Hugo de Sancto Caro

Psalmus 32

Numérotation du verset Ps. 32,1 

¶ In finem psalmus David1.
¶Codd. : (Ps. 32) D30 Rusch Ps-G
1 In finem Ps-G (Q V D) Ω S Ω X Ed1455 Rusch Ed1530 cum Ps-γ ] om. Ps-G D30 cum Ps-R, LXX (Alexandrinus HOP188 etc.) | David] ipsi praem. M 1 Ps-γ Ps-Moz C , + doctrina gratia fiat D30
Numérotation du verset Ps. 32,I 

Exultate2 iusti
2 Exultate] gaudete L cum Ps-R
in Domino ¦
rectos
decet collaudatio3.
3 collaudatio Ps-G (I [sub ÷ ] M* V* D*) Ω Clementia Rusch cum Ps-R ] Cor2 (anti.) laudatio Ps-G D30 Ed1455
Numérotation du verset Ps. 32,2 II

Confitemini Domino
in cithara ¦
in psalterio decem cordarum
psallite illi.
Numérotation du verset Ps. 32,3 III

Cantate ei
canticum novum ¦ bene
psallite ei4 in vociferatione.
4 ei Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] om. Ps-G (F L)
Numérotation du verset Ps. 32,4 IV

Quia
rectum est verbum
Domini ¦ et omnia opera eius in fide.
Numérotation du verset Ps. 32,5 V

Diligit
misericordiam
et iudicium ¦
misericordia Domini
plena est terra.
Numérotation du verset Ps. 32,6 VI

Verbo
Domini
celi firmati sunt ¦
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Numérotation du verset Ps. 32,7 VII

Congregans
sicut in utrem5 aquas maris ¦ ponens in thesauris abyssos.
5 utrem C Ps-G (I L Q* W ΦP K) Rusch cum Ps-R ] utre Ps-G (R) D30 , utris Ps-G (F)
Numérotation du verset Ps. 32,8 VIII

Timeat
Dominum omnis terra ¦ ab eo autem
commoveantur
omnes inhabitantes
orbem.
Numérotation du verset Ps. 32,9 IX

Quoniam
ipse dixit
et facta sunt ¦
ipse mandavit
et creata sunt.
Numérotation du verset Ps. 32,10 X

Dominus
dissipat consilia
gentium
reprobat autem cogitationes
populorum ¦
et reprobat consilia principum.
Numérotation du verset Ps. 32,11 XI

Consilium autem Domini
in eternum manet ¦
cogitationes cordis eius
in generatione et generationem.
Numérotation du verset Ps. 32,12 XII

Beata
gens
cuius est Dominus Deus
eius ¦
populus quem elegit
in hereditatem sibi.
Numérotation du verset Ps. 32,13 XIII

De celo
respexit Dominus ¦
vidit omnes filios hominum.
Numérotation du verset Ps. 32,14 XIV

De preparato
habitaculo suo ¦
respexit
super omnes
qui habitant terram.
Numérotation du verset Ps. 32,15 XV

Qui finxit6
6 finxit D30 ² Rusch ] fixit ΩS
singillatim corda eorum ¦
qui intelligit omnia
opera eorum7.
7 eorum Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch cum Ps-R ] illorum Ps-G
Numérotation du verset Ps. 32,16 XVI

Non salvatur rex
per multam virtutem ¦
et gigas8
8 gigas D30 Rusch ] gigans Ps-G
non salvabitur in multitudine virtutis sue.
Numérotation du verset Ps. 32,17 XVII

Fallax
equus ad salutem ¦
in abundantia autem virtutis sue
non salvabitur.
Numérotation du verset Ps. 32,18 XVIII

Ecce oculi Domini
super metuentes eum ¦
et in eis9 qui sperant super misericordia eius.
9 et in eis Ps-G ( plerique codd. et edd. ) D30 Rusch ] om. Ps-G Cor2 (hebr. et antiq. non interponunt ET IN EIS sed nec Ieronimus neque grecus)
Numérotation du verset Ps. 32,19 XIX

Ut
eruat a morte animas
eorum ¦ et alat
eos
in fame.
Numérotation du verset Ps. 32,20 XX

Anima nostra
sustinet
Dominum ¦
quoniam adiutor
et protector
noster est.
Numérotation du verset Ps. 32,21 XXI

Quia in eo10
10quia in eo Ps-G cum graec. ὅτι ἐν αὐτῷ : Hexapl. (Schenker, Studi e testi 375, p. 404) LXX (R156) ] et in ipso L cum Ps-R graec. antioch. καὶ ἐν αὐτῷ (HOP188 Sedulius), in ipso enim Ps-H
letabitur cor11 nostrum ¦
11 cor D30 Rusch etc.] cornu
et in nomine sancto eius speravimus12.
12 speravimus D30 Rusch ] sperabimus Ps-G (Q² G ²) cum Ps-Moz X
Numérotation du verset Ps. 32,22 XXII

Fiat misericordia tua
Domine13 super nos ¦ quemadmodum
13misericordia tua – Domine Ps-G cum Ps-α Ps-γ Ps-δ Ps-ν cum hebr. Ps-H ] inv. I Ps-R cum R156 Ps- Med. (Clm343), graec. (Sedulius R156 etc.)
speravimus in te.

