177 cum ille in Patre per naturam divinitatis esset, nos contra in eo per corporalem eius nativitatem, et ille iterum in nobis per sacramenti esse mysterium crederetur, perfecta per mediatorem unitas docetur178.cf cg BT
cf ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 12.37 sqq. : «Per acceptum igitur et datum honorem unum omnes sunt. Fidem teneo et causam unitatis accipio. Sed nondum adpraehendo rationem, quomodo datus honor unum omnes esse perficiat. Sed Dominus nihil fidelium conscientiae incertum relinquens, ipsum illum naturalis efficientiae docuit effectum dicens : Vt sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his et tu in me, ut sint perfecti in unum».
cg [2] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 8, CCSL 62A, c. 15.5 sqq. : «Si uoluntatis tantum unitatem intellegi uellet, cur gradum quendam adque ordinem consummandae unitatis exposuit? Nisi ut cum ille in Patre per naturam diuinitatis esset, nos contra in eo per corporalem eius natiuitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur; ac sic perfecta per mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum natiuitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente?» [MM2019]
BT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
176 Hilarius] + De Trinitate Ed1953
177 Ut] Et Li449
178 docetur] doceretur Li449
marg.| {CIO17d5.16} CHRYSOSTOMUS .{hom.81} . − Alibi vero ait de se et Patre veniemus, et mansionem apud eum faciemus illic quidem sabellianorum obstruens ora, dum179 scilicet ponit duas personas; hic vero arii suspicionem destruens180, cum181 Patrem per se dicit discipulis advenire.BU
BU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
179 ora dum] orandum Li449
180 destruens] destruit Li449
181 cum] dum Li449
marg.| {CIO17d5.17} AUGUSTINUS . 182 − [b] Neque tamen hoc ita dictum est tamquam Pater non in nobis aut nos in Patre non simus, sed [a] per183 mediatorem inter Deum et hominem se breviter intimavit. [c] Quod vero addidit :
182 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
183 per] hoc + Li449
Numérotation du verset Io. 17,23 
Ut sint consummati in unum,
marg.| ostendit eo perduci reconciliationem que fit per mediatorem ut perfecta beatitudine perfruamur. Unde id quod sequitur :
Ut184 cognoscat mundus quia tu me misisti,
184 Ut #Li449] et Li449@ Weber
marg.| non sic accipiendum puto tamquam iterum dixerit : Ut credat mundus . [e] Quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus consummati, sicut erimus cum meruerimus videre quod credimus. [d] Quando ergo de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem. [f] Ipsi quippe credentes sunt mundus, non permanens inimicus, sed ex inimico amicus effectus. Propterea sequitur :
Et dilexisti eos sicut185 me dilexisti.
185 sicut #Li449 Weber] et tu + Li449@
marg.| In Filio quippe nos Pater diligit, quia in eo nos elegit. Nec ideo pares sumus Unigenito Filio, neque enim semper equalitatem significat quod dicitur : Sicut illud ita et istud186, sed aliquando tantum : Quod illud est, est et illud. Ita in hoc loco nihil est aliud : D ilexisti eos sicut me dilexisti , quam : D  ilexisti eos , quoniam et me dilexisti. Non enim alia causa est diligendi membra eiuspecia   35 187 , nisi quia diligit eum. Cum igitur eorum que fecerit nihil oderit, quis digne possit eloqui quantum diligat membra Unigeniti Filii sui, et quanto amplius ipsum Unigenitum?ch BV
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 110, § 4.3-41, § 5.1-20, § 6.32-34, CCSL 36, p. 624-626 : «Deinde addidit : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. [a] Vbi se mediatorem inter Deum et homines breuiter intimauit. [b] Neque enim hoc ita dictum est, tamquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus, cum et alio loco dixerit : Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus; et hic paulo ante non dixerit : Ego in eis et tu in me, quod dixit modo, aut : Ipsi in me et ego in te, sed : Tu in me et ego in te, et ipsi in nobis. Quod ergo nunc ait : Ego in eis et tu in me, ita dictum est ex persona mediatoris, sicut illud quod apostolus ait : Vos Christi, Christus uero Dei. [c] Quod uero addidit : Vt sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quae fit per mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui iam nihil possit adici, perfruamur. Vnde id quod sequitur : Vt cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipiendum puto, tamquam iterum dixerit : Vt credat mundus; aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius : Et