Catena aurea

Capitulum 8

Numérotation du verset Io. 8,1 

Iesus autem perrexit in montem1 Oliveti.
1 montem ΩS ΩV ] monte P14417
Numérotation du verset Io. 8,2 

Et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit2 ad eum et sedens docebat eos.
2 venit Rusch Weber ] veniebat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,3 

Adducunt autem scribe et Pharisei mulierem in adulterio deprehensam
et statuerunt eam in medio
Numérotation du verset Io. 8,4 

et dixerunt ei: Magister, hec mulier modo deprehensa est in adulterio.
Numérotation du verset Io. 8,5 

In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidarea. Tu ergo quid dicis?
0 Cf. Dt. 22, 23-30.
Numérotation du verset Io. 8,6 

Hoc3 autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum
3 hoc Li449@ Li449 Rusch ] hec Weber
digito scribebat in terrab.
0 Cf. Ier. 17, 3: « Exspectatio Israel, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur: recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum ».
Numérotation du verset Io. 8,7 

Cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se
et dixit eis4:
4 eis Rusch Weber ] illis Li449@
Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat.
Numérotation du verset Io. 8,8 

Et iterum se inclinans scribebat in terra.
Numérotation du verset Io. 8,9 

Audientes autem hec5, unus post unum exibant incipientes a senioribus et remansit
5 hec Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Iesus solus6
6 Iesus solus Rusch ] inv. Li449@ Li449, solus Weber
et mulier
in medio stans.
Numérotation du verset Io. 8,10 

Erigens autem se Iesus dixit ei: Mulier, ubi sunt
qui te accusaverunt7?
7 qui te accusaverunt Rusch ] qui te accusabant Li449@ , om. Weber
Nemo te condemnavit.
Numérotation du verset Io. 8,11 

Que dixit: Nemo, Domine. Dixit autem8 Iesus: Nec ego te condemnabo.
8 autem Rusch Weber ] ei Li449@ Li449
Vade et iam amplius9 noli peccare.
9 iam amplius Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 8,12 

Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: Ego sum lux mundi.
Qui sequitur me
non ambulat10
10 ambulat Li449@ Rusch ] ambulabit Weber
in tenebris
sed habebit lumen11 vite.
11 lumen Li449@ Li449 Rusch ] lucem Weber
Numérotation du verset Io. 8,13 

Dixerunt ergo ei Pharisei:
tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.
Numérotation du verset Io. 8,14 

Respondit Iesus
et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum
quia scio unde veni
et quo vado. Vos autem nescitis unde venio aut quo vadam12.
12 vadam Rusch ] vado Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 8,15 

Vos secundum carnem iudicatis
ego non iudico quemquam.
Numérotation du verset Io. 8,16 

Et si iudico ego, iudicium meum verum est13 quia solus non sum
13 est Li449 Rusch Weber] om. Li449@
sed ego et qui me misit14 Pater.
14 me misit Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,17 

Et in lege vestra
scriptum estc
0 Cf. Dt. 19, 15.
quia duorum hominum testimonium verum est.
Numérotation du verset Io. 8,18 

Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso
et testimonium perhibet de me qui misit me Pater.
Numérotation du verset Io. 8,19 

Dicebant ergo ei:
Ubi est Pater tuus?
Respondit Iesus: Neque me scitis neque Patrem meum. Si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis.
Numérotation du verset Io. 8,20 

Hec verba locutus est in gazophylacio
docens in templo
et nemo
apprehendit eum quia necdum15 venerat hora eius.
15 necdum Rusch Weber ] nondum Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,21 

Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado
et queretis16 me
16 queretis Li449 Rusch Weber ] querentes Li449@
et in peccato vestro moriemini.
Quo ego vado vos non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 8,22 

Dicebant ergo Iudei:
Numquid interficiet semetipsum
quia dicit quo ego vado vos non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 8,23 

Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum.
Vos de mundo hoc17 estis,
17 mundo hoc Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
ego non sum de hoc mundo.
Numérotation du verset Io. 8,24 

Dixi ergo
vobis quia in peccatis vestris moriemini18. Si enim non credideritis mihi19
18 in peccatis vestris-moriemini Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
19 mihi Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
quia ego sum moriemini in peccato vestro
Numérotation du verset Io. 8,25 

Dicebant ergo ei:
Tu quis es?
Dixit eis Iesus: Principium
qui20 et loquor vobis.
20 qui Li449@ Li449 Rusch ] quia Weber
Numérotation du verset Io. 8,26 

Multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui me misit21 verax est, et ego audivi que22 ab eo
21 me misit Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
22 audivi que Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
hec
loquor in mundo.
Numérotation du verset Io. 8,27 

Et non cognoverunt
quia Patrem eis dicebat Deum23.
23 Deum Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 8,28 

Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis,
tunc
cognoscetis quia ego sum
et a24 meipso facio nihil sed sicut docuit me Pater
24 a Li449 Rusch Weber] om. Li449@
hec loquor.
Numérotation du verset Io. 8,29 

Et qui me25 misit
25 me Li449 Rusch Weber] om. Li449@
mecum est non reliquit
me
solum
quia ego26 que placita sunt ei facio semper.
26 ego Rusch Weber] om. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,30 

Hec illo loquente multi crediderunt
in eum.
Numérotation du verset Io. 8,31 

Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudeos:
Si vos manseritis
in sermone meo
vere discipuli mei eritis
Numérotation du verset Io. 8,32 

et cognoscetis
veritatem
et veritas
liberabit vos.
Numérotation du verset Io. 8,33 

Responderunt ei27:
27 ei Rusch Weber ] + Iudei Li449@ Li449
Semen Abrahe sumus
et nemini servivimus umquam.
Quomodo tu dicis liberi eritis?
Numérotation du verset Io. 8,34 

Respondit eis Iesus:
Amen amen dico vobis,
quia omnis qui facit peccatum
servus est peccati.
Numérotation du verset Io. 8,35 

Servus
autem non manet
in domo
in eternum. Filius autem28 manet in eternum.
28 autem Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 8,36 

Si ergo Filius vos liberaverit
vere liberi eritis.
Numérotation du verset Io. 8,37 

Scio
quia filii Abrahe estis
sed queritis me interficere
quia sermo meus
non capit in vobis.
Numérotation du verset Io. 8,38 

Ego quod vidi apud Patrem loquor
et vos me29 vidistis apud Patrem vestrum facitis.
29 me Rusch ] quod Li449@ Li449, quae Weber
Numérotation du verset Io. 8,39 

Responderunt et dixerunt ei:
Pater noster Abraham est.
Dicit eis Iesus: Si filii Abrahe estis opera Abrahe
facite.
Numérotation du verset Io. 8,40 

Nunc autem
queritis me interficere
hominem qui veritatem vobis30 locutus sum quam audivi a Deo. Hoc Abraham non fecit.
30 vobis Rusch Weber] om. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,41 

Vos facitis opera patris vestri.
Dixerunt itaque ei:
Nos ex fornicatione non sumus nati. Unum patrem habemus Deum31.
31 Deum Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 8,42 

Dixit ergo
eis Iesus: Si Deus pater vester esset diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi
et veni,
neque enim a meipso veni sed ille me misit.
Numérotation du verset Io. 8,43 

Quare loquelam meam non cognoscitis?
Quia non potestis
audire
sermonem meum.
Numérotation du verset Io. 8,44 

Vos ex patre diabolo estis
et desideria patris vestri vultis facered.
0 Cf. Sap. 2, 24.
Ille homicida
erat ab initio
et in veritate
non stetit
quia non est veritas32 in eo.
32 non est - veritas Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur
quia mendax est et pater eius.
Numérotation du verset Io. 8,45 

Ego autem si33 veritatem dico
33 si Rusch ] quia Li449@ Li449 Weber
non creditis mihi.
Numérotation du verset Io. 8,46 

Quis ex vobis
arguet34 me de peccato
34 arguet Li449@ Rusch ] arguit Weber
si veritatem dico quare vos non creditis mihi?
Numérotation du verset Io. 8,47 

Qui ex Deo est35
35 ex Deo - est Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
verba Dei audit,
propterea
vos non auditis, quia ex Deo non estis.
Numérotation du verset Io. 8,48 

Responderunt igitur36 Iudei et dixerunt ei37: Nonne bene dicimus
36 igitur Rusch Weber ] ergo Li449@ Li449 |
37 ei Rusch Weber] om. Li449@ Li449 |
nos quia Samaritanus es tu
et demonium habes?
Numérotation du verset Io. 8,49 

Respondit Iesus:
Ego demonium non habeo
sed honorifico Patrem meum
et vos inhonorastis38 me.
38 inhonorastis Li449@ Rusch ] inhonoratis Weber
Numérotation du verset Io. 8,50 

Ego autem non quero gloriam meam39.
39 non quero - gloriam meam Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Est qui
querat40 et iudicat.
40 querat Li449@ Li449 Rusch ] querit Weber
Numérotation du verset Io. 8,51 

Amen amen dico vobis,
si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit
in eternum.
Numérotation du verset Io. 8,52 

Dixerunt ergo Iudei: Nunc cognovimus
quia demonium habes. Abraham mortuus est et prophete
et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem41 in eternum?
41 non gustabit - mortem Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,53 

Numquid tu maior es patre nostro Abraham
qui mortuus est et prophete mortui sunt quem teipsum facis?
Numérotation du verset Io. 8,54 

Respondit Iesus:
Si ego glorifico
meipsum, gloria mea42 nihil est. Est Pater meus
42 mea Li449 Rusch Weber ] iter. Li449@
qui glorificat me
quem vos dicitis quia Deus noster est
Numérotation du verset Io. 8,55 

et non cognovistis eum.
Ego autem novi eum et si dixero
quia non scio eum
ero similis vobis mendax.
Sed scio eum et sermonem eius43 servo.
43 sermonem eius Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 8,56 

Abraham
pater vester exultavit
ut videret
diem meum.
Vidit44 et gavisus est.
44 vidit Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. non hab. ET VIDIT ) Rusch Clementina ] et praem. CorS1 (G’) Wordsworth Weber
Numérotation du verset Io. 8,57 

Dixerunt ergo Iudei
ad eum: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?
Numérotation du verset Io. 8,58 

Dixit45 eis Iesus:
45 Dixit Rusch Weber ] + ergo Li449@ Li449
Amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret
ego sum.
Numérotation du verset Io. 8,59 

Tulerunt ergo46 lapides
46 ergo Rusch Weber] om. Li449@ Li449
ut iacerent in eum.
Iesus autem
abscondit se
et exivit de templo.