Psalmus 32

Numérotation du verset Ps. 32,1 
marg.| Exultate Iusti in Domino] Titulus :   In finem Psalmus David. Titulus iste patet. In precedenti Psalmo agit1 Propheta de intellectu penitentis. In isto autem agit de generali intellectu quo debemus intelligere Dei omnipotentiam et iustitiam ut eum timeamus et misericordiam ut in eo speremus quia « beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius »a. A
a Ps. 146, 11.
A ¶Codd. : Bg44 Ed1703
1 agit] egit Bg44
marg.| Intentio autem est Prophete in hoc Psalmo nos ad laudem Dei invitare. B
B ¶Codd. : Bg44 Ed1703
marg.| Modus. Tripartitus est Psalmus. Primo, Iustus monet laudare Deum. Secundo dicit beatos esse cultores Dei, ibi, [Beata Gens] Tertio ostendit, quid de predictis sentiat, ibi,   [Anima nostra] Volens ergo Propheta nos ad laudem invitare, prius monet ad mentis exultationem, que precedit laudem et eructat : Unde dicit   [exultate] Et ostendit, qui debeant exultare, dicens : Iusti. Et in quo dicit : in Domino.
marg.| {b} Exultate Iusti] non iniusti, quia sicut dicitur in Ps. 36. Iniusti punientur et semen impiorum peribit ; Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in seculum seculi super eam. Et ideo magis flendum est peccatoribus quam gaudendum. Unde Ioel. 1.b. Expergiscimini ebrii et flete et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine : quoniam periit ab ore vestro. Ebrii sunt peccatores, qui calice Babylonis inebriant se et bibunt vinum secularis iucunditatis in dulcedine : et perit ab ore eorum ; quia antequam biberint usque ad satietatem, amittunt iucunditatem et inveniunt eternam calamitatem et miseriam. Unde de vino isto temporalis iucunditatis dicitur Prv. 22.d. Ne respicias vinum, cum flavescit, cum splenduerit in vitro color eius. Vitrum est fragilis vita presens, que cito frangitur et perit vinum. Et utinam periret penitus : Nam potius convertitur in venenum. Unde sequitur ibi : Prv. 23.d. Ingreditur blande : sed in fine mordebit ut Coluber et sicut Regulus venena diffundet. Exultate ergo non iniusti. Sed.
marg.| {i} Iusti] Et hoc.
marg.| {k} In Domino] non in mundo. Ps. 4.a. Gaudete in Domino semper. Hec enim exultatio semper durabit et hic incipit : Sed gaudium mundi hic incipit et hic terminatur : et ideo non est amplectendum plus, quam umbra, vel punctus. Unde Iob. 20.a. Laus impiorum brevis et gaudium hypocrite ad instar puncti. Et Prv. 14.b. dicitur ; Extrema gaudii luctus occupat. Cum ergo punctum non habeat extrema alia a medio, quia indivisibile est ; sequitur, quod gaudium istud in veritate non est gaudium Domini, sed luctus. Unde ibi Prv. 14.b. bene premittitur : Risus dolore miscebitur. Ideo bene hic.   [Exultate iusti in Domino] non in mundo.
marg.| Et notandum quod spiritualis letitia, ad quam nos invitat, multiplicem habet utilitatem. Utilitates spiritualis letitie :
- Prima est, quia vitam prolongat et opera bona multiplicat. Prv. 17.d. Animus gaudens etatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
- Secunda est, quia erigit cor hominis et prestat audaciam spiritualem. Prv. 15.b. Cor gaudens exhilarat faciem, in merore animi deiicietur spiritus.
- Tertia, quia prestat fortitudinem. Nehemie 8.c. Nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra, id est gaudium habitum in Domino.
- Quarta, quia omnes tentationes eliminat. Is. 30.g. In citharis et tympanis et in bellis precipuis expugnabit eos.
- Quinta, quia confundit Diabolum, quod significatum est. 1Rg. 4.b. ubi dixerunt Philistiim. Quenam est hec vox clamoris magni in castris Hebreorum ? Et post dicit. Ingemuerunt dicentes. Ve nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius.
- Sexta, quia facit oblivisci illatorum, dimissorum, perditorum. Unde Prv. ult. a. Date siceram merentibus et vinum his, qui amaro sunt animo : bibant et obliviscantur egestatis sue : et doloris sui non recordentur amplius.
- Septima, quia facit abominari peccatum. Unde dicit. Auctoritas. Gustato spiritu, {79va} desipit omnis caro. Lv. 26.b. Vetera, supervenientibus novis, proiicietis. Postea quia de gaudio et exultatione spirituali exit laus Dei, de laude Dei subdit.
marg.| {a} Rectos decet collaudatio] quasi dicat, vos   iusti et recti laudate Deum, quia vos   [rectos decet collaudatio] non curvos et peccatores : Quia sicut dicit Ecclesiastici 15.c.b Non est speciosa laus in ore peccatoris. Peccator autem dicitur et est curvus, quia incurvavit se sub peccato et Diabolo : Is. 51.g. Dixerunt anime tue : incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus. Et Is. 2.c. Incurvavit se homo et humiliatus est vir. Item   [Rectos] id est inflexibiles, qui, nec in prosperitate, nec in adversitate a statu rectitudinis possunt flecti : istos   [decet collaudatio] quia laudant Deum simul in prosperitate et adversitate. Non sicut ille, de quo in Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Sed sicut alibi dicit : Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus eius in ore meo. Et ideo.   [Rectos decet collaudatio] in alios, quia decens est semper laudare eum, qui semper est laudabilis : Ideo enim est laudabilis, quia bonus. Unde Ps. 134. Laudate Dominum, quia bonus est Dominus. Item in hoc, quod dicit,   [Collaudatio] significatur concordia et caritas. Hec duo, scilicet rectitudo inflexibilitatis et concordia caritatis inveniuntur fuisse in laudatoribus precipuis, videlicet, in Apostolis. Act. 1.b. Hi omnes, scilicet Apostoli, erant perseverantes, ecce inflexibilitas : et unanimiter, ecce caritas : in oratione, ecce laudatio. Postea ostendit, quibus instrumentis laudandus sit Deus, dicens.
b Sir. 15.
marg.| {b} Confitemini Domino] confessione laudis et etiam confessione peccatorum.
marg.| {c} In cithara] id est in carnis mortificatione, in qua debet confessio fieri tam peccatorum, quam laudis. Et dicitur cithara carnis mortificatio, duabus rationibus. Prima est, quia cithara reddit sonum ab inferiori parte ; sic homo per carnis mortificationem de inferiori parte, id est de sensualitate reddit sonum dulcem in auribus Domini. Quo sono fugatur demonium, sicut legitur 1Rg. 16.d. quod cum percutiebat David citharam, Saul levius habebat et spiritus malus recedebat ab eo. Secunda ratio est, quia sicut in cithara omnes chorde concorditer extenduntur et resonant ; ita in penitentia non tantum gula refrenanda est a deliciis ; sed et lingua a malis verbis et oculus a vanis et curiosis respectibus. Et similiter auditus et odoratus et tactus et omnia membra debent in cithara penitentie extendi. Unde Rm. 6.d. Exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem ; non dixit linguam tantum, vel aliquod aliorum, sed generaliter membra, ut omnia generaliter arceantur.
marg.| {d} In psalterio decem chordarum psallite illi] id est in celesti doctrina, que sicut psalterium a superiori reddit sonum, quia ut dicit Dominus Mt. 10.c. Non vos estis, qui loquimini ; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Et Gregorius In contemplatione hauriat, quod aliis per predicationem effundat. Quod psalterium dicitur esse decem chordarum : quia decem precepta debet continere Predicatoris doctrina. Et dicit psallite, quod tactu manus fit, ad notandum quod illud, quod predicat, primo faciat et postea doceat. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Nec solum vetera precepta predicate et implete ; sed et novum mandatum : Unde bene sequitur.
marg.| {e} Cantate ei] non solum lingua predicando ; sed et vita ostendendo.