cognouerunt uere quia a te exiui, et crediderunt quia tu me misisti. Sed hic [d] quandoquidem de consummatione loquitur, talis est intellegenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem. Nam uidetur ordo esse seruatus in eo quod paulo ante dixit : Vt credat mundus; hic autem : Vt cognoscat mundus. Ibi enim quamuis dixerit : Vt omnes unum sint, et in nobis unum sint, non ait tamen : Sint consummati in unum, atque ita subnexuit : Vt credat mundus quia tu me misisti; hic uero : Vt sint, inquit, consummati in unum; ac deinde non addidit : Vt credat mundus, sed : Vt cognoscat mundus quia tu me misisti. [e] Quamdiu enim credimus quod non uidemus, nondum sumus ita consummati, quemadmodum erimus cum meruerimus uidere quod credimus. Rectissime igitur ibi : Vt credat mundus; hic : Vt cognoscat mundus; tamen et ibi et hic : quia tu me misisti, ut nouerimus quantum pertinet ad Patris et Filii inseparabilem caritatem, hoc nos modo credere quod tendimus credendo cognoscere. Si autem diceret : Vt cognoscant quia tu me misisti, tantumdem ualeret quantum hoc quod ait : Vt cognoscat mundus. [f] Ipsi sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi praedestinatus; sed ex inimico amicus effectus, propter quem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ideo dixit : Ego in eis et tu in me, tamquam diceret : Ego in eis ad quos mibisti me; et tu in me, mundum reconcilians tibi per me.[§ 5] Propterea sequitur etiam illud quod ait : Et dilexisti eos sicut et me dilexisti. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi. Qui enim diligit Vnigenitum, prefecto diligit et membra eius quae adoptauit in eum per eum. Nec ideo pares sumus unigenito Filio per quem creati et recreati sumus; quia dictum est : Dilexisti eos sicut et me. Neque enim semper aequalitatem significat, qui dicit : Sicut illud, ita et illud; sed aliquando tantum : Quia est illud, est et illud; aut : Quia est illud, ut sit et illud. Quis enim dixerit eo prorsus modo in mundum a Christo apostolos missos, quomodo est ipse missus a Patre? Vt enim alias taceam differentias, quas commemorare longum est, missi sunt certe illi cum iam homines essent; missus est autem ipse ut homo esset; et tamen superius ait : Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum, tamquam diceret : Quia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco : Dilexisti eos, inquit, sicut me dilexisti; quod nihil aliud est quam : Dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. Non enim membra Filii non diligeret qui diligit Filium, aut alia causa est diligendi membra eius, nisi quia diligit eum. [...] [§ 6] Cum igitur eorum quae fecit nihil oderit, quis digne possit eloqui, quantum diligat membra Vnigeniti sui; et quanto amplius ipsum Vnigenitum, in quo condita sunt omnia uisibilia et inuisibilia, quae in suis generibus ordinata ordinatissime diligit?». [FG2018]
BV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
186 istud] illud Li449
187 -bra eius] xxxv pecia praem. marg. Li449 f. 166ra39
Numérotation du verset Io. 17,
 
prol.| [Io. 15, 1-17, 26 legitur in feria quinta in Cena Domini; cf. Ordinarium OP 652]
marg.| {CIO17d6.1} CHRYSOSTOMUS. 188*{hom.81} . − Postquam dixerat quia multi credent per eos et multa gloria potientur, loquitur de reliquo de coronis eis repositis, dicens :BW
BW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
188 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 17,24 
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum et illi sint mecum.
marg.| {CIO17d6.2} AUGUSTINUS . 189 − Ipsi sunt quos a Patre accepit, quos et ipse de mundo elegit. Sicut enim ait in huius orationis exordioci : « Dedit ei potestatem omnis carnis », id est omnis hominis, « ut det eis vitam eternam », ubi ostendit potestatem se omnis hominis accepisse, ut liberaret quos voluerit et damnaret190 quos voluerit. Quapropter omnibus membris suis promisit hoc premium, ut ubi est ipse, et nos cum illo simus; nec poterat non fieri quod omnipotenti Patri se velle dixerit191 omnipotens Filius. Una vero est192 Patris et Filii voluntas193; et si intelligere nondum permittit infirmitas, credat pietas. Quantum ergo attinet ad creaturam, in qua factus est « ex semine David secundum carnem »cj , eo modo dicere potuit : Ubi ego sum , ut iam ibi se esse194 diceret ubi fuerat mox futurus. In celo ergo nos futuros esse promisit illo enim “forma servi”ck levata est quam sumpsit ex Virgine et ad dexteram Patris195 collocata.cl BX
ci Cf. Io. 17, 2.
cj Rm. 1, 3.
ck Cf. Phil. 2, 7.