Capitulum 8

Numérotation du verset Io. 8,
 
prol.| [Io. 8, 1-11 legitur Quadragesimae 3 sabbato; cf. Ordinarium OP 627]
marg.| {CIO8d1.1} ALCUINUS. − Dominus maxime circa suam passionem1, hanc sibi effecerat consuetudinem, ut in die quidem in templo, quod erat Hierosolymis, verbum Dei predicaret, signa et miracula ostenderet; sero autem2 revertebatur in Bethaniam, ubi apud sorores Lazari hospitabatur; et mane iterum ad simile opus revertebatur. igitur secundum hunc morem, cum in ultimo die scenopegie tota die in templo predicasset, vespere perrexit in montem Oliveti.
Et hoc est quod dicitur :  :A
A ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
1 suam passionem] inv. Li449
2 autem] om. Li449
Numérotation du verset Io. 8,1 
Iesus autem perrexit in montem Oliveti.
marg.| {CIO8d1.2} AUGUSTINUS. 3 − [b] Ubi enim decebat docere Christum nisi in monte Oliveti? [a] In monte unguenti, in monte chrismatis. [c] Christi enim nomen a chrismate dictum est. Chrisma autem grece, latine unctio nominatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit.a B
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 3.2-6, CCSL 36, p. 307 : «Inde Iesus perexit in montem, in montem autem Oliueti, in montem fructuosum, [a] in montem unguenti, in montem chrismatis. [b] Vbi enim decebat docere Christum, nisi in monte Oliueti? [c] Christi enim nomen a chrismate dictum est : χρίσμα autem graece, latine unctio nuncupatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit». [FG2018]
B ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
3 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d1.3} ALCUINUS. − Unctio enim4 olei fessis et dolentibus membris solet afferre levamen. mons etiam5 olivarum sublimitatem Dominice pietatis designat quia6 oleos grece misericordia eleos dicitur (nota editoris) grece7, latine misericordia. natura quoque olei mysterio aptissime congruit superfertur enim omnibus liquoribus; et sicut ait Psalmistab : « Miserationes eius super omnia opera eius ».
Sequitur :
b Ps. 144, 9.
4 enim] etenim Li449
5 etiam] et Li449
6 quia] om. Li449
7 misericordia] om. hom. Li449
Numérotation du verset Io. 8,2 
Et diluculo iterum venit in templum,
marg.| ut scilicet misericordiam cum incipiente8 Novi Testamenti lumine fidelibus, in templo videlicet suo, pandendam prebendamque signaret. quod enim diluculo redibat, exortum nove gratie designat.C
C ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
8 incipiente] insipiente Li449
marg.| {CIO8d1.4} BEDA. − Significatur autem quod postquam per gratiam cepit inhabitare in templo suo, id est in Ecclesia, ex omnibus gentibus crediderunt in eum.
Unde sequitur : D
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Et omnis populus veniebat ad eum et sedens docebat eos.
marg.| {CIO8d1.5} ALCUINUS. − Sessio humilitatem incarnationis insinuat. sedente ergo Domino, ad eum venit populus quia postquam per susceptam humanitatem visibilis apparuit, ceperunt eum multi audire, et in eum credere, quem per humanitatem sibi proximum meminerant. mansuetis autem et simplicibus sermonem Domini admirantibus, scribe et Pharisei interrogant, non ut discant, sed ut veritati laqueos nectant.
Unde sequitur : E
E ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 8,3 
Adducunt autem scribe et Pharisei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio,
Numérotation du verset Io. 8,4 
et dixerunt9 ei magister, hec mulier deprehensa est modo10 in adulterio.
9 dixerunt @Li449 ] dixit Li449
10 deprehensa est-modo] inv. @Li449 Li449
marg.| {CIO8d1.6} AUGUSTINUS. 11 − [a] Animadverterant12 enim eum nimium esse mitem de illo quippe fuerat ante predictumc : « Procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam ». Ergo attulit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, iustitiam ut cognitor. Cum loqueretur, veritas agnoscebatur; cum adversus inimicos non moveretur13, mansuetudo laudabatur; in tertio ergo, iustitia scilicet, scandalum posuerunt. [c] Dixerunt enim apud seipsos si eam dimitti censuerit, iustitiam non tenebit : [b] lex enim quod iniustum erat, iubere non poterat.
Et ideo legem inducunt dicentes :
c Ps. 44, 5.
11 Augustinus La88 Li449 Ed1953
12 Animadverterant Li449 Ed1953 ] animadvertant La88
13 moveretur] moneretur Li449
Numérotation du verset Io. 8,5 
In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare14.
14 lapidare] tu ergo quid dicis + Weber @Li449
marg.| [d] Ut autem mansuetudinem non perdat, in qua iam populis amabilis factus est, eam dimitti debere dicturus est. Unde eius sententiam requirunt dicentes : Tu ergo quid dicis? Hinc15 nos inveniemus ad accusandum occasionem, et reum faciemus tamquam legis prevaricatorem.
Unde evangelista subdit :
15 hinc] hic Li449
Numérotation du verset Io. 8,6 
Hec16 autem dicebant temptantes eum, ut possent accusare17.
16 Hec] hoc @Li449 Li449
17 accusare] eum Weber @Li449, eum praem. Li449
marg.| Sed Dominus in respondendo et iustitiam servaturus est, et a mansuetudine non recessurus.F
F ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Sequitur enim :
Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat18 in terra. d
d ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 4.13-44, CCSL 36, p. 307-308 : «[a] Animaduerterunt eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetum; de illo quippe fuerat ante praedictum : Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime; specie tua et pulcritudine tua intende, prospere procede, et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Ergo adtulit ueritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, iustitiam ut cognitor. Propter haec eum esse regnaturum in Spiritu sancto propheta praedixerat. Cum loqueretur, ueritas agnoscebatur; cum aduersus inimicos non moueretur, mansuetudo laudabatur. Cum ergo de duobus istis, id est de ueritate et mansuetudine eius, inimici liuore et inuidia torquerentur. in tertio, id est iustitia, scandalum posuerunt. Quare? Quia lex iusserat adulteres lapidari; [b] et utique lex quod iniustum erat iubere non poterat; si quis aliud diceret quam lex iusserat, iniustus deprehenderetur. [c] Dixerunt ergo apud semetipsos : Verax putatur, mansuetus uidetur; de iustitia illi quaerenda calumnia est; offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de illa in lege praeceptum sit : si eam iusserit lapidari, mansuetudinem non habebit; si eam dimitti censuerit, iustitiam non tenebit. [d] Vt autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qua iam populis amabilis factus est, sine dubio eam dimitti debere dicturus est. Hinc nos inuenimus accusandi occasionem, et reum facimus tamquam legis praeuaricatorem, dicentes ei : Hostis es legis, contra Moysen respondes, immo contra eum qui per Moysen legem dedit; reus es mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. Posset his uerbis atque his sententiis inflammari inuidia, feruere accusatio, flagitari damnatio. Sed cui hoc? Peruersitas rectitudini, falsitas ueritati, corruptum cor cordi recto, stultitia sapientiae. Quando illi laqueos praepararent, in quos non prius ipsi caput inicerent? Ecce Dominus in respondendo et iustitiam seruaturus est, et a mansuetudine non recessurus». [FG2018]
18 digito scribebat @Li449 ] inv. Li449
marg.| {CIO8d1.7} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Tamquam illos tales in terra scribendos significaret, non in celo, ubi monuit discipulos ut se scriptos esse gauderent; aut quod se humiliando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret; aut quod19 iam tempus esset ut in terra que fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur.e G
e ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , lib. 4, c. 10, § 17, p. 411.20-412.4 : «Rursus illuc de oliueti monte regredientem quae et quanta narrat locutum post ueniam illi adulterae datam, quae uelut lapidanda illi oblata a temtatoribus fuerat, quando digito scribebat in terra, tamquam illos tales in terra scribendos significaret et non in caelo, ubi monuit discipulos se scriptos esse gauderent, aut quod se humilando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret, aut quod iam tempus esset, ut in terra, quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur». [FG2015]
G ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
19 quod] om. Li449
marg.| {CIO8d1.8} ALCUINUS. − Per terram enim cor humanum ostenditur, quod bonarum vel malarum actionum solet reddere fructus; per digitum autem, qui articulorum compositione flexibilis est, sublimitas discretionis exprimitur. nos ergo instruit, ut cum qualibet20 mala proximorum conspicimus, non statim ea temere damnemus; sed prius ad conscientiam cordis humiliter reversi, digito discretionis ea sollicite disquiramus.H
H ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
20 qualibet] quelibet Li449
marg.| {CIO8d1.9} BEDA. − Quantum etiam ad historiam pertinet, per hoc quod digito scripsit in terra, illum se fore monstravit qui quondam legem in lapide scripsit.
Sequitur :
Numérotation du verset Io. 8,7 
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se21.
21 se] et dixit ( om. Li449 ) eis (illis @Li449 ) qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat Weber @Li449 Li449
marg.| {CIO8d1.10} AUGUSTINUS. 22 − Non dixit : Non lapidetur, ne contra legem dicere videretur. Absit autem ut diceret : Lapidetur. “Venit enim non perdere quod invenerat, sed querere quod perierat”f. Quid ergo respondit? Q ui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat . Hec vox iustitie est23. Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur lex, sed non a prevaricatoribus legis.g I
f Cf. Lc. 19, 10.
g ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 5.3-32, CCSL 36, p. 308-309 : «Non dixit : Non lapidetur ! ne contra legem dicere uideretur. Absit autem ut diceret : Lapidetur ! uenit enim non perdere quod inuenerat, sed quaerere quod perierat. Quid ergo respondit? Videte quam plenum sit iustitia, plenum mansuetudine et ueritate !   Qui sine peccato est uestrum , inquit,   prior   in illam lapidem mittat . [...] Haec uox iustitiae est : Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur lex, sed non a praeuaricatoribus legis». [FG2018]
I ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
22 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
23 est] om. Li449
marg.| {CIO8d1.11} GREGORIUS. Moralium 24. − Qui enim prius semetipsum non iudicat, quid in alio25 rectum iudicet ignorat. Et si novit etiam per auditum recte tamen aliena merita iudicare non valet, cui conscientia innocentie proprie nullam iudicii regulam prebet.h J
h Gregorius Magnus , lib. 14 § 29, CCSL 143A, lin. 26 sqq. : «Qui enim semetipsum prius non iudicat quid in alio rectum iudicet ignorat. Et si novit fortasse per auditum quod rectum iudicare debeat, recte tamen aliena merita judicare non ualet, cui conscientia innocentiae propriae nullam iudicii regulam praebet». <ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis , , pars III : Expositio Novi Testamenti, exp. Euang. sec. Ioannem, c. 16, PL 73, 1246.75. [MM2020]
J ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
24 Moralium] xiiii praem. Li449
25 alio] alium Li449
marg.| {CIO8d1.12} AUGUSTINUS. 26 − Cum ergo eos telo iustitie percussisset, nec dignatus est cadentes attendere; sed avertit ab eis obtutum.i K
Unde sequitur :
i ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 5.36-38, CCSL 36, p. 309 : «Relicti sunt duo, misera et misericordia. Dominus autem cum eos illo telo iustitiae percussisset, nec dignatus est cadentes adtendere, sed auerso ab eis obtutu, rursum digito scribebat in terra». [FG2018]
K ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
26 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,8 
Et iterum se inclinans scribebat27 in terra.
27 scribebat @Li449 ] om. Li449
marg.| {CIO8d1.13} ALCUINUS. − Potest etiam intelligi fecisse hoc Dominus iuxta consuetudinem, ut quasi aliquid agens, vultu intendens in aliud, liberam eis exeundi facultatem daret. In hoc etiam figurate admonet, ut et28 priusquam peccantem fratrem corripiamus, et post adhibitam29 correctionem, diligenter perpendamus utrum ipsis peccatis, de quibus alium castigamus, aut etiam30* aliis obnoxii simus.L j
j ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, (Io. 8:7-8), CCCM 267, p. 146.68-147.84 : « Potest intelligi fecisse hoc Dominus iuxta morem consuetudinis, ut quasi aliud agens, uultu alio intendens liberam eis exeundi facultatem daret, quos sua responsione percussos et in ruborem actos citius exituros quam plura interrogaturos esse cernebat. Nec dignabatur illos cadentes respicere sed uultu ab eis auerso rursus digito SCRIBEBAT IN TERRA. Mistice: Quod IN TERRA SCRIBEBAT exigebat quod eum, quem legis custodem uidebant, iam legis latorem intelligerent, quia digito Dei lex scripta est, sed propter duros in lapide scripta est. Nunc iam Dominus in terra scribit, quia fructum quaerit. Quasi dicat: Praeuaricatores legis, legem implete; iam scribo in terra, non in lapide. In hoc quod et ante datam sententiam et post datam INCLINANS SE SCRIBEBAT IN TERRA figurate admonet, ut et priusquam peccantem fratrem corripiamus et post adhibitam correctionem diligenter perpendamus utrum ipsis peccatis, de quibus alium castigamus, an etiam aliis obnoxii simus   ». [MM2024]
L ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023}* {MM2024}
28 et] om. Mt366
29 adhibitam] inhibitam Li449
30 etiam] om. Ed1953
marg.| {CIO8d1.14} AUGUSTINUS. 31 − Sic igitur illi voce iustitie tamquam telo percussi sese32 inspicientes33, unus post unum omnes recesserunt. M k
Et hoc est quod subditur :
k ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 5.32-35, CCSL 36, p. 309 : «Haec uox omnino iustitiae est; qua iustitia illi tamquam trabali telo percussi, sese inspicientes et reos inuenientes, unus post unum omnes recesserunt». [FG2018]
M ¶Codd. : La88 (192va) Li449 (85rb) Mt366 T46 (242vb) Ed1475C Ed1611 Ed1876 Ed1953 {MM2020}
31 Augustinus La88 Li449 Ed1953
32 percussi sese] percussisse Ed1611
33 inspicientes] + et reos (eos La88) invenientes T46 Ed1475C Ed1611 Ed1876 Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,9 
Audientes autem hec, unus post alium exibant, incipientes a senioribus34.
34 exibant incipientes a senioribus] etc. T46
marg.| {CIO8d1.15} GLOSSA<TOR>. − Qui forte magis rei erant vel magis suas culpas 35 cognoscebant.N l
l ¶Fons : Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino.. <Non hab.> Glossa ordinaria (Gloss-e); LLT; Hugo de Sancto Caro, [MM2020]
N ¶Codd. : La88 (192va) Li449 (85rb) Mt366 T46 (242vb) Ed1475C Ed1611 Ed1876 Ed1953 {FG2018} {MM2018} {MM2020}
35 suas c.] inv. Ed1611 Ed1876 Ed1953
marg.| {CIO8d1.16} AUGUSTINUS. 36 − [a] Relicti autem sunt37* duo : miseria et misericordia38.
Nam sequitur :
36 Augustinus La88 Li449 Ed1953
37 autem sunt] inv. Ed1953
38 misericordia] + scilicet Mt366
Et remansit solus Iesus et mulier in medio stans.
marg.| [c] Credo, territa est39* illa mulier, ab illo se puniendam sperabat in quo peccatum inveniri non poterat. Ille autem, qui adversarios eius repulerat lingua iustitie, levans in illam oculos mansuetudinis, interrogavit eam.
Unde sequitur :
39 territa] est + Li449
Numérotation du verset Io. 8,10 
Erigens autem se40* Iesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit?
40 autem se] inv. Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,11 
Que dixit : Nemo, Domine.
marg.| [b] Audivimus supra vocem iustitie audiamus nunc mansuetudinis.
[d] Nam sequitur :
Dixit ei Iesus : Nec ego te condemno41,
41 condemno Mt366 Ed1953 ] condemnabo @ (Li449 Mt366) , condēp. Li449
marg.| a quo te forte condemnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Quid est Domine? Faves ergo peccatis? Non plane. Attende quod sequitur :
Vade, et iam42* amplius noli peccare.
42 iam @(Li449 Mt366) Li449 Mt366] om. Ed1953
marg.| Ergo et Dominus damnavit sed peccatum, non hominem. Nam si peccatorum actor43* esset, diceret: ‘Vade44*, vive ut vis; de mea liberatione esto secura; ego te quantumcumque peccaveris, etiam a gehenna et inferni tortoribus liberabo’. Non hoc dixit. [e] Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem et timeant veritatem. Etenimm : « Dulcis et rectus Dominus ».n O
m Ps. 24, 8.
n ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 5.35, CCSL 36, p. 309 : «Relicti sunt duo, misera et misericordia».   Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 6.3-22, CCSL 36, p. 309 : «Relicta autem sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, leuauit oculos suos ad mulierem. [b] Audiuimus uocem iustitiae, audiamus et mansuetudinis. Plus enim, [c] credo, territa erat illa mulier cum audisset a Domino dictum : Qui sine peccato est uestrum, prior in illam lapidem mittat. Illi ergo adtendentes se, et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat sine peccato. Et quia illa hoc audierat : Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat, ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inueniri non poterat. Ille autem qui aduersarios eius repulerat lingua iustitiae, leuans in eam oculos mansuetudinis, interrogauit eam : Nemo te condemnauit? Respondit illa : Domine, nemo. [d]   Et ille  : Nec ego te   condemnabo , a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non inuenisti. Nec ego te damnabo. Quid est Domine? Faues ergo peccatis? Non plane ita. Adtende quod sequitur : Vade,   deinceps iam noli peccare. Ergo et Dominus damnauit, sed peccatum, non hominem. Nam si peccatorum fautor esset, diceret : Nec ego te damnabo; uade, uiue ut uis; de mea liberatione esto secura; ego quantumcumque peccaueris, te ab omni poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit». [e]   Augustinus Hipponensis , , tract. 33, § 7.1-2, CCSL 36, p. 309 : «Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem et timeant ueritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus». [FG2018]
O ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
43 actor Li449 ] auctor Ed1953
44 vade] + et Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,
distinctio 2 
prol.| [Io. 8, 12-20 legitur Quadragesimae 4 feria sabbato; cf. Ordinarium OP 634]
marg.| {CIO8d2.1} ALCUINUS. − Quia mulierem absolvit45 a crimine ne aliqui dubitarent an ille quem videbant verum hominem, posset peccata dimittere, dignatur ipse apertius sue divinitatis46 potentiam demonstrare.P
P ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
45 absolverat Li449
46 sue divinitatis Li449
prol.| Unde dicitur :
Numérotation du verset Io. 8,12 
Iterum ergo locutus est eis Iesus47 dicens : Ego sum lux mundi.
47 Iesus] om. Ed1953
marg.| {CIO8d2.2} BEDA. − Ubi advertendum est, quia non ait ego sum lux angelorum vel celi, sed lux mundi, id est hominum48 in tenebris commorantium secundum illudo : « Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ».Q
o Lc. 1, 79.
Q ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
48 hominum] hominem Li449
marg.| {CIO8d2.3} CHRYSOSTOMUS. 49 {hom.51} . − Vel aliter. Quia superius Galileam ei afferebant, et quasi de quodam prophetarum, de eo dubitabant, voluit50 ostendere quoniam non unus prophetarum est, sed Dominator orbis terrarum. Unde dicitur : Iterum 51   locutus est eis Iesus dicens  :   Ego sum lux mundi, non Galilee, neque Palestine, neque Iudee.R
R ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
49 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
50 voluit] volens Li449
51 iterum] ergo + @Li449 Li449
marg.| {CIO8d2.4} AUGUSTINUS. 52 − Manichei solem istum oculis carnis visibilem Christum Dominum esse53 putaverunt; sed Ecclesia catholica improbat tale commentum non est enim54 Dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus estp : « omnia enim per ipsum facta sunt », et propter nos sub sole factum est lumen quod fecit solem. Carnis nube tegitur non ut obscuretur sed ut temperetur. Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientie ait hominibus : Ego sum lux mundi .q S
p Io. 1, 3.
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 34, § 2.7-21, § 4.39-41, § 5.1-1, CCSL 36, p. 311-313 : «[§ 2] Manichaei solem istum oculis carnis uisibilem expositum et publicum non tantum hominibus, sed etiam pecoribus ad uidendum, Christum Dominum esse putauerunt. Sed catholicae ecclesiae recta fides improbat tale commentum, et diabolicam doctrinam esse cognoscit; nec solum agnoscit credendo, sed in quibus potest conuincit etiam disputando. Improbemus itaque huiusmodi errorem, quem sancta ab initio anathematizauit ecclesia. Non arbitremur Dominum Iesum Christum hunc esse solem quem uidemus oriri ab oriente, occidere in occidente, cuius cursui nox succedit, cuius radii nube obumbrantur, qui certa de loco in locum motione commigrat; non est hoc Dominus Christus. Non est Dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [...]. [§ 4] Per hoc lumen factum est solis lumen; et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos, factum est sub sole propter nos. Factum est, inquam, propter nos sub sole lumen quod fecit solem. Noli contemnere nubem carnis : nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur. [§ 5] Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae, ait hominibus : Ego sum lux mundi». [FG2018]
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
52 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
53 Dominum esse] inv. Li449
54 est enim] inv. Li449
marg.| {CIO8d2.5} THEOPHYLACTUS. − Uteris autem adversus Nestorium hoc presenti sermone. Non enim ait ‘quoniam in me est lux mundi’ sed : ego sum lux mundi. I pse namque qui homo videbatur idem et Filius Dei et lux mundi erat, non, sicut nugabatur Nestorius, in simplici homine Dei Filius habitabat.r T
r ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 12), PG 124, 9D1–12A4  : « Χρήσῃ δὲ κατὰ Νεστορίου καὶ τῷ παρόντι ῥητῷ. Οὐ γὰρ εἶπεν, ὅτι Ἐν ἐμοὶ ἔστι τὸ φῶς τοῦ κόσμου, ἀλλ’ “Ἐγώ εἰμι τὸ φῶς τοῦ κόσμου”. Αὐτὸς γὰρ ὁ φαινόμενος ἄνθρωπος, ὁ αὐτὸς ἦν καὶ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ, καὶ φῶς τοῦ κόσμου· οὐχ ὥσπερ Νεστόριος ἐλήρει, ὅτι ἐν τῷ ἀνθρώπῳ τῷ ψιλῷ κατῴκει ὁ Υἱὸς τοῦ Θεοῦ, ἄπαγε! εἷς γάρ, ὥσπερ εἴρηται, ἦν ὁ τῆς Μαρίας καὶ τοῦ Θεοῦ Υἱός». [CGC2014] [transcr. MM2024]
T ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
marg.| {CIO8d2.6} AUGUSTINUS. 55 − [a] Abstulit autem te ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis in hoc quod subdit :
55 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Qui sequitur me, non ambulat in tenebris sed habebit lumen vite.
marg.| Non enim sufficit dicere : habebit lumen , sed addidit :   Vite . Hec verba Domini cum verbis Psalmisconcordant : « In lumine tuo videbimus lumen, quoniam apud te est fons vite ». In istis usibus corporalibus aliud est lumen, et 56 aliud fons fontem fauces querunt, lumen oculi. Apud Deum, quod lumen est, hoc est fons. Qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas. [c] Quod promisit, futuri temporis verbo57 posuit; in eo quod facere debemus, presens tempus posuit.   Qui sequitur , inquit,   habebit . Modo per fidem, post habebit per speciem. [b] Sequere istum solem visibilem si ipse tendis58 ad occidentem, quo et ille tendit; et si nolueris tu illum59 deserere, ipse te deseret in occasu. Deus tuus ubique est totus si non ab illo facies casum, numquam a te ille faciet occasum. [d] Tenebre satis metuende sunt morum non oculorum, et si oculorum, non exteriorum sed interiorum, unde discernitur non album et60 nigrum, sed iustum et iniustum.t U
s Ps. 35, 10.
t ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 34, § 5.4-16, CCSL 36, p. 313 : « Quomodo te abstulit ab oculis carnis, et reuocauit ad oculos cordis? Non enim sufficit dicere :   Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen ; addidit enim :   uitae ; Sicut ibi dictum est : Quoniam apud te Fonsuitae. Videte itaque, fratres mei, quomodo uerba Domini cum illius psalmi ueritate concordant; et ibi lumen positum est cum fonte uitae, et a Domino dictum est lumen uitae. In istis autem usibus corporalibus aliud est lumen, aliud fons fontem fauces quaerunt, lumen oculi; quando sitimus quaerimus fontem; quando in tenebris sumus, quaerimus lumen; et si forte nocte sitiamus, lumen accendimus ut ad fontem ueniamus. Non sic apud Deum : quod lumen est, hoc est Fons; qui tibi lucet ut uideas, ipse tibi manat ut bibas». [b]   Augustinus Hipponensis , , tract. 34, § 6.3-17, CCSL 36, p. 313-314 : «Sequere istum solem, uideamus si non ambulabis in tenebris. Ecce oriundo exit ad te; ille cursu suo ad occidentem pergit; tibi forte ad orientem profectio est; nisi tu in contrariam partem pergas, non qua ille tendit, sequendo eum profecto errabis, et pro oriente occidentem tenebis. Tu eum in terra si sequaris, errabis; nauta si eum in mari sequatur, errabit. Postremo uidetur tibi sequendum esse solem, et tendis etiam ipse ad occidentem, quo et ille tendit; uideamus cum occiderit, si non ambulabis in tenebris. Vide quemadmodum etsi nolueris eum tu deserere, ipse te deseret, seruitutis suae necessitate peragens diem. Dominus autem noster Iesus Christus interim et cum per carnis nubem non omnibus apparebat, per sapientiae potest atem omnia tenebat. Deus tuus ubique totus est; si non ab illo facias casum, numquam a te ipse facit occasum». [c]   Augustinus Hipponensis , , tract. 34, § 6.3-17, CCSL 36, p. 313-314 : «Quod promisit, futuri temporis uerbo posuit; non enim ait : habet; sed : habebit, inquit, lumen uitae. Nec ait tamen : qui sequetur me; sed : qui sequitur me. In eo quod facere debemus, praesens tempus posuit; quod autem promisit facientibus, futuri temporis uerbo significauit.   Qui sequitur habebit . Modo sequitur, post habebit; modo sequitur per fidem, post habebit per speciem». [d]   Augustinus Hipponensis , , tract. 35, § 1.7-10, CCSL 36, p. 317 : «Tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum; et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed iustum et iniustum». [FG2018]
U ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
56 et] om. Li449
57 verbo] verbum Li449
58 ipse tendis] inv. Li449
59 illum] eum Li449
60 et] non Li449
marg.| {CIO8d2.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Intellectualiter enim dixit non ambulat in tenebris ; id est non manet in errore. hinc et Nicodemum laudat et ministros; et ipsos occulte insinuat dolos complicantes, qui in tenebris et errore sunt, sed lucem non superabunt.V
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
Numérotation du verset Io. 8,
distinctio 3 
prol.| [Io. 8, 12-20 legitur Quadragesimae 4 feria sabbato; cf. Ordinarium OP 634]
marg.| {CIO8d3.1} CHRYSOSTOMUS. 61 {hom.51} . − Quia Dominus dixeratu : « Ego sum lux mundi » et « qui sequitur me, non ambulat in tenebris », Iudei hoc evertere voluerunt.W
Unde dicitur :
u Io. 8, 12.
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
61 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,13 
Dixerunt ergo ei Pharisei : Tu de te ipso testimonium perhibes et62 testimonium tuum non est verum.
62 et] om. Li449
marg.| {CIO8d3.2} ALCUINUS. − Sic responderunt tamquam ipse Dominus solus sibi testimonium perhiberet, cum constet quod antequam in carne appareret, multos testes premisit, qui eius sacramenta predixerunt.X
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d3.3} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Dominus autem evertit quod dixerant.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 8,14 
Respondit Iesus et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum.
marg.| Hoc iuxta eorum suspicionem locutus est, hominem eum nudum estimantium. Et causam subiungit :
Quia scio unde venio et quo vado
marg.| id est ex Deo sum et Deus, et Dei Filius. Non autem hoc dicit manifeste, quia semper humilia miscet altis. Deus autem ipse sibi fide dignus63 est.Y
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
63 dignus] testis + Li449
marg.| {CIO8d3.4} AUGUSTINUS. 64 − [e] Verum est enim testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia. Locutus est propheta verum. Sed unde haberet65 nisi de fonte veritatis hauriret? Ergo idoneus est Iesus qui sibi testimonium perhibeat. [c] Dicens autem : Quia scio unde venio 66   et quo vado , Patrem volebat intelligi. Patri enim gloriam dabat Filius, a quo est missus. Quantum ergo debet homo glorificare eum a quo est creatus? [d] Non autem veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Non potest hoc fieri ab isto sole, qui quando pergit ad occidentem, deserit orientem. [b] Sicut autem sol iste et videntis faciem illustrat, et ceci; sed videt ille, ille non videt sic et sapientia Dei, verbum Dei, ubique presens est etiam 67 infidelibus, sed quibus eam videant oculos non habent cordis. [a] Ut ergo Dominus inter fideles suos, et inimicos suos Iudeos, tamquam inter tenebras et lucem distingueret, subiungit :
64 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
65 haberet] habetur Li449
66 venio] veni Li449
67 etiam] et Li449
Vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
marg.| [f] Isti ergo Iudei videbant hominem, nec credebant Deum.
Et ideo Dominus subdit :
Numérotation du verset Io. 8,15 
Vos secundum carnem iudicatis,
marg.| dum scilicet dicitisv : « Tu de teipso testimonium perhibes et68 testimonium tuum non est verum ».w Z
v Io. 8, 13.
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 35, § 4.15-41, CCSL 36, p. 319-320 : «[a] Sic et Dominus Christus et inter fideles suos, et inimicos Iudaeos, tamquam inter lucem et tenebras distinguebat; tamquam inter illos quos radio fidei perfundebat, et illos quorum clausos oculos circumfundebat. Nam etiam [b] sol iste et uidentis faciem illustrat, et caeci; ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur in carne, sed non ambo illuminantur in acie; uidet ille, ille non uidet; ambobus sol praesens est, sed praesenti soli unus est absens. Sic et sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Iesus Christus ubique praesens est; quia ubique est ueritas, ubique est sapientia. Intellegit quis in oriente iustitiam; intellegit alius in occidente iustitiam; numquid alia est iustitia quam illa intellegit, alia quam iste? Separati sunt corpore, et in uno habent acies mentium suarum. Quam uideo iustitiam hic constitutus, si iustitia est, ipsam uidet iustus nescio quot mansionibus a me carne seiunctus, et in illius iustitiae luce coniunctus. Ergo testimonium sibi perhibet lux; aperit sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut cognoscatur lux. Sed quid agimus de infidelibus? numquid illis non est praesens? Est praesens et illis; sed quibus eam uideant, oculos non habent cordis. Audi de illis ex evangelio ipso prolatam sententiam : Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Ergo ait Dominus, et uerum ait : Etsi ego de me testimonium perhibeo, uerum est testimonium meum; [c] quia scio unde ueni, et quo uado. Patrem uolebat intellegi; Patri gloriam dabat Filius. Aequalis glorificat eum a quo est missus; quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus?» [d]   Augustinus Hipponensis , , tract. 35, § 5.3-6, CCSL 36, p. 320 : «Non enim ueniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est. Non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso sole. Quando pergit ad occidentem, deserit orientem, et donec oriturus redeat ad orientem, non est in oriente; Dominus autem noster Iesus Christus et uenit, et ibi est; et redit, et hic est». [e]   Augustinus Hipponensis , , tract. 35, § 6.1-11, CCSL 36, p. 320 : «Ergo uerum est testimonium luminis, siue se ostendat, siue alia; quia sine lumine non potes uidere lumen, et sine lumine non potes uidere quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen ad demonstranda ea quae non sunt lumina, numquid in se deficit? numquid se non aperit, sine quo alia patere non possunt? Locutus est propheta uerum; sed unde haberet, nisi de fonte ueritatis hauriret? Locutus est Iohannes uerum; sed unde locutus est, ipsum interroga : Nos omnes, inquit, de plenitudine eius accepimus. Ergo idoneus est Dominus noster Iesus Christus qui sibi perhibeat testimonium». [f]   Augustinus Hipponensis , , tract. 36, § 3.1-9, CCSL 36, p. 324 : «Isti ergo Iudaei uidebant hominem, nec intellegebant nec credebant Deum; atque inter cetera audistis iam quemadmodum ei dixerint : Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est uerum. Audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris uiribus disputatum. Hodie uerba eius haec lecta sunt : Vos secundum carnem iudicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis; Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est uerum, quia secundum carnem iudicatis; quia Deum non intellegitis, et hominem uidetis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis». [FG2018]
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
68 et] om. Li449
marg.| {CIO8d3.5} THEOPHYLACTUS. − Ac si dicat : vos quoniam in carne sum, carnem me solum69 esse putantes, non autem Deum, secundum carnem fallibiliter iudicatis.AA x
x ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 15-16), PG 124, . [CGC2014] [FG2018] [MM2018]
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
69 solum] solam Li449
marg.| {CIO8d3.6} AUGUSTINUS. 70 − Quia enim Deum non intelligitis et hominem videtis. Ideo vobis arrogans videor quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo quando de se perhibere vult laudabile testimonium, superbus et arrogans videtur. Homines enim infirmi sumus, verum dicere et mentiri possumus. Lux mentiri non potest.AB y
y ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 36, § 3.9-19, CCSL 36, p. 324-325 : «Quia Deum non intellegitis, et hominem uidetis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secundum carnem iudicatis. Ideo uobis arrogans uideor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo, quando de se uult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus uidetur. Ideo scriptum est : Non te laudat os tuum, sed laudet te os proximi tut. Sed hoc homini dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicere et mentiri possumus, etsi uerum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum uolumus. Lux mentiri non potest; absit ut in lucis diuinae splendore tenebrae mendacii reperiantur». [FG2018]*
AB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
70 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d3.7} CHRYSOSTOMUS. {hom.51} . − Vel aliter. Sicut secundum carnem vivere, male vivere est, ita secundum carnem iudicare, iudicare iniustum71 est. Et quia possent dicere : Si iniuste iudicamus, propter quid non convincis, propter quid non condemnas.
Subiungit :AC
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
71 iniustum] iniuste Li449
Ego non iudico quemquam.
marg.| {CIO8d3.8} AUGUSTINUS. 72 − Quod duobus modis intelligi potest ut aut hoc intelligamus non iudico quemquam, id est modo, sicut dicit alio locoz : « Ego non veni ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum », non iudicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat : V os secundum carnem iudicatis , ita coniunxit :   Ego non iudico quemquam , ut subaudias secundum carnem Christum non iudicare, sicut ab hominibus iudicatus est. Nam ut agnoscas iam iudicem Christum, subditur :aa AD
z Io. 12, 47.
aa ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 36, § 4.10-73, § 5.1-2, CCSL 36, p. 325-326 : «[§ 4] Quaestio ista duobus modis solui potest; ut aut hoc intellegamus : non iudico quemquam, id est modo; sicut dicit alio loco : Ego non ueni ut iudicem mundum, sed ut saluum faciam mundum, non iudicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat : Vos secundum carnem iudicatis ita subiunxit : Ego non iudico quemquam, ut subaudias, secundum carnem [...] Vos secundum carnem iudicatis, addidit : Ego non iudico quemquam, ut intellegamus Christum non secundum carnem iudicare, sicut ab hominibus iudicatus est. [§ 5] Nam ut agnoscatis iam et iudicem Christum, audite quod sequitur : Et si iudico ego, iudicium meum uerum est». [FG2018]
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
72 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,16 
Et si iudico ego, iudicium meum verum est73.
73 est] quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater + Weber @Li449
marg.| {CIO8d3.9} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Quasi dicat : Propter hoc dixi non iudico, quasi non presumens iudicare quia si iudicarem iuste, vos condemnarem; sed nunc tempus iudicii non est; sed74 de futuro iudicio insinuat75, cum subdit quia solus non sum, sed ego, et qui misit me Pater ostendens quia non ipse solus eos condemnabit, sed et Pater. hoc autem ad suspicionem illorum loquitur non enim estimabant dignum fide esse Filium, nisi Patris testimonium assumpsisset.AE
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
74 sed] et + Li449
75 insinuat] insinuavit Li449
marg.| {CIO8d3.10} AUGUSTINUS. 76 − [a] Si autem tecum est Pater, quomodo te misit? Ergo, Domine, missio tua incarnatio tua est. pecia 19 77 Hic ergo Christus erat secundum carnem, et a Patre non recesserat, [b] quia Pater et Filius ubique erant. [c] Erubesce, Sabelliane. Non enim dixit : Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed   solus non sum , inquit. Quia mecum est Pater. Distingue ergo personas, distingue intelligentiam; agnosce quia Pater Pater78 est, et Filius Filius79 est; sed noli dicere Pater maior est, Filius minor. Una substantia est, una coeternitas, perfecta equalitas. Ergo80 : V  erum est , inquit,   iudicium meum , quia Filius Dei sum. Ut tamen intelligas quia mecum est Pater, non sic sum Filius ut ipsum deseruerim formam servi accepi sed formam Dei non amisiab. [d] De iudicio dixerat; de testimonio vult dicere.AF
Nam sequitur :
ab Cf. Phil. 2, 6-7.
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
76 Augustinus La88 Li449 Ed1953
77 Ergo... tua est] « finit xviii pecia » praem. marg. Cbg133 ( 250ra37 ); rien dans Li449 (86va)
78 Pater] om. Li449
79 Filius] om. Li449
80 Ergo] ideo + Li449
Numérotation du verset Io. 8,17 
Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. ac
ac ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 36, § 7.11-28, § 8.8, § 9.7-48, § 10.1-3, CCSL 36, p. 328-330 : «[§ 7] Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos uenisti, et ibi mansisti? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad haec duo respondeo : [...] Ergo, Domine Deus noster Iesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic uideo, sic intellego; postremo sic credo, ne arrogantiae sit dicere : Sic intellego. Prorsus et hic est Dominus noster Iesus Christus; immo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum diuinitatem; et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus uenisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus [...] [§ 8] Quia et Pater et Filius ubique erant; non enim in caelo sic est Deus, ut non sit in terra [...]. [§ 9] Erubesce, sabelliane, audis Filium, audis Patrem. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Non dixit : Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed : solus non sum, inquit. Quare solus non es? Quia mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater audis, - Ego sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas. Distingue intellegentia, noli separare perfidia, ne iterum quasi fugiens Charybdim, in Scyllam incurras. Vorabat enim te gurges impietatis sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est Filius; modo didicisti : Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est. Bene agnoscis; sed noli dicere : Pater maior est, Filius minor est; noli dicere : Pater aurum est, Filius argentum est. Vna substantia est, una diuinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. [...] Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de diuerso. Ergo ideo uerum est, inquit, iudicium meum, breuiter ut audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia Filius Dei sum, ut intellegas quia mecum est Pater; non sic sum Filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut cum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut mecum non sit; formam serui accepi sed formam Dei non amisi; Solus ergo, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater. [§ 10] Dixerat de iudicio, de testimonio uult dicere. In lege, inquit, uestra scriptum est quia duorum hominum testimonium uerum est. Ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater». [FG2018]
marg.| {CIO8d3.11} AUGUSTINUS. Contra Faustum. − An forte Manichei calumniantur, quia non ait in lege Dei, sed in lege vestra scriptum est ? Ubi81 usitatam locutionem scripturarum quis non cognoscat? Lege enim vestra dixit vobis82 data, sicut Apostolus dicit evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per revelationem Iesu Christi.ad AG
ad ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , lib. 16, § 13, p. 452.20-25 : «An forte inde calumniamini, quia non ait, in lege Dei,   sed in lege vestra scriptum est ? ubi usitatam locutionem scripturarum quis non agnoscat ? in lege uestra enim, dixit, uobis data, sicut dicit Apostolus evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per reuelationem Iesu Christi». [FG2015]
AG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
81 Ubi] om. Li449
82 vobis] nobis Li449
marg.| {CIO8d3.12} AUGUSTINUS. 83 − Magnam autem84 habet questionem, et valde videtur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixitae : « In ore duorum vel trium testium stat85 omne verbum ». Fieri enim potest ut duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebaturaf. Universus populus mentitus est contra Christum. Quomodo ergo accipiendum est : « In ore duorum vel trium stabit omne verbum »ag, nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est in qua est perpetua stabilitas veritatis? Accipite ergo nostrum testimonium, ne sentiatis iudicium differo iudicium, non differo testimonium.ah
Unde sequitur : AH
ae Mt. 18, 16; cf. 2Cor. 13, 1.
af Cf. Dn. 13, 44-62.
ag Dt. 19, 15.
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 36, § 10.6-28, CCSL 36, p. 330-331 : «Exposuit illiset legem, si ingrati non essent. Magna enim quaestio est, fratres mei, et ualde mihi uidetur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit : In ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. Veritas quaeritur per duos testes? Ita plane, sic se habet humani generis consuetudo; sed tamen fieri potest ut et duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur; numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? De duobus dicimus aut de tribus? uniuersus populus mentitus est contra Christum. Si ergo populus constans ex magna hominum multitudine, falsus testis inuentus est, quomodo accipiendum est : In ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum, nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas ueritatis? Vis habere bonam causam? Habeto duos uel tres testes, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Denique quando Susanna casta femina fidelisque coniux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur; illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitauit, et duos conuicit. Ergo quia in lege uestra scriptum est, duorum hominum testimonium uerum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis iudicium. Ego enim, inquit, non iudico quemquam, sed testimonium perhibeo de me, differo iudicium, non differo testimonium». [FG2018]
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
83 Augustinus Li449 ] + Super Ioannem La88, + In Ioannem Ed1953
84 autem] om. Li449
85 stat] stabit Li449
Numérotation du verset Io. 8,18 
Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
marg.| {CIO8d3.13} BEDA. − In multis enim locis Pater Filio suo perhibet testimonium, ut est illudai : « Ego hodie genui te »; item86 aj : « Hic est Filius meus dilectus ».AI
ai Ps. 2, 7.
aj Mt. 3, 17.
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
86 item] et praem. Li449
marg.| {CIO8d3.14} CHRYSOSTOMUS.{hom.51} . − Vel aliter. Si quod dictum est, simpliciter accipiatur, questionem habet; nam in hominibus quidem propter hoc determinatum est quod « in ore duorum vel trium testium stat87 omne verbum »ak, quia unus solus non est fide dignus; in Deo autem qualiter utique hoc habebit rationem sed et aliter non staret quod dictum est; nam in hominibus cum duo de aliena re testantur, tunc testimonium est verum; hoc enim est duo testari si vero unus eorum sibi ipsi testetur, non adhuc sunt duo testes. ad nihil ergo aliud hoc dixit quam ut ostendat se nihil minus Patre habentem; alioquin non dixisset ego, et qui misit me, Pater. Considera etiam potestatem nihil habentem diminutum a Patre homo enim cum a seipso dignus fuerit fide, testimonio non indiget; sed hoc in aliena re in propria vero cum testimonio alieno indigeat, non adhuc dignus est fide. Hic vero totum contrarium88 etenim in propria re testans89, et ab alio testimonium habens, dixit se fide dignum esse.AJ
ak Mt. 18, 16; Cf. Dt. 19, 15; 2Cor. 13, 1.
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
87 stat] stet Li449
88 contrarium] est + Li449
89 re testans] recte stans Li449
marg.| {CIO8d3.15} ALCUINUS. − Vel potest sic intelligi quod dicitur, quasi dicat : Si vestra lex approbat testimonium duorum hominum qui possent90 decipi et plura testari; qua ratione meum et Patris91 testimonium, quod summa stabilitate firmum est, verum esse non dicitis?AK
AK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
90 possent] possunt Li448
91 Patris] + mei Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,
distinctio 4 
prol.| [Io. 8, 12-20 legitur Quadragesimae 4 feria sabbato; cf. Ordinarium OP 634]
marg.| {CIO8d4.1} AUGUSTINUS. 92 − [a] Illi qui audierant a Dominoal : Vos secundum carnem iudicatis , manifestaverunt quod audierunt. Patrem enim Christi carnaliter acceperunt.
Unde dicitur :
al Io. 8, 15.
92 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,19 
Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus?
marg.| [b] quasi dicant : Audivimus te dicere :
Solus non sum sed ego et qui misit me Pater93.
93 Solus…Pater] om. @Li449 Li449 Weber
marg.| Nos solum te videmus ostende ergo nobis tecum esse Patrem tuum.am AL
am ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 37, § 1.15-19, § 2.2-6, CCSL 36, p. 332 : «[§ 1] Ex his uerbis hesterno, ut dixi, die redditus est sermo auribus et mentibus uestris. Haec cum Dominus dixisset, illi qui audierunt : Vos secundum carnem iudicatis, manifestauerunt quod audierunt. Responderunt enim Domino loquenti de Deo Patre suo, et dixerunt : Vbi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia uerba Christi secundum carnem iudicauerunt. [§ 2] Videamus ergo et ad haec Dominus quid responderit. Vbi est, inquiunt, pater tuus? Audiuimus enim te dicere : Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; nos solum te uidemus, patrem tuum tecum non uidemus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse? aut ostende nobis tecum esse patrem tuum». [FG2018]
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d4.2} THEOPHYLACTUS. − Quidam vero notant hoc prolatum esse a Iudeis quasi ad contumeliam et contemptum. improperabant enim ei tamquam ex fornicatione genito et proprium genitorem94 ignoranti, vel tamquam vili existente eo qui Pater eius putabatur, scilicet Ioseph; quasi dicant95 : ignotus et ignobilis est96 Pater tuus quid frequenter Patrem nobis inducis quia ergo non ut scire volentes, sed ut temptantes querebant, ad premissam questionem non respondet. an
Unde sequitur : AM
an ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 19), PG 124, 16D6–17A4, 16A4-7. [CGC2014]
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
94 genitorem] e cacogr. + Li449
95 dicant] dicerent Li449
96 ignotus...est] ignotus est et ignobilis Li449
Respondet97 Iesus : Neque me scitis neque Patrem meum.
97 Respondet] Respondit @Li449 Li449
marg.| {CIO8d4.3} AUGUSTINUS. 98 − Quasi dicat : Queritis ubi est Pater tuus quasi me iam sciatis, quasi totum hoc sit quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo Patrem meum vobis non ostendo. Me quippe hominem putatis; ideo Patrem meum hominem queritis. Quia vero secundum quod videtis, aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; Patrem autem meum loquor occultus occultum99 prius est ut me noveritis, et tunc100 Patrem101 scietis.
Et hoc est quod subdit : AN ao
ao ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 37, § 2.11-19, § 3.1-2, CCSL 36, p. 332-333 : «[§ 2] Dicitis ergo : Vbi est Pater tuus? quasi iam me sciatis; quasi totum hoc sim quod uidetis. Ergo quia me non nostis, ideo uobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem iudicatis. Quia uero secundum quod uidetis aliud sum, et aliud secundum quod non uidetis; Patrem autem meum loquor occultus occultum; prius est ut me noueritis, tunc et Patrem meum scietis. [§ 3] Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat». [FG2018]
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
98 Augustinus La88 Li449 Ed1953
99 occultus occultum] inv. Li449
100 et tunc] inv. Li449
101 Patrem] meum + Li449
Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
marg.| {CIO8d4.4} CHRYSOSTOMUS. 102 {hom.51} . − Dicit autem hoc, ut ostendat quod nihil eis prodest dicere quod sciant Patrem, Filium nescientes.AO
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
102 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d4.5} ORIGENES. In Ioannem. {tom.18} . − Contrariari autem videtur103 ad invicem quod hic dicitur neque me scitis, neque Patrem meum, et quod supra dictum estap : « Et me scitis, et unde sim scitis ». Sed tamen quod dicitur et me scitis, ad quosdam dicit Hierosolymitarum dicentium numquid vere intellexerunt principes quia hic est Christus hoc vero quod dicit neque me scitis, ad Phariseos dicitur. Hierosolymitis tamen in prioribus aitaq : « Verax est qui me misit, quem vos nescitis ». queret itaque aliquis quomodo verum est quod dicitur si me sciretis, et Patrem meum sciretis cum Hierosolymite, quibus diciturar : « Et me scitis », Patrem nesciverunt dicendum autem est104 ad hoc, quod salvator quandoque quidem de seipso ut de homine loquitur, quandoque autem secundum divinam naturam hoc ergo quod dicit et me scitis, de ipso105 homine dicit; hoc vero neque me scitis, de divinitate.AP
ap Io. 7, 28.
aq Io. 7, 28.
ar Io. 7, 28.
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
103 videtur] videntur Li449
104 autem est] inv. Li449
105 ipso] seipso Li449
marg.| {CIO8d4.6} AUGUSTINUS. 106 − Quid est enim si me sciretis, et Patrem meum sciretis, nisi : « Ego et Pater unum sumus »as? Quando vides aliquem alicui107 similem, quotidiana locutio est. Si hunc vidisti, illum vidisti. Propter similitudinem tale dedisti responsum. Hinc et Dominus : Si me , inquit,   sciretis et Patrem meum sciretis non quia Pater108 est Filius, sed quia Patri similis est Filius.at AQ
as Io. 10, 30.
at ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 37, § 7.8-24, CCSL 36, p. 335 : «Quid est si me sciretis et Patrem meum sciretis, nisi, ego et Pater unum sumus? Quando uides aliquem alicui similem (intendat Caritas uestra, quotidiana locutio est; non sit uobis arduum quod esse aduertitis usitatum) quando ergo uides aliquem alicui similem, et nosti tu cui similis sit, admirans dicis : Quomodo iste homo similis est illi homini ! Hoc non diceres, nisi duo essent. Hic ille qui eum ignorat, cui tu istum similem dicis : Itane, inquit, similis est? Et tu ad eum : Quid enim, tu illum non nosti? At ille : Non noui, inquit, Iam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex praesente quem cernit, respondes et dicis : Hunc uidisti, illum uidisti. Non utique quia hoc dixisti, unum esse asseuerasti, et duos negasti; sed propter similitudinem tale dedisti responsum : Istum nosti et illum nosti; ualde enim similis est, et nihil distat omnino. Hinc et Dominus : Si me, inquit, sciretis, et Patrem meum sciretis, non quia Pater est Filius, sed quia Patri similis Filius». [FG2018]
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
106 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
107 alicui] alicuius Li449
108 Pater] propter Li449
marg.| {CIO8d4.7} THEOPHYLACTUS. − Erubescat Arianus nam si iuxta eum creatura Filius sit, qualiter qui novit creaturam, et Deum novit? Neque enim qui substantiam novit angeli, novit et divinam. Cum itaque qui Filium novit, et Patrem novit; igitur consubstantialis Patri est Filius.au AR
au ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 19), PG 124, 16B3-8. [CGC2014]
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d4.8} AUGUSTINUS. 109 − Hoc autem verbum forsitan increpative dicitur, quod videtur esse verbum dubitationis. Homines enim de rebus quas certas habent, aliquando verbum dubitationis ponunt; velut si indignaris110 servo tuo, et dicas : Contemnis me; considera, forsan111 Dominus tuus sum. Sic et Dominus dubitando increpat infideles, cum dicit : et Patrem meum forsitan sciretis.av AS
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 37, § 3.3-16, CCSL 36, p. 333 : «Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Adtende enim quomodo increpatiue dicatur ipsum forsitan, quod uidetur esse uerbum dubitationis. Sed dubitationis uerbum est quando dicitur ab nomine, ideo dubitante quia nesciente; cum uero dicitur a Deo uerbum dubitationis, cum Deum nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur diuinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpatiue dubitant, id est uerbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent; uelut si indigneris seruo tuo et dicas : Contemnis me; considera, forsitan dominus tuus sum. Hinc et apostolus ad quosdam contemtores suos loquens ait : Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo. Qui dicit, puto, dubitare uidetur; sed ille increpabat, non dubitabat. Et ipse Dominus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani : Cum uenerit, inquit, Filius hominis, putas, inueniet fidem in terra?». [FG2018]
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
109 Augustinus La88 Li449 Ed1953
110 indignaris] indigneris Li449
111 forsan] forsitan Li449
marg.| {CIO8d4.9} ORIGENES. {tom.18} . − Oportet autem videre quoniam qui alterius secte sunt, opinantur ex hoc probari manifeste, Deum quem Iudei colebant, Patrem non esse Christi. Si enim, inquiunt, hoc Phariseis Deum provisorem mundi colentibus dicebat salvator, manifestum est, quod Patrem Iesu, alterum a conditore mundi existentem, nequaquam Pharisei noverunt. hoc vero dicunt, non observantes consuetudinem locutionis in Scripturis. si enim aliquis vellet112 inducere ea que de Deo sunt, a parentibus eruditus, non autem bene vivat; hunc dicimus de Deo notitiam non habere unde et Filii heli propter eorum malitiam Deum ignorasse dicuntur. sic igitur et Pharisei Patrem ignoraverunt non enim vivebant secundum conditoris edictum. est autem et aliud significatum cognoscendi Deum, altero existente cognoscere Dominum quam simpliciter credere. Dicitur enim in Psalmoaw : « Studete et videte, quoniam ego sum Deus » quis non confitetur hoc scribi populo in conditorem credenti multum enim differt credendo cognoscere, et credere tantum. sed Phariseis, quibus ait neque me scitis, neque Patrem meum, rationabiliter diceret neque creditis patri meo qui enim negat Filium, minime Patrem habet, scilicet neque secundum fidem, neque secundum cognitionem. Sed et aliter dicit scriptura, illos qui adiuncti sunt alicui, cognoscere illud. tunc enim Adam cognovit uxorem suam cum ei coniunctus est. si ergo qui adheret mulieri, mulierem cognoscit; et qui adheret Domino, unus spiritus est et Deum cognoscit. si vero sic se habet, Pharisei nec Patrem noverunt nec Filium. Post hoc est quidem aliquem cognoscere Deum, non autem cognoscere Patrem. infinitis ergo113 orationibus editis in lege non invenimus114 aliquem orando dicentem Deum Patrem tamen orant eum tamquam Deum et Dominum ne prevenirent gratiam per Iesum toti mundo effusam, vocantem cunctos ad filiationem, iuxta illudax : « Narrabo nomen tuum fratribus meis ».AT
Sequitur :
aw Ps. 45, 11.
ax Ps. 21, 23.
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
112 Aliquis vellet] aliquid valet Li449
113 ergo] igitur Li449
114 invenimus] invenimus Li449
Numérotation du verset Io. 8,20 
Hec verba locutus est Iesus in gazophylacio docens in templo.
marg.| {CIO8d4.10} ALCUINUS. − Gaza persica lingua : divitie, philatin 115 servare. Erat autem locus in templo ubi servabantur divitie.AU
AU ¶Codd. : La88 (194rb) Li449 (87vb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
115 philatin] philaxe La88 Li449 , sic pro φυλάττειν
marg.| {CIO8d4.11} CHRYSOSTOMUS. 116 − In templo loquebatur more117 magistri et hic loquebatur semper118 quibus mordebant et accusabant quoniam seipsum facit parem Patri.AV
AV ¶Codd. : La88 (194rb) Li449 (87vb) Ed1953 {FG2018} {MM2018}
116 Chrysostomus] C+ lac. ** Li449
117 more] in ordine La88 Li449 !
118 semper La88 (sr’) Li449 !] super Ed1953
marg.| {CIO8d4.12} AUGUSTINUS. 119 − Magna120 igitur fiducia sine timore. Non enim pateretur quod nollet.
Unde sequitur :
119 Augustinus La88 Li449 Ed1953
120 Magna] Magis La88
Et nemo apprehendit eum quia nondum venerat hora eius.
marg.| Nonnulli cum hoc audiunt, sub fato fuisse Christum credunt? Sed si fatum, sicut nonnulli intellexerunt, a ‘fando’ dictum est, id est a loquendo, Verbum Dei quomodo habet fatum? Ubi sunt fata? In celo, inquis, in ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet per quem factum est celum et sidera, cum tua voluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub celo ? Ideo putas et potestatem Christi subditam celo ? Igitur : Nondum venerat hora eius, non qua cogeretur mori sed qua dignaretur occidi.AW ay
ay ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 37, § 8.2-33, § 9.1-2, CCSL 36, p. 336 : «[§ 8] Haec uerba locutus est Iesus in gazophylacio docens in templo, magna fiducia, sine timore. Non enim pateretur quod nollet, qui nec nasceretur si nollet. Denique quid sequitur? Et nemo apprehendit eum, quia nondum uenerat hora eius. Hoc item nonnulli cum audiunt, sub fato fuisse Dominum Christum credunt, et dicunt : Ecce Christus habebat fatum. O si cor tuum non esset fatum, non crederes fatum ! Si fatum, sicut nonnulli intellexerunt, a fando dictum est, id est a loquendo, Verbum Dei quomodo habet fatum, quando in ipso Verbo omnia sunt quae condita sunt? Non enim aliquid Deus constituit quod ante nesciuit; in Verbo ipsius erat quod factum est. [...] Et unde caelum et terra? Omnia per ipsum facta sunt. Tu ergo ponis Christum sub fato? Vbi sunt fata? In caelo, inquis, in ordine et conuersionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet, per quem factum est caelum et sidera; cum tua uoluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub caelo, ideo putas et potestatem Christi subditam caelo? [§ 9] Audi, stulte : Nondum uenerat hora eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi». [FG2018]
AW ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2022}*
marg.| {CIO8d4.13} ORIGENES. {tom.18} . − Ubicumque autem additur, hec verba locutus est Iesus in tali loco, si bene attendas, invenies additionis opportunitatem. Est autem gazophylacium locus numismatum in honorem Dei et dispensationem pauperum oblatorum. Numismata autem sunt divina verba, imaginem regis magni impressam121 habentia. Unusquisque autem conferat in edificationem Ecclesie, portans ad intellectuale gazophylacium quidquid potest ad honorem Dei et utilitatem communem. Omnibus autem offerentibus in gazophylacio templi, magis oportebat Iesum portare munera122* que erant verba vite eterne. Loquente autem123* Iesu in gazophylacio, a nemine detentus est quia sermones eius fortiores erant his qui eum capere volebant, cum non sit infirmitas in quibus Verbum Dei loquitur.AX az
az <Non hab.> Cordier in loc. cit., p. 222-246.
AX ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2022}*
121 impressam] pressam La88
122 portare munera] inv. Ed1953
123 autem] ergo Ed1953
marg.| {CIO8d4.14} BEDA. − Vel aliter. In gazophylacio Christus loquitur quoniam in parabolis ad Iudeos sermonem124* proferebat. Tunc autem quasi gazophylacium aperiri cepit, quando discipulis suis celestia reseravit. Unde etiam gazophylacium templo inherebat quia que lex et prophete figuraliter predixerant, ad Dominum pertinebant.AY
AY ¶Codd. : La88 Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2022} {MM2024}
124 sermonem Li449 Mt366 ] sermones La88 Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,
 