marg.| {f} Canticum novum] quadruplici novitate. Novum, quia de novo Testamento. Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Item   [Novum] quia in novo corde. Ps. 50. Cor mundum crea in me, Deus et Spiritum rectum innova in visceribus meis ; quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Item   [Novum] quia pro novo, scilicet pro vita eterna. Unde Is. 43.c. Ecce ego nova facio, id est faciam ; et nunc orientur, scilicet in vita eterna. Item   [Novum] quia de novo, scilicet de novo Rege, quem coronavit mater sua diademate humanitatis. Sicut dicitur Ct. 3.d. Egredimini, {2.79vb} filie Sion, quasi ad videndum novum. Unde addit : Et videte Regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius. De hoc novo, Ier. 31.d. Novum creabit Dominus super terram : femina circumdabit virum. Ideo ergo   [Cantate ei canticum novum] Quia sicut dicitur in Glossa Novus Rex, nova lex, nova sunt gaudia.
marg.| {g} Bene psallite ei in vociferatione] Supra dixerat : psallite, quod expositum est de doctrina coniuncta operationi. Sed quia illud etiam potest male fieri, id est mala intentione : sicut aliquis posset predicare et etiam facere id, quod diceret pro inani gloria, vel pro prebenda, vel alio temporali emolumento : vel etiam minus bene, scilicet si negligenter expleret officium predicandi, vel huiusmodi : ideo ad hec excludenda repetens addit.   [Bene] quasi dicat, non male, aut negligenter   [psallite] predicando et operando.
marg.| {h} Et] id est ad honorem suum, vel ad eum habendum. Et quomodo bene ? Ecce.
marg.| {i} In vociferatione] vel iubilatione, quod idem est, id est in letitia cordis ineffabili habita de supernis. Letitia enim, que habetur de temporali commodo, non est iubilatio : Parva enim est et cito potest exprimi et reprimi. Sed illa, que de supernis concipitur, exprimi non potest per vocem : nec reprimi, quin prorumpat in vocem. Hec est enim descriptio iubili. Iubilus est exultatio mentis habita de supernis, que nec taceri, nec omnino exprimi potest. Vel de psallentibus in Ecclesia et dicentibus psalmodiam in Ecclesia, exponi potest istud verbum.   [Bene psallite ei in vociferatione] Male enim psallunt multi, qui non attendunt, quid dicunt : qui labiis Deum honorant, sed cor eorum longe est ab eo. Bene autem psallitur, quando in vociferatione et iubilatione psallitur, ut ex abundantia cordis os loquatur. Mt. 12.c. Et ad huiusmodi bene psallendum assignat beatus Bernardus septem esse opportuna, super Ct. in sermone 13. sic dicens : Immolantes itaque hostiam laudis et reddentes vota nostra de die in diem, curemus omni vigilantia iungere sensum, id est intellectum versui, id est vocali psalmodie, affectum sensui, exultationem affectui, gravitatem exultationi, humilitatem gravitati, libertatem humilitati, quo interdum liberis purgate mentis passibus procedamus et excedamus per inusitatas quasdam affectiones, spirituales letitias in iubileis, amenitatibus in lumine Dei et suavitate in Spiritu sancto, etc.
marg.| {k} Quia rectum] etc. quasi dicat, ita predicandum, operandum et cantandum in Ecclesia est in iubilatione, id est ex letitia et amore supernorum, non terrenorum, quia   [verbum] etc. id est predicatio, etc. per que videmur laudare Deum, debet esse recta ; ut intentio ad celestia dirigatur et non ad terrena incurvetur. Unde de Samuel dicitur, 1Rg. 3.d. Non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. Verbum ergo Domini incurvant, quicumque pro terreno commodo predicant. Incurvare videntur, quicumque paupertatem predicant et divitias amant. Unde dicit Gregorius Forte ideo contemptum temporalium predicant, ut soli habeant. Nam paupertatem predicant, ut medicamentum ; et eam fugiunt, ut venenum.
marg.| {l} Et omnia] etc. id est Dei.
marg.| {m} In fide] sunt facienda, id est quod exterius bonum videtur opus, interius fide vigeat ; ut credens eternam retributionem, hic non querat premium favoris, vel temporalis retributionis cuiuscumque. Unde dicit Is. 28.d. Qui crediderit, non festinet, scilicet accipere hic retributionem temporalem, sed exspectet eternam ; alioquin totum perditur, quia Deo non placet. Unde Hbr. 11.a. Sine fide impossibile est placere Deo. Et Rm. 14.d. Omne, quod non est ex fide, peccatum est. Vel aliter.   [Quia rectum est verbum Domini] ut hec dictio (quia) notet causam, quare laudandus est Dominus. Supra enim hortatus est Propheta, ut Deum laudemus et postea modum laudationis ostendit : Hic autem assignat causam, immo causas plures, quare laudandus est Dominus. Prima causa est, quia fidelis est in verbo : Unde.   [Quia rectum est verbum Domini] 2Cor. 1.d. Non fuit in illo, est et non ; sed est in illo, fuit. Secunda causa est, quia est discretus in opere : Unde addit :   [Et omnia opera eius in fide] id est propter fidem Ecclesie confirmandam. Io. 10.g. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi : si autem facio et si mihi non vultis credere, operibus credite ; ut cognoscatis et credatis, quia in me est Pater et ego in Patre. Tertia causa est eius misericordia, quia prior dilexit nos.
marg.| {a} Unde dicit {2.80ra} Diligit misericordiam] id est misereri. Gregorius Ostendit, quantum nos diligit, quos, dum respuitur, non relinquit. Os. 6.c. Misericordiam volo et non sacrificium. Quarta causa est, quia iustus est. Unde addit :
marg.| {b} Et iudicium] Ps. 10. Iustus Dominus et iustitias dilexit, equitatem vidit vultus eius. Hec duo fuerunt in ipso, scilicet misericordia et iustitia : et debent similiter esse eius, precipue in prelatis. Unde Gregorius Iustitia, aut misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur, sed erga subditos inesse Rectoribus debet et iuste consulens misericordia et pie seviens disciplina. Item in quolibet homine diligit Dominus misericordiam et iudicium ; ut sit aliis misericors compatiendo et in eis, qui potest, subveniendo ; et in se ipsum iudicium et iustitiam faciat. Unde Mi. 6.c. indicabo tibi, o homo, quid sit bonum : et quid Dominus querat a te, utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicite ambulare cum Deo tuo. Quinta causa est, quia est largus.
marg.| {c} Unde dicit : Misericordia Domini] etc. Ad litteram, quia ubique terrarum predicata est et a Domino concessa remissio peccatorum.
marg.| Vel [Terra] id est minores et qui peccatores fuerunt. Et hi pleni sunt misericordia Dei, quam exhibuit eis Deus et ante conversionem exspectando ad penitentiam et in conversione dando veniam et post conversionem servando gratiam. De primo, Ps. 58. Misericordia eius preveniet me. De secundo Ps. 56. Miserere mei, Deus, secundum magnam   [misericordiam tuam] etc. De tertio. Ps. 22. Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vite mee. Eccl. 2.d. Secundum magnitudinem illius, sic et misericordia illius cum ipso est. Sexta, quia non solum miseretur peccatorum, sed etiam bonos in bono confirmat et conservat.
marg.| {d} Unde addit : Verbo Domini] etc. Quod ad litteram verum est et mystice. Ad litteram, sic.
marg.| {d} Verbo Domini] id est in filio.
marg.| {e} Celi firmati sunt] quia per filium fecit eos Deus : Unde Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum et terram.
marg.| {g} Et spiritu oris eius] id est Spiritu sancto.   [Omnis virtus eorum] Os Patris est Filius, quia sicut homo exponit aliis per os suam voluntatem ; ita Pater per Filium. Huius oris dicitur Spiritus sanctus esse spiritus, quia sicut a Patre, sic a Filio procedit. Et hoc Spiritu.
marg.| {h} Omnis virtus] celorum, id est per eum firmitas eorum solidata est. Et est idem opus Filii et Spiritus sancti, per quos operatur Pater : indivisa enim sunt opera Trinitatis ; sed Patri auctoritas attribuitur. Et exprimuntur hic tres persone : Pater, cum dicit,   [Domini] Filius, cum dicit,   [verbo et oris] Spiritus sanctus, cum dicit,   [et Spiritu] Sicut Gn. 1.a. In principio creavit Deus celum et terram, etc. Dei enim nomine, Pater intelligitur ; per principium Filius, per hoc, quod sequitur et Spiritus Domini ferebatur super aquas, intelligitur Spiritus sanctus. Mystice sic.
