Capitulum 4
Numérotation du verset
1Par. 4,1
Filii Iuda : Phares, Esrom et Charmi et Ur et Sobal1.
1 Sobal] Subal
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,2
Rahia2 vero filius Sobal3 genuit Geth4 de quo nati sunt Achimai et Laad5.
2 Rahia] Reaia
Weber
|
3 Sobal] Subal
Weber
|
4 Geth] Ieth
Weber
|
5 Laad] Laed
Weber
|
He cognationes Sarathi.
Numérotation du verset
1Par. 4,3
Ista quoque stirps Etham6 : Iezrael
6 Etham
Rusch
] Ethan = ΩSM
, Hetam
Weber
et Iesema et Iedebos. Nomen quoque7 sororis eorum Asahel Phuni8.
7 Nomen quoque ΩS
Rusch Clementina
] Nomenque
Weber
|
8 Asahel Phuni ΨD etc.
Rusch
] Asalelphuni Ω
Clementina Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 4,4
Phuniel autem pater Geddor9, et Ezer
9 Geddor] Gedor
Weber
pater Osa.
Isti sunt filii Ur primogeniti
Ephrata patris Bethleem.
Numérotation du verset
1Par. 4,5
Assur
vero patris Thecue erant due uxores Alaa10 et Naara.
10 Alaa] Halaa
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,6
Peperit autem ei Naara Oozam, et Epher,
et Theman11, et Asthari12. Isti sunt filii Naara.
11 Theman] Themani
Weber
|
12 Asthari
Weber
] Aastari
Rusch
|
Numérotation du verset
1Par. 4,7
Porro filii Alaa13 Sereth, Isaar et Ethan14.
13 Alaa] Halaa
Weber
|
14 Ethan Φ Ω
Rusch
] Ethnan
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 4,8
Chus15 autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aharel16
15 Chus] Cos
Weber
|
16 Aharel
Rusch
] Aharehel
Clementina
, Aral
Weber
|
filii Arim17.
17 Arim Ω
Rusch
] Arum
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,9
Fuit autem Iabes inclitus pre fratribus suis,
et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens : Quia peperi eum in dolore.
Numérotation du verset
1Par. 4,10
Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens :
Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi, et prestitit Deus que precatus est.
Numérotation du verset
1Par. 4,11
Caleb autem frater Sua18 genuit Machir, qui fuit pater Esthon.
18 Sua
Cava
ΨD ΩM
Ruch
Clementina
] Suaa
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,12
Porro Esthon19 genuit Betharapha20, et Phesse, et Thena patrem urbis Naas.
19 Esthon
Weber
] Hesthon
Rusch
|
20 Betharapha] Bethrapha
Weber
|
Hi sunt viri Recha.
Numérotation du verset
1Par. 4,13
Filii autem Cenez Othoniel et Saraia. Porro filii Othoniel : Athat21,
21 Athat
Edmaior.
(P U) Φ ΨD
Rusch
] Atthath ΩJ, Hathath
Clementina
, Athath
Weber
Maonathi22.
22 Maonathi]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,14
Maonathi23 genuit Ophra. Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum. Ibi quippe artifices erant.
23 Maonathi] et
praem. Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,15
Filii vero Caleb filii Iephone Hir et Ela et Nachem24. Filiique Ela : Cenez25.
24 Nachem] Nahem
Weber
|
25 Cenez] et
praem. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 4,16
Filii quoque Ialelel26 : Ziph et Zipha Thiria et Asrael.
26 Ialelel] Iallelel
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,17
et filii Ezra27 Iether et Mered28 et Epher et Ialon29.
27 Ezra
Weber
] Esra
Rusch
|
28 Mered
Weber
] Mereth
Rusch
|
29 Ialon
Rusch
(Ialô)
Weber
] Ialom
Cava
Θ, Iaalô ΩJ, Iahalon
|
Genuitque Mariam et Sammai et Iesba, patrem Esthamo.
Numérotation du verset
1Par. 4,18
Uxor quoque eius Iudaia
peperit Iared30 patrem Gedor, et Heber patrem Socho31 et Ichutiel32 patrem Zanoa33. Hi autem filii Bithie34 filie pharaonis, quam accepit Mered.