prol.| [Io. 8, 21-29 legitur Quadragesimae 2 feria 2; cf. Ordinarium OP 615 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO8d5.1} AUGUSTINUS. 125 − Quia supra dictum est ba quod  Nemo apprehendit eum quia nondum venerat hora eius. Modo de ipsa sua passione que posita erat, non in eius necessitate sed potestate, locutus est Iudeis.
Unde dicitur :
ba Io. 8, 20.
125 Augustinus La88 Li449 ] Origenes T46 , + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,21 
Dixit ergo iterum eis Iesus : Ego vado.
marg.| Christo enim Domino mors profectio fuit illuc unde venerat et unde non126* discesserat.AZ bb
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 38, § 2.1-4, CCSL 36, p. 338 : «Modo autem de ipsa passione sua, quae posita erat non in eius necessitate, sed potestate, locutus est Iudaeis dicens : Ego uado. Christo enim Domino mors profectio fuit illo unde uenerat, et unde non discesserat». [FG2018]*
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}*
126 non] om. Ed1953
marg.| {CIO8d5.2} BEDA. − Hec autem verborum connexio talis esse videtur ut hec uno tempore uno quoque in loco, vel certe alio tempore alio quoque 127* in loco geri potuissent : quoniam nihil interposuit128* et quedam vel multa potuerunt.BA bc
bc ¶Fons : <revera> Cf. Haimo Autissiodorensis, In Io. 8 [RB 7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15. , f. 99r  ; Utrecht, Univ., 76, f. 56vb  : «Cum dicit sanctus evangelista   iterum, ostendit quia, post illum superiorem sermonem, Dominus ⎾hunc Iudeis [Ihesus Utr.] locutus est. Attamen [Actum Utr.] hec connexio talis est ut intellegamus et multa quidem et pauca geri vel interponi in medio potuisse quia et magnum intervallum et breve esse potuit.   Ego vado his verbis prediti misterium sue passionis quod in sua erat potestate non necessitate sed voluntate ». [MM2022]
BA ¶Codd. : Ka6 La88 Li449 Ed1953 {MM2022}
127 alio quoque] alioque Ed1953
128 interposuit Ka6 Li449 ] interponi La88 Ed1953
marg.| {CIO8d5.3} ORIGENES. 129* {tom.19} . − Sed obiciet aliquis sic. Si his qui manebant in incredulitate, ista dicebat quomodo eis dicit :
129 Origenes] + In Ioannem Ed1953
et queretis me ?
marg.| Q uerere enim Iesum, est querere veritatem et sapientiam. Sed130 dices quia et de persequentibus aliquando dicitur, quod querebant ipsum131* capere. Differentie enim sunt eorum qui querunt Iesum. Non omnes enim pro eorum salute et utilitate querunt eum. Propter hoc solum132 hi qui recte querunt eum, inveniunt pacem. Recte autem querere dicuntur qui verbum quod est in principio apud Deum querunt, ut illos Patri adducat.BB
BB ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}* {MM2024}
130 Sed] S? Li449
131 ipsum Li449 ] eum Ed1953
132 soli ] solum Ed1953
marg.| {CIO8d5.4} AUGUSTINUS. −  Queretis ergo, inquit,   me , non133* desiderio sed odio. Nam illum, posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt, et qui oderunt et qui amabant illi persequendo, illi134* habere cupiendo. Et ne putetis quia bene me135*   queretis,
133 non] + pio Ed1953
134 illi] isti Ed1953
135 bene me] inv. Ed1953
in peccato vestro moriemini.
marg.| Hoc est Christum male querere, in peccato suo mori; hoc est illum odisse, per quem solum posset salvus esse136*. Dixitque137* sententiam prescius quod in peccato suo moreretur138*.BC bd
bd ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 38, § 2.5-23, CCSL 36, p. 338-339 : «Ego, inquit, uado, et quaeretis me, non desiderio, sed odio. Nam illum posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt et qui oderant et qui amabant : illi persequendo, illi habere cupiendo. In psalmis ait ipse Dominus per prophetam : Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam; et iterum ait alio loco in psalmo : Confundantur et reuereantur requirentes animam meam. Culpauit qui non requirerent, damnauit qui requirerent. Malum est enim non quaerere animam Christi, sed quomodo eam quaesierunt discipuli; et malum est quaerere animam Christi, sed quomodo eam Iudaei quaesierunt; illi enim ut haberent, isti ut perderent. Denique isti quia sic quaerebant more malo, corde peruerso, quid secutus adiunxit? Quaeretis me, et, ne putetis quia bene me quaeretis, in peccata uestro moriemini. Hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori; hoc est illum odisse, per quem posset solum saluus esse. Cum enim homines quorum spes in Deo est, non debeant male reddere nec pro malis, reddebant isti mala pro bonis. Praenuntiauit ergo illis Dominus, dixitque sententiam praescius, quod in suo peccato morerentur». [FG2018]*
BC ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023}{MM2024}
136 salvus esse] inv. Mt366, salus esse Ed1953
137 dixitque ] dixit Ed1953
138 peccato suo morerentur ] peccatis suis morientur Ed1953
marg.| {CIO8d5.5} BEDA. − Sed nota quia139* peccato in singulari numero utitur, vestro autem140* in plurali ut idem omnium scelus ostenderet.BD
BD ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
139 quia ] quod Ed1953
140 vestro autem ] sed vestro Ed1953
marg.| {CIO8d5.6} ORIGENES. {tom.19 } − Quero autem propter hoc quod infra dicitur quod, hoc ipso loquente, multi crediderunt in eum. Numquid ad omnes presentes dicit in peccato vestro moriemini sed ad illos dicebat141 quos sciebat non esse credituros, et propter hoc in eorum peccatis142* morituros, et non valentes post ipsum sequi.
Nam sequitur :
141 dicebat] dicebant cacogr. Li449
142 peccatis] + esse Ed1953
Quo ego vado, vos non potestis venire.
marg.| Ubi scilicet veritas et sapientia est. Hoc est enim ubi est143 Iesus. Non possunt ait, quia nolunt144*. Si enim voluissent et non potuissent, non rationabiliter eis145 diceretur in peccatis vestris 146   * moriemini .BE
BE ¶Codd. : Bar484 Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
143 nobiscum Mt366
144 nolunt Mt366 ] uolunt cacogr. Li449, non volunt Ed1953
145 rationabiliter eis Mt366 Ed1953 ] inv. Li449
146 peccatis vestris] peccato vestro Ed1953
marg.| {CIO8d5.7} AUGUSTINUS. 147*− Hoc autem et discipulis alio loco dicit; nec tamen dixit eis : I n peccato vestro moriemini , sed :   quo ego vado, vos non potestis venire modo. Non abstulit spem, sed predixit dilationem.be BF
be ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 38, § 2.24-28, CCSL 36, p. 339 : «Hoc et discipulis alio loco dixit; nec tamen eis dixit : In peccato uestro moriemini. Quid autem dixit? Quod et istis : Quo ego uado, uos uenire non potestis. Non abstulit spem, sed praedixit dilationem». [FG2018]
BF ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023}
147 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d5.8} ORIGENES. 148* {tom.18} − Presens autem verbum minatur Christi recessum; sed quamdiu salvamus ea que anime nostre sunt insita veritatis semina, nequaquam recedit a nobis verbum Dei si vero a lapsu in malitiam corrumpamur, tunc dicitur nobis ego vado et cum queremus eum, nequaquam inveniemus, sed in peccatis nostris moriemur, ab ipsa morte occupati. non oportet autem pertransire inexquisite quod dicitur in peccatis vestris moriemini. si enim communiter accipiatur, manifestum est quod peccatores in peccatis eorum moriuntur, iusti vero in iustitia; si vero dicitur moriemini, sicut qui ad mortem peccat moritur, manifestum est quod hi quibus149 talia dicebantur, nequaquam mortui erant, sed vivebant in infirmitate anime; sed150 infirmitas illa ad mortem erat propter hoc medicus videns eos graviter infirmantes, dicebat151   et in peccatis vestris moriemini et sic manifestum erat152 illud   quo ego vado, vos non potestis venire. Cum enim aliquis in suo peccato moritur, quo vadit Iesus, non potest ire nullus enim mortuus potest sequi Iesum. « Non enim mortui laudabunt te, Domine »bf.BG
bf Ps. 113, 17.
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
148 Origenes] + In Ioannem. Ed1953
149 quibus] qui Li449
150 sed] si Li449
151 dicebat] dicebant Li449
152 erat] erit Li449
marg.| marg.|{CIO8d5.9} AUGUSTINUS. 153 − His autem v
153 Augustinus La88 Li449 T46 Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,22 
Dicebant154 ergo Iudei : Numquid interficiet semetipsum quia dicit : Quo ego vado, vos non potestis venire?
154 Dicebant @Li449 ] Dicebantur Li449
marg.| Stulta verba. Quid enim? Non poterant illi venire quo ille155 perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Ergo quo ego vado , dixit; non quo itur ad mortem, sed quo ipse ibat post mortem.BH bg
bg ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 38, § 3.1-13, CCSL 36, p. 339 : «His autem auditis uerbis, quomodo solent carnea cogitantes, et secundum carnem iudicantes, et totum carnaliter audientes atque sapientes, dixerunt : Numquid interficiet semetipsum; quia dixit : Quo ego uado, uos non potestis uenire? Stulta uerba, et omnino insipientiae plena. Quid enim? non poterant illo uenire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo : Numquid interficiet semetipsum; quia dixit : Quo ego uado, uos non potestis uenire? Si de morte hominis diceret, quis homo non montar? Ergo quo ego uado dixit, non cum itur ad mortem, sed quo ibat post mortem. Illi itaque non intellegentes, ista responderunt». [FG2018]
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
155 ille] ipse Li449
marg.| {CIO8d5.10} THEOPHYLACTUS. − Per hoc enim manifestavit quod resurget in gloria et sedebit ad dexteram Dei. BI bh
bh ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 21), PG 124, 17C2-3. [CGC2014]
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d5.11} ORIGENES. {tom.18} . − Queramus156 tamen si hoc ab eis de salvatore dicitur altius aliquid cernentibus. multa enim aut ex157 traditione, aut ex apocryphis ipsos contingebat videre pre multis. forte igitur in his que tradita sunt de Christo, erat iuxta sanas traditiones propheticorum sermonum, sicut generari eum in Bethlehem, sic et de morte eius, ut hoc modo transire deberet ab hac vita quomodo ipse dicitbi : « Nemo tollit animam meam a me sed ego pono eam ». quare quod hic dicitur numquid interficiet se158 non secundum simplicem sensum159 dicitur, sed secundum aliquam Iudeorum de Christo traditionem. Multum enim ex hoc quod dixerat ego vado , apparet potestas voluntarie morientis, corpore derelicto. estimo autem quod ignominiose proferentes hoc, quod secundum traditiones suas de morte Christi ad ipsos devenerat, et non gloriam dantes, dixerunt   numquid interficiet semetipsum oportebat enim eos cum demonstratione glorie sic dicere numquid anima eius, cum ipsi placuerit, egredietur relicto corpore Dominus autem ad eos qui terrena160 sapiebant, tamquam161 ad terrenos loquitur.
Unde subditur :
bi Io. 10, 18.
156 Queremus Li449
157 ex] extra Li449*
158 se] etc. + Li449
159 sensum] om. Li449
160 terrena] terrenam Li449
161 tamquam] quasi Li449
Numérotation du verset Io. 8,23 
Et dicebat eis : Vos de162 deorsum estis,
162 de] om. @Li449 Li449
marg.| id est terram sapitis, sursum cor non habetis.BJ
BJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d5.12} CHRYSOSTOMUS. 163*{hom.52} − Quasi dicat : Non est mirum vos talia cogitare homines carnales et nihil intelligentes spirituale.BK
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
163 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Ego de supernis sum.
marg.| {CIO8d5.13} AUGUSTINUS. 164 − [b] De quibus supernis? Ab ipso Patre, quo nihil superius. [a]
164 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Vos de hoc mundo estis, ego non sum de hoc mundo.
marg.| Quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus?bj BL
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 38, § 4.6-17, CCSL 36, p. 339-340 : «[a] Vos de deorsum estis; ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis; ego non sum de hoc mundo. Quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus? Omnes de mundo post mundum, quia prius mundus, et sic homo de mundo; prius autem Christus, deinde mundus, quoniam ante mundum Christus, ante Christum nihil; quia in principio erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt. Sic ergo erat ille de supernis. De quibus supernis? De aere? Absit ! ibi et aues uolitant. De caelo quod uidemus? Et hoc absit ! ibi et stellae et sol et luna circumeunt. De angelis? Neque hoc intellegatis; per illum et angeli facti sunt, per quem omnia facta sunt. [b] De quibus ergo supernis Christus? Ab ipso Patre. Nihil illo Deo superius, qui Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum, sine tempore, per quem conderet tempora». [FG2018]
BL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d5.14} BEDA. − Et qui ante mundum fuit. Illi autem de mundo erant quia postquam mundus esse cepit, fuerant creati.BM
BM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d5.15} CHRYSOSTOMUS.{hom.52} . − Vel propter mundanas et vanas cogitationes hoc dicit : Ego non sum de hoc mundo .BN
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d5.16} THEOPHYLACTUS. − Nihil mundanum sive165 terrenum affectans unde nullatenus ad tantam insaniam devenirem ut meipsum occiderem. Sed Apollinarius male suscipiens hunc sermonem, ait, quod corpus Domini non fuit de hoc mundo, sed de sursum celitus descendit. Numquid igitur et apostoli, quibus a Domino dictum estbk : « Vos non estis de hoc mundo », omnia corpora sunt166 celitus obtinentes sic igitur intelligendum est cum dicitur ego non sum de hoc mundo , hoc est, non sum de numero vestrum, qui mundana curatis.bl BO
bk Io. 15, 19.
bl ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 23), PG 124, 17C11–20A1. [CGC2014]
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
165 sive] et Li449
166 omnia corpora sunt Ed1861 Ed1953] ideo corpora sunt Ed1657 , sunt ipsa corpora Li449 Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760)
marg.| {CIO8d5.17} ORIGENES. {tom.18} . − Alius autem sensus est eorum qui167 sunt de sursum168, et eorum qui sunt169 de hoc mundo. Deorsum enim sicut de loco aliquo intelligitur; sed mundus materialis locis quidem diversis continetur, que omnia170 quantum ad immaterialia et invisibilia deorsum sunt; quo ad mundum vero comparando mundi loca, erunt utique quedam   deorsum et quedam sursum. ubi autem est171 thesaurus uniuscuiusque, ibi est et cor eius. si itaque aliquis thesaurizet in terra, deorsum efficitur; si vero aliquis thesaurizet in celis, fit desuper; sed et transcendens172 omnes celos, in fine beatissimo invenietur173. et iterum qui circa hunc mundum est amor, facit eum qui de hoc mundo est; qui autem non diligit mundum, nec ea que sunt in hoc mundo, non est de mundo hoc. tamen est et aliquis alius mundus preter hunc sensibilem mundum174, in quo sunt invisibilia, cuius visum et decorem videbunt hi qui mundo sunt corde. sed et ipse primogenitus omnis creature potest dici mundus, prout est summa sapientia omnia enim in sapientia sunt facta. In ipso itaque erat totus mundus, intantum differens a mundo materiali, inquantum differt ratio totius mundi ab omni materia denudata a materiali mundo. anima ergo Christi dicit ego non sum de hoc mundo quia non conversatur in isto175 mundo.BP
BP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
167 qui] que Li449
168 de sursum] deorsum Li449
169 qui sunt] quesunt Li449
170 que omnia] qui omnis Li449
171 autem est] inv. Li449
172 transcendens] transcendes Li449
173 invenietur] invenitur Li449
174 sensibilem mundum] inv. Li449
175 isto] illo Li449
marg.| {CIO8d5.18} AUGUSTINUS. 176 − Exposuit autem Dominus quid intelligi voluerit cum dixit : V os de hoc mundo estis, quia scilicet peccatores erant. Omnes autem cum peccato nati sumus, omnes vivendo ad id quod nati eramus addidimus177. Tota ergo infelicitas178 Iudeorum ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori.
Unde subdit 179 :
176 Augustinus La88 Li449 T46 Ed1470 ] + In Ioannem Ed1953
177 addidimus] addimus Li449
178 Infelicitas] infidelitas Li449
179 subdit ] subdidit Li449
Numérotation du verset Io. 8,24 
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris.
marg.| Credo autem in illa multitudine que Dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri erant; quasi in omnes autem processerat illa severissima180 sententia : I n peccato vestro moriemini, ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat181 ablata. Revocavit ergo eos ad spem, adiungens :
180 illa severissima] inv. #449
181 erat] erant Li449
Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
marg.| Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccato vestro.bm BQ
bm ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 38, § 5.3-6, § 6.9-20, § 7.2-11, CCSL 36, p. 340-341 : «[§ 5] Exposuit nobis, fratres, quid intellegi uoluerit : Vos de hoc mundo estis. Ideo quippe dixit : Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant [...]. [§ 6] Omnes enim cum peccato nati sumus; omnes uiuendo ad id quod nati eramus addidimus, magisque de mundo facti sumus, quam tunc quando de parentibus nostris nati sumus [...] Tota ergo infelicitas Iudaeorum ipsa erat, non peccatum habere, sed in peccatis mori [...] [§ 7] Vnde tamen hoc eis contingat, exponit : Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis uestris. Credo, fratres, in illa multitudine quae Dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri erant. Quasi autem in omnes processerat seuerissima illa sententia; In peccato uestro moriemini, ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat ablata; illi saeuiebant, illi timebant; immo non timebant, sed iam desperabant. Reuocauit eos in spem; adiunxit enim : Si non credideritis quia ego sum, moriemini in   peccatis uestris . Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis uestris». [FG2018]
BQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d5.19} CHRYSOSTOMUS. 182 {hom.52} . − Si enim propter hoc venit ut peccatum tollat, et aliter non contingit illud exuere nisi per lavacrum; nec continget183 eum qui non credit, baptizari, necesse est eum qui non credit, ex hac vita abire, veterem hominem in184 peccatum, habentem. Non solum quia non credit sed etiam quia priora peccata habens, hinc recedit.BR
BR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
182 Chrysostomus La88 Li449 T46 Ed1470 Ed1953
183 contiget] contigit Li449
184 in] id est Ed1953
marg.| {CIO8d5.20} AUGUSTINUS. 185 − Cum autem dixit : [a] Si non credideritis quia ego sum , quia nihil addidit, multum est quod commendavit quia sic etiam et Deus Moysi dixeratbn : « Ego sum qui sum ». [b] Sed quomodo audiobo : « Ego sum qui sum », [d] et   nisi credideritis quia ego sum , [c] quasi alia non sint. [e] Sed prorsus qualiscumque excellentia, si mutabilis est, vere186* non est. Non enim est ibi verum esse ubi est et non esse. Discute rerum mutationem invenies fuit et erit; cogita Deum, invenies est, ubi tempus preteritum esse non possit. Ut ergo et187* tu sis, transcende tempus. Hoc188* itaque promittens, ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud mihi videtur his verbis dixisse   nisi credideritis quia ego sum , quam nisi credideritis quia Deus sum. Deo gratias, quia dixit189* : N  isi credideritis, non dixit : Nisi ceperitis. Quis enim hoc capiat?BS bp
bn Ex. 3, 14.
bo Ex. 3, 14.
bp ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 38, § 8.3-14, CCSL 36, p. 341-342 : «Tamen hoc adtende quod ait Dominus Christus : Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis uestris. Quid est : Si non credideritis quia ego sum? Ego sum, quid? Nihil addidit; et quia nihil addidit, multum est quod commendauit. Exspectabatur enim ut diceret quid esset, nec tamen dixit. Quid exspectabatur ut diceret? Forte : Nisi credideritis quia ego sum Christus; nisi credideritis quia ego sum Dei Filius? nisi credideritis quia ego sum Verbum Patris; nisi credideritis quia ego sum conditor mundi; nisi credideritis quia ego sum hominis formator et reformator, creator et recreator, factor et refactor; nisi hoc credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis uestris. Multum est quod ait ipsum «Ego sum», quia sic dixerat et Deus Moysi : Ego sum qui sum».   Augustinus Hipponensis , , tract. 38, § 10.11-53, CCSL 36, p. 343-344 : «Nam [b] quomodo audio : Ego sum qui sum, [c] quasi alia non sint? et quomodo audio : [d] Nisi credideritis quia ego sum? Illi enim non erant qui audiebant? Et si peccatores erant, homines erant. Quid ergo facio? Quid sit ipsum esse, dicat cordi, intus dicat, intus loquatur; homo interior audiat, mens capiat uere esse; est enim semper eodem modo esse. Res enim aliqua, quaelibet omnino, (quasi coepi disputare, et destiti quarere; forte quod audiui uolo loqui, auditui meo det exsultationem et uestro cum loquor), res enim quaelibet, [e] prorsus qualicumque excellentia, si mutabilis est, non uere est; non enim est ibi uerum esse, ubi est et non esse. [...] Discute rerum mutationes, inuenies fuit et erit; cogita Deum, inuenies est, ubi fuit et erit esse non possit. Vt ergo et tu sis, transcende tempus. Sed quis transcendet uiribus suis? Leuet illuc ille qui Patri dixit : Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Hoc itaque promittens ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud Dominus Iesus Christus mihi uidetur his uerbis dixisse : Nisi credideritis quia ego sum, prorsus nihil aliud mihi uidetur his uerbis dixisse quam hoc : Nisi credideritis quia ego Deus sum, moriemini in peccatis uestris. Bene, Deo gratias, quia dixit : Nisi credideritis; non dixit : Nisi ceperitis. Quis enim hoc capiat? Aut uere, quia ausus sum dicere, et uisi estis intellegere, aliquid de tanta ineffabilitate cepistis? Si ergo non capis, fides te liberat. Ideo et Dominus non ait : Nisi ceperitis quia ego sum; sed quod poterant dixit : Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis uestris». [FG2018]
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
185 Augustinus Ed1570 ( 241va) Ed1593 Ed1657 ( 99 image 807) Ed1660 ( 97-98 image 874) Ed1775 ( 453b) Ed1861 Ed1953 ] om. La88 Li449 T46 ( 246va) Urb26 V796 V797 V798 Ed1470 ( image 152) Ed1476 Ed1486 Ed1493 Ed1552a Ed1566
186 vere] vera Ed1953
187 et] om. Ed1953
188 Hoc] Hec Ed1953
189 dixit] dicit Ed1953
marg.| {CIO8d5.21} ORIGENES. 190* {tom.18} − Manifestum est autem quod qui moritur in peccatis suis, quamvis dicat se Christo credere, tamen in veritate non credit qui enim credit iustitie, non iniustum facit191; et credens in sapientiam, nil stultum dicit aut192 facit et sic si scrutatus fueris ceteros intellectus Christi, invenies quomodo qui non credit Christo, moritur in peccatis suis. Accedens autem ad contraria eorum que considerantur in Christo, in peccatis suis moritur.BT
BT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
190 Origenes Li449 Ed1953 ] Augustinus V796 , + In Ioannem Ed1953
191 iniustum facit] iniustitiam faciet Li449
192 aut] autem Li449
Numérotation du verset Io. 8,
 