marg.| {e} Celi] id est Apostoli.
marg.| {f} Firmati sunt] in fide.
marg.| {d} Verbo Domini] id est per filium, qui eos vocavit et instruxit. Vel Verbo Domini, id est doctrina Christi. Unde Io. 6.g. cum dixisset : Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (ut ibi dicitur) multi Discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. Isti non erant celi : Sed Apostoli, qui erant celi, firmati sunt verbo illo. Unde ibi sequitur Io. 6.g. quod dixit tunc Dominus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ? Et respondit Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? Verba vite eterne habes.
marg.| {g} Et spiritu oris eius] scilicet Dei Patris, id est filius.
marg.| {h} Omnis virtus eorum] supple, data est et confirmata ad patiendum adversa et facienda miracula. Lc. ult. g. Sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alio. Vel eius, id est filii. Et est sensus.   [Spiritu oris eius] id est spiritu, quem promisit se missurum. Io. 16.b. Si abiero, mittam eum ad vos. Vel sic.
marg.| {d} {2.80rb} Verbo Domini] id est verbo Predicationis.
marg.| {e} Celi] id est celestes et spirituales.
marg.| {f} Firmati sunt] in bono et confortati. Et bene dicit.   [Verbo Domini] non hominis. Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis.   [Celi] non terreni, quia non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde illius, ut dicitur Prv. 18.a. et Eccles. 21.c. audivit luxuriosus et displicebit ei.
marg.| {g} Et spiritu ori eius] id est Spirituali predicatione Predicatoris.
marg.| {h} Omnis virtus eorum] solidatur. Dicitur autem Predicator spiritualis os Domini. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Et Gregorius in Homil. super Ez. Omnes organa veritatis sumus, quotquot Christum predicamus. Et ex hac predicatione spirituali confirmatur et sustentatur omnis virtus eorum, non pars. Ps. 103. Auferes spiritum eorum et deficient. Et alibi : Percussus sum ut fenum et aruit cor meum : quia oblitus sum comedere panem meum. Septima causa, quare Dominus laudandus est, est eius potentia : De qua dicit.
marg.| {i} Congregans] etc. supple Dominus est congregans, etc. Ad litteram enim ipse congregavit aquas maris in alveo suo, sicut in utre, cum dixit Gn. 1.a. Congregentur aque, que sub celo sunt, in locum unum : et appareat arida, Iob. 38.b. Circumdedi mare terminis meis et posui vectem et ostia et dixi : usque huc venies et non procedes amplius : et hic confringes tumentes fluctus tuos. Octava causa est, quia dives est. Unde addit :
marg.| {k} Ponens in thesauris Abyssos] Iuxta illud Ps. 134. Qui producit ventos de thesauris suis : Vel sic. Ponens in thesauris Abyssos, id est cuius thesauri sunt inscrutabiles, sicut Abyssus, Bar. 3.b. Quis invenit locum eius, aut quis intravit thesauros eius ? Vel Mystice potest legi totum sic.
marg.| {i} Congregans sicut in utre aquas maris] id est restringens et refrenans tribulationes. Quod facit Dominus propter multa. Primo, ne hominem opprimat, Eccl. 39.c. In verbo eius stetit aqua, sicut congeries. Secundo, ne hominem impediant. Sap. ult. b. Ex aqua, que ante fuit, arida terra apparuit ; et in mari rubro via sine impedimento. Is. 63.c. Qui eduxit eos per Abyssos, quasi equum non impingentem. Item congregat has quasi   [in utre] quando facit eas potabiles. In utre enim ponitur res ad bibendum. Dt. 33.c. Inundationes maris, quasi lac sugent. Item congregat eas, quasi in utre, ut sitim peccati extinguat in homine. Eccl. 11.d. Malitia unius hore, oblivionem facit luxurie magne. Vel aquas maris, id est delectationes carnales, que in veritate sunt non dulces aque, sed amare ; quia cum labore acquiruntur. Unde Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Unde dixit Quidam : Parvum festum precedunt magne vigilie. Item cito transeunt et conscientiam remordent. Unde dixit quidam Philosophus : Non emo tanti penitere : et hoc dixit, qua quedam meretrix petebat magnum pretium ab eo, ut permitteret eum coire cum ea. Has aquas congregat Dominus, quando carnis petulantiam in Sanctis restringit. Gn. 4.a. Subter te erit appetitus eius ; et tu dominaberis illius.
marg.| {k} Ponens in thesauris Abyssos] id est peccatores faciens lapides pretiosos per penitentiam, Mt. 3.b. Potens est Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Iob. 28.a. Ferrum de terra tollitur et lapis calore solutus in es vertitur. Vel sic : Ponens in thesauris Abyssos, id est peccatorum profunditatem, quasi thesaurizans, ut penam reddat, cum in die iudicii aperiet istum thesaurum, Rm. 2.a. Tu autem secundum duritiam tuam et impenitens cor thesaurizans tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei. Dicitur autem Abyssus, id est sine base, vel sine bysso. Et bene significat peccatores, tum infideles, qui sunt sine base fidei, tum pravos Christianos, qui sunt sine bysso et candore munde vite. Et quia Dominus talis, ac tantus est.
marg.| {l} Timeat Dominum] non mundum. Gregorius Qui nihil habet in mundo, quod diligat, nihil habet in mundo, quod pertimescat. Item non homines, Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Item non Demones. Gregorius Debilis hostis, qui non potest vincere nisi volentem.
marg.| {m} Omnis terra] non celum, id est terreni timere debent, quia terrena appetunt et querunt et ipsum contemnunt. Sed qui celestia querunt et ipsum amplectuntur, non timere eos oportet, sed potius gaudere. Quod significatum et expressum fuit Mt. 28.a. ubi dicitur, quod pre timore Angeli Domini, exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui ; sed mulieribus, que Dominum querebant, dixit Angelus : Nolite timere vos : scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, queritis : quasi dicat illi {2.80va} terreni, qui Christum in terra detinere putant, timeant ; sed vos celestes, qui Christum queritis, nolite timere. Quod manifestius exprimit, cum subiungit.
marg.| {a} Ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem] quasi dicat, non dico, quod timeat   [terra] id est elementum, sed   [terra] id est terreni et ideo ponit adversativam coniunctionem. Et dicit non tantum, habitantes orbem, sed   [inhabitantes] Habitant enim orbem etiam boni, qui corpore habitant in terra, licet spiritus sit in celo. Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Sed mali inhabitant orbem : quia etiam ex interioribus suis eum inhabitant, scilicet voluntate et desiderio. Eccles. 10.b. Nihil iniquius, quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet : quoniam in vita sua proiecit intima sua. Is. 13.b. Visitabo super orbis mala et terra movebitur de loco suo. Terra, id est peccator avarus de arca sua, luxuriosus de lecto suo, gulosus de mensa sua, superbus de cathedra sua et sic de aliis. Vel   [Commoveantur] per penitentiam, secundum illud Ps. 103. Qui tangit montes et fumigant. Is. 24.d. Concutientur fundamenta terre et confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra. Primum fit Domini comminatione, secundum Domini percussione, tertium cordis contritione, quartum oris confessione, quintum operis satisfactione. Iob. 9.a. Qui commovet terram de loco suo.
marg.| {b} Quoniam ipse dixit] Benedictio.   [Timeat Dominum omnis terra] Et vere Dominus est :   [Quoniam ipse dixit et facta sunt] quia suum dicere, est suum facere. Vel sic. Ideo timendus est Dominus, quia potest mittere corpus et animam in gehennam, ut dicitur Mt. 10.d. Et hoc est, quod dicit hic,   [Timeat] etc. Quoniam ipse dixit et facta sunt. Et similiter dicet in die iudicii et fiet. Hec autem littera sic potest exponi.
marg.| {c} Dixit] id est filium genuit, in quo omnia fecit.