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 111, § 1.15-47, § 2.5-16, CCSL 36, p. 628-629 : «[§ 1] Ipsi sunt ergo quos a Patre accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut iam non sint de mundo, sicut non est et ipse de mundo; ut sint tamen etiam ipsi mundus credens et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cum mundo inimicissimo damnaretur. Sic enim ait in huius orationis exordio : Dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam. Vbi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos uoluerit, damnet quos uoluerit, qui uiuos et mortuos iudicabit; sed eos sibi esse datos, quibus omnibus det uitam aeternam. Sic enim ait : Vt omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam. Proinde non ei dati sunt, quibus uitam non dabit aeternam; quamuis et ipsorum potestas data sit, cui potestas data est omnis carnis, id est omnis hominis. Ita mundus reconciliatus ex inimico liberabitur mundo, cum in illum exserit potestatem suam, ut eum in mortem mittat aeternam; hunc autem facit suum, cui uitam donet aeternam. Quapropter omnibus prorsus ouibus suis bonus pastor, omnibus membris suis magnum caput promisit hoc praemium, ut ubi ipse est, et nos cum illo simus; nec poterit nisi fieri quod omnipotenti Patri se uelle dixit omnipotens Filius. Ibi est enim et Spiritus sanctus pariter aeternus, pariter Deus, Spiritus unus duorum, et substantia uoluntatis amborum. Nam illud quod dixisse legitur propinquante passione : Verum non quod ego uolo, sed quod tu uis, Pater, quasi alia Patris, alia Filii sit uoluntas aut fuerit, sonus est nostrae infirmitatis, quamuis fidelis, quam in se caput nostrum transfigurauit, quando etiam peccata nostra portauit. Vnam uero esse Patris et Filii uoluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo adiuncto cognoscimus Trinitatem, etsi intellegere nondum permittit infirmitas, credat pietas. [§ 2] Sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis breuitate iam diximus; hoc ipsum quantum ualemus, quid sit quod dignatus est promittere uideamus : quos dedisti mihi, inquit, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Quantum adtinet ad creaturam in qua factus est ex semine Dauid secundum carnem, nec ipse adhuc erat ubi futurus erat; sed eo modo dicere potuit : ubi ego sum, quo intellegeremus quod cito fuerat adscensurus in caelum, ut iam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. Potuit et in illo modo, quo ante iam dixerat loquens ad Nicodemum : Nemo adscendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui in caelo est. Nam et ibi non dixit : Erit; sed : est, propter unitatem personae, in qua et Deus homo est, et homo Deus. In caelo ergo nos futuros esse promisit, illo enim forma serui leuata est, quam sumsit ex uirgine, et ad Patris dexteram collocata». [FG2018]
BX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
189 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
190 damnaret] damnet Li449
191 dixerit] dixit Li449
192 est] esse Li449
193 voluntas] voluntatem Li449
194 se esse] inv. Li449
195 dexteram Patris] inv. Li449
marg.| {CIO17d6.3} GREGORIUS. Vicesimo septimo Moralium. 196* {27,1} . − Ubi est ergo quod rursus veritas dicitcm : « Nemo ascendit in celum nisi qui de celo descendit ». Que sibi in verbis suis non discrepat. Quia enim membrorum suorum caput Dominus factus est, repulsa reproborum multitudine, solus etiam est nobiscum. Et sic, dum nos cum illo unum iam facti sumus, unde solus venit in se, illuc etiam solus redit in nobis.cn BY
cm Io. 3, 13