prol.| [Io. 8, 21-29 legitur Quadragesimae 2 feria 2; cf. Ordinarium OP 615 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO8d6.1} AUGUSTINUS. 193 − [g] Quia dixerat supra Dominusbq : Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris , interrogant illi velut querentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur.
[a] Unde dicitur :
bq Io. 8, 24.
193 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,25 
Dicebant ergo ei : Tu quis es?
marg.|
Non enim cum dixisti : Nisi credideritis quia ego sum,addidisti quis esses. Sciebat autem ibi quosdam esse194 credituros; et ideo cum dixissent : T u quis es ? Ut scirent quid illum credere deberent,   dixit eis Iesus    : Principium qui et 195   loquor vobis ; non tamquam diceret principium sum; sed tamquam diceret principium me credite quod in sermone196 greco evidenter apparet, ubi principium feminini generis est. [c] Principium ergo me credite, ne moriamini in peccatis vestris : [b] Principium enim mutari non potest, in se manet, et innovat omnia. [h] Absurdum est autem ut Filium dicamus principium, et Patrem principium non197 dicamus; [i] non tamen duo principia, sicut nec duos deos : Spiritus autem sanctus Patris et Filii est spiritus, nec Pater est, nec Filius. [j] Pater tamen et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus198, unum lumen, unum principium. [d] Addidit autem :   Qui et loquor vobis, quia humilis propter vos199 factus ad ista verba descendi. [f] Ergo credite me esse principium quia ut hoc credatis non solum sum principium, sed et loquor vobis. [e] Nam si principium sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servibr, quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile Verbum sine voce sensibili audire non possent?bs BU
marg.| {CIO8d6.2} BEDA. − Sane in quibusdam exemplaribus invenitur qui et loquor vobis; sed congruentius esse probatur, si quia legatur, ut iste sit sensus principium me esse credite quia propter vos ad hec verba descendi.BV
BV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d6.3} CHRYSOSTOMUS. 200 {hom.52} . − Vel aliter. Consideranda est amentia Iudeorum, qui post tempus tantum et signa et doctrinam interrogant : T u quis es ? Quid igitur Christus   a principio loquor vobis , quasi dicat : Sermones meos indigni estis audire, non solum ut vobis dicam201 quis ego sum. Vos enim omnia temptantes loquimini; et hec omnia possem arguere, et vos punire.
Unde sequitur : BW
BW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
200 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
201 vobis dicam] inv. Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,26 
Multa habeo de vobis loqui et iudicare.
marg.| {CIO8d6.4} AUGUSTINUS. 202 − [a] Supra dixit bt : « Ego non iudico quemquam »; sed aliud est : non iudico, et203 aliud : habeo iudicare. Non iudico, dixit ad presens. Quod autem dicit multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futurum dicit. [b] Ideo autem verus in iudicio ero, quia Filius veracis veritas sum.
Unde sequitur :
bt Io. 8, 15.
202 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
203 et] om. Li449
Sed qui misit me verax est.
marg.| [d] Verax est Pater, non participando sed generando veritatem. [c] Numquid enim dicturi sumus plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, Filium incipiemus dicere Patre maiorem.bu BX
bu ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 39, § 6.2-8, CCSL 36, p. 348 : «Meministis, quod ait : Ego non iudico quemquam; ecce modo dicit : Multa habeo de uobis loqui et iudicare. Sed aliud est : non iudico; aliud : habeo iudicare. Non iudico, dixit ad praesens; uenerat enim ut saluaret mundum, non ut iudicaret mundum; quod autem dicit : Multa habeo de uobis loqui et iudicare, iudicium futurum dicit».   Augustinus Hipponensis , , tract. 39, § 7.2-17, CCSL 36, p. 348-349 : «[b] Ideo uerum iudico, quia Filius ueracis ueritas sum. Pater uerax, Filius ueritas, quid putamus esse amplius? Cogitemus si possimus, quid est amplius, uerax an ueritas [...]. Si ergo plus pietas quam pius, plus pulcritudo quam pulcer, plus castitas quam castus, [c] numquid dicturi sumus plus ueritas quam uerax? Si hoc dixerimus, Filium incipiemus dicere Patre maiorem». [d]   Augustinus Hipponensis , , tract. 39, § 8.30-34.2-17, CCSL 36, p. 349 : «Pater autem uerax, de suo est uerax, quia genuit ueritatem. Aliud est, uerax est homo iste, quia iam percepit ueritatem; aliud est, uerax Deus, quia genuit ueritatem. Ecce quomodo uerax est Deus, non participando, sed generando ueritatem». [FG2018]
BX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d6.5} CHRYSOSTOMUS.{hom.52} . − Dicit autem hoc, ut non estiment quoniam tot audiens ex imbecillitate, non punit; aut quia eorum cogitationes et contumelias non novit.BY
BY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d6.6} THEOPHYLACTUS. − Vel quia dixerat multa habeo de vobis loqui et iudicare, iudicium futuro seculo reservans subiungit sed qui me misit, verax est; quasi dicat : etsi vos infideles estis, Pater meus verax est, qui diem stabilivit in quo204 vobis retributio fiet.bv BZ
bv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 26), PG 124, 20D5-11. [CGC2014]
BZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
204 quo] qua Li449
marg.| {CIO8d6.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.52} . − Vel aliter. Si in hoc me misit Pater, non ut iudicem mundum, sed ut salvem mundum, verax autem est Pater; convenienter nullum ego nunc iudico; sed hec loquor que sunt ad salutem, non que ad iudicium.
Unde sequitur : CA
CA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Et ego que audivi ab eo, hec loquor in mundo.
marg.| {CIO8d6.8} ALCUINUS. − Audisse autem a Patre idem est et esse a Patre quia ab illo habet audientiam a quo habet essentiam.CB
CB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d6.9} AUGUSTINUS. 205 − Dat gloriam Patri equalis Filius tamquam dicat : Do gloriam ei cuius sum Filius, quomodo tu superbus es adversus eum cuius es servus?bw CC
bw ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 39, § 6.12-18, CCSL 36, p. 348 : «Videte quemadmodum Patri det gloriam aequalis Filius. Exemplum enim nobis praebet, et tamquam in cordibus nostris loquitur : O homo fidelis, si evangelium meum audis, dicit tibi Dominus Deus tuus, ubi ego in principio Verbum Deus apud Deum, aequalis Patri, coaeternus gignenti, do gloriam ei cuius sum Filius, quomodo tu superbus es aduersus eum cuius seruus es?». [FG2018]
CC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
205 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO8d6.10} ALCUINUS. − Cum autem audissent verax est qui misit me, non intellexerunt de quo diceret.
Ude subditur :
Numérotation du verset Io. 8,27 
Et non cognoverunt quia Patrem eius206 dicebat Deum.
206 eius] eis cacogr. Li449
marg.| Nondum enim oculos cordis apertos habebant, quibus Patris et Filii207 equalitatem intelligerent.CD
CD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
207 Filii] fillii iter. cacogr. Li449
Numérotation du verset Io. 8,
 
