Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Esr. 8,1 

Et venerat mensis septimus1 Scenophegie sub Esdra et Neemia2.
1 Et venerat mensis septimus] Scenophegie sub Esdra et Neemia ΓA |
2Scenophegie sub Esdra et Neemia Cor1 LP (attest.) ΛL M P² H N²J ΩR S ΩX Rusch etc.] om. Cor1 LP ( expunc. ) Cor2 (Hebr. anti. non habent SCENOPHEGIA SUB ESDRA ET NEEMIA ».) CorX = Cor3 (a<ntiqui> h<ebrei>) ΩL ΩP CorL (LYR19.8.1T : libris nostris correctis) Clementina etc. Weber cum Lyra (LYR19.8.1L3) |
Filii autem Israel erant3 in civitatibus suis. Congregatusque est4* omnis populus quasi vir unus
3 erant ΩJ ΩR ΩX Rusch Weber ] om. C ΣT cum hebr. LXX |
4 est ΩJ ΩR ΩX Weber ] congregatusque ΠK ΩS Ed1455 Rusch |
ad plateam que est ante portam Aquarum et dixerunt Esdre scribe ut afferret5 librum legis6 Moysi quam preceperata Dominus Israeli.
0 preceperat ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] precepit Weber
5 afferet ΩJ ΩX Rusch Weber ] auferret ΨD |
6 legis ΩJ ΩX] om. ΦG |
Numérotation du verset 2Esr. 8,2 

Attulit ergo7 Esdras8 sacerdos legem coram multitudine9 virorum ac10* mulierum cunctisque11 qui poterant intelligere in die prima12 mensis septimi.
7 ergo ΩX Rusch Weber ] autem A ΠK Φ E P ΨD ΩJ ΩM, om. ΓA |
8 Esdras] om. X |
9 multitudine ΩX ΩJ] multitudinem ΛL* F ΨD, omni praem. ΩS |
10 ac ΛL ΣT S W ΩJ ΩS ΩX Ed1530 ] et Rusch Weber |
11 cunctisque K* ΩJ ΩX] cunctique M* Q* K², cum istisque X |
12 die prima ΩJ ΩX Rusch Weber ] primo die ΩS |
Numérotation du verset 2Esr. 8,3 

Et legit in eo aperte in platea que erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erecte ad librum.
Numérotation du verset 2Esr. 8,4 

Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum
quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Mathathia et Senia13 et Ania et Uria et Helchia14 et Maasia ad dexteram eius et ad sinistram Phadaia Misael et Melchia et Asum et Asephdana Zacharia et Mosollam.
13 Senia Rusch Clementina ] Sema Weber |
14 Helchia ΩJM Rusch , Elchia ΩS Clementina , Helcia Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 8,5 

Et aperuit Esdras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat. Et cum aperuisset eum stetit omnis populus.
Numérotation du verset 2Esr. 8,6 

Et benedixit Esdras Domino Deo magno voce magna15 et respondit omnis populus : amen amen, elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terra16.
15 voce magna Ω Rusch ] om. Weber |
16 terra] terram Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 8,7 

Porro Iesue et Baani17, et Serebia Iamin, Accub, Sethai18, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Iosabeth19, Anani20, Phalaia, levite silentium faciebant in populo ad audiendam legem. Populus autem stabat in gradu suo.
17 Baani codd. Rusch Weber ] Bani reliq. edd. et Clementina |
18 Sethai] Septhai Weber |
19 Iosabeth ΩSJ ] Iosabet ΩM, Iozabed Rusch Weber , |
20 Anani Rusch ] Anam Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 8,8 

Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperte21 ad intelligendum et intellexerunt cum legeretur.
21 aperte ΩSJ Rusch Clementina , apperte ] apposite Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,9 

Dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Esdras sacerdos et22 scriba et levite interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro. Nolite lugere et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
22 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,10 

Et dixit eis : Ite comedite pinguia et bibite mulsum
et mittite partes his23 qui non preparaverunt24 sibi, quia sanctus dies Domini est et nolite contristari. Gaudium etenim25 Domini est fortitudo nostra.
23 his] ei Weber |
24 preparaverunt ΩS Rusch Clementina ] preparavit Weber |
25 etenim Ω Rusch Clementina ] enim Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 8,11 

Levite autem silentium faciebant in omni populo dicentes : Tacete, quia dies sanctus est et nolite dolere.
Numérotation du verset 2Esr. 8,12 

Abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes26 et faceret letitiam magnam, quia intellexerant verba que docuerat eos27.
26 mitteret partes Rusch Weber ] et mittite partes ei (ei partes Cor1 P) qui non preparavit sibi Cor1 LP |
27 eos Cor3 (dele MOYSES ) Rusch Weber ] + Moyses Θ P* ΓA Ω J |
Numérotation du verset 2Esr. 8,13 

Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et levite ad Esdram scribam ut interpretaretur eis verba legis.
Numérotation du verset 2Esr. 8,14 

Et invenerunt scriptum in lege precepisse Dominum in manu Moysi ut habitarent28 filii Israel in tabernaculis,
28 habitarent] habitent Weber
in die sollemni,
mense septimo,
Numérotation du verset 2Esr. 8,15 

et ut predicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes : Egredimini in montem
et afferte frondes olive
et frondes ligni pulcherrimi : frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi
ut fiant tabernacula
sicut scriptum est.
Numérotation du verset 2Esr. 8,16 