cn ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 27, § 15, CCSL 143A, lin. 66 sqq : «Sed si nos quoque, qui editi in terra sumus, caelum conscendimus, ubi est quod rursum ueritas dicit : nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo? Cui nimirum sententiae statim obuiat quod haec idem ueritas dicit : pater, uolo ut ubi ego sum et illi sint me cum. Quae [quod Gregorialis] sibi in uerbis suis non discrepat, sed ad inquirenda haec quasi discordantia studium nostrae mentis inflammat. Omnes enim nos qui in eius fide nati sumus, eius procul dubio corpus exsistimus. Quia igitur mira dispensatione pietatis membrorum suorum caput dominus factus est, repulsa reproborum multitudine, solus est etiam nobis cum. Nemo ergo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo; quia dum nos unum cum illo iam facti sumus, unde solus uenit in se, illuc solus redit etiam in nobis; et is qui in caelo semper est, ad caelum cotidie ascendit, quia qui diuinitate super omnia permanet, humanitatis suae compage sese cotidie ad caelos trahit».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, Liber gregorialis, pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 8, PL 73, 1243.57-76 [MM2020]
BY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
196 .XXVII.] om. Ed1953
marg.| {CIO17d6.4} AUGUSTINUS . 197 − Quod vero attinet ad formam Dei, in qua equalis est Patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est : Ubi ego sum, et illi sint mecum , abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio. Et non inquiratur equalis patri Filius ubi sit; quoniam nemo invenit ubi non sit. Propterea non ei satis fuit dicere   volo ut ubi ego sum, et ipsi sint, sed addidit : M  ecum . Esse enim cum illo magnum bonum est. Nam et miseri possunt esse ubi est ille; sed beati soli sunt cum illo. Et ut de visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum; sicut cecus etiam si ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a presente, ita non solum infidelis, sed etiam fidelis, etsi esse numquam possit ubi non sit Christus, non est tamen198 ipse cum Christo per speciem. Nam fidelem non est dubitandum esse cum Christo per fidem. Sed hic de specie illa dicebat in qua « videbimus eum sicuti est »co . Unde adiunxit :
co 1Io. 3, 2.
197 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
198 est tamen] inv. Li449
Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi.
marg.| Ut videant dixit, non ut credant. Fidei merces est ista, non fides.cp BZ
cp ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 111, § 2.29-68, § 3.4-7, CCSL 36, p. 629-630 : «[§ 2] Quod uero adtinet ad formam Dei in qua aequalis est Patri, si secundum eam uelimus intellegere quod dictum est : Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio; quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce corporea coloratum, per quaelibet locorum spatia uel finita, uel infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem suae contemplationis uel intentionis auertat. Et non inquiratur aequalis Patri Filius ubi sit, quoniam nemo inuenit ubi non sit. Sed qui uult quaerere, quaerat potius ut cum illo sit; non ubique sicut ille, sed ubicumque esse potuerit. Qui enim homini poenaliter pendenti, et salubriter confitenti ait : Hodie mecum eris in paradiso, secundum id quod homo erat, anima eius ipso die futura fuerat in inferno, caro in sepulcro; secundum autem id quod Deus erat, utique et in paradiso erat. Et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere iam beata, quamuis ubique sicut ille esse non poterat, tamen etiam ipso die cum illo in paradiso esse poterat, unde ille qui ubique semper est, non recesserat. Propterea nimirum non ei satis fuit dicere : Volo ut ubi ego sum, et   illi sint, sed addidit : mecum. Esse enim cum illo, magnum bonum est. Nam et miseri esse possunt ubi est ille, quoniam quicumque ubicumque fuerint, est et ille; sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Annon Deo ueraciter dictum est : Si adscendero in caelum, tu ibi es; et si descendero in infernum, ades? Aut uero Christus non est Dei Sapientia, quae adtingit ubique propter suam munditiam? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae comprehendunt. Ac per hoc, ut de re uisibili, quamuis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum, sicut caecus etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a praesente, ita infidelis atque impius, aut etiamsi fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum lumen sapientiae idoneus, etiamsi esse nusquam possit ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum Christo, dumtaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est dubitandum cum Christo esse per fidem; propter quod dicit : Qui non est mecum, aduersum me est. Sed cum Patri Deo dicebat : Quos dedisti mihi, uolo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum; de specie illa omnino dicebat, in qua uidebimus eum sicuti est. [§ 3] Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet; consequentia perhibeant testimonium praecedentibus uerbis. Nempe cum dixisset : Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, continuo secut us adiunxit : Vt uideant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. Vt uideant, dixit; non : ut credant. Fidei merces est ista, non fides». [FG2018]
BZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d6.5} CHRYSOSTOMUS . 199*{hom.81} . − Non autem dixit ut participent gloriam meam, sed ut videant, hoc occulte insinuans quoniam omnis requies ibi est Filium Dei videre200. Dedit autem ei Pater claritatem quando eum genuit.CA
CA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
199 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
200 Filium Dei-videre] inv. Li449
marg.| {CIO17d6.6} AUGUSTINUS . 201 − Cum ergo viderimus claritatem quam dedit Pater Filio, etiam si eam dici hoc loco intelligamus, non quam Pater equali Filio, gignens eum, dedit, sed quam facto homini Filio dedit post mortem crucis, tunc fiet iudicium, tunc tolletur impius ne videat claritatem Domini. Quam, nisi illam qua Deus est? Si ergo secundum id quod Filius Deus est, accipiamus hoc dictum : V  olo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum , in Patre cum Christo erimus. Qui cum dixisset :
201 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Ut202 videant claritatem quam dedisti mihi,
202 Ut Li449@ Weber] et #Li449
marg.| continuo subiunxit :
Quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
marg.| In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc predestinavit quod in fine facturus est mundi.cq CB
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 111, § 3.9-16, § 4.15-20, CCSL 36, p. 630-632 : «[§ 3] Cum uiderimus enim claritatem quam dedit Pater Filio, etiamsi eam dici hoc loco intellegamus, non quam Pater aequali Filio gignens eum dedit, sed quam facto hominis filio dedit ei post mortem crucis; quando ergo uidebimus illam Filii claritatem, profecto tunc fiet iudicium uiuorum atque mortuorum, tunc tolletur impius, ne uideat claritatem Domini. Quam, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt; nec mundicordes sunt impii, propterea non uidebunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium aeternum : sic enim tolletur impius ne uideat claritatem Domini; iusti autem ibunt in uitam aeternam. Et quae est uita aeterna? Vt cognoscant, inquit, te solum uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum; non utique sicut eum cognouerunt qui licet non mundicordes, tamen in forma serui clarificata iudicantem uidere potuerunt; sed sicut cognoscendus est a mundis corde solus uerus Deus, cum Patre et Spiritu sancto Filius, quia ipsa Trinitas est solus uerus Deus. Si ergo secundum id quod Filius Dei Deus est Patri aequalis atque coaeternus, accipiamus hoc dictum : Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum Christo erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque corpore fuerimus. [....] [§ 4] Faciet hoc cui Filius cumdixisset : Vt uideant claritatem meam quam dedisti mihi, continuo subiunxit : Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc praedestinauit quod in fine facturus est mundi». [FG2018]
CB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d6.7} BEDA. − Claritatem igitur vocat dilectionem qua ipse dilectus est a Patre ante mundi constitutionem in illa claritate et nos dilexit ante constitutionem mundi.CC
CC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d6.8} THEOPHYLACTUS . − Postquam ergo pro fidelibus oravit, et tot illis prospera promisit, ponit quoddam pium et propria mansuetudine dignum, dicens :
Pater iuste, mundus te non cognovit.