prol.| [Io. 8, 21-29 legitur Quadragesimae 2 feria 2; cf. Ordinarium OP 615 = Rom. = Cist.]
marg.| {CIO8d7.1} AUGUSTINUS. 208 − [a] Cum dixisset Dominusbx : « Verax est qui misit me », non intellexerunt Iudei quod de Patre illis diceret. Videbat autem ibi aliquos quos ipse noverat post passionem suam esse credituros.
Et ideo sequitur :
bx Io. 8, 26.
208 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,28 
Dicit209* ergo eis Iesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.
209 Dicit @Li449 Li449] Dixit Ed1953
marg.| [c] Recolite illudby : « Ego sum qui sum », et cognoscetis quid sit dictum : Ego 210   sum . [b] Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam; ordine vestro cognoscetis qui sum,   cum scilicet   exaltaveritis Filium hominis . Exaltationem autem crucis dicit, quia et ibi exaltatus est quando pependit in ligno. Hoc oportebat impleri per manus eorum qui postea fuerant credituri, quibus dicit hoc211. Quare nisi ut nemo in quocumque scelere et male sibi conscius desperaret212, quando videat213 eis donari homicidium qui occiderant Christum?bz CE
by Ex. 3, 14.
bz ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 40, § 2.2-36, CCSL 36, p. 350-351 : «Locuti sumus uobis de praecedenti lectione, insinuantes quomodo intellegatur Pater uerax, Filius ueritas. [a] Cum autem dixisset Dominus Iesus : Verax est qui me misit, non intellexerunt Iudaei quod de Patre illis diceret. Et ait illis quod modo cum legeretur audistis : Cum exaltaueritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Quid est hoc? Nihil enim aliud uidetur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quis esset. Procul dubio ergo uidebat ibi aliquos, quos ipse nouerat, quos ipse cum ceteris sanctis suis ante constitutionem mundi praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso enim desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et adscensionem, cum miracula fierent in eius nomine, quem tamquam mortuum persequentes Iudaei contemserant, compuncti sunt corde; et qui saeuientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeuiendo fuderunt, credendo biberunt : illa tria millia, et illa quinque millia Iudaeorum, quos ibi uidebat, quando dicebat : Cum exaltaueritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tamquam dicens : [b] Differo cognitionem uestram, ut impleam passionem meam; ordine uestro cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri ex iis qui audiebant, id est post passionem Domini; nam paulo post dicit : Haec eo loquente, multi crediderunt in eum, et nondum exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non caeli; quia et ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc enim factus est obediens usque ad mortem crucis. Hoc oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant credituri, quibus dicit : Cum exaltaueritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, nisi ut nemo desperaret in quocumque scelere male sibi conscius, quando uidebat eis donari homicidium qui occiderant Christum[c]   Augustinus Hipponensis , , tract. 40, § 3.4-6, CCSL 36, p. 351 : «Recolite illud : Ego sum qui sum, et : Qui est, misit me; et agnoscetis, quid dictum sit : Tunc scietis quia ego sum, sed et, Pater est, et Spiritus sanctus est». [FG2018]
CE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
210 Ego] quia praem. Li449
211 hoc] om. Li449
212 in quocumque…conscius-desperaret] inv. Li449
213 videat] videbat Li449
marg.| {CIO8d7.2} CHRYSOSTOMUS. 214 {hom.52 } − Vel aliter continua : Quia multa signa faciens et docens eos non converterat, de cruce de reliquo loquitur, dicens cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum215; quasi dicat vos estimatis quod tunc maxime a me separati eritis quando me occideritis; ego autem dico quoniam tunc maxime scietis et gratia signorum et resurrectionis et captivitatis vestre, quoniam ego sum Christus Filius Dei, et quod non contrarior illi; propter quod subdit et a meipso nihil facio; sed sicut docuit me Pater, sic loquor per hoc enim indifferentiam substantie manifestat, et quod nihil extra paternales intelligentias loquitur; si enim Deo contrarius essem, non tantam iram movissem216 contra eos qui me non audierunt.CF
CF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
214 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
215 Filium…sum] etc. Li449
216 movissem] novissem Li449
marg.| {CIO8d7.3} AUGUSTINUS. 217 − Vel aliter. [a] Quia dixerat : T unc cognoscetis quia ego sum , et ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Ne forte subintraret error Sabellianorum218, continuo subiunxit :
217 Augustinus La88 Li449 Ed1953
218 Sabellianorum] sabellianarum Li449
Et a219 meipso220 facio nihil,
219 a Li449] om. @Li449
220 meipso] me Li449
marg.| quasi dicat : a meipso non sum. Filius enim de Patre est Deus. [b] Quod ergo addidit :
Sicut221 docuit me Pater, hec loquor.
221 Sicut] set praem. @Li449
marg.| Nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis222. Nolite vobis quasi duos homines ante oculos ponere, et loquentem Patrem ad Filium, sicut facis tu quando aliqua verba dicis filio tuo. [c] Que enim verba fierent unico verbo? Si autem223 loquitur in cordibus vestris sine sono, quomodo loquitur Filio suo? Incorporaliter Pater locutus est Filio, quia incorporaliter224 Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit; sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse. Si enim simplex est natura veritatis, hoc est Filio esse quod nosse. Quemadmodum ergo Pater illi gignendo dedit ut esset, sic225 gignendo dedit ut nosset.ca CG
ca ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 40, § 3.6-10, § 4.1-6, § 5.5-53, CCSL 36, p. 351-353 : «Tunc   scietis quia ego sum, sed et, Pater est, et Spiritus sanctus est. Ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Sed quia Dominus sicut Filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit : Tunc cognoscetis quia ego sum, subintraret error sabellianorum, hoc est patripassianorum, quem uobis errorem commendaui non tenendum, sed cauendum, eorum scilicet qui dixerunt : Ipse est Pater, ipse est Filius; duo sunt nomina, sed res una; propter istum ergo cauendum errorem cum dixisset Dominus : Tunc cognoscetis quia ego sum, ne ipse intellegeretur Pater, continuo subiunxit : Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Iam gaudere coeperat sabellianus, errons sui occasione comperta; statim ut se tamquam in obscuro extulit, sequentis sententiae luce confusus est. Putaueras eum esse Patrem, quia dixit : Ego sum; audi quia Filius est : Et a meipso facio nihil. Quid est : A meipso facio nihil? A meipso non sum. Filius enim de Patre est Deus. [§ 4] Quod ergo addidit : Sicut docuit me Pater, haec loquor, nemini uestrum obrepat cogitatio carnalis, fratres mei. Non enim potest humana infirmitas cogitare, nisi quod consueuit facere uel audire. Nolite ergo uobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem, alterum filium, et loquentem patrem ad filium, sicut facis tu, quando uerba aliqua dicis filio tuo, monens eum et instruens eum quomodo loquatur, ut quaecumque audiuit a te, commendet memoriae; cum commendauerit memoriae, proferat et lingua, distinguat per sonos, inferat auribus alienis quod percepit in suis [...]. [§ 5] Quae uerba multa fierent unico Verbo? [...] Si ergo Deus, ut dicere coeperam, loquitur in cordibus nostris sine sono, quomodo loquitur Filio suo? Sic ergo, fratres, sic cogitate, quantum potestis, ut dixi, si licet parua magnis modo aliquo comparare, sic cogitate. Incorporaliter Pater locutus est Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit; sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse; et hoc est : docuit me Pater, quod est, scientem me genuit Pater. Si enim, quod pauci intellegunt, simplex est natura ueritatis, hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet ut nouerit, a quo habet ut sit, non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset; sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset; quia simplici, ut dictum est, naturae ueritatis esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum». [FG2018]
CG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
222 Nemini ….carnalis] om. Li449
223 autem] Deus + Li449
224 incorporaliter] corporaliter Li449
225 Gignendo…sic] om. hom. Li449
marg.| {CIO8d7.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.52} . − Rursus ad humilius sermonem reduxit.
Sequitur 226 :
226 Sequitur ] enim + Li449
Numérotation du verset Io. 8,29 
Et qui me misit227.
227 me misit Li449] inv. @Li449
marg.| Ne autem estiment hoc quod dicit228 misit me , minorationis esse, dicit
228 dicit] qui + Li449
mecum est.
marg.| Nam hoc quidem dispensationis, hoc autem deitatis est.CH
CH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d7.5} AUGUSTINUS. 229 − [a] Et cum ambo simul sint, unus tamen est missus alter misit, quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. [c] Ergo inquit : Q ui me misit, id est cuius auctoritate230 tamquam paterna incarnatus sum. [b] Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio.
Unde sequitur :
229 Augustinus La88 Li449 Ed1953
230 auctoritate] auctoritare cacogr. Li449
Et non reliquit me solum.
marg.| Non enim quo misit Filium, non ibi erat Pater, qui dixitcb : « Celum et terram ego impleo ». Sed quare eum non dereliquit subdit :
cb Ier. 23, 24.
Quia que placita sunt ei facio semper.
marg.| Non ex quodam initio, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis.cc CI
cc ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 40, § 3.6-10, CCSL 36, p. 351 : «[a] Et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit, quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. [b] Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Non enim quo misit Filium, non ibi erat Pater. Vbi enim non est qui fecit omnia? ubi non est qui dixit : Caelum et terram ego impleo? Sed forte Pater ubique, et Filius non ubi que est? Evangelistam audi : In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. [c] Ergo, inquit,   qui misit me , cuius auctoritate tamquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare non me reliquit? Non me reliquit, inquit, solum   quia ego   quae placita sunt ei, facio semper . Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora». [FG2018]
CI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d7.6} CHRYSOSTOMUS.{hom.52} . − Vel aliter. Quia continuo dicebant, quoniam non ex Deo est231, et quia sabbatum non custodit; contra est232, quod ait quoniam que placita sunt ei facio semper ostendens quoniam et solvere sabbatum, placitum est ei. multipliciter enim studet ut ostendat quod nihil facit patri contrarium. Et quia hoc233 humanius locutus est, subditur :
231 ex Deo-est] est inv. Li449 (est super vers. )
232 est] om. Li449
233 hoc] hic Li449
Numérotation du verset Io. 8,30 
Hec illo loquente multi crediderunt in eum.
marg.| Ac si diceret evangelista ne turberis si quid humile a Christo audieris; qui234 enim post tantam doctrinam nondum suasi erant, humiliora audiunt, et suadentur235. Igitur crediderunt quidem, sed non ut oportebat; sed simpliciter quasi letantes et requiescentes in verborum humilitate et hoc ostendit evangelista in subsequentibus sermonibus, in quibus narratur quod rursus ei iniuriabantur.CJ
CJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
234 qui] non Li449
235 et suadentur] ut suadeantur Li449
Numérotation du verset Io. 8,
distinctio 8 
prol.| [Io. 8, 31-45 legitur Quadragesimae 2 feria 5; cf. Ordinarium OP 611]
marg.| {CIO8d8.1} CHRYSOSTOMUS. 236 − Voluit Dominus in profundum fundare fidem eorum qui crediderant, ut non superficie237 tenus crederent.
Et ideo dicitur :
236 Chrysostomus Li449 ] Augustinus In Ioannem. (tract. 40) Ed1953
237 superficie Ed1953 ] superfacie Li449
Numérotation du verset Io. 8,31 
Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudeos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis.
marg.| Per hoc quod dicit si manseritis , ostendit ea que in eorum corde erant. Sciebat enim quoniam crediderunt quidem238 sed non manserunt et magnum quid eis promittit, scilicet vere discipulos eius fieri in quo occulte tangit quosdam qui prius ab ipso recesserunt239 et illi eum audierunt240 et crediderunt et recesserunt, quia non permanserunt.CK cd
cd ¶Fons : Chrysostomus , , hom. 54.1.8 et 13-14, BnF, lat. 15284, f.  : «Volens igitur in profundum fundare fidem eorum Christus, ut non superficie tenus sit, fodit animam percussibilioribus sermonibus. 54.1.9 Eorum enim qui credebant erat et redargutiones suffere, hii uero confestim seviunt. Qualiter autem hoc facit? 54.1.10 Primum annuntiat : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis [f. 95rb] et veritas liberabit vos. Quasi dicens : Profundam daturus sum incisionem, sed ne concutiamini. 54.1.11 Magis autem et per hoc ipsa, tumorem eorum mentis submittebat. A quo liberabit? dic mihi. A peccatis. Quid igitur superbi illi? 54.1.12 Semen Abrahe sumus, et nulli servivimus umquam. Cecidit mox eorum mens. Hoc autem factum est ab eo quod ad mundana reptabant. 54.1.13 Si manseritis in sermone meo. Ostendentis erat ea que in corde eorum, et scientis quoniam crediderunt quidem sed non manserunt, et magnum annuntiat hoc id est discipulos eius illos fieri. 54.1.14 Quia enim quidam recesserunt primitus enigmatice insinuans ait : Si manseritis. Quia et illi audierunt et crediderunt et recesserunt quia non permanserunt».
<cuius fons>   Chrysostomus , 54 (al. 53), § 1 (Io. 8, 31), PG 59,  : «Βουλόμενος οὖν ἐμβαθῦναι τὴν πίστιν αὐτῶν ὁ Χριστὸς, ὥστε μὴ ἐπιπολαίαν εἶναι, διασκάπτει τὴν ψυχὴν πληκτικωτέροις λόγοις. Τῶν γὰρ πιστευόντων ἦν καὶ ἐλέγχων ἀνέχεσθαι· οἱ δὲ εὐθέως ἠγρίαινον. Πῶς δὲ τοῦτο ποιεῖ; Πρῶτον παραγγέλλει· Ἐὰν ὑμεῖς μείνητε ἐν τῷ λόγῳ τῷ ἐμῷ, ὄντως μαθηταί μού ἐστε, καὶ ἡ ἀλήθεια ἐλευθερώσει ὑμᾶς· μονονουχὶ ἐστε, καὶ ἡ ἀλήθεια ἐλευθερώσει ὑμᾶς· μονονουχὶ (50) λέγων, Μέλλω βαθεῖαν διδόναι τομὴν, ἀλλὰ μὴ σαλεύεσθε. Μᾶλλον δὲ καὶ διὰ τούτων αὐτῶν τὸν τύφον αὐτῶν τῆς διανοίας κατέστειλε. Τίνος ἐλευθερώσει, εἰπέ μοι; Ἁμαρτημάτων. Τί οὖν οἱ ἀλαζόνες ἐκεῖνοι; Σπέρμα Ἀβραάμ ἐσμεν, καὶ οὐδενὶ δεδουλεύκαμεν πώποτε. Κατέπεσεν εὐθέως αὐτῶν ἡ διάνοια· τοῦτο δὲ γέγονεν, ἀπὸ τοῦ πρὸς τὰ κοσμικὰ ἐπτοῆσθαι. Ἐὰν μείνητε ἐν τῷ λόγῳ τῷ ἐμῷ, δηλοῦντος ἦν τὰ ἐν τῇ καρδίᾳ αὐτῶν, καὶ εἰδότος ὅτι ἐπίστευσαν μὲν, οὐκ ἔμειναν δέ. Καὶ μέγα ἐπαγγέλλεται, τὸ μαθητὰς αὐτοῦ ἐκείνους γενέσθαι. Ἐπειδὴ γάρ τινες ἀνεχώρησαν πρώην, αἰνιττόμενος αὐτούς φησιν, Ἐὰν μείνητε· ἐπεὶ κἀκεῖνοι ἤκουσαν καὶ ἐπίστευσαν, καὶ ἀνεχώρησαν, ἐπειδὴ οὐκ ἔμειναν». [MM2020]
CK ¶Codd. : Li449 ( 90vb ) Ed1953 {FG2018}
238 quidem] quidam Ed1953
239 recesserunt Li449 ] recesserant Ed1953
240 audierunt] audierant Li449
marg.| {CIO8d8.2} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.48} . − Omnes autem nos unum magistrum habemus, et sub illo condiscipuli sumus. nec ideo magistri sumus, quia de loco superiore loquimur sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. ad discipulum autem parum est accedere; sed oportet manere nos241 in illo et si in illo non manserimus, cademus. breve opus, breve verbo242, magnum opere, si manseritis. quid enim est in verbis Dei manere, nisi nullis temptationibus cedere si labor non est, gratis accipis premium; si labor est, attende magnum premium.CL
CL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
241 nos] si + Li449
242 verbo] verbum Li449
Numérotation du verset Io. 8,32 
Et243 cognoscetis veritatem244.
243 Et @Li449] om. Li449
244 veritatem] et veritas liberabit vos @Li449 Li449 Weber
marg.| {CIO8d8.3} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 245 − Quasi dicat : [b] quia nunc credentes estis, manendo, videntes eritis. [a] Non enim quia cognoverunt crediderunt; sed ut cognoscerent crediderunt. Quid enim est fides, nisi credere quod non vides? Veritas quod credidisti, videre Si ergo permaneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videtur246, ut scilicet contemplemur ipsam veritatem247 sicuti est, non per verba sonantia, sed per lucem splendentem. [c] Veritas incommutabilis est, panis est mentis, reficit nec deficit mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa autem veritas verbum Dei est hec veritas carne induta est propter nos latebat in carne, non ut negaretur, sed ut differretur; ut in carne pateretur, ut caro peccati redimeretur.ce CM
ce ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 40, § 9.4-34, CCSL 36, p. 355 : «Non quia cognouerunt crediderunt, sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quod enim cognituri sumus, nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis adscendit. Quid est enim fides, nisi credere quod non uides? Fides ergo est, quod non uides credere; ueritas, quod credidisti uidere, sicut ipse quodam loco ait. Ideo Dominus prius ad faciendam fidem ambulauit in terra. [...] Quem qui audiebant, utique iam uidebant; eis tamen, si diligebant, uidendum se promittebat. Sic et hic, Cognoscetis ueritatem. Quid enim? quod dixisti non est ueritas? Veritas est, sed adhuc creditur, nondum uidetur. Si maneatur in eo quod creditur, peruenitur ad id quod uideatur. Inde Iohannes ipse sanctus evangelista in epistola sua : Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Iam sumus, et aliquid erimus. Quid plus erimus quam sumus? Audi : Nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus. Vnde? Quoniam uidebimus eum sicuti est. Magna promissio, sed merces est fidei. Quaeris mercedem, opus praecedat. Si credis, mercedem exige fidei; si autem non credis, fidei mercedem qua fronte quaeris? Si ergo manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei eritis, ut contemplemini ipsam ueritatem sicuti est; non per uerba sonantia, sed per lucem splendentem, cum satiauerit nos, quod legitur in psalmo : Signatum est super nos lumen uultus tui, Domine».   Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 1.15-25, CCSL 36, p. 357 : «Erant ibi etiam qui haec loquente illo continuo crediderunt; ipsis locutus est quod audiuimus hodie : Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderant ei, Iudaeos : Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei eritis. Manendo eritis; [b] quia enim nunc credentes estis, manendo uidentes eritis. Ideo sequitur : Et cognoscetis ueritatem. [c] Veritas incommutabilis est. Veritas panis est, mentes reficit nec deficit; mutat uescentem, non ipsa in uescentem mutatur. Ipsa est ueritas Verbum Dei, Deis apud Deum unigenitus Filius. Haec ueritas carne induta est propter nos, ut de Maria uirgine nasceretur, et impleretur prophetia : Veritas de terra orta est. Haec ergo ueritas cum Iudaeis loqueretur, latebat in carne; latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur». [FG2018]
CM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
245 Super Ioannem Li449 ] In Ioannem Ed1953
246 videtur] videatur Li449
247 ut…veritatem] om. Li449
marg.| {CIO8d8.4} CHRYSOSTOMUS. 248 {hom.53} . − Vel cognoscetis veritatem , hoc est me ego enim sum veritas. Iudaica quidem omnia typus erant, veritatem autem a me scitis.CN
CN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
248 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d8.5} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.48} . − Forte aliquis dicet249 et quid mihi prodest cognoscere veritatem et ideo subiungit : E t veritas liberabit vos, quasi dicat250 : si non delectat veritas, delectet251 libertas. liberari enim proprie dicitur liberum fieri, quomodo sanari sanum fieri. Hoc in verbo greco planius est nam in consuetudine latina maxime in eo consuevimus audire hoc verbum, ut quicumque liberatur intelligatur pericula evadere, molestiis carere.CO
CO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
249 dicet] diceret Li449
250 dicat] om. Li449
251 delectet] et praem. Li449
marg.| {CIO8d8.6} THEOPHYLACTUS. − Sicut autem supra infidelibus aitcf : In peccatis vestris moriemini , sic manentibus in fide, absolutionem annuntiat peccatorum.CP cg
cf Io. 8, 24.
cg ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 31), PG 124, 24B13–C1. [CGC2014]
CP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d8.7} AUGUSTINUS. Decimo sexto De Trinitate. 252 {4,18} . − Unde etiam veritas liberabit, nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate. Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem incommutabilitas est ipsa eternitas.CQ
CQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
252 .XVI.] om. Ed1953
marg.| {CIO8d8.8} CHRYSOSTOMUS. {hom.53} . − Eorum autem qui crediderant, erat etiam253 increpationes sufferre; sed hi statim seviunt. Si autem oportebat eos turbari in priori, convenientius erat ut turbarentur in hoc, scilicet quod dixit cognoscetis veritatem, ut dicerent. Nunc ergo veritatem nescimus; lex igitur mendacium est, et cognitio nostra sed nullius horum eis cura erat; sed de mundanis rebus dolent. Non enim aliam servitutem pecia 20 254 noverant nisi mundanam.
Unde sequitur :
253 etiam] autem Li449
254 noverant] « xx pecia » praem. marg. Li449 ( 91va9)
Numérotation du verset Io. 8,33 
Responderunt ei Iudei : Semen Abrahe sumus et nemini servivimus umquam, quomodo ergo255 tu dicis liberi eritis?
255 Ergo Li449] om. @Li449 Ed1953
marg.| Quasi dicant : eos qui de genere sunt Abrahe, qui sunt ingenui, non oportebat servos vocare. Numquam enim servivimus.CR
CR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d8.9} AUGUSTINUS. 256 − Vel hoc [a] responderunt , non illi qui iam crediderant, sed qui257 in turba erant nondum258 credentes. Hoc autem ipsum [c]   nemini servivimus umquam , [b] secundum huius temporis libertatem, quomodo verum dixisti? [d] Ioseph non est venumdatus? Prophete sancti in captivitatem non sunt ducti? O ingrati, quid est quod vobis assidue imputat Deus, quod vos de domo servitutis liberavit259, si [f] nemini servistis? [e] Vos autem qui loquimini, quomodo solvebatis tributa romanis, si nemini umquam servistis?ch CS
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 2.1-21, CCSL 36, p. 358 : «Denique et Iudaei sic intellexerunt : et [a] responderunt ei, non illi qui iam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum credentes; responderunt ei : Semen Abrahae sumus, et nemini seruiuimus umquam; quomodo tua dicis : Liberi eritis? Non autem dixerat Dominus : Liberi eritis, sed : Veritas liberabit uos. In quo tamen uerbo illi, quia, sicut dixi, patet in graeco, non intellexerunt nisi libertatem; et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt : Semen Abrahae sumus; et nemini seruiuimus umquam; quomodo tu dicis : Liberi eritis? O pellis innata ! Non est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum [b] secundum huius temporis libertatem quomodo uerum dixistis : [c] Nemini seruiuimus umquam? [d] Ioseph non est uenumdatus? Prophetae sancti in captiuitatem non sunt ducti? Deinde, nonne ipse ille est populus qui in Aegypto lateres faciebat, et regibus duris non saltem in auro et argento, sed in luto seruiebat? Si nemini seruistis umquam, o ingrati, quid est quod assidue uobis imputat Deus quod uos de domo seruitutis liberauit? An forte patres uestri seruierunt, [e] uos autem qui loquimini, [f] nemini umquam seruistis? Quomodo ergo soluebatis iam tributa Romanis, unde et ipsi ueritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis : Licet reddere tributum Caesari? ut si dixisset : Licet, teneretis eum quasi maie optasset libertati seminis Abrahae; si autem diceret : Non licet, calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolui. Merito prolato nummo uicti estis, et captioni uestrae uos ipsi estis respondere compulsi». [FG2018]
CS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
256 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
257 qui] illi Li449
258 nondum] non Li449
259 liberavit] liberaret Li449
marg.| {CIO8d8.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.53} . − Quia vero non ad vanam gloriam erant que dicebantur a Christo, sed ad salutem, non voluit ostendere eos servos esse260 hominum, sed peccati que difficillima servitus est, a qua solus Deus eripere potest.CT
Unde sequitur :
CT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
260 servos esse] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 8,34 
Respondit eis Iesus : Amen, amen, dico vobis quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
marg.| {CIO8d8.11} AUGUSTINUS. 261 − [a] Multum commendat quod sic pronuntiat; quodammodo, si dici fas est, iuratio eius est262 : amen quippe interpretatur verum, et tamen non est interpretatum, nec grecus hoc interpres ausus263 est facere, vel latinus. Nam hoc verbum   amen hebreum est. Non est autem interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti non ut esset ligatum, sed ne vilesceret nudatum. Iam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite. Verum264 dico vobis, veritas dicit; que utique etsi non diceret : Verum dico, mentiri omnino non posset; tamen inculcat265, dormientes quodammodo excitat contemni non vult. [b] Quod dicit : O  mnis , inquit, Iudeus, grecus, dives, pauper, imperator et mendicus,   si facit peccatum, servus est peccati. CU ci cj
ci ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 3.10-20, § 4.1-4, CCSL 36, p. 359 : «[§ 3] Multum commendat quod ita pronuntiat; quodammodo, si dici fas est, iuratio eius est : Amen, amen dico uobis. Amen quippe interpretatur uerum; et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici : uerum dico uobis. Nec graecus hoc interpres ausus est facere, nec latinus; nam hoc uerbum quod est Amen, nec graecum est nec latinum, sed hebraeum. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet uelamento secreti; non ut esset negatum, sed ne uilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a Domino dictum est : Amen, amen dico uobis. Iam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite. [§ 4] Verum, uerum dico uobis, ueritas dicit; quae utique etsi non diceret : uerum dico, mentiri omnino non posset, tamen commendat, inculcat; dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non uult. Quid dicens? Amen, amen dico uobis, quia omnis qui facit peccatum, seruus est peccati».
cj [b] <revera> Augustinus Hipponensis, , sermo 134,  : «Omnis, iudaeus et graecus, diues et pauper, honoratus et priuatus, imperator et mendicus, omnis qui facit peccatum, seruus est peccati». [FG2018]
CU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2018}
261 Augustinus La88 Li449 Ed1953
262 eius est Ed1953 ] inv . Li449
263 ausus] iter. Li449
264 Verum] iter. Li449
265 inculcat] incultat cacogr. Li449
marg.| {CIO8d8.12} GREGORIUS. Quarto Moralium. 266 − Quia quisquis se267 pravo desiderio subicit, iniquitatis dominio268 dudum libera mentis colla supponit. Sed huic Domino contradicimus, cum iniquitati, que nos ceperat, reluctamur269 cum consuetudini violenter resistimus; cum culpam penitendo percutimus et maculas sordium lacrimis lavamus270. CV ck
ck ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 4, § 36, CCSL 143A, lin. 20 sqq : «Bene autem subditur : et seruus liber a domino suo. Scriptum quippe est : omnis qui peccat seruus est peccati; quia nimirum quisquis se prauo desiderio subicit, iniquitatis dominio dudum libera mentis colla supponit. Sed huic domino contradicimus cum iniquitati quae nos ceperat, reluctamur; cum consuetudini uiolentae resistimus et desideria peruersa calcantes contra hanc ius nobis libertatis ingenitae uindicamus; cum culpam paenitendo percutimus et maculas sordium fletibus lauamus».
<ex quo> =   Alulfus sancti Martini Tornacensis, , pars III (Novum Testamentum : Io.), c. 19, PL 73, 1248.39-40 = I.Cor. 7, PL 73, 1311.10. [MM2020]
CV ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
266 .IV.] om. Ed1953
267 se] si Li449
268 dominio] Domino Ed1953
269 reluctamur] reluctamus Li449 , contradicimus Mt366 *
270 lavamus] laudamus Li449
marg.| {CIO8d8.13} GREGORIUS. Vicesimo quinto Moralium. 271 − Quanto autem aliqui liberius peragunt perversa que volunt, tanto eius servitio obnoxius obligantur.CW cl
cl ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 25, § 16, CCSL 143A, lin. 28 sqq : «Quia enim scriptum est : omnis qui facit peccatum, seruus est peccati, quanto nunc liberius peragunt peruersa quae uolunt, tanto eius seruitio obnixius obligantur».
¶Paral. «Unde quanto aliqui liberius peragunt perversa quae volunt, et minori difficultate, tanto peccati servitio obnoxius obligantur, ut Gregorius dicit».
<Non hab.> . [MM2020]
CW ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
271 .XXV.] om. Ed1953
marg.| {CIO8d8.14} AUGUSTINUS. 272 − [a] O miserabilis servitus. Servus hominis aliquando sui Domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit servus peccati quo fugit? Secum trahit quocumque fugerit. Peccatum enim quod facit intus est; voluptas transit, peccatum non transit, preteriit quod delectabat, remansit quod pungat. [c] Solus de peccato liberare potest qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Nam sequitur :
272 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,35 
Servus autem non manet in domo in eternum.
marg.| [d] Ecclesia est domus, servus peccator est. Multi intrant in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit servus non est in domo, sed   non manet in domo in eternum . Si273 ergo nullus ibi servus erit, quis ibi erit? Quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Multum nos terruit sed adiungit :
273 Si] set Li449
Filius autem274 manet in eternum.
274 autem @Li449] om. Li449
marg.| E rgo solus in domo sua erit Christus? An forte in hoc quod dicit   Filius , caput et corpus est? Non enim sine causa terruit et spem dedit; terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati absolutione diffideremus. Hec est ergo spes nostra ut a libero liberemur . [b] Ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum. cm
Et propter hoc subditur :CX
cm ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 4.6-29, CCSL 36, p. 359-360 : [a] «O miserabilis seruitus ! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur, uenales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem mutare; seruus peccati quid faciat? quem interpellet? apud quem interpellet? apud quem se uenalem petat? deinde seruus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit; seruus peccati quo fugit? Secum se trahit quocumque fugerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se; immo non recedit a se; peccatum enim quod facit, intus est. Fecit peccatum, ut aliquam corporalem caperet uoluptatem; uoluptas transit, peccatum manet; praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat [...] Dicit enim Dominus : Gratis uenumdati estis, et sine argento redimemini. Sine pretio, sed uestro, quia meo. Hoc Dominus dicit; [b] ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum. Nam nos et serui et egeni remanseramus». [c]   Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 5.6-9, p. 360 : «Pertinet etiam ad ipsos, cum baptizantur, ista gratia quam Dominus pollicetur; quia de peccato solus liberare potest, qui uenit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato». [d]   Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 8.3-24, p. 361-362 : «Ecclesia est domus, seruus peccator est. Intrant multi in ecclesiam peccatores. Non ergo dixit : Seruus non est in domo; sed : non manet in domo in aeternum. Si ergo nullus ibi seruus erit, quis ibi erit? Cum enim rex iustus sederit in throno, sicut scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Multum nos terruit, o fratres mei, dicendo : Seruus non manet in domo in aeternum. Adiungit autem, et dicit : Filius autem manet in aeternum. Ergo solus in domo sua erit Christus? nullus illi populus cohaerebit? Cui erit caput, si non erit corpus? An forte totum hoc Filius, caput et corpus? Non enim sine causa et terruit, et spem dedit : terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus. [...] Haec spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando seruos nos faciat; serui enim eramus cupiditatis, liberati serui efficimur caritatis». [FG2018]
CX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 8,36 
Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
marg.| {CIO8d8.15} AUGUSTINUS. De verbis Domini. {serm.48} . − Non a barbaris, sed a diabolo; non in275 corporis captivitate sed ab anime iniquitate.CY
CY ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
275 in] a Ed1953
marg.| {CIO8d8.16} AUGUSTINUS. Super Iohannem. 276 − [a] Prima libertas est carere criminibus; sed ista inchoata est, non perfecta libertas quia “caro concupiscit adversus spiritum, ut non ea que vultis faciatis”cn. [b] Libertas autem plena atque perfecta est quando nulle erunt inimicitie, “quando novissima inimica mors destruetur”co.cp CZ
cn Cf. Gal. 5, 17.
co 1Cor. 15, 26.
cp ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 10.1-15, CCSL 36, p. 363 : «Prima est ergo libertas, carere criminibus. Ideo et apostolus Paulus quando elegit ordinandos uel presbyteros uel diaconos, et quicumque ordinandus est ad praeposituram ecclesiae, non ait : Si quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur : sed ait : Si quis sine crimine est, sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium, et cetera huiusmodi. Cum coeperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem; sed ista inchoata est, non perfecta libertas. Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia uideo aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; non enim quod uolo ago, ait, sed quod odi illud facio. Caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uultis illa faciatis». [b]   Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 13.1-5, CCSL 36, p. 365 : «Quae igitur libertas plena atque perfecta in illo Domino Iesu qui dixit : Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis; quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullae inimicitiae, quando nouissima inimica destruetur mors». [FG2018]
CZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
276 super La88 Li449 ] in Ed1953
marg.| {CIO8d8.17} CHRYSOSTOMUS. 277 {hom.53} . − Vel aliter. Quia dixerat qui facit peccatum, servus est peccati, ne precurrant et dicant immolationes habemus, ille nos eripere possunt; propterea induxit servus non manet in domo in eternum. Filius manet in eternum. Domus mentionem facit, Patris principatum domum nominans, ostendens ex translatione humanorum, quoniam sicut Dominus in domo, ita ipse omnium potestatem habet hoc enim quod dicit non manet, significat non habet potestatem donandi; sed Filius, qui est Dominus domus, habet. et ideo sacerdotes veteris legis non habebant potestatem per sacramenta legalia peccata dimittere omnes enim peccaverunt, etiam sacerdotes, qui pro seipsis, ut dicit apostolus, necesse habebant sacrificia278 offerre; sed Filius hanc habet potestatem. Unde concludit :   Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis , ostendens quod mundana libertas, de qua gloriabantur, non est vera libertas.DA
DA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
277 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
278 sacrificia] sacrificium Li449
marg.| {CIO8d8.18} AUGUSTINUS. 279 − Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum sed utere ad non peccandum. Erit enim voluntas tua libera si fuerit pia. Eris liber si fueris servus iustitie.DB cq
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 41, § 8.31-34, CCSL 36, p. 362 : «Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccandum. Erit enim uoluntas tua libera, si fuerit pia. Eris liber, si fueris seruus; liber peccati, seruus iustitiae, dicente apostolo : Cum serui essetis peccati, liberi eratis iustitiae; nunc autem liberati a peccato, serui autem facti Deo, habetis fructum uestrum in sanctificationem, finem uero uitam aeternam. Hoc conemur, id agamus». [FG2018]
DB ¶Codd. : La88 (192ra) Li449 Ed1953 {FG2018} {MM2018}
279 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,
 
prol.| [Io. 8, 31-45 legitur Quadragesimae 2 feria 5; cf. Ordinarium OP 611]
marg.| {CIO8d9.1} AUGUSTINUS. 280 − [a] Iudei se liberos dixerant, quia semen erant Abrahe. Quid ergo Dominus ad hoc responderit subditur :
280 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,37 
Scio quia Filii Abrahe estis281,
281 Abrahe estis @Li449] inv. Li449
marg.| quasi dicat : [b] Agnosco vos quia Filii estis Abrahe [d] carnis origine, non cordis fide.
[c] Et ideo subdit : cr DC
cr ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 1.6-13, CCSL 36, p. 366 : «Ideo autem [a] se liberos esse dixerunt, quia semen erant Abrahae. Quid ergo eis ad haec responderit Dominus, hodierna lectio cum recitaretur, audiuimus. Scio, inquit, quia filii Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. [b] Agnosco uos, inquit, filii Abrahae estis, [c] sed quaeritis me interficere. [d] Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed secundum carnem. Ideo, inquit, quaeritis me occidere; sermo enim meus non capit in uobis». [FG2018]
DC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Sed queritis me interficere.
marg.| {CIO8d9.2} CHRYSOSTOMUS. 282 {hom.53} . − Hoc enim addidit ut non dicant peccatum non habemus. Dimittens enim omnem eorum vitam redarguere, hoc quod pre manibus erat, quod adhuc agere volebant, ducit in medium. Paulatim enim eos a cognatione illa removit, erudiens in hoc non magna sapere. sicut enim libertas et servitus est ab operibus, ita et cognatio sed ne dicerent hoc iuste agimus, subiungit causam, dicens :DD
DD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
282 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Quia sermo meus non capit in vobis.
marg.| {CIO8d9.3} AUGUSTINUS. 283 − Id est non capit cor284 vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic est enim285 sermo Dei fidelibus tamquam pisci hamus tunc capit quando capitur. Nec fit iniuria illis qui capiuntur ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur.cs DE
cs ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 1.17-21, CCSL 36, p. 366 : «Si sermo meus caperetur, caperet; si caperemini, intra retia fidei tamquam pisces concluderemini. Quid est ergo : non capit in uobis? Non capit cor uestrum, quia non recipitur a corde uestro. Sic enim est sermo Dei, et sic esse debet fidelibus, tamquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. Nec fit iniuria illis qui capiuntur : ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur». [FG2018]
DE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
283 Augustinus La88 Li449 Ed1953
284 cor] in praem. Li449
285 est enim] inv. Li449
marg.| {CIO8d9.4} CHRYSOSTOMUS.{hom.53} . − Et non dixit ‘non capitis286 sermonem’ sed non capit meus sermo in vobis , altitudinem suorum dogmatum ostendens. Sed quia287 possent dicere : Quid si a teipso loqueris propter hoc inducit subdens :
286 capitis] + meum Ed1953
287 quia] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,38 
Ego quod vidi apud Patrem meum288, loquor.
288 meum Li449] om. @Li449
marg.| Non enim solum eamdem substantiam, sed eamdem veritatem habeo Patri289.DF
DF ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2020}
289 Patri] Patris Ed1953
marg.| {CIO8d9.5} AUGUSTINUS. 290 − Dominus autem Patrem suum Deum vult intelligi, quasi dicat : veritatem vidi, veritatem loquor, quia veritas sum. Si ergo Dominus veritatem loquitur quam vidit apud Patrem, se vidit, se loquitur, quia ipse est veritas Patris.ct DG
ct ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 2.7-11, CCSL 36, p. 366 : «Quid autem faciunt? Quod eis dixit : Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham numquam uiderunt. Dominus autem Patrem Deum uult intellegi cum dicit : Quae uidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem uidi, ueritatem loquor, quia ueritas sum. Si enim Dominus ueritatem loquitur quam uidit apud Patrem, se uidit, se loquitur, quia ipse est ueritas Patris, quam uidit apud Patrem; ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum». [FG2018]
DG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
290 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO8d9.6} ORIGENES. 291 {tom.20} . − Manifestat autem hec auctoritas salvatorem fuisse visorem eorum que sunt apud Patrem; cum tamen homines, quibus revelatio fit, visores non sint.DH
DH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
291 Origenes] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d9.7} THEOPHYLACTUS. − Cum vero audis quod vidi loquor, nequaquam corporalem visionem intelligas, sed naturalem notitiam veram et approbatam. sicut enim oculi videntes, integre aliquid et vere prospiciunt, nec falluntur; sic ego veraciter ea loquor que cognovi a Patre meo. DI cu
Sequitur :
cu ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 38), PG 124, 28A7-13. [CGC2014]
DI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Et vos quod vidistis apud Patrem vestrum facitis.
marg.| {CIO8d9.8} ORIGENES. {tom.20 } − Adhuc non nominat Patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit; sed dicturus est alterum Patrem eorum, scilicet diabolum, cuius Filii erant, inquantum mali erant, non inquantum homines erant. malum ergo quod faciunt, Dominus eis obiurgat et corripit.DJ
DJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d9.9} CHRYSOSTOMUS.{hom.53} . − Alia littera habet : Et vos que vidistis apud Patrem vestrum, facite . Quasi dicat sicut ego verbis et veritate ostendo Patrem, ita et vos a rebus ostendite Abraham.DK
DK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d9.10} ORIGENES. {tom.20} . − Item alia littera habet et vos que audistis a Patre, facite. audierant enim a Patre ea que in lege et prophetis scripta sunt. qui autem hoc verbo contra eos qui alterius opinionis sunt292, fuerit usus, ostendit293 quod non alius Deus est qui legem dedit et prophetas, et Christi Pater. queramus etiam ab inferentibus duas naturas, dicentes a Patre quidem audivisse alienos, inconveniens est. si autem proprii salvatoris erant, et beate nature, qualiter querebant illum occidere, et salvatoris sermonem non capiebant illi autem longe molestius294 acceperunt quam protulerit295 Dominus, quis eorum esset Pater nam eum qui multarum gentium Pater est, fatentur sui fore Patrem.DL
Unde sequitur :
DL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
292 sunt] om. Li449
293 ostendit] ostendet Li449
294 molestius] modestius Li449
295 protulerit] protulerunt Li449
Numérotation du verset Io. 8,39 
Responderunt et dixerunt296 : Pater noster297 Abraham est.
296 dixerunt] ei + @Li449 Li449
297 Pater noster] patrem nostrum @Li449*
marg.| {CIO8d9.11} AUGUSTINUS. 298 − Quasi dicant : Quid tu dicturus es contra Abraham? Videbantur enim eum provocare ut aliquid mali diceret299 de Abraham, et esset eis occasio faciendi quod cogitabant. DM cv
cv ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 3.2-8, CCSL 36, p. 367 : «Quid tu dicturus es contra Abraham? aut : Si aliquid potes, aude reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham; sed talis erat Abraham qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur; tamen isti uidebantur eum prouocare, ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant». [FG2018]
DM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
298 Augustinus La88 Li449 Ed1953
299 mali diceret] malediceret Li449
marg.| {CIO8d9.12} ORIGENES. {tom.20} . − Sed et hoc ipsum salvator interimit tamquam falso dictum.DN
Unde subditur :
DN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
Dicit eis Iesus : Si Filii Abrahe estis, opera Abrahe facite.
marg.| {CIO8d9.13} AUGUSTINUS. 300 − Et tamen superius aitcw : Scio quia Filii Abrahe estis. Unde nunc301 non negavit eorum originem sed facta condemnat. Caro eorum ex illo erat sed vita non erat.DO cx
cw Io. 8, 37.
cx ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 4.13-15, CCSL 36, p. 367 : «Et tamen superius ait : Scio quia filii Abrahae estis. Non negat eorum originem, sed facta condemnat; caro eorum ex illo erat, sed uita non erat». [FG2018]*
DO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
300 Augustinus La88 Li449 Ed1953
301 nunc] om. Ed1953
marg.| {CIO8d9.14} ORIGENES. {tom.20} . − Vel dicendum quod supra in greco habetur scio quod semen Abrahe estis. ut ergo hec pateant, videamus primo corporalis seminis et Filii differentiam. Manifestum enim est302 quod semen in seipso habet303 rationes eius cuius est semen, adhuc manentes et pausantes; Filius vero, transmutato semine, et agente in appositam sibi materiam a muliere, per superinducta nutrimenta similitudinem accipit generantis et quantum ad corporalia si aliquis est Filius alicuius, subsistit ex semine; si vero aliquod304 est semen, non omnino Filius efficitur. quoniam autem ex operibus iudicantur aliqui semen Abrahe, videndum est ne forte ex aliquibus seminalibus rationibus, infusis quibusdam animabus, oporteat imaginari eos qui semen sunt Abrahe. non omnes igitur homines semen sunt Abrahe neque enim omnes habent305 huiusmodi rationes consitas in eorum animabus. Oportet igitur eum qui Abrahe semen est, eius fieri per similitudinem et Filium. Possibile vero est ex negligentia et otio destruere hoc quod est eius semen. hi autem ad quos sermo erat, adhuc in spe erant unde sciebat Iesus quod adhuc semen erant Abrahe, et nondum peremerant possibilitatem fiendi Filii Abrahe propter quod eis dicit si Filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Si autem super hoc quod erant semen Abrahe, ad augmentum magnitudinis adolevissent, verbum Iesu caperent. sed quia non accesserant ad hoc quod essent Filii, verbum non capiunt, sed interficere volunt verbum, et quasi confringere, non capientes magnitudinem eius. si igitur aliquis vestrum306 semen est Abrahe, et adhuc verbum Dei non capit, non querat interficere verbum; sed transmutet se ad hoc quod sit Filius Abrahe, et tunc poterit capere Filium Dei. Quidam autem unum ex operibus eligunt Abrahe, illud scilicetcy : « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam », ut autem concedatur eis quod fides sit opus, cur non dictum est singulariter opus Abrahe facite307, sed pluraliter puto enim quod hoc dictum equipollet ei quod est cuncta opera Abrahe facite; ut tamen ex historia Abrahe allegorice sumpta opera eius spiritualiter prosequamur. neque enim308 oportet eum qui vult esse Filius Abrahe, adire ancillarum coniugia, nec post obitum coniugis in senectute aliam ducere coniugem.
Sequitur : DP
cy Gn.15, 6.
DP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
302 enim est] inv. Li449
303 in seipso habet] inv. Li449
304 aliquod] aliquid Li449
305 habent] om. Li449
306 vestrum] nostrum Li449
307 facite] facit Li449
308 enim] eum Li449
Numérotation du verset Io. 8,40 
Nunc autem queritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis.
marg.| {CIO8d9.15} CHRYSOSTOMUS.{hom.53} . − Hanc scilicet veritatem, quod est patri equalis; propter hoc enim Iudei querebant eum309 interficere. et ut ostendat quod hoc non est contrarium patri, subdit :DQ
DQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
309 Iudei-querebant eum] inv. Li449
marg.| Quam audivi a Deo.
marg.| {CIO8d9.16} ALCUINUS. − Quia ipse qui est veritas, a Deo Patre genitus erat. Audire enim nihil aliud est quam esse a Patre.DR
DR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d9.17} ORIGENES. 310 {tom.20} . −  Occidere me , inquit,   hominem . interim non dico Filium Dei; non dico verbum, quia non moritur verbum. Hoc dico quod311 videtis quia quod videtis potestis occidere, et quem non videtis, offendere.DS
Sequitur :
DS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
310 Origenes La88 Ed1953] Augustinus Li449 (forte perpera pro A<damanti>us
311 quod] quia Li449
Hoc Abraham non fecit.
marg.| {CIO8d9.18} ALCUINUS. − Quasi dicat in hoc probatis vos312 non esse filios Abrahe quia facitis opera contraria operibus Abrahe.DT
DT ¶Codd. : La88 (197va) Li449 Ed1953 {MM2018}*
312 vos] nos Li449
marg.| {CIO8d9.19} ORIGENES. {tom.20} . − Sed diceret ad hoc quidam, quoniam superflue dictum est hoc, quod non fecerit Abraham quod suis temporibus non contingebat fieri313 non enim in suis diebus natus erat Christus. sed dicendum quod in temporibus Abrahe natus fuerat homo, qui quam audierat a Domino314 veritatem, dicebat. Non tamen quesitus est ab Abraham, ut eum occideret. et scias quod spiritualis adventus Iesu nullo tempore defuit sanctis. ex hoc igitur comprehendo, omnem hominem, qui post regenerationem et ceteras apud se factas divinitus gratias, peccat, denuo crucifigere315 Dei Filium propriis reatibus, in quos rediit; sed hoc Abraham non fecit.DU
Sequitur :
DU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
313 non contingebat-fieri] inv. Li449
314 Domino] Deo Li449
315 crucifigere] crucifigit Li449
Numérotation du verset Io. 8,41a 
Vos facitis opera Patris vestri.
marg.| {CIO8d9.20} AUGUSTINUS. 316 − Adhuc non dicit quis est iste Pater eorum.DV cz
cz ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 6.8-9, CCSL 36, p. 368 : «Hoc ergo Abraham non fecit. Vos facitis opera patris uestri. Et adhuc non dicit quis est iste pater eorum». [FG2018]
DV ¶Codd. : La88 (197va) Li449 Ed1953 {MM2018}
316 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO8d9.21} CHRYSOSTOMUS. 317 {hom.53} . − Dicit autem hoc Dominus, volens eis auferre superfluam gloriam de cognatione, et suadere eis ut non ultra spem salutis habeant in cognatione naturali, sed in ea que est secundum adoptionem. Hoc enim eos318 prohibebat venire ad Christum, quia estimabant cognationem Abrahe sibi sufficere ad salutem.DW
DW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
317 Chrysostomus La88 Li449 Ed1953
318 enim eos] eis Li449
Numérotation du verset Io. 8,
 