marg.| {d} Mandavit et creata sunt] id est precepit. Vel sic : Dixit et facta sunt, quantum ad opera propagationis. Mandavit et creata sunt, quantum ad opera creationis, que de nihilo fecit. Vel sic.   [Dixit et facta sunt] in forma.   [Mandavit et creata sunt] in confusa materia, scilicet hyle. Vel   [Dixit et facta sunt] per essentiam.   [Mandavit et creata sunt] per gratiam. De factura per essentiam, Ps. 99. Ipse fecit nos et non ipsi nos. De creatione per gratiam, Ps. 103. Emitte Spiritum tuum et creabuntur. Et Iac. 1.c. Ut simus initium aliquod creature eius. De his duobus simul Eph. 2.b. Ipsius factura sumus, creati in Christo Iesu in operibus bonis. [Moraliter] legitur versus iste contra Doctores, quorum dicere non sequitur facere, Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei ; que dicunt, facite ; que autem faciunt, nolite facere : dicunt enim et non faciunt. Nec solum quia sic omnipotens est Dominus, ideo est timendus ; sed etiam quia omnia sciens ; quod notatur, cum additur.
marg.| {e} Dominus dissipat consilia Gentium] quasi dicat, non tantum facta ; sed et consilia secreta et cogitationes cognoscit et cognita dissipat, ne ad effectum perducantur. Hoc est, quod dicit.   [Dominus dissipat consilia Gentium] Martyres interimentium, quia licet interimerent ; non tamen ad effectum, quem intendebant, pervenerunt : quia hoc faciebant, ut cultum Dei evacuarent et cultum idolorum ampliarent. Sed Dominus ita dissipavit consilia eorum, quod ex ipsa occasione Martyrum crevit cultus Dei et cultus idolorum diminutus est.
marg.| {f} Reprobat autem cogitationes populorum] id est Iudeorum, quia cogitaverunt ipsum interficiendo, nomen eius extinguere ; sed hoc magis innotuit. Et notandum quod cum loquitur de Gentibus, dicit. Dissipat consilia ; cum loquitur de Iudeis, dicit : Reprobat cogitationes : per hoc innuens, quod plus displicebant Deo cogitationes Iudeorum, quam etiam consilia Gentium ; et tamen maius est peccatum in se consilium {2.80vb} facere contra Deum, quam cogitare tantum. Sed in Iudeis, quibus promissus erat et qui eum agnoscere debebant, aggravatum peccatum.
marg.| {g} Et reprobat consilia Principum] id est Tyrannorum insurgentium contra Ecclesiam, quorum consilia multotiens non solum dissipavit ; sed ostendit se reprobare, eos dando in reprobum sensum et temporaliter etiam puniendo. De his Iob. 12.c. Ipse novit et decipientem et eum, qui decipitur ; et adducit Consiliarios in stultum finem et Iudices in stuporem. Vel sic.
marg.| {e} Dominus dissipat consilia Gentium] id est vana studia Philosophorum, qui tantum in vanitatibus student, Is. 19.b. Sapientes Consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens, 2Rg. 15.g. Infatua, queso, Domine, consilium Achitophel.
marg.| {f} Reprobat autem cogitationes populorum] id est laicorum, qui contra clericos multa mala cogitant. Mi. 2.a. Ve qui cogitatis inutile et operamini malum.
marg.| {g} Reprobat consilia Principum] id est prelatorum, quorum consilium est subditos exactionibus spoliare, Is. 8.b. Inite consilium et dissipabitur : loquimini verbum et non fiet. Is. 44.d. Irrita faciens signa divinorum. Per   [consilia Gentium] id est Philosophorum, resistitur sapientie filii. Per   [cogitationes populorum] derogatur bonitati Spiritu sancti. Per   [consilia Principum] id est Potentum, seu prelatorum, qui suo principatu abutuntur, derogatur potentie Patris. Ideo dicit Dominus, Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me ; Principes extiterunt et non cognovi.
marg.| {e} Dominus dissipat consilia] etc. Moraliter. Per   [consilia Gentium] id est carnalium, concupiscentia carnis potest designari. Carnales enim dicuntur Gentes, id est geniti tales : quia ex corruptione sue generationis contrahunt incentivum libidinis. Horum consilium est, Sap. 2.b. Vino pretioso et unguentis nos impleamus : et non pretereat nos flos temporis : coronemus nos rosis, antequam marcescant : nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra : nemo vestrum exors sit luxurie nostre. Hoc consilium dissipat, quando convertit homines huiusmodi ad penitentiam, vel cum eis immittit tribulationem, vel infirmitatem, vel mortem.   [Per cogitationes populorum] id est avarorum, concupiscentia oculorum, quia a minore usque ad maiorem omnes avaritie student, ut dicitur Ier. 6.c. Horum consilium est, Prv. 1.b. Abscondamus tendiculas contra insontem frustra, deglutiamus eum, sicut infernus viventem et integrum, quasi descendentem in lacum : omnem pretiosam substantiam reperiemus : implebimus domos nostras spoliis : sortem mitte nobiscum : marsupium sit unum omnium nostrum. Et horum cogitationes dissipat similiter duobus predictis modis, convertendo ad penitentiam, ut patet Mt. 9.b. Vel mortem mittendo, ut patet in divite, cui dictum est, Lc. 12.c. Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te : et que parasti, cuius erunt ?
marg.| Vel per [consilia Principum] superbia vite intelligitur. Et horum consilia sunt facere sibi nomen in terra, alios sibi subiugare et huiusmodi. Sicut 1Mcc. 5.e. Dixerunt Iosephus et Azarias : faciamus et ipsi nobis nomen. Et Iudith 2.a. Vocavit Nabuchodonosor omnes maiores natu, omnesque Duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui, dixitque cogitationem suam cum eo esse, ut omnem terram suo subiugaret, quod dictum placuit omnibus, etc. Sed Dominus reprobavit consilia ista, sicut rei eventus comprobavit in utrisque. Sic et modo facit, quia Deus superbis resistit. Iacob 4.b. De huiusmodi dissipatione, Iob. 5. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod ceperant : qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat. Hic notantur illa tria predicta. Luxuriosi enim dicuntur maligni, id est malo igne succensi. Cupidis astutia et dolus ascribitur. Superbis pravitas, quia licet exterius non videantur mali in conspectu hominum ; tamen interius sunt pravi in conspectu Dei. Prv. 11.c. Abominatio Domini cor pravum : et voluntas eius in his, qui simpliciter ambulant, id est in humilibus. Ita reprobat et mutat consilia eorum. Sed suum consilium est immobile et immutabile. Unde dicit.
marg.| {h} Consilium autem Domini in eternum manet] quia quod disponit Dominus, mutari non potest ab hominibus. Unde Act. 5.g. dixit Gamaliel. Si est ex hominibus consilium, hoc opus dissolvetur ; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere.
marg.| {i} Cogitationes cordis eius in generatione et generationem] id est in sempiternum. Is. 46.d. Consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet. Is. 55.c. {2.81ra} Non enim cogitationes mee cogitationes vestre.
marg.| {a} Beata Gens] Secunda pars, in qua ostendit beatos esse cultores Dei. Unde dicit.   [Beata Gens, cuius Dominus Deus eius] id est que Dominum Deum esse credit et eum, ut Deum colit. Hec enim duo exiguntur, scilicet fides et operatio ad hoc, quod beatus sit homo : quia impossibile est sine fide placere Deo : Hbr. 11.a. Et fides sine operibus mortua est ; Iac. 2.d. Et vere   [beata Gens] illa, quia ei omnia optata succedent. Unde Sap. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Gregorius Quid est, quod non habet, qui omnia habentem habet ? Item   [Beata Gens] predestinatorum.
marg.| {b} Cuius Dominus] etc. id est qui servit Domino Deo suo. Nec ponit aliquod verbum, ut innuat, quod beatitudo est eterna. Deus est omnium per naturam ; sed Dominus est omnium per cultum specialem. 3Rg. 18.d. Si Deus est, sequimini illum. Et ne homo hoc suis meritis ascribat, audiat, quod sequitur.