marg.| Quasi dicat : ego cuperem cunctos homines203 consequi dicta bona, que quidem pro fidelibus imploravi; sed quia ignoraverunt te, ideo non contingent gloriam et coronas.cr CD
cr ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 241 A 2-9. [CGC2014]
CD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
203 cuperem-cunctos homines] inv. Li449
marg.| {CIO17d6.9} CHRYSOSTOMUS .{hom.81} . − Videtur autem mihi hoc et anxius204 dicere, quoniam eum qui ita bonus et iustus est cognoscere noluerunt. non igitur hoc est quod Iudei dicunt, quoniam ipsi quidem te cognoscunt, ego vero ignoro; sed e contrario est; unde subdit :
204 anxius] anxias Li449
Ego autem cognovi te, et hi cognoverunt quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 17,26 
et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam,
marg.| per Spiritum sanctum eis perfectam cognitionem dando. Si autem didicerint quis es tu, scient quia ego non sum205 separatus a te, sed valde amatus, et proprius Filius et coniunctus. hoc vero suasi eis, ut ego maneam in eis; et sic fidem que est in me et amorem servabunt certissime; et hoc est quod subditur :
205 ego-non sum] inv. Li449
Ut dilectio qua206 dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
206 qua Li449@ Weber] quam #Li449
marg.| Quasi dicat ipsis me amantibus, ego manebo in eis.CE
CE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO17d6.10} AUGUSTINUS. − Vel aliter. Quid est eum cognoscere, nisi vita eterna, quam mundo damnato non dedit, reconciliato dedit? Propterea itaque mundus non cognovit quia iustus es. Hoc meritis eius, ut non cognosceret, retribuisti; et propterea mundus reconciliatus cognovit quia misericors es; et ut cognosceret, non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur : Ego autem cognovi te . Ipse fons gratie est Deus natura, homo autem de Spiritu sancto et virgine ineffabili gratia. Denique quia207 gratia Dei per Iesum Christum est dicitur :   Et hi cognoverunt, ipse est mundus reconciliatus, sed ideo   quia tu me misisti ergo gratia cognoverunt.   Et notum feci eis nomen tuum per fidem,   et notum faciam per speciem,   ut dilectio qua 208   dilexisti me, in ipsis sit . Qualis est ista locutio, tali et Apostolus usus estcs : « Bonum certamen certavi ». Non ait : bono certamine, quod usitatius dicetur209. Quomodo autem dilectio qua Pater dilexit Filium esset in nobis, nisi quia membra eius sumus, et in illo diligimus210, cum211 ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Et ideo subiunxit : E  t ego in ipsis. E st enim in nobis tamquam in templo suo, nos autem in illo secundum quod caput nostrum est.ct CF
cs 2Tim. 4, 7.
ct ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 111, § 5.5-16, § 6.1-21, CCSL 36, p. 632-633 : «[§ 5] Pater, inquit, iuste, mttndus te non cognouit. Quia iustus es, ideo te non cognouit. Mundus quippe ille damnationi praedestinatus merito non cognouit; mundus uero quem per Christum reconciliauit sibi, non merito, sed gratia cognouit. Quid est enim eum cognoscere, nisi uita aeterna? Quam mundo damnato utique non dedit, reconciliato dedit. Propterea itaque mundus non cognouit, quia iustus es, et meritis eius, ut non cognosceret, tribuisti; et propterea mundus reconciliatus cognouit, quia misericors es, et ut cognosceret non ei merito, sed gratia subuenisti. Denique sequitur : Ego autem te cognoui. Ipse fons gratiae est Deus natura, homo autem de Spiritu sancto et uirgine ineffabili gratia; denique propter ipsum, quia gratia Dei per Iesum Christum est Dominum nostrum : Et hi cognouerunt, inquit, quia tu me misisti. Ipse est mundus reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognouerunt, ergo gratia cognouerunt. [§ 6] Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum feci per fidem, notum faciam per speciem; notum feci cum fine peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus. Vt dilectio, inquit,   quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Non est usitata locutio : dilectio quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis; usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. De graeco quidem ista translata est; sed sunt similes et latinae; sicut dicimus : Fidelem seruitutem seruiuit, strenuam militiam militauit; cum dici debuisse uideatur : Fideli seruitute seruiuit, strenua militia militauit. Qualis autem ista locutio est : dilectio quam dilexisti me, tali et apostolus usus est : Вonum certamen certaui; non ait : bono certamine quod usitatius et tamquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio quam dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra eius sumus, et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Ideo subiunxit : et ego in ipsis, tamquam diceret : Quoniam ego sum et in ipsis. Aliter enim est in nobis tamquam in templo suo, aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset, homo factus est, corpus eius sumus. Finita est Saluatoris oratio, incipit passio; ergo et iste sermo finiatur, ut de passione quod ipse donauerit, aliis sermonibus disputetur». [FG2018]
CF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
207 quia] om. Li449
208 qua] quam Li449
209 dicetur] diceretur Li449
210 diligimus] diligimur Li449
211 cum] et cum et Li449



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 17 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_17)

Notes :