prol.| [Io. 8, 31-45 legitur Quadragesimae 2 feria 5; cf. Ordinarium OP 611]
marg.| {CIO8d10.1} AUGUSTINUS. 319 − Ceperant Iudei utcumque cognoscere320 non de carnis generatione Dominum loqui321, sed de vite institutione. Consuetudo autem Scripturarum est fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tamquam prostituta subicitur.DX da
Et ideo 322 dicitur :
da ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 7.1-7, CCSL 36, p. 368 : «Modo illi quid responderunt. Coeperunt enim utcumque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de uitae institutione. Et quia consuetudo scripturarum est, quas legebant, fornicationem spiritaliter appellare, cum diis multis et falsis anima tamquam prostituta subicitur, ad hoc responderunt : Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum». [FG2018]*
DX ¶Codd. : Li449 (93rb) Ed1953 {MM2020}
319 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
320 ut cumque cognoscere] utrumque cognoscere quia Ed1953
321 Dominum loqui] loqueretur Dominus Ed1953
322 Et ideo Li446 ] Unde Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,41b 
Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati, unum Patrem habemus Deum323.
323 Deum Li449] om. @Li449
marg.| {CIO8d10.2} THEOPHYLACTUS. − Quasi responderent, quod Dei quererent ultionem et ideo adversus eum consiliarentur.DY db
db ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 41), PG 124, 29A9-11. [CGC2014]
DY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d10.3} ORIGENES. {tom.22} . − Vel aliter.324 Quia redarguti sunt non esse Filii Abrahe, atrocius respondent, latenter325 designantes, ex adulterio productum fore salvatorem. Sed magis mihi videtur quod conrixando responderunt. Cum enim prius dixissent326 dc : « Pater noster Abraham est », et audissent327 : « Si Filii Abrahe estis, opera Abrahe facite », fatentur se habere maiorem Patrem quam Abraham, scilicet Deum, et non ex fornicatione sumpsisse exordium. Non enim ex sponsa, sed ex meretrice, seu materia, demon, qui nihil facit ex se, producit eos qui carnalibus usi inherent328 materie.DZ
dc Io. 8, 39.
DZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
324 Vel aliter La88 ² (marg.) Li449 Ed1953 ] om. La88 *
325 latenter] latente cacogr. Li449
326 dixissent] dixerant Li449
327 audissent] audivissent Li449
328 usi inherent] invisi herent Li449
marg.| {CIO8d10.4} CHRYSOSTOMUS. 329 {hom.53} . − Sed quid dicitis vos Patrem habetis Deum, et Christum incusatis hec dicentem et nimirum ex fornicatione multi eorum nati erant; etenim illicitas commixtiones faciebant; non tamen hoc redarguit; sed instat, ut ostendat quod non sunt ex Deo.
Unde sequitur : EA
EA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
329 Chrysostomus La88 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,42 
Dixit ergo eis Iesus : Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi et veni.
marg.| {CIO8d10.5} HILARIUS. De Trinitate. 330 − Religiosi nominis assumptionem Dei Filius in his qui se Dei filios confitentes, Patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam Iudeorum usurpationem Patrem sibi Deum presumentium, per id quod se non diligerent, obiurgat. Non utique dici potest idipsum esse ex Deo exire, quod venisse. Sed cum ab his qui sibi Deum Patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exiisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. exiisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen quia religio profitendi sibi Patrem Deum, ex dilectione Christi, qui ex eo genitus est331, merenda sit. Nec enim in Deum Patrem fit religiosus qui non diligit Filium, cum diligendi Filii non alia causa sit quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur Filius est, non adventu, sed nativitate332. Dilectio autem in Patrem hinc erit omnis, si Filius ex eo esse credatur.dd EB
dd ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , , lib. 6, CCSL 62, c. 30.7 sqq. : «Religiosi nominis adsumptionem Dei Filius in his qui se Dei Filium confitentes Patrem sibi Deum dicerent, non inprobauit, sed temerariam Iudaeorum usurpationem Patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, obiurgat : Si Deus Pater uester esset, diligeretis utique me : ego enim ex Deo exiui. Omnibus quibus per fidem Deus Pater est, per eam fidem Pater est, qua Iesum Christum Dei Filium confitemur. Confiteri autem Filium secundum generale sanctorum nomen, quId habet fidei, ut dicamus :"Vnus ex filiis est"? Sed numquid et ceteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo Filium Dei Iesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios Fili non natura, sed nomen sit? Christum perfidia ista non diligit nec haec inpia professio pie sibi adsumet Deum Patrem, quia si sibi Pater Deus esset, Christum ob id diligerent, quia exisset ex Deo. Exisse ex Deo quid sit requiro. Non utique dici potest idipsum esse a Deo exire quod et uenisse : nam utrumque significat : Quoniam a Deo exiui et ueni. Et ostendens quid esset a Deo exiui et quid esset et ueni, continuo subiecit : Nec enim a me ueni, sed ille me misit. Non se sibi esse originem docuit, cum ait : Nec enim a me ueni, et rursum ex Deo se exisse et ab eo missum esse testatur. Sed cum ab his qui sibi Deum Patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex eo exisset, causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. Exisse enim ad incorporalis natiuitatis rettulit nomen, quia religio profitendi sibi Patrem Deum ex dilectione Christi, qui ex eo genitus est, sit merenda. Nam cum ait : Qui me odit, et Patrem meum odit, meum cum ait, communionem nominis per significationem proprietatis exclusit. Ceterum profitentem sibi Patrem Deum et se non diligentem in paterni nominis usurpatione condemnat, quia qui se odit oderit Patrem, nec in Deum Patrem sit religiosus qui non diligat Filium : cum diligendi Fili non alia causa sit, quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur Filius est non aduentu sed natiuitate, et dilectio in Patrem hinc erit omnis, si Filius ex eo esse credatur». [MM2020]
EB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
330 De Trinitate] Sexto praem. La88 Li449
331 est] sit Li449
332 nativitate] nativitatem Li449
marg.| {CIO8d10.6} AUGUSTINUS. 333 − Sic ergo [b] quod de334 Deo processit Verbum, eterna processio est ab illo enim processit ut verbum Patris, et venit ad nos, quia : « Verbum caro factum est »de. Adventus eius, humanitas eius; mansio eius, divinitas eius. [a] Dicitis Deum Patrem, cognoscite me vel fratrem.df EC
de Io. 1, 14.
df ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 8.7-22, CCSL 36, p. 368-369 : «[a] Dicitis Deum patrem, agnoscite me uel fratrem. Verumtamen erexit intellegentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere : Non a meipso ueni, Ule me misit, a Deo processi et ueni. Mementote quid soleamus dicere : Ab illo uenit; et a quo uenit, cum illo uenit. Christi ergo missio, est incarnatio. [b] Quod uero de Deo processit Verbum, aeterna processio est; non habet tempus, per quem factum est tempus. Nemo dicat in corde suo : Antequam esset Verbum, quomodo erat Deus? Numquam dicas : Antequam esset Verbum Dei. Numquam Deus sine Verbo fuit, quia Verbum est manens, non transiens; Deus, non sonus; per quem factum est caelum et terra, non quod praeteriit cum iis quae facta sunt super terram. Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris, et uenit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Aduentus eius, humanitas eius; mansio eius, diuinitas eius; diuinitas eius quo imus, humanitas eius qua imus.». [FG2018]
EC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
333 Augustinus La88 Li449 Ed1953
334 de] om. Li449
marg.| {CIO8d10.7} HILARIUS. De Trinitate. 335 − Non esse autem a se sibi originem docuit, cum subdit : dg ED
dg ¶Fons : Hilarius Pictaviensis , , lib. 6, CCSL 62, c. 30.27 sqq. : «Non se sibi esse originem docuit, cum ait : Nec enim a me ueni, et rursum ex Deo se exisse et ab eo missum esse testatur». [MM2020]
ED ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
335 De Trinitate] om. La88
Neque enim a meipso veni sed ille me misit.
marg.| {CIO8d10.8} ORIGENES. {tom.22} . − Hoc336 arbitror dici propter quosdam per se venientes, et non missos a Patre, de quibus in Ieremiadhdicitur : « Non mittebam eos, et ipsi currebant ». Quoniam autem qui duas naturas ingerunt, utuntur hoc verbo, obiciendum est contra illos. Paulus enim odiebat Iesum cum persequeretur337 Ecclesiam Dei; unde Dominus ad eumdi : « Quare me persequeris? » si ergo verum est quod hic dicitur si Deus Pater vester esset, diligeretis me, palam est quoniam et recte convertitur si non diligeretis338, nequaquam Deus Pater vester esset. Paulus autem aliquo tempore non diligebat Iesum fuit ergo tempus quo Deus Pater Pauli non extitit. Non igitur natura Paulus Dei Filius fuit, sed postmodum Dei Filius factus est. Quando vero Deus alicuius fit Pater, nisi quando mandata eius custodit?EE
dh Ier. 23, 21.
di Act. 9, 4.
EE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
336 Hoc La88 Li449] Hec Ed1953
337 persequeretur] persequebatur Li449
338 diligeretis] me + Li449
marg.| {CIO8d10.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.53} . − Quia vero semper querebant dicentesdj : « Quid est hoc quod dicit quo ego vado, vos non potestis venire ».
Propterea subdit : EF
dj Io. 8, 22.
EF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 8,43 
Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.
marg.| {CIO8d10.10} AUGUSTINUS. 339 − Ideo autem audire non poterant, quia corrigi credendo nolebant.EG dk
dk ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 9.2-4, CCSL 36, p. 369 : «Ideo non poterant cognoscere, quia non poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? Et hoc unde? Vos a patre diabolo estis». [FG2018]
EG ¶Codd. : La88 (197vb) Li449 (93vb) Ed1953 {MM2018}
339 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d10.11} CHRYSOSTOMUS. 340 − Primo igitur captanda est virtus que Verbum divinum exaudiat ut deinceps validi sistamus ad percipiendam341 totam locutionem Iesu quoniam quamdiu quis curatus non est in auditu proprio, a verbo quod dicit surdo aperiaris, auditu percipere nequit342.EH
EH ¶Codd. : La88 (197vb-198ra) Li449 Ed1953 {MM2018}
340 Chrysostomus La88 Ed1953
341 percipiendam] percuciendam Li449
342 nequit] + q. nequit Li449
Numérotation du verset Io. 8,
 