Et egressus est populus et attulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea porte Aquarum et in platea porte Ephraim.
Numérotation du verset 2Esr. 8,17 

Fecit ergo universa Ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit letitia magna nimis.
Numérotation du verset 2Esr. 8,18 

Legit autem Esdras29 in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo
29 Esdras] om. P16744 Weber
collectam30 iuxta ritum.
30 collectam] –tum Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Esr. 8,1 
marg.| {d} Et venerat] id est appropinquabat. GLOSSA Querente, scilicet Nehemia providere, et disponere, qui in civitate, quam edificaverant, habitare deberent.
marg.| {e} Mensis septimus] GLOSSA Bede, qui non longe erat. Cum enim murus esset vigesimoquinto die sexti mensis completus, quinque tantum dies ad exordium mensis septimi supererant. Qui a prima sui die usque vigesimumsecundum diem totus legitimus ceremoniis consecratus est : Quibus ita rite celebratis, deinde ad dispensandos urbis mansores cum principibus, et plebe reversus est.
marg.| {f} Sub Esdra, et Nehemia] id est Esdra, et Nehemia insistentibus edificationi civitatis, et templi. Et hic proprie finitur Nehemias.
marg.| {g} In civitatibus] quilibet scilicet in sua.
marg.| {h} Congregatusque] etc. GLOSSA Notanda est devotio populi, et concordia.
marg.| {i} Ante portam aquarum] id est ante portam atrii Sacerdotum. GLOSSA Bede. Portam aquarum, reor dici, in atrio Sacerdotum, quo templum undique per quadrum erat circumdatum, maxime ad Orientalem plagam templi, ubi erat mare eneum, ad lavandas manus, pedesque Sacerdotum introeuntium in templum, ubi etiam erant decem luteres ad lavandas hostias. Porta ergo aquarum dicitur porta atrii Sacerdotum, illa scilicet in introitu, cuius stabat mare eneum, et luteres cum aqua.
marg.| {k} Librum Legis Moysi] Liber legis Moysi potest dici quilibet quinque librorum Moysi, vel totus Pentateuchus. Specialiter sic dicitur Deuteronomius, ut legitur Dt. 17.d. et {1. 355rb} 4Rg. 22.e. ubi dicit Saphan scriba : Librum legis dedit mihi Helchias Sacerdos. Hic autem dicitur liber legis Moysi, vel totus Pentateuchus, vel quilibet eorum indifferenter.
marg.| {l} Usque ad mediam diem] Et tamen non tedebat eos.
marg.| {m} Ad dexteram eius] Ad confirmandum verbum eius.
marg.| {n} Silentium faciebant] Hinc sumptum est, quod diaconus dicit : Humiliate vos ad benedictionem, et Flectamus genua, et huiusmodi.
marg.| {o} In gradu suo] id est quilibet in loco suo.
marg.| {p} Legerunt in libro] Levite, scilicet.
marg.| {q} Distincte, et aperte] Hoc idem dicitur lectori, cum ordinatur.
marg.| {r} Intellexerunt] totus populus, scilicet.
marg.| {s} Dies] supple est.
marg.| {t} Nolite lugere] Hinc sumptum est, quod in festivis diebus non fiunt prostrationes in Ecclesia, neque signa luctus.
marg.| {u} Pinguia] Hinc patet, quod non peccant, qui lautius in festivis diebus convivia preparant, dummodo non vitio gule, sed honore festivitatis faciant, et pauperibus partem tribuant. Unde subditur : Et mittite, etc.
marg.| {x} Bibite mulsum] Mulsum est vinum melle dulcoratum. Unde Grece inomellum vocatur. Ita exponit Beda in GLOSSA
marg.| {y} Abiit itaque] in domum suam.
marg.| {z} Mitteret] pauperibus.
marg.| {a} Docuerat] ipse Esdras.
marg.| {b} Scriptum in lege] Lv. 23. Unde GLOSSA Bede dicit : Hec in Levitico plenius scripta sunt.
marg.| {1. 355va} a Frondes olive] GLOSSA Fructus misericordie, quibus pauperes recreando, nos ab estu vitiorum obumbremus. Item GLOSSA Frondes myrti, et umbraculum sibi affert, qui dicere potest : Christi bonus odor sumus Deo in omni loco. 2Cor. c. 2.d.
marg.| {b} Ligni pulcherrimi] GLOSSA quod Hebrei vocant cedrum.
marg.| {c} Ligni nemorosi] id est ligni densarum frondium.
marg.| {d} Tabernacula] GLOSSA id est cetera ornamenta virtutum.
marg.| {e} In domate suo] id est in tecto domorum. In Palestina enim domus plane sunt, et equales, non habentes culmina.
marg.| {f} In platea porte aquarum] Expone, ut sup. eodem capitulo
marg.| {g} In platea porte Ephraim] id est in illa parte atrii, que respicit portam Ephraim.
marg.| {h} Fecerunt solemnitatem] Scenopegie.
marg.| {i} In die octavo] GLOSSA Bede. Scenopegia septem diebus agebatur, id est a 15. Luna mensis septimi usque ad 21. octavo die, id est 22. die mensis denuo collecta populi agebatur, maiori festivitate insignis. De hoc habes Lv. 23.
marg.| {k} Collectam] GLOSSA que significat sanctorum in resurrectione congregationem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Esr. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=19&chapitre=19_8)

Notes :