marg.| {c} Populus, quem elegit] etc. Io. 15.c. Non vos me elegistis ; sed ego elegi vos.   [Elegit in hereditatem] id est ut eum excolat hereditatem suam : Deus est enim agricola. Io. 15.a. Pater meus agricola est. Ier. 14.b. Quare quasi colonus futurus es in terra ? Colit autem Dominus suos multis modis, scilicet vepres amovendo, scilicet peccata. Ier. 11.c. Exarsit ignis in ea : et combusta sunt fruteta eius. 2Rg. 23.a. Prevaricatores autem, quasi spine evellentur universi. Item colit eos vomere verbi sui arando : Is. 2.b. Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces. Gladius autem est verbum Dei, ut dicitur Eph. ultim. c. Gladium spiritus, quod est verbum Dei. Item postquam aravit, seminat semen gratie. Is. 27.g. Numquid tota die arabit arans, ut ferat ? Et post addit. Nonne cum adequaverit faciem terre, seret gith et ciminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et vitiam in finibus eius ? In his diversis seminibus, diversarum gratiarum genera designantur. Item cum seminaverit, sepem circumdat, scilicet verecundia et timore, ne bestie, id est Demones ingrediantur hereditatem suam. Is. 58.d. Vocaberis edificator sepium, avertens semitas iniquitatum. Eccl. 10.b. Qui dissipat sepem, mordebit eum Coluber, id est Diabolus. Item servat eam, Is. 27.a. Ego Dominus, qui servo eam, repente propinabo ei, ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. Item auget eam, sicut homo suam hereditatem. Ps. 138. Super arenam multiplicabuntur. Item delectatur in ea. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Et cum Dominus omnes bonos elegerit in hereditatem, tamen specialiter clericos. Ex. 6.b. Assumam vos mihi in populum et ero Deus vester. Dt. 7.a. Elegit te Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis. Unde 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, gens sancta, populus acquisitionis. Timendum est, ne pro vita sua possit verius dici : Vos estis genus abiectum, Gens profana, populus perditionis. Et nota, quod primo dicit   [Gens] secundo   [populus] tertio   [hereditas] Gens pro statu culpe : populus pro statu gratie : Hereditas pro statu glorie. Is. 19.d. Hereditas mea Israel. Ps. Hereditas mea in terra manet.
marg.| Nota etiam, quod dicit [Cuius Dominus Deus eius] Plus enim est, quam si dixisset. Gens, que est Domini, quasi dicat, Dominus est eius possessio et ipsa Domini. Is. 44.a. Ille dicet, Domini ego sum. Ez. 44. Ego possessio eorum sum, dicit Dominus. Postea ostendit, quomodo habeatur hec beatitudo, scilicet pro beneficiis, que confert Dominus : quorum quedam confert per creaturas, quedam autem per se ipsum. Et primo agit de eis, que confert per creaturas, dicens.
marg.| {d} De celo] ad litteram dando pluviam.
marg.| {e} Respexit Dominus] oculo misericordie. Vel   [De celo] id est de Christo, qui est celum celorum et alios facit celos dando ex eis pluviam doctrine et lumen gratie. Io. 1.b. Plenum gratie et veritatis. Is. 9.a. {2.81rb} Populus Gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Vel   [De celo] id est de Angelis, de quibus respicit Dominus super nos, cum eos ad administrandum nobis mittit.
marg.| {f} Vidit] oculo misericordie.
marg.| {g} Omnes filios hominum] sicut dicitur respexisse Petrum, Lc. 22.g. Vel   [Vidit omnes filios hominum] ad litteram, quia omnia nuda sunt et aperta oculis eius. Ecclesiastic. 23.c. Omnia videt oculus eius. Unde dicit Boethius : Magna nobis indicitur necessitas probitatis, cum ante oculos versamur Iudicis cuncta cernentis.
marg.| {h} De preparato habitaculo suo] id est humanitate.
marg.| {i} Respexit] oculo misericordie.
marg.| {k} Super omnes, qui habitant terram] id est super totum genus humanum, ut eos redimeret. Et dicitur humanitas habitaculum, secundum quod dicitur Col. 2.b. In ipso habitat plenitudo Divinitatis corporaliter. Hoc preparatum fuit, id est ab eterno previsum ad salutem mundi. Item preparatum fuit, id est prius, sanctis Patribus promissum. Unde Lc. 1.g. Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et cetera, usque ibi : Sicut locutus est per os Sanctorum, qui a seculo sunt, Prophetarum eius. Vel   [De habitaculo] id est de animabus Sanctorum, quas preparant Sancti ad suscipiendam gratiam Domini, immo ipsum Dominum ; ut in eis habitet. De preparatione hac dicitur, 1Rg. 7.a. Preparate corda vestra Domino et servite illi soli. Quod sint habitaculum Dei, dicit Apostolus, 1Cor. 3.c. Nescitis, quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis ? De hoc habitaculo sic preparato respexit Dominus et respicit frequenter oculo misericordie.   [Super omnes, qui habitant terram] id est super terrenos homines, quando eos per Sanctos suos instruit. Ecclesiastici 37.c. Anima viri sancti enunciat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum.
marg.| Vel [De preparato habitaculo suo] id est de celo, ubi suis preparavit habitaculum. Iuxta illud Io. 14.a. Vado vobis parare locum. Et potest hic versus dici contra illos qui, cum sint in prosperis, non respiciunt miseros compatiendo eis. In celo quidem omnis iucunditas, omnis felicitas et Dominus existens ibi, non est oblitus pauperum et miserorum, Ecclesiastic. 11.c. In die bonorum ne immemor sis malorum ; et in die malorum non sis immemor bonorum ; quoniam et cetera. Iob. 29.d. Cum sederem quasi Rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator.
marg.| [Respexit super eos qui habitant terram] inter quos vidit unam puellam, que magis placuit ei et captus amore eius, venit in terram ; beatam Virginem dico. Ecclesiastici 16.d.c Post hec Deus in terram prospexit, id est in beatam Virginem et implevit illam bonis suis, quando Angelus dixit : Ave, gratia plena, Dominus tecum. Vel   [De preparato habitaculo suo] id est de beata Virgine, quam preparavit, id est pre aliis paravit ad habitandum.   [Respexit super omnes, qui habitant terram] id est super omnes peccatores. Unde Ps. 101. Dominus de celo prospexit, ut audiret gemitus compeditorum et solveret filios interemptorum. Secundo agit de beneficiis, que confert Deus per seipsum. Primum est, quod format et reformat imaginem suam in anima : Unde dicit.
c Sir. 16.
marg.| {l} Qui finxit] id est formavit, vel reformavit.
marg.| {m} Corda eorum] id est animas. Et hoc.
marg.| {n} Sigillatim] scilicet dans cuilibet proprium donum, 1Cor. 12.b. Dividens singulis prout vult. Unde de quolibet Sancto potest vere legi illud Ecclesiastic. 44.c. Non est inventus similis illi. Secundum est, quod facta Sanctorum approbat, ut remuneret in vita eterna. Unde dicit.
marg.| {o} Qui intelligit] id est approbat.
marg.| {p} Omnia opera eorum] scilicet Iustorum. Sicut dicitur, Prv. 4.d. Vias, que a dextris sunt, novit Dominus. Et econtrario Mt. 7.d. dicit Dominus. Tunc confitebor eis, quia numquam novi vos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem.
marg.| Vel [Intelligit] id est videt et scit,   [omnia opera eorum] tam bonorum, quam malorum. Ps. 93. Qui plantavit aurem, non audiet ? aut qui finxit oculum, non considerat ? Prv. 5.d. Respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat. Hic notandum quod fingere dicitur multis modis in Sacra Scriptura.
marg.| {2.81va} Dicitur enim fingere :
prol.| - Componere. Unde compositores luti figulos appellamus. Ier. 18.a. Descende in domum figuli et ibi audies verba mea.
- In mysterio dicere, vel ostendere. Unde Lc. ult. d. finxit se longius ire.
- Simulare. 1. Sap. 1.a. Spiritus enim sanctus discipline effugiet fictum. Et potest esse sensus duplex. Spiritus dator discipline effugiet fictum discipline, id est eum qui fingit et simulat, se esse disciplinatum, vel hypocritam.
- Creare, ut hic. Et Is. 29.e. Quasi dicat figmentum fictori suo : non intelligis.
- Animo confingere. Unde Sap. 15.c. Res supervacuas fingit : Cinis est enim cor eius.
- Previdere. Ier. 18.b. Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem.