prol.| [Io. 8, 31-45 legitur Quadragesimae 2 feria 5; cf. Ordinarium OP 611]
marg.| {CIO8d11.1} CHRYSOSTOMUS. 343 {hom.53} . − Exclusit Iudeos Dominus a cognatione Abraham et quia maiora ausi sunt, ut scilicet Patrem suum Deum dicerent, de reliquo percutit eos, dicens :EI
EI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
343 Chrysostomus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,44 
Vos ex Patre diabolo estis.EJ
EJ ¶Codd. : La88 (198ra) Li449 (94ra) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO8d11.2} AUGUSTINUS. 344 − Hic iam cavenda est heresis manicheorum, que dicit esse quamdam naturam mali, et gentem quamdam tenebrarum cum principibus suis, unde diabolus originem ducit et hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a Domino : vos ex Patre diabolo estis quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum.dl EK
dl ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 10.1-10, CCSL 36, p. 369 : «Hic iam cauenda est haeresis manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali et quamdam gentem tenebrarum cum principibus suis, quae ausa est pugnare contra Deum; illum uero Deum, ne debellaret gens aduersa regnum eius, misisse contra eam tamquam uiscera sua principes de luce sua; eamque gentem fuisse debellatam, unde diabolus originem ducit. Hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a Domino : Vos a patre diabolo estis, quod essent illi uelut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum». [FG2018]
EK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
344 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d11.3} ORIGENES. 345 {tom.23} . − In hoc autem simile videntur incurrisse ei qui diceret alteram esse oculi videntis substantiam et alteram caligantis vel se avertentis quemadmodum enim in his non differt substantia, sed quedam contingit causa que facit caligare; sic substantia eadem est346, sive recipiat rationem, sive non.EL
EL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
345 Origenes] + In Ioannem Ed1953
346 est] om. Li449
marg.| {CIO8d11.4} AUGUSTINUS. 347 − [a] Iudei ergo Filii erant diaboli imitando, non nascendo.
[b] Unde sequitur :
347 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Et desideria Patris vestri vultis facere.
marg.| Ecce unde Filii estis, quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. queritis enim me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini et occidit.
[e] Unde sequitur :
Ille homicida348 erat ab initio
348 homicida] homicidia @Li449 Li449
marg.| utique in primo homine, in349 quo potuit fieri homicidium non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. [c] Non ferro accinctus diabolus ad hominem venit, verbum malum seminavit et occidit. Noli ergo putare non esse homicidium quando fratri tuo mala persuades. [d] Vos autem ideo sevitis in carnem350, quia non potestis in mentem351.dm EM
dm ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 10.24-25, CCSL 36, p. 369 : «Vnde ergo Iudaei filii diaboli? Imitando, non nascendo».   Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 11.2-25, CCSL 36, p. 370 : «Sed modo audite quid dicat Dominus : Vos, inquit, a patre diabolo estis, et [b] desideria patris uestri uultis facere. Ecce unde filii eius, quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio. Ecce quod est : desideria patris uestri facere uultis; Quaeritis me occidere, hominem qui ueritatem uobis dico. Et ille inuidit homini, et occidit hominem. Diabolus enim cum inuideret homini, serpente indutus locutus est mulieri, et de muliere uenenauit et uirum. Mortui sunt diabolum audiendo, quem non audissent, si Dominum audire uoluissent; positus enim homo inter eum qui creauit, et eum qui lapsus est, obtemperare debuit Creatori, non deceptori. Ergo ille homicida erat ab initio. Videte genus homicidii, fratres. Homicidia dicitur [c] diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem uenit, uerbum malum seminauit, et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades; si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias quia occidis, audi psalmum : Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta. [d] Vos ergo desideria patris uestri uultis facere; ideo saeuitis in carnem, quia non potestis in mentem. [e] Ille homicida erat ab initio : utique in primo homine. Ex illo ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium; ex illo potuit fieri homicidium, ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo». [FG2018]
EM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
349 in] ex Li449
350 carnem] carne Li449
351 mentem] mente Li449
marg.| {CIO8d11.5} ORIGENES. 352 {tom.24?} . − Perpende autem, quod non propter aliquem singulariter tantum, sed pro toto genere quod peremit, inquantum in adam cuncti moriuntur, et vere, dictus est ab initio homicida.EN
EN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
352 Origenes La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d11.6} CHRYSOSTOMUS. {hom.53} . − Et non dixit opera, sed desideria eius facitis, ostendens quoniam vehementer et ille et ipsi ab occisionibus possidentur et quia continue eum accusabant quod non est a Deo, insinuat occulte quod353 hoc etiam eis ex diabolo est.
Unde sequitur : EO
EO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
353 quod] non + Li449
Et in veritate non stetit.
marg.| {CIO8d11.7} AUGUSTINUS. Undecimo de Civitate Dei. 354 − Forte autem aliquis dicet quod ab initio sue conditionis in veritate non steterit; et ideo numquam beatus cum sanctis angelis355 fuerit, suo recusans esse subditus creatori, ac per hoc falsus et fallax quia pia subiectione noluit tenere quod nature est, affectans per superbam elationem simulare quod non est. Huic sententie quisquis acquiescit, non cum Manicheis sapit, ut suam quamdam propriam, tamquam ex adverso quodam principio, diabolus habeat naturam mali. Qui tanta vanitate desipiunt, ut non attendant non dixisse Dominum a veritate alienus fuit; sed in veritate non stetit; ubi a veritate lapsum intelligi voluit. Illud etiam quod ait Ioannesdn : « Ab initio diabolus peccat », hoc intelligunt, si naturale est, nullo modo esse peccatum. Sed quid respondetur propheticis testimoniis sive quod ait Isaiasdosub figurata persona principis babylonie diabolum notans : « Quomodo cecidit lucifer, qui mane oriebatur » sive quod Ezechieldp : « In deliciis paradisi Dei fuisti ». Que si aliter convenientius intelligi nequeunt, oportet356 quod dictum est, in veritate non stetit, sic accipiamus quod in veritate357 fuerit, sed non permanserit; et illud quoddq : « ab initio diabolus peccat », non ab initio ex quo creatus est, peccare putandus es sed ab initio peccati358. EP dr
dn 1Io. 3, 8.
do Is. 14, 12.
dp Ez. 28, 13.
dq 1Io. 3, 8.
dr ¶Fons : Augustinus Hipponensis , lib. 11, c. 13, CCSL 48, p. 334.34-335.14 : «Nisi forte quis dicat id, quod dominus ait de diabolo in evangelio : ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit, sic esse accipiendum, ut non solum homicida fuerit ab initio, id est initio humani generis, ex quo utique homo factus est, quem decipiendo posset occidere, uerum etiam ab initio suae conditionis in ueritate non steterit et ideo numquam beatus cum sanctis angelis fuerit, suo recusans esse subditus creatori et sua per superbiam uelut priuata potestate laetatus, ac per hoc falsus et fallax, quia nec quisquam potestatem omnipotentis euadit, et qui per piam subiectionem noluit tenere quod uere est, adfectat per superbam elationem simulare quod non est ut sic intellegatur etiam quod beatus iohannes apostolus ait : ab initio diabolus peccat, hoc est, ex quo creatus est, iustitiam recusauit, quam nisi pia deo que subdita uoluntas habere non posset. huic sententiae quisquis adquiescit, non cum illis haereticis sapit, id est manichaeis, et si quae aliae pestes ita sentiunt, quod suam quandam propriam tamquam ex aduerso quodam principio diabolus habeat naturam mali; qui tanta uanitate desipiunt, ut, cum uerba ista evangelica in auctoritate nobis cum habeant, non adtendant non dixisse dominum : a ueritate alienus fuit; sed : in ueritate non stetit, ubi a ueritate lapsum intellegi uoluit, in qua utique si stetisset, eius particeps factus beatus cum sanctis angelis permaneret. subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in ueritate non steterit, atque ait : quia non est ueritas in eo. esset autem in eo, si in illa stetisset. locutione autem dictum est minus usitata. sic enim uidetur sonare : in ueritate non stetit, quia ueritas non est in eo, tamquam ea sit causa, ut in ueritate non steterit, quod in eo ueritas non sit; cum potius ea sit causa, ut in eo ueritas non sit, quod in ueritate non stetit. ista locutio est et in psalmo : ego clamaui, quoniam exaudisti me deus; cum dicendum fuisse uideatur : exaudisti me deus, quoniam clamaui. sed cum dixisset :"ego clamaui", tamquam ab eo quaereretur, unde se clamasse monstraret, ab effectu exauditionis dei clamoris sui ostendit affectum; tamquam diceret :"hinc ostendo clamasse me, quoniam exaudisti me". illud etiam, quod ait de diabolo iohannes : ab initio diabolus peccat, non intellegunt, si natura talis est, nullo modo esse peccatum. sed quid respondetur propheticis testimoniis, siue quod ait esaias sub figurata persona principis babyloniae diabolum notans : quo modo cecidit lucifer, qui mane oriebatur; siue quod hiezechiel : in deliciis paradisi dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es? ubi intellegitur fuisse aliquando sine peccato. nam expressius ei paulo post dicitur : ambulasti in diebus tuis sine uitio. quae si aliter conuenientius intellegi nequeunt, oportet etiam illud, quod dictum est : in ueritate non stetit, sic accipiamus, quod in ueritate fuerit, sed non permanserit; et illud, quod ab initio diabolus peccat, non ab initio, ex quo creatus est, peccare putandus est, sed ab initio peccati, quod ab ipsius superbia coeperit esse peccatum». [FG2017]
EP ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
354 .XI.] om. Ed1953
355 sanctis angelis] inv. Mt366
356 quod] + ut Ed1953
357 veritate] non + Li449
358 peccati] + Cepit enim in ipso peccatum, et ipse initium peccati fuit. Ed1953
marg.| {CIO8d11.8} ORIGENES. {tom.24?} . − Est autem uniforme quidem in veritate359 morari varium autem ac multiforme, non morari in ea quibusdam, ut ita dicam, trementibus gressibus et nitentibus sistere in eo360, non tamen obtinere valentibus; quibusdam vero non passis illud, sed in periculo consistentibus, secundum illudds : « Mihi autem paulisper commoti sunt pedes, et ceteris ab ea cadentibus ». Causa igitur cur diabolus veritatem non colat, subditur :
ds Ps. 72, 2.
359 veritate] unitate Li449
360 eo] ea Li449
Quia veritas non est in eo361
361 eo] iter. Li449
marg.| scilicet quod vana suspicatur et seductus est ipse a seipso in hoc deterior, quod illi quidem ab eo falluntur, is autem sibi ipsi deceptionis auctor existit. sed oportet investigare quomodo dicitur, quod veritas in ipso non est utrum quia nullam umquam veram habet doctrinam, sed cuncta que opinatur, falsa sunt; vel quia Christi particeps non est, qui dixitdt : « Ego sum veritas ». Impossibile autem est aliquam rationalem substantiam de cunctis opinari falso, et de nullo vel exiliter rectitudinem conspicere. Diabolus igitur saltem id vere capit dogma, considerando de se quod rationalis est. Non igitur eius natura consistit ex contrario veritatis, id est ex errore et ignavia numquam enim veritatem cognoscere posset.EQ
dt Io. 14, 6.
EQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023} Li449
marg.| {CIO8d11.9} AUGUSTINUS. Undecimo de Civitate Dei. 362 − Vel cum dicit quia veritas in eo non est, subiecit indicium, quasi quesissemus unde ostendatur quod in veritate non steterit ait363quia veritas non est in eo. Esset autem in eo, si in ipsa stetisset.ER du
Sequitur :
du ¶Fons : Augustinus Hipponensis , lib. 11, c. 14, CCSL 48, p. 335.1-3 : «Subiecit autem indicium, quasi quaesissemus, unde ostendatur, quod in ueritate non steterit, atque ait : quia non est ueritas in eo. esset autem in eo, si in illa stetisset». [FG2017]*
ER ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2020}
362 .XI.] om. Ed1953
363 ait] atque Ed1953
Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur quia mendax est et Pater eius.
marg.| {CIO8d11.10} AUGUSTINUS. 364 − In his verbis quidam diabolum putaverunt Patrem habere, et quesierunt quis esset diaboli Pater. hic est error Manicheorum. Diabolum autem Dominus dixit Patrem mendacii. Non enim omnis qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium365 accepisti et dixisti, tu quidem mentitus es, sed Pater mendacii non es. Ille vero, quia366 non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tamquam veneno serpens hominem occideret, Pater est mendacii, sicut Deus Pater est veritatis.dv ES
dv ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 42, § 12.9-12, § 13.2-25, CCSL 36, p. 371 : «[§ 12] In his uerbis quidam patrem diabolum habere putauerunt, et quaesierunt quis esset diaboli pater. Hic uero detestabilis error manichaeorum inuenit adhuc qua deciperet imperitos [...]». [§ 13] Diabolum Dominus dixit patrem mendacii. Quid est hoc? Audi quid sit, replica modo ipsa uerba, et intellege. Non omnis enim qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium accepisti, et dixisti, tu quidem mentitus es proferendo mendacium; sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti mendacium [...] Nam tu forte mendax es, quia mendacium loqueris; sed non es pater eius. Si enim quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo credidisti, mendax es, pater mendacii non es; ille uero quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tamquam ueneno serpens hominem occideret, pater est mendacii, sicut Deus Pater est ueritatis. Recedite a patre mendacii, currite ad Patrem ueritatis; amplectimini ueritatem, ut accipiatis libertatem». [FG2018]
ES ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
364 Augustinus La88 Li449 (littera preparatoria tantum) Mt366 ] + In Ioannem Ed1953
365 ab alio-mendacium] inv. Li449
366 quia] qui Li449
marg.| {CIO8d11.11} THEOPHYLACTUS. − Is enim et Deum apud homines criminatus est, ad Evam dicens quoniam invidens vobis, lignum inhibuit et apud Deum quondam criminatus est homines, ut cum dixitdw : « An gratis colit Iob Dominum? »dx ET
dw Iob. 1, 9.
dx ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 43), PG 124, 29B6-10. [CGC2014]
ET ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d11.12} ORIGENES. {tom.24?} − Attende tamen quod hoc nomen mendax dicitur tam de diabolo, qui mendacium genuit, sicut hic dicitur quia mendax est, quam de homine, secundum illud Psalmi367*dy : « Omnis homo mendax368 ». Nam si quis mendax non est, huiusmodi non est homo tantum; ita quod potest ei et similibus dici369*dz : « Ego dixi dii estis ». Unde, cum aliquis loquitur mendacium, de propriis loquitur. Spiritus autem sanctus loquitur a verbo veritatis et sapientie, secundum illudea : « De meo accipiet, et annuntiabit vobis ».EU eb
dy Ps. 115, 11.
dz Ps. 81, 6.
ea Io. 16, 14.
eb <Non hab.> Cordier in loc. cit., p. 222-246.
EU ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2022}*
367 Psalmi] om. Ed1953
368 mendax] + est Li449* (exp.)
369 potest - ei... dici ] inv. Ed1953
marg.| {CIO8d11.13} AUGUSTINUS. De questionibus Veteris et Novi Testamenti. 370 − Vel aliter. Diabolus non speciale nomen est sed commune. In quocumque enim opera diaboli fuerint inventa, diabolus est appellandus operis enim nomen est371 non nature. Itaque hoc in loco Patrem Iudeorum Cain372 significat, cuius imitatores volentes esse Iudei, salvatorem peremerunt. Ab ipso enim forma data est fratricidii373 quem dicit374 mendacium de propriis375 loqui, ut ostenderet unumquemque non nisi propria voluntate peccare. Sed quia Cain376 imitator diaboli est, Patrem eius diabolum dixit cuius opera secutus est.EV ec
ec ¶Fons : <revera> Ambrosiaster, , qu. 90, CSEL 50, p. 150.26-151.14; PL 35, 2282 : «Diabolus non speciale nomen est, sed commune [+ cum caeteris ]. in quocumque enim opera diaboli fuerint inuenta, sine dubio diabolus appellandus est. operis enim nomen est, non naturae. itaque hoc in loco patrem Iudaeorum Cain significat, cuius imitatores uolentes esse saluatorem peremerunt Iudaei [ salvatorem ]. hunc [hinc ] dicit, quia se parricidio maculauit et reum fecit mortis, in ueritate non stetisse. ab ipso autem [enim ] forma data est fratricidii. istum ipsum dicit, cum loquitur mendacium, de suis propriis loqui, ut ostenderet unum quemque non nisi propria uoluntate peccare. sed quia imitator diaboli est, adiecit : quia mendax est, sicut et pater eius. hic enim ut primum hominem morte condemnaret, simulauit se nescisse quid praeceptum fuisset a deo. similiter [sic ] et Cain interrogatus finxit se nescire, ubi esset frater suus Abel, quem occiderat. hoc ergo in loco diabolum Cain esse dixit, patrem autem eius diabolum, cuius opera secutus est; diaboli enim filius diabolus est». [FG2017]
EV ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2017} {MM2017} {MM2020}
370 Veteris et Novi Testamenti] scrips., Evangelistarum La88 Li449 Mt366 , Novi et Veteris Testamenti Ed1953
371 nomen est] inv. Mt366
372 Cain] Chaym Li449 , Caym Mt366
373 fratricidii] fratriscidii Li449
374 dicit] dixit Ed1953
375 propriis Ed1953 ] proprius cacogr. Li449
376 Cain Ed1953] Caym Li449 Mt366
marg.| {CIO8d11.14} ALCUINUS. − Sed quia Dominus veritas est et Filius veracis Dei, veritatem dicit. Sed Iudei, qui Filii erant diaboli, aversi erant a veritate.EW
Et hoc est quod sequitur :
EW ¶Codd. : Li449 (95ra ) Ed1953 {FG2017} {MM2017}
Numérotation du verset Io. 8,45 
Ego autem quia veritatem dico vobis, non creditis mihi.
marg.| {CIO8d11.15} ORIGENES. 377 {tom.25} . − Sed quomodo hoc dicitur Iudeis, qui in eum crediderant? Sed considera quod potest aliquis secundum aliquam intentionem credere, secundum aliam vero non credere sicut qui credunt in unum378 qui sub Pontio Pilato crucifixus est, non autem credunt in natum de Maria virgine, in eumdem credunt et non credunt379. Sic igitur hi ad quos loquebatur credebant in eum, secundum380 quod videbatur signorum factor381, non credebant autem his que profunde ab eo dicebantur.EX
EX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2017} {MM2017}
377 Origenes La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
378 unum Ed1953 ] eum Li449
379 et non credunt Ed1953 ] om. Li449
380 secundum Ed1953 ] + id Li449
381 factor Ed1953 ] factorum Li449
[Io. 8, 46-59 legitur Dominica in Passione; cf. Ordinarium OP 635, Rom., Cist. 53]
marg.| {CIO8d11.16} CHRYSOSTOMUS. 382 {hom.53} . − Quia igitur inimici estis veritatis, in nullo me incusantes vultis me interficere. Et ideo subditur383 :EY
EY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2017} {MM2017}
382 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
383 subditur Ed1953 ] subdit Li449
Numérotation du verset Io. 8,46 
Quis ex vobis arguet me de peccato?
Quis ex vobis arguet me de peccato?
marg.| {CIO8d11.17} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Si Filii Dei384* estis, utique peccantes debetis habere odio. Si ergo me quoque, quem exosum habetis, non potestis arguere de peccato, manifestum est quoniam385* propter veritatem me386 odio habetis , quoniam scilicet dicebat se Filium Dei.EZ ed
ed ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 46), PG 124, 32B4-10. [CGC2014]*
EZ ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2018} {MM2022}
384 Filii Dei Li449] inv. La88 Ed1953
385 quoniam] quod Ed1953
386 p. v. – me] inv. Li449
marg.| {CIO8d11.18} ORIGENES. 387* − Habet autem hoc verbum Christi magnam fiduciam cum nullus hominum fiducialiter hoc dicere potuerit nisi solus Dominus noster qui peccatum non fecit.FA ee
ee ¶FonsG : Origenes, In Io. 8, 46, lib. 20.31.277, GCS 4, p. 368.14-17  : «ἔχει δὲ καὶ κατὰ τὸ ῥητὸν παρρησίαν τοῦ σωτῆρος ἠ λέξις, μηδενὸς μὲν ἀνθρώπου δυνηθέντος εἰπεῖν μετὰ πεποιθήσεως τῆς ἐπὶ τῷ μὴ ἡμαρτηκέναι τὸ ‘’Τίς ἐξ ὑμῶν ἐλέγχει με περὶ ἁμαρτίας;’’ μόνου δὲ τοῦ κυρίου ἡμῶν, ὃς ἁμαρτίαν οὐκ ἐποίησεν, πεπειρασμένος »κατὰ πάντα » καθ ὁμοιότητα χωρὶς ἁμαρτίας«, ταῦτα πρὸς πάντας τοὺς πώποτε ἐγνωκότας αὐτὸν εἰπεῖν δυναμένου ». [MM2022]
FA ¶Codd. : Bar484 CbgP38 La88 Li449 Ed1953 {MM2020}* {MM2022}
387 Origenes] + In Ioannem Ed1953, Beda Bar484, om. La88
marg.| {CIO8d11.19} GREGORIUS. In homeliario. 388* − Pensate autem mansuetudinem Dei. Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse qui, ex virtute389 divinitatis, poterat peccatores iustificare.FB ef
Unde subdit :
ef ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 18, § 1, p. 136.1-4 : «Pensate, fratres carissimi, mansuetudinem Dei. Relaxare peccata uenerat, et dicebat : Quis ex uobis arguet me de peccato? Non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex uirtute diuinitatis poterat peccatores iustificare». [FG2015]
388 homeliario] restit., homelia. La88 , omel’ Li449 Mt366 , evangelia Ed1953
389 virtute] veritate cacogr. Ka6
Numérotation du verset Io. 8,47 
Qui est ex Deo, verba Dei audit propterea vos non auditis390*, quia ex Deo non estis.
390 auditis Ka6 @Li449 Li449 ]audistis Ed1953
marg.| {CIO8d11.20} AUGUSTINUS. 391 − Noli attendere naturam sed vitium. Sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo. Natura ex Deo, vitio392* non ex Deo. Eis autem hoc dictum est qui non solum peccato vitiosi erant. Nam hoc commune erat omnibus sed etiam precogniti quod non fuerant393* credituri ea fide qua possent a peccatorum obligatione liberari.FC eg
eg ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 42, § 15.3-4, § 16.14-18, CCSL 36, p. 372-373 : «Iterum nolite adtendere naturam, sed uitium. Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo : natura ex Deo, uitio non ex Deo [...]. [§ 16] Quod uero sequitur : Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis, eis dictum est, qui non solum peccato uitiosi erant (nam hoc malum commune erat omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri, ea fide qua sola possent a peccatorum obligatione liberari». [FG2018]
FC ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {MM2022}*
391 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
392 vitio] vitium Ed1953
393 fuerant] erant Ed1953
marg.| marg .| {CIO8d11.21} GREGORIUS. In homeliario. 394 − Interroget ergo se395* unusquisque, si verba Dei aure396 cordis percipit et intelligit397* unde sit. Nam sunt nonnulli qui precepta Dei nec aure corporis percipere dignantur. Et sunt nonnulli qui hec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli qui398 libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur; sed post lacrimarum tempus ad iniquitatem redeunt399. Hi profecto verba Dei non audiunt quia hoc400* exercere in opere contemnunt.401 FD eh
eh ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 1, p. 136.8-19 : «Si enim ipse uerba Dei audit qui ex Deo est, et audire uerba eius non potest quisquis ex illo non est, interroget se unusquisque si uerba Dei in aure cordis percipit, et intellegit unde sit. Caelestem patriam desiderare Veritas iubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appeti, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque uestrum, si haec uox Dei in cordis eius aure conualuit, et quia iam ex Deo sit agnoscit. Nam sunt nonnulli qui praecepta Dei nec aure corporis percipere dignantur. Et sunt nonnulli qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli qui libenter uerba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur, sed post lacrimarum tempus ad iniquitatem redeunt. Hi profecto uerba Dei non audiunt, qui haec exercere in opere contemnunt». [FG2015]
FD ¶Codd. : Bar484 Ka6 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
394 homeliario] restit., homelia. La88, omel’ Bar484 Li449 Mt366
395 ergo se] inv. Ed1953
396 aure] audire Li449*
397 percipit et intelligit Bar484 ] percepit et intelligit Ka6 Li449 , percipit et intelliget Ed1953
398 hec quidem… sunt nonnulli qui] om. hom. Ka6 Li449
399 redeunt Bar484 ] redemit Li449
400 hoc ] hec Ed1953
401 contemnunt] + Responderunt ergo Iudei et dixerunt Ka6
Numérotation du verset Io. 8,
distinctio 12 
prol.| [Io. 8, 46-59 legitur in Passione Dominica (LHR, f. 159ra, Ordinarium OP 635, Rom., Cist. 53]
marg.| {CIO8d12.1} CHRYSOSTOMUS. 402 {hom.54} . − Cum aliquid403 altum Dominus diceret, hoc apud Iudeos, qui valde insensibiles erant, insania videbatur, ut ex eorum responsione colligitur.
Dicitur enim :FE
FE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
402 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
403 aliquid] ad Li449
Numérotation du verset Io. 8,48 
Responderunt ergo Iudei, et dixerunt ei404 : Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et demonium habes?
404 ei] om. @Li449 Li449
marg.| {CIO8d12.2} ORIGENES. In Ioannem. {tom.26} . − Sed dignum est querere quomodo, cum Samaritani secula futura denegent, nec anime durabilitatem acceptent, ausi sunt samaritanum dicere salvatorem, qui de resurrectione et iudicio tot et tanta edocuit. sed forsan velut improperantes illi hoc dicunt, dum que sentiunt ipsi non docet.FF
FF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d12.3} ALCUINUS. − Samaritani enim gens odiosa Israelitico populo, decem tribubus in captivitatem ductis, terram eorum possidebant.FG ei
ei ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 8, 48), CCCM 267, p. 168.610 sqq. : «Samaritani, gens odiosa israelitico populo, decem tribubus ductis in captiuitatem terram eorum possidebant, qui uocabantur samaritani, quia propter custodiendam terram illarum decem tribuum ab assiriorum rege illic erant constituti ». [MM2022]
FG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d12.4} ORIGENES. {tom.26} . − Convenit quoque quod aliqui de eo arbitrentur quod secundum samaritanos sentiret, ut nihil post obitum reservetur hominibus, sed ficte ad placendum Iudeis, de resurrectione et eterna vita tractaret. Demonium vero illum habere dicebant propter eius sermones transcendentes capacitatem humanam, quibus Deum Patrem suum asserebat, et se de celo descendisse, et cetera huiusmodi; vel propter suspicionem eorum, quia plures in Beelzebub principe demoniorum405 opinabantur ipsum eicere demones.FH
FH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
405 principe demoniorum] inv. Li449
marg.| {CIO8d12.5} THEOPHYLACTUS. − Vel Samaritanum illum dicebant, tamquam ritus hebraicos dissolventem, utpote sabbati; samaritani enim non perfecte iudaizabant. Ex hoc vero quod eorum cogitationes revelabat406, demonium ipsum habere suspicabantur. Quando vero eum samaritanum dixerunt, nusquam evangelista dicit ex quo palam est quod multa pretermiserunt evangeliste.FI
FI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
406 revelabat] revelabant Li449
marg.| {CIO8d12.6} GREGORIUS. In Evangelia. − Ecce iniuriam suspiciens407 Deus, non contumeliosa verba respondet.
Sequitur enim :
407 suspiciens] suscipiens Li449
Numérotation du verset Io. 8,49 
Respondit Iesus et dixit : Ego demonium non habeo408.
408 habeo] sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis (inhorastis @Li449 ) me + @Li449 Li449 Weber
marg.| Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore cum409 a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam vera taceamus mala410, ne ministerium iuste correptionis in arma vertatur furoris?ej FJ
ej ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 2, p. 137.42-138.51 : «Ecce iniuriam suscipiens Deus non irascitur, non contumeliosa uerba respondit. Qui si eisdem ista dicentibus respondere uoluisset : Daemonium uos habetis, uerum profecto diceret, quia nisi impleti daemonio, tam peruersa de Deo loqui non possent. Sed accepta iniuria, etiam quod uerum erat, dicere Veritas noluit, ne non dixisse ueritatem, sed prouocatus contumeliam reddidisse uideretur. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, eorum etiam uera mala taceamus, ne ministerium iustae correptionis in arma uertamus furoris? Sed quia quisquis Dei zelo utitur, a prauis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait : Sed honorifico Patrem meum, et uos inhonorastis me». [FG2015]
FJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
409 cum] quo Li449
410 taceamus mala] inv. Li449
marg.| {CIO8d12.7} CHRYSOSTOMUS.{hom.54} . − Et attendendum, quod ubi411 eos docere oportebat et eorum superbiam subtrahere, asper erat ubi vero exprobratum eum oportebat sufferre, multa mansuetudine utebatur; erudiens nos, que quidem ad Deum vindicare, que vero ad nos despicere.FK
FK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
411 ubi] nisi Li449
marg.| {CIO8d12.8} AUGUSTINUS. 412 − [a] Et ut homo prius eius imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. [d] Sed quamvis maledictus maledicta non redderet, pertinuit tamen ad eum negare. [c] Duo autem sibi fuerant obiecta : Samaritanus es 413, et :   Demonium habes . [b] Non dixit : Non sum Samaritanus; [e] Samaritanus enim interpretatur custos; noverat autem ille se414 nostrum esse custodem; non enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertinet ut servemur. Denique, ipse est Samaritanus qui accessit ad saucium et misericordiam impendit.ek FL
ek ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 1.7-8, CCSL 36, p. 373 : «Et nihil sic quaent homo quomodo potentiam; habet Dominum Christum magnam potentiam; sed prius eius imitetur patientiam, ut perueniat ad potentiam».   Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 2.5-22, CCSL 36, p. 374 : «[b] Non dixit : Samaritanus non sum; et utique [c] duo fuerant obiecta. [d] Quamuis maledictum maledicto non reddiderit, quamuis conuicium non conuicio refutauerit; pertinuit tamen ad eum negare unam rem, alteram non negare. Non frustra, fratres. [e] Samaritanus enim interpretatur custos. Nouerat se ille nostrum esse custodem. Non enim dormit neque dormitat qui custodit Israel; et : Nisi Dominus costudierit ciuitatem, in uanum uigilabunt qui custodiunt. Est ergo ille custos noster, qui creator noster. Num enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertineret ut seruaremur? Denique ut plenius noueritis mysterium quare se Samaritanum negare non debuit, parabolam illam notissimam adtendite, ubi homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui eum grauiter uulnerantes, semiuiuum in uia reliquerunt. Transiit sacerdos, neglexit eum; transiit Leuites, et ipse praeteriit; transiit quidam Samaritanus, ipse est custos noster; ipse accessit ad saucium, ipse impendit misericordiam, eique se praestitit proximum, quem non deputauit alienum». [FG2018]
FL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
412 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
413 es] tu + Li449
414 ille se] inv. Li449
marg.| {CIO8d12.9} ORIGENES. {tom.26} . − Aliter quoque Dominus magis quam paulus omnibus omnia fieri voluit, ut omnes nanciscatur; et ideo se non negavit esse samaritanum. estimo autem solius Iesu fore vocem Ego demonium non habeo sed nec habui415 etc., sicut et illudel : « Venit princeps mundi huius416, et in me non habet quidquam », quia etiam que delictorum reputata sunt minima, demonibus adaptantur.FM
el Io. 14, 30.
FM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
415 sed nec habui Ed1570 Ed1876 (iuxta P615 P616 P639 P15760)] om. Ed1861 Ed1953
416 mundi huius] inv. Li449
marg.| {CIO8d12.10} AUGUSTINUS. 417 − Deinde418 post tale convicium hoc solum dixit de gloria sua : sed honorifico Patrem meum , quasi dicat : ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem.em FN
em ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 3.1-4, CCSL 36, p. 374 : «Deinde post tale conuicium, hoc solum dixit de gloria sua : Sed honorifico, inquit, Patrem meum, et uos inhonorastis me. Hoc est : Ego me non honorifico, ne uobis arrogans uidear, habeo quem honorificem; sed si uos me agnosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic et uos honorificaretis me; ego facio quod debeo, uos non facitis quod debetis». [FG2018]*
FN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
417 Augustinus La88 Li449 Ed1953
418 Deinde Li449 Ed1953 ] Demum La88
marg.| {CIO8d12.11} THEOPHYLACTUS. − Honorificavit autem Patrem, ulciscens eum, et non tolerans homicidas et mendaces se Dei veraces filios appellare.en FO
en ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 49), PG 124, . [CGC2014]
FO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d12.12} ORIGENES. {tom.26} . − Solus autem Christus verissime veneratus est Patrem nullus enim honorans quidquam ex his que non honorantur a Deo, honorat Deum.FP
FP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d12.13} GREGORIUS. 419 − Sed quia quisquis Dei zelo utitur, a pravis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis Dominus patientie prebuit exemplum qui ait : et vos inhonorastis me. FQ eo
eo ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 2, p. 138.51-54 : «Sed quia quisquis Dei zelo utitur, a prauis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait : Sed honorifico Patrem meum, et uos inhonorastis me». [FG2015]
FQ ¶Codd. : Ed1470 [p. 162], Ed1953 {MM2018}
419 Gregorius Ed1470 ] + In evangelia Ed1953
marg.| {CIO8d12.14} AUGUSTINUS. 420 − Quasi dicat : Ego facio quod debeo, vos non facitis quod debetis.FR ep
ep ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 3.6, CCSL 36, p. 374 : «Deinde post tale conuicium, hoc solum dixit de gloria sua :   Sed honorifico , inquit,   Patrem meum , et uos inhonorastis me. Hoc est : Ego me non honorifico, ne uobis arrogans uidear, habeo quem honorificem; sed si uos me agnosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic et uos honorificaretis me; ego facio quod debeo, uos non facitis quod debetis». [FG2018]
FR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023} Ed1470 [p. 162], Ed1953 {MM2018}
420 Augustinus La88 Li449 Ed1470 Ed1953
marg.| {CIO8d12.15} ORIGENES. {tom.26} . − Non autem illis solum hoc dictum est, sed et omnibus iniuste agentibus qui iniuriam inferunt Christo, qui est iustitia; et inferentibus contumeliam sapientie, eo quod Christus est sapientia, et similiter de aliis huiusmodi.FS
FS ¶Codd. : Li449 Ed1470 [p. 162], Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO8d12.16} GREGORIUS. 421 − Sed quid nobis422 contra iniurias faciendum sit, suo exemplo nos admonet, cum subiungit : FT eq
eq ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 2, p. 138.54-56 : «Sed quia quisquis Dei zelo utitur, a prauis hominibus dehonestatur, in semetipso nobis Dominus patientiae praebuit exemplum, qui ait : Sed honorifico Patrem meum, et uos inhonorastis me. Sed quid nobis ad ista faciendum sit, adhuc exemplo nos admonet, cum subiungit : Ego autem non quaero gloriam meam, est qui quaerat et iudicet». [FG2015* ]
FT ¶Codd. : Ed1470 , Ed1953 {MM2018}
421 Gregorius Ed1470 ] + In evangelia Ed1953
422 Sed quid nobis] Si quid vobis Ed1470
Numérotation du verset Io. 8,50 
Ego autem gloriam meam non quero; est qui querat et iudicet.
marg.| {CIO8d12.17} CHRYSOSTOMUS. 423* {hom.54} − Quasi dicat ex honore quem ad Patrem habeo, hec locutus sum vobis, et propter hoc dehonoratis me sed nulla est mihi cura huius contumelie. Illi enim noxas debetis propter quem424 hec audio.FU
FU ¶Codd. : Li449 Ed1470 , Ed1953 {MM2019}
423 Chrysostomus] + In Iohannem Ed1953
424 debetis ... quem] debebitis propter quod Ed1470
marg.| {CIO8d12.18} ORIGENES. In Ioannem. {tom.26} . − Querit autem Deus gloriam Christi in quolibet suscipientium illum, quam quidem425 reperiret in operantibus secundum insitas virtutis causas. Cum autem non426 repererit427, punit illos in quibus non reperit gloriam Filii sui. Unde dicit : Est qui querat et iudicet FV.
FV ¶Codd. : Ka6 Li449 Ed1953 {MM2021} {FG2023}
425 quidem] quippe Ka6 Li449
426 non] om. Ka6 Li449
427 repererit] repperit Ka6 Li449
marg.| {CIO8d12.19} AUGUSTINUS. 428 − [a] Quem autem vult intelligi nisi Patrem? Quomodo ergo alio loco diciter : « Pater non iudicat quemquam sed429 omne iudicium dedit Filio »? [b] Sed videte quod iudicium quandoque pro damnatione accipitur. Hic autem secundum discretionem positum est, quasi dicat : Est Pater qui gloriam meam a vestra discernat. Vos enim secundum hoc seculum gloriamini, ego non secundum hoc seculum. Discernit etiam gloriam Filii sui a gloria omnium hominum. Non enim quia homo factus est, iam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato. Et hoc secundum ipsam « formam servi »es. Nam illud quis digne loquaturet : « In principio erat Verbum »?FW eu
er Io. 5, 22.
es Phil. 2, 7.
et Io. 1, 1.