30 Iared Ω
Rusch Clementina
] Iareth
|
31 Socho] Soccho
Weber
|
32 Ichutiel] Hicuthihel
Weber
|
33 Zanoa] Zano
Weber
|
34 Bithie] Beththie
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 4,19
Et filii uxoris Odaite35
35 Odaite] Odaie
Clementina Weber
sororis Nathan36 patris Ceila, Garmi37 et Esthamo38
36 Nathan] Naham
Weber
|
37 Garmi
Weber
(Carmi , Garini ΩS)] Garim
cacogr. Rusch
|
38 Esthamo
Weber
] Eschama
Rusch (hapax)
|
qui fuit de Machati39.
39 Machati ΩSM
Rusch
] Machathi
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,20
Filii quoque Simon Ammon40, et Rena filius Anan, et Thilon.
40 Ammon] Amnon
Weber
Et filii Iesi41 : Zoeth et Benzoeth.
41 Iesi
Weber
] Iasi
Rusch
(hapax)
Numérotation du verset
1Par. 4,21
Filii Sela filii Iude42, Her
42 Iude] Iuda
Weber
pater Lecha et Laada,
pater Maresa
et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti,
Numérotation du verset
1Par. 4,22
et qui stare fecit solem virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab,
et qui reversi sunt in Lehem43.
43 Lehem ΨD
Rusch
] Bethleem ΩSM, Lahem
Clementina
, Leem
Weber
Hec autem verba vetera.
Numérotation du verset
1Par. 4,23
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus
et in sepibus44 apud regem in operibus eius.
44 sepibus] presepibus
Weber
Commoratique sunt ibi.
Numérotation du verset
1Par. 4,24
Filii Simeon : Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
Numérotation du verset
1Par. 4,25
Sellum filius eius, Mabsam45 filius eius, Masma filius eius.
45 Mabsam
Rusch Weber
] Mabsã ΩSJ, Mapsam
Clementina
Numérotation du verset
1Par. 4,26
Filii Masma : Amuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
Numérotation du verset
1Par. 4,27
Filii Semei sedecim et filie sex. Fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adequare summam filiorum Iuda.
Numérotation du verset
1Par. 4,28
Habitaverunt autem
in Bersabee et Molada et Apharsual46
46 Apharsual] Asarsual
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,29
et in Ballaa et in Asomech47 et in Tholada,
0 Cf. Ios. 15, 29.
47 Asomech] Asom
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,30
et in Bathuel48 et in Horma49 et in Siceleg50
48 Bathuel] Bathuhel
Weber
|
49 Horma
Rusch
] Orma
Weber
|
50 Siceleg]
scrips. hic et ubique
cum
Clementina Weber
, quandoque ΩJ ΩS
Rusch
, Sichelech
Rusch
|
Numérotation du verset
1Par. 4,31
et in Bethmarchaboth et in Asarsasusim51 et in Bethberai et in Saarim. He civitates eorum usque ad regem David.
51 Asarsasusim] Asarsusim
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,32
Ville quoque eorum Ethan52 et Enet53 et Remmon et Thocen54 et Asan civitates quinque,
52 Ethan] Etham
Weber
|
53 Enet] Aen
Weber
|
54 Thocen] Thochen
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 4,33
et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal.
Hec est habitatio eorum et sedum distributio.
Numérotation du verset
1Par. 4,34
Mosobab55 quoque et Iemlech et Iosa filius Amasie,
55 Mosobab] Masobab
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,35
et Ioel et Iehu filius Iosabie, filii Saraie, filii Asiel
Numérotation du verset
1Par. 4,36
et Helioenai et Iacoba et Suchua56 et Asaia et Adihiel57 et Isimiel et Banaia.
56 Suchua] Isuaia
Weber
|
57 Adihiel] Adihel
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 4,37
Sisa quoque filius Sephei, filii Allon, filii Idaia, filii Semri, filii Samaia.
Numérotation du verset
1Par. 4,38
Isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
Numérotation du verset
1Par. 4,39
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad
orientem vallis et ut quererent pascua gregibus
suis.
Numérotation du verset
1Par. 4,40
Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham58.
58 Cham] Ham
Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,41
Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechie regis Iuda, et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in
presentem diem, habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem59 repererunt.