marg.| Hoc autem, quod dicit : [Qui finxit singillatim corda eorum] id est animas, est contra quosdam hereticos, quorum quidam dicunt animas omnes simul fuisse creatas, sicut Angelos. Alii dicunt eas esse ex radice, id est ex anima Ade.   [Finxit] autem dicit ad modum figuli, quia facit eas, quales vult, sicut figulus vasa. Ier. 18.a. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Ps. 102. Ipse cognovit figmentum nostrum, id est nos, quos finxit, vel id, quod nos fingimus. Est autem duplex hominum fictio. Curiosi fingunt scientiam ; hypocrite virtutem. De prima fictione dicitur. Eccl. 19.d. Et Iustus, qui inclinat faciem suam et fingit se videre, quod ab aliis ignoratum est. Sap. 15.b. Deum fingit de eodem luto, id est nihil vult credere curiosus, nisi quod ratio potest capere. Sap. 1.a. Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. De secunda fictione, que est hypocritarum, dicitur Sap. 15.b. Figulus mollem terram premens, id est carnem exterius affligens labiose fingit ad usus nostros, qui inde proferimus, unumquodque vas.
marg.| {a} Non salvatur Rex] Supra egit de bonis spiritualibus, que confert Dominus, sive per se ipsum, sive per alios. Hic autem ostenditur, quod non solum spiritualia, sed et corporalia bona dat Deus, scilicet potentiam, que per Regem : fortitudinem, que per Gigantem : divitias, que per equum intelliguntur. Et propterea ostendit quod non est confidendum in eis, quia nec corporis salus, nec anime in ipsis est : Unde dicit.   [Non salvatur Rex per multam virtutem] id est per multam potentiam suam non salvatur ab hostibus visibilibus, nisi Dominus dederit ei potentiam resistendi, 1Mcc. 3.b. Non est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis, vel in paucis : Item dat fortitudinem. Unde addit :
marg.| {d} Et Gigas] id est fortis corpore et magnus.
marg.| {e} Non salvabitur in multitudine virtutis sue] id est si sibi eam attribuat, 1Rg. 14.a. Non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis. Is. 1.g. Fortitudo vestra, quasi favilla stupe. Potest etiam legi de salvatione anime. Et bene continuatur ei, quod immediate supra dictum est.   [Qui intelligit] id est approbat, vel scit et iudicat,   [omnia opera eorum] secundum quod expositum est. Et posset aliquis dicere, vel putare, quod isti Magnates per potentiam suam salvarentur : Unde hoc removens dicit.
marg.| {a} Non salvatur] id est non salvabitur.
marg.| {b} Rex] id est potens,   [per multam virtutem]
marg.| {c} Et Gigas] ut dictum est.
marg.| {d} Non salvabitur in multitudine] id est per multitudinem,   [virtutis sue] Vel sic, ut quilibet, qui se regit, dicatur Rex.
marg.| {a} Non salvatur Rex] id est quicumque se etiam regens.
marg.| {c} Per multam virtutem] supple suam, id est si sibi virtutem, quam a Deo habet, attribuerit, non salvatur in hoc, sed damnatur.
marg.| {d} Et Gigas] id est quantumcumque fortis ad bona opera, Ier. 9.f. Non glorietur fortis in fortitudine.
Numérotation du verset Ps. 32,16 
marg.| {e} {2.81vb} Non salvabitur in multitudine virtutis sue] id est eius, quam sibi attribuit. Sicut Pelagius, qui dicebat. Det vitam, det opes ; animum meum ipse parabo. Alia littera habet.   [Non salvatur Rex in multitudine exercitus] 2Par. 25.c. Si putas in multitudine exercitus bella consistere, superari te faciet ab hostibus.
marg.| Gigas :
¶Bonus
- Ad litteram, homo magnus. Gn. 6.a. Gigantes erant super terram.
- Christus, Ps. 18. Exultavit ut Gigas ad currendam viam.
- Angelus, Iob. 26.b. Ecce Gigantes gemunt sub aquis.
- prelatus 1Mcc. 3.e. Induit se loricam ut Gigas.
- Disputator, Bar. 3.c. Illic fuerunt Gigantes nominati, etc.
- Populus Iudaicus, Dt. 2.d. In ipsa habitaverunt Gigantes.
¶ Malus
- Diabolus, Prv. 9.d. Et ignoravit, quod ibi sint Gigantes.
- Superbus, Is. 26.d. Terram Gigantum detrahes in ruinam.
- Persecutor Ecclesie, Iob. 16.c. Irruit in me, quasi Gigas.
- Inveteratus peccator, Eccl. 16.a. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui Gigantes.
- Sodomita. Nm. 13.d :d Ibi vidimus monstra quedam filiorum Enach de genere Giganteo.
- Omnis turpis peccator. Dt. 3.b. Cuncta Basan vocabatur terra Gigantum. Basan interpretatur confusio, vel turpitudo.
d Nm. 13, 34 (sine glossa in Glossa ordinaria).
marg.| {f} Fallax equus ad salutem] Corpus dicitur equus anime, qui est fallax ad salutem, id est fallit animam quandoque et a salute defraudat, quando animam non equitat, nec refrenat corpus ; sed concupiscentie sue obedit. Eccl. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere. Si prestes anime concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis. De hoc equo, Eccl. 30.b. Equus indomitus evadet durus et filius remissus vadet in preceps, Apc. 9.d. Potestas equorum in ore ipsorum et in caudis eorum, id est in gula et renibus. Vel   [Equus] dicuntur divitie, que similiter sunt fallaces ad salutem, quia multos decipiunt et defraudant a salute. Prv. 21.a. Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et exors est et impingetur ad laqueos mortis, 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli et desideria multa inutilia et nociva, que mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas. De quo equo Ecclesiastic. 10.b. Vidi servos in equis, id est in divitiis mundi. Dicuntur autem divitie equus propter multa. Primo, quia sicut equus fert hominem ; sic divitie et temporalis abundantia ferunt hominem ad peccatum. Isaie 31.a.e Ve qui descendunt in Egyptum ad auxilium in equis sperantes. Secundo, quia sicut equus velox est ; sic temporalia cito transeunt. Unde Gregorius . Ideo presentia diligunt, quia quam fugitiva sunt, vel transitoria, non attendunt. Tertio, quia equus bellicosus est ; sic temporalia faciunt homines litigare, rixas et discordias habere. Ier. 50.d. Vox belli in terra et contritio magna. Gn. 13.b. Erat substantia eorum multa et non quibant habitare communiter. Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abraham et Loth. Quarto, quia equus luxuriosus est, sic temporalia faciunt luxuriari. Ps. 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, Ier. 5.b. Saturavi eos et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur. Quinto, quia sicut equus recalcitrat et mordet et percutit ; sic divites. Unde Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus et recalcitravit. Et bene est equus fallax ad salutem. Unde addit :
e Is. 31.
marg.| {g} In abundantia autem virtutis sue non salvabitur] quia nec per fortitudinem corporis salvabitur homo. Quia sicut dicit Ps. 146. Non in tibiis beneplacitum erit ei. Nec per abundantiam temporalium. So. 1.d. Argentum eorum et aurum eorum non poterunt liberare eos in die furoris Domini.   [In abundantia] dicit, quia equus abundat ad bellum, ad cursum, ad coitum, ad strepitum. Ad hec omnia abundat mundana felicitas.
marg.| {2.82ra} {a} Ecce oculi Domini] Hic ostendit, qui salventur, scilicet humiles, quasi si quis audiens, quod predicti non salvabuntur, quereret : Qui ergo salvabuntur ? Respondet.
marg.| {a} Ecce] in aperto est.
marg.| {b} Oculi Domini] etc. scilicet oculi misericordie, per quam salvat : quia non ex operibus iustitie, que fecimus nos ; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, ut dicit Apostolus Titum 3.b. Et dicit, Oculi, in plurali, propter plures effectus misericordie eius. De quibus subdit postea : Hi sunt.
marg.| {c} Super metuentes eum] id est super humiles, qui eum timent. Ps. 33. Iuxta est Dominus his, qui tribulato sunt corde, quos, scilicet timor Dei facit conteri et interius tribulari. Et addit ibi : Et humiles spiritu salvabit. Is. ult. a. Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos ? Eccl. 15.d. Oculi Domini ad timentes eum. Sed ne timor degeneret in desperationem, subdit.