eu ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 4.2-4, CCSL 36, p. 374 : «Quem uult intellegi, nisi Patrem? Quomodo ergo alio loco dicit : Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, et hic dicit : Non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet». [b]   Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 9.6-41, CCSL 36, p. 376 : «Videte quemadmodum iudicium pro damnatione et poena posuit. Et tamen si semper iudicium pro damnatione acciperetur, numquid audiremus in psalmo : Iudica me, Deus? Ibi iudicium secundum afflictionem, hic iudicium secundum discretionem positum est. Quomodo secundum discretionem? Quomodo exponit ipse qui ait : Iudica me, Deus. Lege enim et uide quid sequitur. Quid est Iudica me, Deus? Et discerne causam meam, inquit, de gente non sancta. Quod ergo dictum est : Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, secundum hoc ait modo Dominus Christus : Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Quomodo est qui quaerat et iudicet? Est Pater qui gloriam meam a uestra gloria discernat et separet. Vos enim secundum hoc saeculum gloriamini; ego non secundum hoc saeculum glorior, qui Patri dico : Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te, antequam mundus esset. Quid est ea gloria? Ab humana inflatione discreta. Secundum hoc iudicat Pater. Quid est : iudicat? Discernit. Quid discernit? Gloriam Filii sui a gloria hominum; quia ideo dictum est : Vnxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Non enim quia homo factus est, iam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato; nos homines trahentes de Adam et mortem et delictum; ille de uirgine carnem mortalem, nullam iniquitatem. Denique nos nec quia uolumus nati sumus, nec quamdiu uolumus uiuimus, nec quomodo uolumus morimur; ille antequam nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a magis adoraretur, creuit infans, et miraculis se Deum ostendebat, et infirmitate hominem praeferebat. Postremo elegit et genus mortis, hoc est, ut in cruce penderet, et ipsam crucem in frontibus fidelium figeret, ut dicat christianus : Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. In ipsa cruce quando uoluit, corpus dimisit, et abscessit; in ipso sepulcro quamdiu uoluit, iacuit; quando uoluit, tamquam de lecto surrexit. Ergo, fratres, secundum ipsam formam serui, (nam illud quis digne loquitur : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum?)». [FG2018]
FW ¶Codd. : Li449 (96ra ) Ed1470 [ p. 163 ] {MM2019}
428 Augustinus La88 Li449 Ed1470 ] + In Ioannem Ed1953
429 sed] si Li449
marg.| {CIO8d12.20} ORIGENES. 430* − Vel aliter. Si vere dictum est a salvatoreev : « Omnia mea tua sunt », palam est quoniam et ipsum iudicium Filii, Patris est. FX ew 
ev Io. 17, 10.
ew ¶FonsG : Origenes, In Io. 8, 50, lib. 20.38.354, GCS 4, p. 379.28-31 : «εἰ γὰρ ἀληθὲς ὑπὸ τοῦ σωτῆρος εἰρη μένον τὸ «Πάντα τὰ ἐμὰ σά ἐστι», δῆλον ὅτι καὶ αὐτὴ ἡ κρίσις περὶ ἧς φησιν· «Ἡ κρίσις ἡ ἐμὴ δικαία ἐστίν» τοῦ πατρός ἐστιν κρίσις».
<potius quam> Cf.   Origenes, In Rm. (translatio Rufini), lib. 9, c. 41 (Vetus Latina  , 34), p. 775.76 : «Quod uero in praesenti quidem loco tribunal Dei, ad Corinthios uero tribunal Christi posuit, ego quidem nullam puto esse differentiam quominus unum atque idem tribunal Christi et tribunal Dei nominetur secundum quod ipse saluator in evangeliis dicit : 'omnia quae habet Pater mea sunt;' et iterum : 'Pater omnia mea tua sunt et tua mea'». <potius quam>   Origenes, In Rm. (translatio Rufini), lib. 6, c. 13 (Vetus Latina  , 33), p. 532.21 : «Sed quantum uel consequentiam loci praesentis intueor uel illud quod saluator in evangeliis de Spiritu Sancto dicit : 'quia a patre procedit; et de meo accipiet;' et huius uerbi explanationem in consequentibus iungit dicens : 'pater omnia mea tua sunt et tua mea, et propterea dixi quia de meo accipiet;' cum inquam tantam hanc unitatis inter patrem et filium aspicio rationem spiritus Dei et spiritus Christi unus atque idem mihi spiritus dici uidetur».
<Non hab.> Cordier in loc. cit., p. 222-246. Augustinus, LLT2018, PL, Theophylactus in loc. cit. [FG2018] [MM2022]
¶Nota Ce passage d’Origène, comme l’ensemble de ses commentaires sur Jean (CPG-1453) n’a pas fait l’objet de traduction latine avant l’époque moderne. La déclaration d’autorité erronée «Augustinus», diffusée par la tradition manuscrite et imprimée, est peut-être la conséquence d’une erreur d’interprétation paléographique de l’abréviation «A9» qui abrège aussi bien Augustinus que Ambrosius, Alcuinus, ou Adamantius (plus fréquent que «Adamantinus»), surnom d’Origène courant au Moyen-Âge, mais non retenu par les rubricateurs de la Catena. Il ne semble utilisé par Thomas que dans le commentaire des Sentences de Pierre Lombard (In IV Sent., dist. 14, qu. 2, art. 3, qua. 1, arg. 1 et ad 1 – sous réserve de confirmation par le texte critique). [MM2018]
FX ¶Codd. : La88 (199rb) Li449 (96ra ) Ed1470 [p. 163] {FG2018} {MM2018}
430 Origenes] restit., A<damanti>us coniec. antigraphus, Augustinus La88 Li449 Ed1470 Ed1953
marg.| {CIO8d12.21} GREGORIUS. 431 − Cum vero malorum perversitas crescit, non solum frangi predicatio non debet sed etiam augeri. Unde Dominus postquam demonium habere432 dictus est, predicationis sue beneficia largius impendit433, dicens :.FY ex
ex ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 2, p. 138.61-66 : «Cum uero malorum peruersitas crescit, non solum frangi praedicatio non debet, sed etiam augeri. Quod suo Dominus exemplo nos admonet, qui postquam habere daemonium dictus est, praedicationis suae beneficia largius impendit dicens : Amen, amen dico uobis, si quis sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in aeternum. Sed sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias exsistant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt». [FG2015]
FY ¶Codd. : Li449 Ed1470 (162) Ed1953 {MM2018}{FG2023}
431 Gregorius Ed1470 ] + In evangelia Ed1953
432 demonium habere] inv. Li449
433 impendit] intendit Ed1470
Numérotation du verset Io. 8,51 
Amen amen, dico vobis. Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in eternum
marg.| {CIO8d12.22} AUGUSTINUS. 434 − [a] Videbit dictum est pro eo quod est experietur. [b] Cum ergo morituris moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait : Q  ui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in eternum , nisi quia videbit435 aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem eternam, mortem damnationis cum diabolo et angelis eius? Ipsa est vera mors, nam ista migratio est.ey FZ
ey ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 10.19-20, CCSL 36, p. 377 : «Sed uidebit dictum est et gustabit, pro eo quod est, experietur». [b]   Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 11.3-9, CCSL 36, p. 377 : «Haec Dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur moriturus, quia et Domini exitus mortis, sicut loquitur psalmus. Cum ergo et morituris loqueretur, et moriturus loqueretur, quid sibi uult quod ait : Qui sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in aeternum, nisi quia uidebat Dominus aliam mortem, de qua nos liberare uenerat, mortem secundam, mortem aeternam, mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis eius? Ipsa est uera mors, nam ista migratio est». [FG2018]
FZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
434 Augustinus La88 Li449 Ed1953
435 videbit] videbat Li449
marg.| {CIO8d12.23} ORIGENES. 436 {tom.26} . − Sic igitur intelligendum est si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in eternum , ac si diceret : Si quis lucem meam custodierit, tenebras non videbit. Quod autem dicit   in eternum , communiter est sumendum, ut sit talis intellectus : Si quis sermonem meum servaverit in eternum437, mortem non videbit in eternum quia eo usque non videt aliquis mortem, quousque Iesu verbum custodit. Cum vero quis torpens in observantia sermonis, et circa sui custodiampecia 21 438 negligens factus, eum cessat custodire, subinde mortem videt, non apud alium quam apud seipsum. Sic igitur a salvatore instructi, Prophete querentiez : « Quis est homo qui vivet439 et non videbit mortem? » Respondere possumus : Qui custodit verbum Christi.GA
ez Ps. 88, 49.
GA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
436 Origenes] Chrysostomus Li449
437 servaverit in eternum] in eternum custodivit Li449
438 in observantia ... custodiam] + « xxi pecia » marg. cum signo finis linee  : « ! » Li449 ( 96rb7)
439 vivet] vivit Li449
marg.| {CIO8d12.24} CHRYSOSTOMUS. {hom.54} . − Servaverit autem dicit non solum fide sed etiam per vitam puram. Simul autem et occulte insinuat quoniam nihil possunt ei facere. Si enim qui sermonem eius servabit non morietur in eternum440, multo magis et ipse non potest441 mori.GB
GB ¶Codd. : Li449 Ed1470 (163)], Ed1953 {MM2018}
440 in eternum] om. Li449
441 non potest] inv . Ed1470
Numérotation du verset Io. 8,
distinctio 13 
prol.| [Io. 8, 46-59 legitur Dominica in Passione; cf. Ordinarium OP 635, Rom., Cist. 53]
marg.| {CIO8d13.1} GREGORIUS. In homelia. 442 − Sicut bonis443 necesse est ut meliores etiam per contumelias existant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt. Nam accepta predicatione, iterum Iudei blasphemant.GC fa
Dicitur enim :
fa ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 2, p. 138.67-70 <ex quo> =   Alcuinus , , PL 100, 875.10-12 : «Sed sicut bonis necesse est ut meliores etiam per contumelias exsistant, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt. Nam accepta praedicatione iterum dicunt : Nunc cognouimus quia daemonium habes. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant non uidebant, dum solam mortem carnis aspicerent, in Veritatis sermone caligabant, dicentes : Abraham mortuus est, et prophetae, et tu dicis : Si quis sermonem meum seruauerit, mortem non gustabit in aeternum*». [FG2015]*
* Nam accepta ... in eternum]   Anselmus Laudunensis, (Io. 8, 51), CCCM 267, p. 170.660 sqq.
<Nota> Thomas place sous l’autorité la plus ancienne un texte dont il avait trouvé l’essentiel chez Anselme (cité sous l’attribution «Alcuinus» dans la Catena) lui-même dépendant de l’Alcuin authentique [MM2020]
GC ¶Codd. : Li449 Ed1470 (163) Ed1953 {MM2018} {MM2020}
442 homeliario] in omel’ Li449 , homelia Ed1470, Evangelia Ed1953
443 bonis] boni Li449
Numérotation du verset Io. 8,52 
Dixerunt ergo Iudei : Nunc cognovimus quia demonium habes.
marg.| {CIO8d13.2} ORIGENES. In Ioannem. {tom.26} . − Hi qui sacris scripturis credunt, comprehendunt quod que preter rectam rationem ab hominibus exercentur, non preter demones fiunt. sic igitur444 Iudei virtute demonis putabant Iesum dixissefb : Si quis sermonem meum servaverit, mortem non 445   videbit in eternum . Hoc autem passi sunt quia Dei virtutem non perspexerunt nam hic de morte quadam inimica rationi, qua pereunt delinquentes, hoc fassus est; hi vero de communi morte coniectantes esse quod dicitur, increpant dicentem, quasi defuncto Abraham et prophetis; unde subditur :   Abraham mortuus est et prophete, et tu dicis  :   Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in eternum . Cum aliqua differentia sit inter446 mortem gustare et videre, pro eo quod447 mortem non videbit, mortem non gustabit protulerunt, velut incauti448 auditores confundentes Dominicum sermonem. Sicut enim Dominus inquantum panis vivus est, gustabilis est; in eo vero quod est sapientia, est visibilis pulchritudinis sic etiam449 adversaria eius mors et gustabilis est et visibilis. cum ergo quis steterit per Iesum in intellectuali loco, mortem non gustabit450, si statum servat, secundum illudfc : « Sunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem ». Cum autem aliquis sermonem Christi acceperit et custodierit, mortem non videbit.GD
fb Io.8, 51.
fc Mt. 16, 28.
GD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
444 igitur] om. Li449
445 non @Li449 Weber] om. Li449
446 inter] in Li449
447 quod] est + Li449
448 incauti] intanti Li449
449 etiam] et Li449
450 gustabit] gustat Li449
marg.| {CIO8d13.3} CHRYSOSTOMUS. 451 {hom.54} . − Rursus autem ex inani gloria ad cognationem confugiunt.
Unde sequitur :
451 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,53 
Numquid tu maior es Patre nostro Abraham qui mortuus est ?
marg.| Poterant etiam dicere numquid tu maior es Deo, cuius sermonem qui audierunt mortui sunt sed non dicunt hoc, quia etiam quam Abraham minorem eum estimabant.GE
GE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d13.4} ORIGENES. {tom.26} . − Non enim discernunt quia452 non solum Abraham, sed etiam quolibet nato ex muliere, qui natus est ex453 virgine maior est. Nec verum dicebant Iudei Abraham mortuus est. Audivit enim verbum Christi, atque servavit. Et huiusmodi simile dices de prophetis, de quibus subdunt :
452 quia] quoniam Li449
453 est ex] a Li449
Et prophete mortui sunt.
marg.| Nam et verbum Filii Dei454 custodierunt, cum verbum Domini factum fuerit ad Osee, vel Isaiam, vel Ieremiam. Quod si quis alius custodivit, ipsi prophete custodierunt. Mendacium ergo dicuntfd : Et in hoc scimus quia demonium habes, et in hoc   Abraham mortuus est et prophete .GF
fd Cf. Io. 8, 52.
GF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
454 Filii Dei] inv. Li449
marg.| {CIO8d13.5} GREGORIUS. In homeliario. 455 − Quia enim eterne morti inheserant, et eamdem mortem cui inheserant, non videbant, cum solam mortem carnis aspicerent, in veritatis sermone caligabant. GG fe
Subdunt autem :
fe ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 2, p. 138.70-72 : «Nunc cognouimus quia daemonium habes. Quia enim aeternae morti inhaeserant, et eamdem mortem cui inhaeserant non uidebant, dum solam mortem carnis aspicerent, in Veritatis sermone caligabant, dicentes : Abraham mortuus est, et prophetae, et tu dicis : Si quis sermonem meum seruauerit, mortem non gustabit in aeternum». [FG2015]
GG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
455 homeliario] scrips., omel’ Li449, evangelia Ed1953
Quem teipsum facis?
marg.| {CIO8d13.6} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicerent456 : tu, qui nulla cura dignus es, carpentarii Filius de Galilea, tibi subripis gloriam.GH ff
ff ¶FonsG : Theophylactus Enarratio in Evangelium Ioannis , I, 2, 37B7-12. [CGC2014]
GH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
456 dicerent] dicant Ed1953
marg.| {CIO8d13.7} BEDA. − Quem teipsum facis? Hoc est cuius meriti cuiusve dignitatis vis credi? Abraham tamen mortuus erat corpore, anima autem vivebat. Maior autem est mors anime in eternum victure, quam corporis quandoque morituri. GI
GI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CIO8d13.8} ORIGENES. {tom.26} . − Cecutientium457 autem fuit hec prolatio quoniam non se fecit Iesus id quod est, sed ex Patre recepit. GJ
Unde sequitur :
GJ ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2021}*
457 Cecutientium] Ortucientium Li449 , Orticientium Mt366
Numérotation du verset Io. 8,54 
Respondit Iesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.
marg.| {CIO8d13.9} CHRYSOSTOMUS. 458 {hom.54} . − Hoc quantum ad eorum suspicionem dixit, sicut et suprafg : « Testimonium meum non est verum, si testimonium perhibeo de meipso ». GK
fg Io. 5, 31.
GK ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2021}
458 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d13.10} BEDA. − His autem verbis nihil esse ostendit gloriam vite presentis. GL
GL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}
marg.| {CIO8d13.11} AUGUSTINUS. 459 − Dixit autem hoc propter illud quod dixerant : Q uem teipsum facis ? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est.
Unde subdit :
459 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Est460 Pater meus461 qui glorificat me.
460 Est @Li449] et Li449
461 meus @Li449] om. Li449
marg.| De isto verbo calumniantur ariani fidei nostre, et dicunt : Ecce maior est Pater, quia glorificat Filium. Heretici, non legistis et ipsum Filium dicentem, quod glorificet Patrem suum? GM fh
fh ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 14.2-8, CCSL 36, p. 379 : «Hoc ait propter illud quod dixerunt : Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Aliquando ariani et de isto uerbo calumniantur fidei nostrae, et dicunt : Ecce maior est Pater, quia utique glorificat Filium. Heretice, non legisti et ipsum Filium dicentem quod glorificet Patrem suum? Si et ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat; pone peruicaciam, agnosce aequalitatem, corrige peruersitatem». [FG2018]
GM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2021}*
marg.| {CIO8d13.12} ALCUINUS. − Glorificavit autem Pater Filium, cum tempore baptismi et in monte, et tempore passionis coram turbis vox facta est ad eum, et post passionem eum resuscitavit, et collocavit eum ad dexteram sue maiestatis.GN fi
fi ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 8, 45), CCCM 267, p. 171.690-696 sqq. : «Glorificauit autem pater filium, cum tempore baptismi de caelo super eum intonuit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo michi bene complacuit. Et iterum in monte, et iterum tempore passionis coram turbis uox facta est ad eum dicens: Et clarificaui et iterum clarificabo; et post passionem cum eum resuscitatum collocauit ad dexteram suae maiestatis ». <cuius fons>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 56, CCCM 116A, lin. 209 sqq : «Glorificauit autem Deus pater filium, cum tempore percepti baptismatis de caelo super eum intonuit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo michi bene complacui. Glorificauit autem, cum clarificatum illum in monte filium suum esse simili attestatione declarauit; glorificauit eum nichilominus passionis tempore, cum astantibus coram turbis uocem suam audiri fecit dicens: Et clarificaui, et iterum clarificabo; glorificauit denique, resuscitando illum a mortuis et assumendo in dexteram suae maiestatis ». [MM2022]
GN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
marg.| {CIO8d13.13} CHRYSOSTOMUS. {hom.54} . − Addidit autem :
Quem vos dicitis quia Deus vester462 est.
462 vester] noster @Li449 Li449
marg.| Volebat enim ostendere quoniam non solum Patrem eum nesciebant, sed neque Deum.GO
GO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d13.14} THEOPHYLACTUS. − Nam si vere Patrem cognoscerent, Filium eius venerarentur. Deum etiam contemnunt, qui homicidium in lege prohibuit, adversus Christum clamantes.
Unde subdit : fj GP
fj ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 54), PG 124,  : . [CGC2014]
GP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 8,55 
Et non cognovistis eum.
marg.| {CIO8d13.15} ALCUINUS. − Quasi dicat vos carnaliter illum Deum vestrum vocatis; pro temporalibus ei servitis et non cognovistis eum, sicut intelligendus est; spiritualiter ei servire nescitis.GQ
GQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d13.16} AUGUSTINUS. 463 − [a] Quidam heretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento non esse Patrem Christi, sed nescio quem principem malorum angelorum. Contra ipsos ergo dicit Patrem suum quem illi dicebant Deum suum et non cognoverunt; si enim ipsum cognovissent, eius Filium recepissent. De se autem subdit : Ego autem novi eum . Secundum carnem iudicantibus potuit et hic arrogans videri. [c] Sed arrogantia non ita caveatur ut veritas relinquatur. [b] Propter quod subdit :GR
GR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
463 Augustinus La88 Li449 Ed1953
Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax. fk
fk ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 15.5-18, CCSL 36, p. 379 : «Propterea dico, quia rursus [a] quidam heretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento, non esse Patrem Christi; sed nescio quem principem malorum angelorum. Manichaei sunt qui ista dicunt, marcionitae sunt qui ista dicunt. Sunt et alii fortasse heretici, quos commemorare uel non opus est, uel a me omnes recoli in praesentia non possunt; non defuerunt tamen qui hoc dicerent. Itaque adtendite, ut habeatis quid dicatis et contra ipsos. Eum dicit Patrem suum Dominus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognouerunt; si enim ipsum cognouissent, eius Filium recepissent. Ego autem, inquit, noui eum. Secundum carnem iudicantibus potuit et hinc arrogans uideri, quia dixit : Ego noui eum. Sed uidete quid sequatur : [b] Si dixero quia non   noui eum, ero similis uobis mendax. Ergo [c] arrogantia non ita caueatur, ut ueritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem eius seruo. Sermonem Patris tamquam Filius loquebatur; et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur». [FG2018]
marg.| {CIO8d13.17} CHRYSOSTOMUS. {hom.54} . − Quasi dicat : Sicut vos dicentes scire eum, mentimini, ita ego si dixero me nescire. sed maxima demonstratio est, quod ab illo sit missus, hoc quod sequitur sed scio eum464.GS
GS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
464 scio eum] inv. Li449*
marg.| {CIO8d13.18} THEOPHYLACTUS. − Naturaliter ipsius cognitionem obtinens; qualis enim ego sum, talis et Pater, quoniam ego meipsum cognosco, et illum cognosco. Prebet autem indicium quod ipsum465 cognoscat cum subdit et sermonem eius servo, sermonem mandata nuncupans. Quidam autem sic intelligunt hoc quod dicitur sermonem eius servo id est rationem substantie eius eadem enim est ratio substantie Patris et Filii ideoque Patrem cognosco nam et pro quoniam sumitur, ut sit sensus quoniam eius sermonem servo.fl GT
fl ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 55), PG 124, 36C5-7, D7–37 A10 : . [CGC2014]
GT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
465 ipsum] illum Li449
marg.| {CIO8d13.19} AUGUSTINUS. 466 − Sermonem etiam 467 Patris tamquam Filius loquebatur et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur.GU fm
fm ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 15.5-18, CCSL 36, p. 379 : «Sermonem Patris tamquam Filius loquebatur; et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur». [FG2018]
GU ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {MM2018}
466 Augustinus La88 Li449 Ed1953
467 et Li449 ] etiam Ed1953
marg.| {CIO8d13.20} CHRYSOSTOMUS. {hom.54} . − Et quia dixerantfn : Numquid tu maior es Patre nostro Abraham  ? nihil de morte exponens, maiorem se esse quam Abraham468* ostendit consequenter cum469 subdit :
fn Io. 8, 53.
468 maiorem se esse quam Abraham] se maiorem quam Abraham esse Ed1470 Ed1953
469 cum] eum La88
Numérotation du verset Io. 8,56 
Abraham Pater vester exultavit ut videret diem meum. Vidit et gavisus est,
marg.| scilicet propter beneficium quod a470 me habet ut a maiore.471 GV
470 a] om. La88
471 maiore] more cacogr. Bar484
marg.| {CIO8d13.21} THEOPHYLACTUS. − Quasi dicat : Diem meum desiderabilem habuit et letitie plenum, non quasi alicuius minimi aut fortuiti. GW fo
fo ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 56), PG 124, 37B7-12. [CGC2014]
GW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO8d13.22} AUGUSTINUS. 472 − Non timuit, sed exultavit ut videret credens utique exultavit sperando, ut videret intelligendo   diem meum, incertum autem potest esse utrum dixerit temporalem diem Domini, quo erat venturus in carne, an diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse ait enim servo suo quem mittebatfp : « Pone manum sub femore meo, et iura mihi per Deum celi ». Ergo que fuit illa iuratio, nisi quia significabatur de genere Abrahe venturum in carne Deum celi? GX fq
fp Gn. 24, 2.
fq ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 16.5-38, CCSL 36, p. 379-380 : «Non timuit, sed exsultauit ut uideret. Erat enim in illo caritas quae foras mittit timorem. Non ait : Exsultauit, quia uidit; sed : exsultauit ut uideret. Credens utique exsultauit sperando, ut uideret intellegendo. Et uidit. Et quid potuit plus dicere, uel quid debuit plus dicere Dominus Iesus Christus? Et uidit, inquit, et gauisus est. Quis explicat hoc gaudium, fratres mei? Si gauisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit uidentis cordis oculis lucem ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam indeficientem, apud Patrem, manentem Deum, et aliquando in carne uenturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc uidit Abraham. Nam quod ait : diem meum, incertum potest esse unde dixerit, utrum diem Domini temporalem quo erat uenturus in carne, an diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse. Et ubi inueniam? An sufficere nobis debet testimonium Domini nostri Iesu Christi? Putemus nos inuenire non posse, quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod Abraham exsultauit ut uideret diem Christi, et uidit, et gauisus est. Et si nos non inuenimus, numquid mentiri ueritas posset? Credamus ueritati, et de Abrahae meritis minime dubitemus. Tamen audite unum locum, qui mihi interim occurrit. Pater Abraham quando misit seruum suum, ut peteret uxorem filio suo Isaac, hoc eum sacramento obstrinxit, ut fideliter quod iubebatur impleret, et sciret etiam ipse quid faceret. Magna enim res agebatur, quando Abrahae semini coniugium quaerebatur. Sed ut hoc cognosceret seruus quod nouerat Abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de genere suo aliquid carnale sapiebat; ait seruo suo quem mittebat : Pone manum sub femore meo, et iura per Deum caeli. Quid uult Deus caeli ad femur Abrahae? Iam intelligitis sacramentum : per femur, genus. Ergo quae fuit illa iuratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae uenturum in carne Deum caeli? Stulti reprehendunt Abraham, quia dixit : Mitte manum sub femore meo. Qui reprehendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahae». [FG2018]
GX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
472 Augustinus La88 Li449 Ed1953
marg.| {CIO8d13.23} GREGORIUS. 473 − Tunc etiam diem Domini Abraham vidit, cum in figura summe Trinitatis tres angelos hospitio suscepit.fr GY
fr ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 3, p. 139.81-83 : «Tunc quippe diem Domini Abraham uidit, cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio suscepit, quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uni locutus est, quia etsi in personis numerus Trinitatis est, in natura unitas diuinitatis». [FG2015]
GY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
473 Gregorius] + in evangelia Li449
marg.| {CIO8d13.24} CHRYSOSTOMUS. 474 {hom.54} . − Vel diem suum dicit diem crucis, quem Abraham in oblatione arietis et Isaac prefiguravit, per hoc ostendens quod non invitus ad passionem venit, et ostendens eos esse alienos ab Abraham, si in quibus ille exultavit, hi dolent.GZ
GZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
474 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO8d13.25} AUGUSTINUS. 475 − Quale autem gaudium fuit cordis videntis Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem476, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, non de Patris gremio recessurum.HA fs
fs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 43, § 16.13-16, CCSL 36, p. 379-380 : «Si gauisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit uidentis cordis oculis lucem ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne uenturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc uidit Abraham». [FG2018]
HA ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {MM2022}* {MM2024}
475 Augustinus La88 Li449 Ed1953
476 refulgentem] in fulgentem Li449
Numérotation du verset Io. 8,
distinctio 14 
marg.| {CIO8d14.1} GREGORIUS. 477*ft − [a] Carnales mentes Iudeorum audientium verba Christi, oculos a carne non sublevant, dum in eo solam carnis etatem pensant.
Unde dicitur :
ft [Io. 8, 46-59 legitur Dominica in Passione; cf. Ordinarium OP 635 = Rom. = Cist. 53]
477 Gregorius] + In evangelia Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,57 
Dixerunt ergo Iudei ad eum : Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?
marg.| [b] Quasi dicant 478 *: Multa sunt annorum curricula ex quo Abraham mortuus est et quomodo vidit diem tuum? Carnaliter enim hoc intellexerunt. HB fu
fu ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 18, § 3, p. 139.85-86 : «Sed carnales mentes audientium oculos a carne non subleuant, in eo solam carnis aetatem pensant dicentes : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? Quos benigne Redemptor noster a carnis suae intuitu submouet et ad diuinitatis contemplationem trahit dicens : Amen, amen dico uobis, antequam Abraham fieret, ego sum».
[b] Nullus dehinc inventus nisi verissimiliter Glossator ipse, Thomas de Aquino. [MM2022]
<Non hab.> Gregorius, Op. cit. [FG2015] nec Theophylactus, Chrysostomus in loc. cit., Glossa ordinaria; PL; LLT, Catholiclibrary.org. H  ugo de Sancto Caro, Postille (Io. 8 :57) [MM2022]
HB ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {MM2022} {MM2024}
478 dicant] dicerent Ed1953
marg.| {CIO8d14.2} THEOPHYLACTUS. − Tunc autem triginta trium annorum Christus erat quare ergo non dixerunt quadraginta annos nondum habes, sed quinquaginta supervacua est huiusmodi questio. Simpliciter enim prout eis occurrit dixerunt. Respondent tamen quidam quod per quinquagesimum annum ex reverentia iubileum nominant, in quo et captivos manumittebant et emptitiis possessionibus479 cedebant.fv HC
fv ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 8, 57), PG 124, -40A5. [CGC2014 ]
HC ¶Codd. : Bar484 La88 Li449 Ed1953 {MM2022}{FG2023} {MM2024}
479 possessionibus] passionibus Li449
marg.| {CIO8d14.3} GREGORIUS. 480* − Quos benigne redemptor noster a carnis sue intuitu submovet, et ad divinitatis contemplationem trahit.
Unde sequitur :
480 Gregorius] Orig’. Li449* (corr. : Grig’) , + In evangelia Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,58 
Dixit ergo eis Iesus : Amen, amen, dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
marg.| Ante enim preteriti temporis est, sum481* presentis. Et quia preteritum et futurum tempus divinitas non habet, sed semper esse habet, non ait ‘ante Abraham ego fui’ sed ante Abraham ego sum secundum illud fw : « Ego sum qui sum ». Ante ergo vel post Abraham habuit esse, qui et accedere potuit per exhibitionem presentie et recedere per cursum vite.HD fx
fw Ex. 3, 14.
fx ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 1, homilia 18, § 3, p. 139.86-97 : «Sed carnales mentes audientium oculos a carne non subleuant, in eo solam carnis aetatem pensant dicentes : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? Quos benigne Redemptor noster a carnis suae intuitu submouet et ad diuinitatis contemplationem trahit dicens : Amen, amen dico uobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Ante enim, praeteriti temporis est; sum, praesentis. Et quia praeteritum et futurum tempus diuinitas non habet, sed semper esse habet, non ait : Ante Abraham ego fui, sed : Ante Abraham ego sum. Vnde et ad Moysen dicitur : Ego sum qui sum, et : Dices filiis Israel : Qui est misit me ad uos. Ante ergo uel post Abraham habuit, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentiae, et recedere per cursum uitae. Veritas uero semper esse habet, quia ei quidquam nec priore tempore incipitur, nec subsequenti terminatur. Sed sustinere ista aeternitatis uerba mentes infidelium non ualentes, ad lapides currunt, et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant». [FG2015]*
HD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}*
481 sum] + vero Ed1953
marg.| {CIO8d14.4} AUGUSTINUS. 482 − Quia vero creatura est Abraham, non dixit ‘Antequam Abraham esset’ sed antequam fieret, neque hoc483 dixit : ‘Ego factus sum’, namfy : « in principio erat Verbum ». HE fz
fy Io. 1, 1.
fz ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 17.7-11, CCSL 36, p. 380 : «Fieret, quia creatura est Abraham. Non dixit : Antequam Abraham esset, ego eram; sed : Antequam Abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. Neque hoc dixit : Antequam Abraham fieret, ego factus sum. In principio enim fecit Deus caelum et terram; nam in principio erat Verbum». [FG2018]
HE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
482 Augustinus La88 Li449 ] + In Ioannem Ed1953
483 hoc] om. Ed1953
marg.| {CIO8d14.5} GREGORIUS. 484 − Sed sustinere ista eternitatis verba mentes infidelium non valentes, quem intelligere non poterant, obruere querebant.HF ga
Unde sequitur :
ga ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 3, p. 139.98-140.101 : «Veritas uero semper esse habet, quia ei quidquam nec priore tempore incipitur, nec subsequenti terminatur. Sed sustinere ista aeternitatis uerba mentes infidelium non ualentes, ad lapides currunt, et quem intelligere non poterant, obruere quaerebant». [FG2015]
HF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
484 Gregorius] + In evangelia Ed1953
Numérotation du verset Io. 8,59 
Tulerunt ergo485 lapides Iudei ut iacerent in eum.
485 Ergo Li449] om. @Li449
marg.| {CIO8d14.6} AUGUSTINUS. 486 − [a] Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes, [b] scilicet lapides quia vero postquam cuncta que ad eum spectabant, docendo perfecerat487, hi lapides iniciunt, deserit eos quasi correctionem non suscipientes.
Unde subditur  :
486 Augustinus La88 Li449 Ed1953
487 perfecerat] perfecat cacogr. Li449
Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
marg.| Non autem abscondit se in angulo templi quasi timens, aut in domunculam488 fugiens, vel post murum aut columnam divertens; sed celica potestate invisibilem insidiantibus se489 constituens, per medium illorum exivit.
488 domunculam] domiculam Li449
489 se] om. Li449
Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.HG gb 490
gb ¶Fons : [a] Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 18.5, CCSL 36, p. 381 : «Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? Iesus autem, tamquam homo, tamquam in forma serui, tamquam humilis, tamquam passurus, tamquam moriturus, tamquam nos suo sanguine redemturus; non tamquam ille qui est, non tamquam in principio Verbum, et Verbum apud Deum».
HG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
490 [b] <Non hab.> Augustinus , LLT [FG2018]* [MM2020]
¶Paral.III q. 44 q. 3 ad 1 : «Et quod dicitur ioan. viii, Iesus abscondit se et exivit de templo, ubi Augustinus dicit, non abscondit se in angulo templi quasi timens, vel post murum aut columnam divertens, sed, caelica potestate se invisibilem insidiantibus constituens, per medium illorum exivit. Ex quibus omnibus patet quod Christus, quando voluit, virtute divina animas hominum immutavit, non solum iustificando et sapientiam infundendo, quod pertinet ad miraculorum finem, sed etiam exterius alliciendo vel terrendo vel stupefaciendo, quod pertinet ad ipsa miracula». [MM2020]
marg.| {CIO8d14.7} GREGORIUS. 491 − Qui si divinitatis sue potentiam exercere voluisset, tacito nutu mentis492 in suis eos actibus ligaret, aut in penas subite mortis obrueret. Sed qui pati venerat, exercere iudicium nolebat.HH gc
gc ¶Fons : Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 4, p. 140.105-109 : «Mirum ualde est, fratres carissimi, cur persecutores suos Dominus sese abscondendo declinauerit, qui si diuinitatis suae potentiam exercere uoluisset, tacito nutu mentis in suis eos ictibus ligaret, aut in poena subitae mortis obrueret. Sed qui pati uenerat, exercere iudicium nolebat». [FG2015]
HH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
491 Gregorius] + In evangelia Ed1953
492 mentis] + sue Ed1953
marg.| {CIO8d14.8} AUGUSTINUS. 493 − Magis enim erat commendanda sapientia, quam exercenda494 potentia.HI gd
gd ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 18.12-13, CCSL 36, p. 381 : «Sed magis erat commendanda patientia, quam exserenda potentia». [FG2018]
HI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
493 Augustinus La88 Li449 Ed1953
494 exercenda] exsercenda Li449
marg.| {CIO8d14.9} ALCUINUS. − Ideo etiam fugit quia nondum venerat hora passionis, et quia ipse non elegerat hoc genus mortis.HJ
HJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO8d14.10} AUGUSTINUS. 495 − Ergo tamquam homo a lapidibus fugit; sed ve illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit496.HK ge
ge ¶Fons : Augustinus Hipponensis , , tract. 43, § 18.14-15, CCSL 36, p. 381 : «Tamquam homo a lapidibus fugit; sed uae illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit !». [FG2018]*
HK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
495 Augustinus La88 Li449 Ed1953
496 Deus fugit] inv. Li449
marg.| {CIO8d14.11} BEDA. − Mystice autem quot497 malas cogitationes quis assumit, quasi tot lapides in Iesum mittit; ac deinde quantum ad se pertinet, si ad deliberationem transit, Iesum extinguit.HL
HL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
497 quotquot Li449
marg.| {CIO8d14.12} GREGORIUS. 498 − [b] Quid autem abscondendo se Dominus significat, nisi quod eis ipsa veritas absconditur qui eius verba sequi contemnunt? Eam quippe quam non invenit humilem, veritas fugit mentem. [a] Quid autem nobis hoc exemplo loquitur nisi ut etiam cum resistere499 possumus, iram superbientium humiliter declinemus?HM gf
gf ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 4, p. 140.115-117 : «Qui ergo et hoc in loco potuit manus lapidantium non se abscondendo euadere, cur abscondit se, nisi quod homo inter homines factus Redemptor noster, alia nobis uerbo loquitur, alia exemplo? Quid autem nobis hoc exemplo loquitur, nisi ut etiam cum resistere possumus, iram superbientium humiliter declinemus?». [b]   Gregorius Magnus , , lib. 1, homilia 18, § 5, p. 141.134-137 : «Et quid abscondendo se Dominus signat, nisi quod eis ipsa Veritas absconditur, qui eius sequi uerba contemnunt? Eam quippe quam non inuenit humilem, Veritas fugit mentem». [FG2015]*
HM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
498 Gregorius] + In evangelia Ed1953
499 cum resistere] inv. Li449*



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 8 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_8)

Notes :