Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Lv. 20,1 

Locutus1 est Dominus ad Moysen dicens:
1 Locutus] Locutusque Weber
Numérotation du verset Lv. 20,2 

Hec loquere2 filiis Israel:
2 loquere] loqueris Weber
homo de filiis Israel
et de advenis qui habitant in Israel
si quis de semine suo dederit3 idolo Moloch
3 de semine suo - dederit] inv. Weber
morte moriatur populus
terre lapidabit eum
Numérotation du verset Lv. 20,3 

et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui
eo quod dederit de semine
suo idolo4
4 idolo] om. Weber
Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
Numérotation du verset Lv. 20,4 

quod si negligens populus terre
et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem
qui dederit de semine suo Moloch
nec voluerit eum occidere
Numérotation du verset Lv. 20,5 

ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius
succidamque5 ipsum et omnes qui consenserint6 ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui
5 succidamque] + et Weber |
6 consenserint] consenserunt Weber |
Numérotation du verset Lv. 20,6 

anima que declinaverit ad magos
et ariolos
et fornicata fuerit
cum eis ponam faciem meam contra eam
et interficiam illum7 de medio populi sui
7 illum] illam Weber
Numérotation du verset Lv. 20,7 

sanctificamini
et estote sancti quia ego sanctus sum8 Dominus Deus vester
8 sanctus sum] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,8 

custodite precepta mea
et facite ea quia9 ego sum10 Dominus qui sanctifico vos
9 quia] om. Weber |
10 sum] om. Weber |
Numérotation du verset Lv. 20,9 

qui maledixerit patri suo aut11 matri,
11 aut] et Weber
morte moriatur.
qui12 patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum.
12 qui] om. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,10 

si mechatus quis fuerit cum uxore alterius, si13 adulterium perpetraverit14 cum uxore15
13 si] et Weber |
14 perpetraverit] perpetrarit Weber |
15 uxore] coniugi Weber |
proximi sui,
morte moriantur et mechus et adultera.
Numérotation du verset Lv. 20,11 

Qui dormierit cum noverca sua,
et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur16 ambo sanguis eorum sit super eos.
16 moriantur Weber ] moriatur Rusch Clementina
Numérotation du verset Lv. 20,12 

Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur17
17 moriatur] moriantur Weber
quia scelus operati sunt, et18 sanguis eorum erit19 super eos.
18 et] om. Weber |
19 erit] sit Weber |
Numérotation du verset Lv. 20,13 

qui dormierit cum masculo
coitu femineo,
uterque operatus est20 nefas morte moriantur sanguis eorum sit21 super eos.
20 operatus est] operati sunt Weber |
21 sanguis eorum – sit] inv. Weber |
Numérotation du verset Lv. 20,14 

qui supra uxorem filiam
matrem
eius duxerit22, scelus operatus est. Vivus
22 matrem eius - duxerit] inv. Weber
ardebit
cum eis,
nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
Numérotation du verset Lv. 20,15 

Qui cum iumento
et pecore coierit
morte
moriatur pecus quoque occidite.
Numérotation du verset Lv. 20,16 

Mulier que succubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
Numérotation du verset Lv. 20,17 

Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris sue et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt, occidentur
in conspectu populi23 eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint24 et portabunt iniquitatem suam.
23 populi] + sui Weber |
24 revelaverint] revelarint Weber |
Numérotation du verset Lv. 20,18 

qui coierit
cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit
turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui
Numérotation du verset Lv. 20,19 

turpitudinem matertere tue et amice25 tue non discoperies qui hec26 fecerit ignominiam carnis sue nudavit portabunt ambo iniquitatem suam
25 amice] amite Weber |
26 hec] hoc Weber |
Numérotation du verset Lv. 20,20 

Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis sue, portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur.
Numérotation du verset Lv. 20,21 

Qui duxerit uxorem fratris sui rem illicitam facit27 turpitudinem fratris sui revelavit absque liberit erit28
27 illicitam facit] inv. Weber |
28 liberis erit] filiis erunt |
Numérotation du verset Lv. 20,22 

custodite
leges meas
atque iudicia
et facite ea ne et vos
evomat
terra
quam intraturi estis et habitaturi
Numérotation du verset Lv. 20,23 

Nolite ambulare
in legitimis
nationum
quas ego expulsurus sum ante vos.
Omnia enim hec fecerunt
et abominatus sum eas29
29 eas] eos Weber
Numérotation du verset Lv. 20,24 

Vobis autem loquor possidete terram
eorum quam dabo vobis
in hereditatem
terram fluentem
lacte et melle
ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis
Numérotation du verset Lv. 20,25 

Separate30 et vos iumentum
30 separate] + ergo Weber
mundum ab immundo et avem mundam
ab immunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et in31 cunctis que moventur in terra
31 in] om. Weber
et que vobis ostendi esse polluta.
Numérotation du verset Lv. 20,26 

eritis mihi sancti32
32 mihi sancti] inv. Weber
quia sanctus sum
ego33 Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei.
33 sum ego] inv. Weber
Numérotation du verset Lv. 20,27 

Vir sive mulier
in quibus pythonicus vel divinationis fuerit, spiritus morte moriatur34
34 moriatur] moriantur Weber
lapidibus
obruent eos
sanguis eorum sit super illos.