59 pascuas ibidem]
inv. Weber
Numérotation du verset
1Par. 4,42
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti,
habentes principes Phaltiam et Naariam60 et Raphaiam61 et Oziel filios Iesi,
60 Naariam] Nahariam
Weber
|
61 Raphaiam
Weber
] Raphiam
cacogr. Rusch
|
Numérotation du verset
1Par. 4,43
et percusserunt reliquias que evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
Capitulum 4
Numérotation du verset
1Par. 4,1
marg.|
{g}
Filii Iuda Phares, et Esrom]
etc. GLOSSA Quomodo Phares, Esrom, et tres, qui sequuntur, filii esse Iude dicuntur, cum alibi Phares, et Zaram filios Iude, Ersum filium Phares legimus. Sed Hebrei asserunt mutatis nominibus eosdem filios Iude, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos.
marg.|
{h}
Sarathi]
nomen loci.
marg.|
{i}
Iezrael]
a qua civitas Iezrael.
marg.|
{k}
Asalephuni]
GLOSSA Hanc suspicantur esse matrem Samsonis de stirpe Iude generatam, cuius maritus Manue de Tribu Dan, qui et de Zaraba in libro Iudicum esse legitur 15.
marg.|
{l}
Isti sunt filii Hur]
supradicti, scilicet Phumel, et Ezer.
marg.|
{m}
Ephrata]
scilicet soror Moysi, et Aaron.
marg.|
{n}
Patris Bethleem]
GLOSSA Gedor, et Oza loca sunt a filiis Hur possessa, sed miror, quod hic dicit Hur patrem Bethleem, cum superius Salma dictus sit pater eius, nisi forte hic patrem appellet parentem, quia Hur fuit pater Salma, qui fuit pater Bethleem.
marg.|
{o}
Assur vero]
filii EsRm.
marg.|
{p}
Filii Halaa]
id est Ietro. Gamaliel enim, ut dicunt Hebrei, dicit HIERONYMUS, cognatum Moysi, 7. nominibus appellari, inter que invenitur hoc nomen Arim. Filii ergo Arim fuerunt Cynei. Sed contra sup. 3. computati sunt Cynei inter filios Caleb, Male ergo numerantur hic inter filios Assur. Solutio. Ut legitur 1Rg. 15. Quidam de Cyneis habitaverunt cum Amalec, quidam cum Iuda, ut legitur Idc. 1. Unde supra numerati sunt inter filios Caleb, ratione loci, hic numerantur inter filios Assur ratione magistri scilicet Iabes, ut dicit GLOSSA
marg.|
{q}
Inclytus]
in sapientia, et doctrina.
marg.|
{r}
Quia peperi]
{1.
313ra} Causam nominationis assignat. Sed que est hec causa ? Respondeo Iabes interpretatur exsiccator. Dolor vere exsiccat. Unde Prv. 17.d. Spiritu tristis exsiccat ossa.
prol.|
a
Non opprimi]
Aposiopisis est, et suppletur, Faciam quod volueris.
marg.|
{b}
Frater Suaa]
GLOSSA Legimus sup. 22.b. Caleb esse filium Esron, cuius fratres fuerunt Aram, vel Ram, et Gerameel. Aiunt ergo Hebrei Ram fratrem Caleb, Suaam hic appellari. Et interpretatur Ram, excelsus : Suaa, humilis.
marg.|
{c}
Urbis]
GLOSSA Bethlehem, s, vel matris Isai, qui alibi Naas dicitur, id est coluber, et Iesse dictus est.
marg.|
{d}
Viri]
id est progenitores David. Recha enim interpretatur tener, et David de seipso dixit. Ego sum tener, et unctus rex. 2Rg. 3.g. secundum aliam litteram. Item eod. 23.a. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Et dicit GLOSSA quod ideo viri Recha dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David hic annotati sunt. Sed ex hoc sequitur, quod David descendit de Caleb, quod patet esse falsum, quia descendit de Ram, qui fuit frater Caleb, non ergo de Caleb. Solutio : David descendit ab utroque de Ram secundum patrem, de Caleb, secundum matrem.
marg.|
{e}
Othoniel]
iste fuit frater Caleb uterinus, ut dicitur super Ios. 15.
marg.|
{f}
Saraia]
GLOSSA De Saraia dicitur Ioaa prodiisse.
marg.|
{g}
Athath]
vel Athi.
marg.|
{h}
Et Cenez]
Superabundat hic coniunctio, Mos est enim hebree lingue, et coniunctionem superabundare, ut dicit Origen. super illud Nm. 24.d. Vidit quoque Cyneum, et assumpta parabola ait, etc. Quod ignorantes quidam, ponunt, et Cenez.
marg.|
{i}
Filii]
id est. Amram patris Moysi.
marg.|
{k}
Iether]
id est Aron.
marg.|
{l}
Et Mered]
id est Moyses.
marg.|
{m}
Epher]
Eldath.
marg.|
{n}
Ialon]
id est Medarh.
marg.|
{o}
Genuitque]
s. Ezra, Mariam.
marg.|
{p}
Et Sammai]
id est Moysen.
marg.|
{q}
Iesba]
id est Aaron.
marg.|
{r}
Patrem]
id est ignis manentis. Quod ideo dicitur, quia filii Aaron sacrificia adolebant igne.
marg.|
{s}
Iudaia]
GLOSSA Hanc dicunt Iacobed esse matrem Moysi, et Aaron.
marg.|
{t}
Iared]
id est Moysi. Unde GLOSSA dicit. Nomina, que continuatim sequuntur, omnia Moysi vocabula intelliguntur, propter diversos actus. Iared vocatur, id est descendens, eo quod de monte descendit cum tabulis lapideis. Pater Gedor, id est sepis, quia quasi sepe populum lege circumdedit. Hebrei, victor, quia populum Dei servitio vinxit. Patrem Soccho, id est prophetie, quia prophetarum doctor fuit. Hicuthiel, id est sperans in Deum, quia spem habuit, ut de Egypto populum liberaret. Patrem Ionaa, qui interpretatur gubernator, quia populum in eremo gubernavit, et doctrina sua quotidie gubernat. Sed queritur, quare hic agitur de Moyse, et fratribus suis, cum fuerint de tribu Levi, et hic agatur de generatione Iude ? Solutio : Propter Mariam sororem Moysi, et Aaron, que fuit uxor Caleb, qui fuit de Iuda. Item dicit GLOSSA Epher, et Ialon fuisse de septuaginta senioribus, quos Moyses accepit a Deo ad regendi populi auxilium. Nm. 11.d. Contra electio septuaginta seniorum facta fuit ad plus duobus annis post legis dationem. Sed Amram ut dicit GLOSSA hic duxit post legem datam matrem istorum, ergo illi nondum erant vivi, quando facta fuit electio, quomodo ergo electi fuerunt ? Preterea Amram ante legem duxerat Iocabed, ergo propter legem sequentem non debuit separari ab ea. Statuta enim legum non mutant preterita, sed futura ordinant. Contrarium autem dicitur in GLOSSA scilicet quod ad suasionem Moysi, dimisit eam, eo quod ipsius amica erat. Fuit enim filia Levi. Solutio : Ad primum dicit Magister in Historiis
a, quod Moyses bis accepit legem. id est per cognitionem. 2 per dationem, longo tempore postea. Post primam acceptionem legis, separavit patrem a matre. Ad secundum potest dici, quod ideo voluit Moyses patrem separari a matre, ne alii haberent occasionem ab eis, contrahendi cum personis in lege prohibitis. Lv. 18.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{u}
Hi autem]
etc. {1.
313rb} Quomodo dicit. Hi sunt filii Bethie, filie Pharaonis, cum tantum agatur de Moyse, qui fuit eius filius adoptivus ? Solutio quia Moyses pluribus nominibus appellatus est, ideo plurale ponitur pro singulari. Et est sensus. Hi sunt filii, id est hic est filius. Hic, dico, istis nominibus nominatus. Vel propter Moysen, filia Pharaonis omnes fratres Moysi quasi filios reputabat, que hic mater Moysi dicitur, alio nomine dicitur Thermuth.
marg.|
{x}
Quam accepit]
quasi in matrem, quia Moysen de flumine assumpsit, et eum sibi in filium adoptavit. Ex. 2.b. Quam accepit Mered, id est Moyses, in societate credentium, et colentium unum Deum, quia Thermuth relictis idolis ad Dei cultum conversa est. Hunc duplicem sensum innuit illa GLOSSA Filiam Pharaonis, etc.
marg.|
{y}
Et filii]
supple fuerunt
[Garmi]
Sed queritur quare non nominat patrem istorum potius, quam matrem ? Solutio : Quia mulier strenua, et generosa fuit, sicut Delbora Idc. 4. Et nota quod moderni Hebrei aliter legunt locum istum. Dicunt enim, quod Ezra non fuit pater Amram pater Moysi, sed alius, qui habuit duas uxores, Iudaiam, scilicet et filiam Pharaonis. Gedor vero, et Soccho, et Ionaa nomina, sunt villarum. Et secundum hoc sic exponitur littera.