Capitulum 20

Numérotation du verset Lv. 20,1 
marg.| {1. 120ra} a Locutusque est Dominus De semine suo] id est de filiis, vel filiabus. GLOSSA iam superius dixerat, sed hic penam addit.
marg.| {b} Moloch] idolum Ammonitarum, quod interpretatur rex. Sed queritur, quare hoc idolum magis quam Chamos idolum Moabitarum, vel Baalim Deum Accaronitarum, vel alia idola potius exprimit. Dicimus quod ideo, quia huic idolo consecrabant filios, et filias suas per ignem traiiciendo. Unde Salomon etiam deceptus amore mulierum, huic idolo Phanum consecravit ; 3Rg. 11.b.
marg.| {c} Polluerit] quantum in se est.
marg.| {d} Dimiserit hominem] qui sibi nocet, et aliis malo exemplo, unde ab omnibus puniri iubetur, quia omnibus nocet.
marg.| {e} Et omnes, qui consenserunt] GLOSSA Non solum, qui faciunt puniuntur, sed etiam, qui consentiunt facientibus, scilicet illi, qui legitime possent accusare, vel arguere, vel monere, et non faciunt.
marg.| {f} Anima, que declinaverit] Radulphus De Deo desperant, qui istos consulunt. Ochozias rex Israel cum egrotaret, de infirmitate sua consuluit Beelzebub Deum Accaron, et audivit ab Elia Propheta Domino dicente per Angelum : Numquid non est Deus in Israel, ut eas ad consulendum Beelzebub Deum Accaron ? Quamobrem hec dicit Dominus : Morte morieris, nec descendes de lecto, quem ascendisti. 4Rg. 1.a. Item GLOSSA Grande peccatum est ad magos, et ariolos declinare, hoc est enim a Deo recedere.
marg.| {g} Ego] quasi dicat, et non alius.
marg.| {h} Dominus] cuius vos servi.
marg.| {i} Deus] qui creavit vos de nihilo, cuius vos creatura.
marg.| {k} Vester] qui tot beneficia contulit, et ideo mei debetis esse.
marg.| {l} Qui maledixerit patri suo] GLOSSA Ingratus nature beneficiis, et creatori, qui omnium pater est.
marg.| {m} Morte moriatur] GLOSSA Gravis pena, quia gravis culpa. Et si Evangelium non tam graviter puniat in presenti, quia remittit rigorem legis, ut agatur penitentia, reatus tamen hic, et sub lege par est.
marg.| {n} Si mechatus] Radulphus Sed obiicitur de David non sic punito pro uxore proximi. Respondetur, quod Dominus transtulit ab illo peccatum suum. 2Rg. 12. Et in illo Evangelice mansuetudinis, et misericordie forma fuit, dum penitendo, et confitendo abluit culpam, et legalem evasit sententiam. Item nota : Omne adulterium corporale inducit spirituale, sed non e converso. Ergo adulterium corporale est maius, sive peius. Solutio. Non quodlibet peccatum mortale semper dicitur adulterium spirituale, sed aliquando tantum heresis. Unde GLOSSA Spiritualiter adulteratur, {1.120rb} qui legis dogmata corrumpit, et heresis maius peccatum est, quam adulterium corporale. Et sic prima propositio falsa.
marg.| {o} Qui dormierit] Repetit dicta, ut penam addat, et subscribat. Radulphus Hoc fecit Ruben cum Bala concubina patris, unde et maledicitur sic : Ruben ascendisti cubile patris tui, effusus es, sicut aqua, non crescas. Gn. penult. a. Sic et Absalon ad concubinas patris sui David ingressus est. 2Rg. 16.d. quas reliquerat David ad custodiendam domum suam : Ambo similiter puniti sunt, quia peccatum simile commiserunt.
marg.| {p} Qui dormierit cum masculo coitu femineo] Radulphus Querit aliquis, quomodo divinus sermo de tam turpibus, et execrabilibus loquatur. Respondetur, ut nostra vitia arguat sine contaminatione aliqua. Sicut enim radius solis immunda illustrat, et penetrat sine contagio, sic et stylus Spiritus sancti propter suam munditiam, et nihil inquinatum incurrit in illum, Sap. 7.d. Si potio sacre Scripture amara est tibi, quid accusas medicum, quod antidoto te curet ? Diverse egritudines, et diversi mores, varias expetunt medicinas, omnium autem salus in verbo vite posita est. Nihil ergo in eius arte superfluum, quod non prodest alteri, prodest tibi. Et Apostolus 1Tim. 1.b. Iusto non est lex posita. Imposita in onus, id est ei non est onerosa, id est non eum terret. Non enim sub lege est, sed cum lege, hoc habens in voluntate eius, quod illa in preceptione. Si ergo divino munere iam talis effectus es, gratias agas Deo, a quo tantam consecutus es gratiam. Aliis tamen adhuc languentibus, ne velis subtrahi medicinam. Iniustis enim lex posita est. Si iustus es, non terreris, si iniustus, non reprehendas medicinam. Novit spiritus, cui debet, quibus loquatur, et de quibus, ut per ea egrotis subveniatur. Omnia ergo, que in stylo eius inveneris, commenda, nihil ducas spernendum, nihil estimes adimendum.