[Hi sunt]
Ezra, scilicet id est filii Bethie, filie Pharaonis, quam accepit Ezra, sunt hi,
[Mered]
Garmi, et Esthamo, qui ab eo descenderunt.
marg.|
{y}
Filii Sela]
qui fuit ultimus filius Iude.
marg.|
{z}
Her pater]
Alius ab Her filio Iude, equivocus patruo suo. Et etiam preponitur in memoriam pristini nominis, qui propter scelus suum a Domino percussus est, ut homines memores eius illud flagitium abhorrerent. a
Et cognationes]
etc. id est consanguinei familie operantium.
marg.|
{b}
Byssum]
cortinas de bysso retortas, qui scilicet cum Beseleel opus tabernaculi expleverunt, supple fuerunt filii, id est posteri Sela, id est descenderunt ab eo. Contra Ex. 35.d. legitur, quod Dominus dedit Beseleel socium Ooliab, de tribu Dan. Et hic dicitur, quod socii eius fuerunt filii Sela filii Iude. Solutio : Beseleel, et Ooliab fuerunt magistri operis, sed isti fuerunt socii eorum in operando.
marg.|
{c}
In domo]
etc. id est in tabernaculo federis.
marg.|
{d}
Et qui stare fecit solem]
GLOSSA Redit ad progeniem Phares, de qua ortus est David, ut progeniem Iuda, de qua orta est tribus regia, in David terminaret. Tradunt enim, hunc fuisse Elimelech virum Noemi, in cuius tempore propter prevaricatores legis Sol stetit ; ut viso miraculo converterentur ad Dominum, quod quia contempserunt, invaluit fames. Et qui in tribu Iuda prior videbatur, inopia cogente, cum uxore, et filiis patria pulsus, in peregrinatione cum filiis mortuus est.
marg.|
{e}
Virique mendacii]
Hi sunt Naalon, et Chelion, filii Elimelech, et Noemi, qui dicuntur viri mendacii, quia cum essent iuvenes, et haberent uxores coniugium eorum videbatur spondere generationem futuram, et mortui sunt sine sobole. Simili modo dicitur mendacium, secularis prosperitas. Eccl. 38.a. Qui apprehendit umbram, et persequitur ventum, sic qui attendit ad visa mendacia. Ps. 4. Filii hominum usquequo gravi corde, etc.
marg.|
{f}
Securus]
Hec est interpretatio Maalon.
[Incendens]
vel incedens, interpretatio est Chelion. Et dicuntur sic, quia principes fuerunt in Moab. Duxerunt enim uxores Moabitidas Ruth. 1.a. Unde in Hebreo non principes, sed mariti dicuntur.
marg.|
{g}
Et que reverse]
id est Noemi, et Ruth, id est Booz, que nupsit Ruth, nurui Noemi, que reverse sunt in Bethlehem, audita panis ubertate, supple fuit de Iuda, id est descendit ab eo, scilicet Booz.
marg.|
{h}
Hec autem verba vetera]
interpositio est, et dicit hoc, quia hec historia scripta est in Ruth, que precessit historiam regum.
marg.|
{i}
Hi]
sc. posteri Noemi, et Ruth, Obed, et Isai.
marg.|
{k}
Sunt figuli]
etc. ad litteram, {1.
313va} id est pauperes Olsarii. Vel figuli, id est artificiosi. Vel figuli, id est informantes Israel bonis exemplis, et moribus.
marg.|
{l}
In plantationibus]
Progenies Ruth dicitur habitasse in plantationibus, et sepibus, vel presepibus, quia de asperitate, et idololatria gentium venit, ut nuberet Booz, qui fuit de Israel, et sic oleaster insertus est olive Rm. 11.c. In plantationibus autem dicitur habitasse, quia plantatio eius, id est proles eius usque ad regiam dignitatem, et munimentum plebis pervenit. Ex ea enim descendit David, et etiam Christus rex regum, et Dominus dominantium. Unde Is. 16.a. Emitte agnum, Domine, dominatorem terre, de petra deserti, id est Christum de Ruth gentili.
prol.|
a
presepibus]
vel in sepibus.
marg.|
{b}
Reges]
vel regem, id est quia ex eis rex David ortus est, cuius opera nimiis efferuntur preconiis. Ita exponit GLOSSA
marg.|
{b}
Ibi]
in Bethlehem.
marg.|
{c}
Simeon]
post Iudam exequitur auctor generationem Simeonis, qui habitavit in Iuda.
marg.|
{d}
Namuel]
hic computantur quinque filii Simeonis, sed in Gn. 46.b. computantur sex, sed hic pretermittitur Sabel, qui ibi ponitur, quia nulla de eo processit progenies. Similiter pretermittitur in Nm. 27.b. ubi computantur familie, que descenderunt a 12. filiis Israel. Mutantur autem quedam nomina, et alia ponuntur in Gn. alia hic. In Gn. enim dicitur Iamuhel, hic autem Namuel. Et in Nm. A quo familia Namuelitarum. Item in Gn. vocatur Ahod, qui hic dicitur Iarib, id est litigans, quia de eo exivit Zamri, qui fornicans cum Madianitide, a Phinees Sacerdote peremptus est, Nm. 25.b. Item dicit GLOSSA quod ille, qui nominatur Iachim, in Gn. id est preparatio, dicitur hic Zara, id est ortus. Sed contra. Nm. 26.b. Iachim, a quo familia Iachimitarum, et Zara, a quo familia Zaraitarum. Ergo isti fuerunt diversi, et diverse ab eis familie descenderunt.
marg.|
{e}
Filius]
id est Saulis, et sic de aliis, ut relativum referat proximum.
marg.|
{f}
Mabsan]
id est. Sellum.
marg.|
{g}
Filius]
id est Mabsan, Amuhel.
marg.|
{h}
Filius]
id est ipsius Mabsan.
marg.|
{i}
Zacchur]
scilicet ipsius Amuhel.
marg.|
{k}
Semei]
id est ipsius Zacchur.
marg.|
{l}
Fratres]
id est Simeonis. Et hoc ideo dicit, quia Simeon non habuit tantam sobolem quantam Iudas. Unde Ios. 19.a. dicitur Simeon per cognationes suas accepisse hereditatem in medio filiorum Iude. Modica enim fuit tribus Simeon, nec posset per se defendere sortem suam, et ideo coniuncta fuit sorti Iude, qui defenderet eum. Et etiam in multis locis invenitur, tribum Simeon non esse divisam per se. Gn. 49.b. Dividam eos, et dispergam in Israel, dicitur de Levi, et Simeon.
marg.|
{m}
Habitaverunt]
id est cognatio Simeonis.
marg.|
{n}
Bersabee]
locus est, vel civitas. Similiter que sequuntur.
marg.|
{o}
He]
etc. scilicet cognationis Simeonis. Et hoc dicit, quia Siceleg, et Bersabee, que fuerunt ipsius Iude primo, sed a Simeone invase, per David in pristinam Iude hereditatem redierunt.
marg.|
{p}
Ville]
pertinentes, scilicet ad illas civitates.
marg.|
{q}
Eorum]
supple erant.
marg.|
{r}
Viculi]
id est villule pertinentes ad illas 5. civitates eorum, supple, erant.
marg.|
{s}
Ad Baal]
nomen loci est.
marg.|
{t}
Habitatio]
id est cognationis Simeonis.
marg.|
{u}
Isti]
sc. predicti.
marg.|
{x}
Nominati]
id est famosi.
marg.|
{y}
Multiplicati]
{1.
313vb} Hoc videtur contrarium ei, quod sup. eod. dictum est, quod scilicet fratres eius, id est. Simeonis, non habuerunt multos filios. Solutio : Non dicit, multiplicati sunt in domibus suis, sed in domo, sive familia affinitatum. Taliter multiplicati sunt vehementer, non tamen multos habuerunt filios comparatione Iude. Unde sup. dictum est. Universa cognatio eius non potuit adequare summam filiorum Iude.
marg.|
{z}
Ad orientem]
id est ad vallem orientis. a
Pascua]
vel pascuas.
marg.|
{b}
De stirpe]
id est. Chananei.
marg.|
{c}
In diebus]
venerunt scilicet.
marg.|
{d}
Tabernacula]
id est. Chananeorum.
marg.|
{e}
Poterant]
id est potuerunt.
marg.|
{f}
Amalecitarum]
quos destruxit Saul. 1Rg. 15.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Par. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=16&chapitre=16_4)
Notes :