marg.| {q} Ardebit cum eis] Sed quomodo cum eis, cum altera fuerit mortua, quando alteram ducit ? Ita enim supra dictum est, quod scilicet prohibet concubitum talium personarum, etiam post mortem unius. Ideo sic expone. Cum eis, id est cum matre quam post mortem filie duxit. Vel forte prohibet nuptias, utraque illarum vivente, unius post alteram.
marg.| {r} Pecus] etc. Sed quare occiditur, cum nullam ibi habuerit culpam ? Solutio : Ideo ut perpetrati sceleris memoriam suscitet hominibus. Ita innuit ibi quedam GLOSSA
marg.| {s} Et viderit turpitudinem] etc. AUGUSTINUS id est concumbendo cognoverit, sicut ibi : Cognovit Adam uxorem suam, id est ei mixta est.
marg.| {t} Portabunt] etc. GLOSSA Penam scilicet iniquitatis. Item GLOSSA Ipsum peccatum erit pena. Contra : Omnis pena a Deo est. nullum peccatum a Deo, ergo nullum peccatum pena. Item peccatum nihil est, omnis pena aliquid est, ergo nullum peccatum pena. Solutio : Duplex est pena : scilicet sensus : et damni. Pena sensus a Deo est, {1. 120va} et aliquid est, et talis non est peccatum, ut obiectum est. Pena damni est privatio boni naturalis, et amissio gratuiti. Talis pena peccatum dicitur uno modo. Peccatum enim dicitur actio mala, vel ipsa malitia, id est privatio boni. Alio modo dicitur improprie : Peccatum est pena, id est subtractio gratie consequens peccatum, est pena.
prol.| a Aperuerit fontem sanguinis] id est admiserit coeuntem ad locum, in quo est fons sanguinis proflui. Hebreus leprosam non sequebatur extra castra, sed mittebat ei necessaria, quod miratur AUGUSTINUS et Ecclesiam precipere viro, debitum reddere uxori leprose, cum lepra non tantum corruptio sit, et morbus, sed et mors, menstruum vero tantum morbus naturalis. Admiratur, sed non solvit.
marg.| {b} Interficientur ambo] Videtur sibi esse contrarius, cum eisdem superius capitulo 15.c. legem purgationis indixerit. Solutio : Supra locutus est de accedente ignoranter, hic autem de accedente scienter, et muliere volente.
marg.| {c} Absque liberis] GLOSSA Non quod filii talium interficiantur, sed filii eorum lege succedere prohibentur. Quia, ut dicit AUGUSTINUS qui ex tali concubitu nati sunt, non sunt liberi, etsi filii, unde et in hereditate succedere non possunt, sive prohibentur. Vel absque liberis, id est ipsi morientur, et non liberi, sive filii.
marg.| {d} Qui duxerit uxorem fratris sui] Contradicere videtur ei, quod dicitur Dt. 25.b. de semine suscitando. Solutio. Ibi causa prolis precipitur, hic causa libidinis prohibetur. Item hic intelligitur de fratre mortuo non habente filios : vel de fratre adhuc vivente, ut Herodes. Mt. 14.a. Ibi de fratre mortuo, et non relinquente filios.
marg.| {e} Absque liberis erit] Expone, ut supra.
marg.| {f} Custodite] voluntate.
marg.| {g} Facite] opere.
marg.| {h} Evomat] id est eiiciat.
marg.| {i} Nolite ambulare] in peius proficiendo.
marg.| {k} In legitimis nationum] id est in superstitionibus, quas legitimas putant.
marg.| {l} Fluentem lacte, et melle] id est pascuis, et arboribus fertilem, sive abundantem. GLOSSA Lacte, deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore, et dolore erunt sicut mel, et lac, que sine nostro labore preparantur.
marg.| {m} Separavi] Habitu, cibo, religione, signo.
marg.| {n} Ne polluatis animas vestras] comedendo immunda.
marg.| {o} Ostendi] supra 11. quasi dicat, Cavete ea, que immunda esse ostendi vobis. Quod si feceritis. Eritis, etc.
marg.| {p} Pythonicus] Non loquitur de arreptitiis, sed de illis qui per magicas artes, et maleficia demonibus deserviunt.
marg.| {q} Sanguis eorum sit super illos] id est pena pro peccatis eorum in eis sit, et sibi imputent, non aliis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lv. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 22/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=05&chapitre=05_20)

Notes :