marg.| {d} Et in eis, qui sperant super misericordia eius] Hec enim duo concurrunt et simul esse necesse est, ad hoc, quod Dominus ponat oculos super sperantes super misericordia eius. Unde alibi dicit Ps. 146. Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius. He enim sunt due mole, quarum neutra debet poni, vel sumi in pignore. Dt. 24.b. Eccl. 2. Metuentes Dominum sustinete misericordiam eius. Nota : Dominus respicit timentes et sperantes. Unde hic   [Oculi Domini super metuentes eum] etc. Item credentes. Ier. 5.a. Domine, oculi tui prospiciunt fidem. Item Iustos. Ps. 33. Oculi Domini super Iustos. Postea ostendit, ad quid Dominus respicit hominem. Primum est, quia liberat a malo : Unde dicit.
marg.| {e} Et eruat] quasi per violentiam.
marg.| {f} A morte] scilicet presentis vite (Rm. 7.d. Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore huius mortis ;)   [Animas eorum] Vel   [eruat a morte] culpe. Mt. 8.c. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Os. 13.d. De manu mortis liberabo eos. Vel   [A morte] pene eterne. Ps. 48. Mors depascet eos. Secundus effectus, quem facit in nobis respectus misericordie Domini, est, quia dat omne bonum : Unde addit :
marg.| {g} Et alat eos in fame] corporis cibo corporali, sicut Eliam 3Rg. 19.a. Et filios Israel in deserto Manna. Unde Ps. 77. Panem Angelorum manducavit homo, cibaria misit eis in abundantia. Item Ps. 36. Non vidi Iustum derelictum, nec semen eius querens panem. Vel   [Alat eos in fame] non panis, sed verbi Dei. De qua dicitur Am. 8.d. Emittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque. Vel   [In fame] id est tempore famis, scilicet post hanc vitam. De qua Ps. 36. Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur : quia peccatores peribunt. Is. 65.b. Ecce servi mei comedent et vos esurietis, etc.
marg.| {h} Anima nostra] etc. Tertia pars, in qua, quid de predictis sentiat, ostendit vir iustus. Unde dicit   [Anima nostra] id est non tantum corpus : Et in hoc notatur patientia.
marg.| {i} Sustinet Dominum] premia differentem, vel flagellantem. Vel   [Sustinet] flagella propter Dominum. Et sustinenda sunt tria precipue, scilicet onera preceptorum Domini, flagella Domini, molestie illate ab inimicis. De primo, scilicet de onere preceptorum, dicit Gregorius Qui ad celestem patriam venire desiderant, mandatorum onera libenter portent. De flagellis dicit idem Gregorius Tanto libentius ferramentum tolerat, quanto putridum videt, quod secat. De sustinentia molestiarum ab inimicis illatarum, Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Gregorius Per patientiam animas nostras possidemus : quia dum nobisipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere, quod sumus. Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Iac. 5.b. Exemplum accipite fratres mei exitus mali et longanimitatis {2.82rb} et patientie et laboris, Prophetas, qui locuti sunt. Sustinere autem debet tam in prosperis, quam in adversis. Unde Is. 26.b. Anima mea desideravit te in nocte ; sed et spiritu meo in precordiis meis de mane vigilabo ad te. Debet autem anima sustinere Dominum, sicut domus habitatorem suum, aut sicut sponsa sponsum, aut sicut familia Dominum. Lc. 12.e. Et vos similes hominibus, etc. Mt. 25.a. Moram autem faciente Sponso, etc.
marg.| Anima dicitur:
- Vita vegetabilis. Gn. 1.c. Producant aque reptile anime viventis.
- Potentia. Ps. 68. Operui in ieiunio animam meam. Glossa Non exercui potentiam.
- Vita hominis. Io. 12.d. qui amat animam suam, perdet eam.
- Totus homo. Lv. 5.a. Si peccaverit anima, etc.
- Spiritus rationalis. Ez. 18.a. Anima, que peccaverit, ipsa morietur.
- Voluntas hominis. Ps. 26. Ne tradideris me in animas tribulantium me.
- Intellectus. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea.
- Affectus. Ct. 1.b. Indica mihi, quem diligit anima mea.
- Status hominis. Iob. 16.a. Utinam esset anima mea pro anima vestra.
- Intentio: Iob. 13.a. Animam meam in manibus meis porto.
- Sensualitas. Mt. 7.d. Nolite solliciti esse anime vestre quid, etc.
- Cor. Ps. 68. Intraverunt aque usque ad animam meam.
- Conscientia. Eccl. 14.c. Iustifica animam tuam.
- Sanguis. Dt. 12.d. Sanguis eorum pro anima est : et idcirco non debes animam comedere cum carnibus.
- Caritas. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una.
- Cupiditas. Is. 5.d. Dilatavit infernus animam suam.
- Postea ostendit causas, quare sustinet. Prima est adiutorium Domini : Unde dicit.
marg.| {k} Quoniam adiutor] scilicet   [noster est] Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, etc. Et alibi. Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. Secunda causa, est protectio Dei. Unde sequitur :
marg.| {l} Et protector noster est] Ps. 5. Domine, ut scuto bone voluntatis tue coronasti nos. Est ergo Dominus adiutor ad bonum : protector autem contra malum. Tertia causa, est letitia spiritualis : Unde sequitur :
marg.| {m} Quia in eo] id est in Domino, id est in eius obsequio, vel in eius promissione, vel in eius fruitione. Primum est contra acediosos. Secundum contra incredulos. Tertium contra reprobos. Infra. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
marg.| {n} Letabitur cor nostrum] spirituali letitia. 1Mcc.3.a. Iudas et fratres eius preliabantur prelia Israel cum letitia. Quarta causa, est spes. Unde dicit.
marg.| {o} Et in nomine sancto eius] id est in potentia, vel in filio. Vel   [In nomine sancto eius] non in nomine parentum nobilium, vel augurum celestium. Ps. 48. Vocaverunt nomina sua in terris suis. Is. 14.f. Perdam Babylonis nomen. Sed   [in nomine sancto eius] Is. 30.f. Ecce nomen Domini de longinquo venit. Et quod illud est nomen ? Lc. 1.c. Et vocabis nomen eius Iesus. Ier. 23.b. Et hoc est nomen, quo vocabunt eum, Dominus iustus noster. Is. 8.a. Voca nomen eius accelera, spolia detrahe, festina predari.
marg.| {p} Speravimus] De quo nomine. Is. 30.f. Ecce nomen Domini venit de longinquo. Et in eo sperandum est. Quia sicut dicitur Prv. 18.b. Turris fortissima nomen Domini. Et quia speravimus, ne fraudemur a spe nostra.
marg.| {q} Fiat misericordia tua, Domine, super nos] Et potest sic dici ;   [Super nos] id est desuper mitte filium tuum incarnandum, secundum quod alibi petit. Ps. 143. Emitte manum tuam de alto, id est filium tuum, per quem operaris. Vel sic,   [Super nos] id est desuper infunde nobis gratiam tuam. Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum. Vel   [Super nos] id est supra, vel ultra merita nostra, miserere nostri. Ps. 129. Si iniquitates observaveris, Domine ; Domine, quis sustinebit ? Et non dicit fac misericordiam, vel faciamus nos misericordiam, sed impersonaliter,   [Fiat misericordia tua] ne videatur tantum opus Dei, vel tantum opus hominis. Simile {2.82va} Mt. 6.b. Fiat voluntas tua. Est enim opus gratie et liberi arbitrii. Sicut terra nec sine semine fructificat, nec sine terra semen ; sic de gratia et libero arbitrio. Postea ostendit modum et meritum huius misericordie, subdens.
marg.| {a} Quemadmodum speravimus in te] id est quia speravimus in te et non in alio et sic speravimus, quasi dicat, multa est spes nostra et magna misericordia tua super me. Et alibi : Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
marg.| Magnitudo autem et multitudo misericordie Dei in multis attenditur et ab ipso ostenditur.
- Primo in exspectando ad penitentiam. Lam. 3.c. Misericordie Domini multe, quia non sumus consumpti. Rm. 2.a. An divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis contemnis ?
- Secundo in revocando ad penitentiam. Is. 30.e. Non faciet avolare ultra a te Doctorem tuum et erunt oculi tui videntes preceptorem tuum : et aures tue audient verbum post tergum monentis. Gregorius Debemus pietatem monentis erubescere, si iustitiam nolumus formidare.
- Tertio in conferendo bona inimicis, immo filium suum exponendo morti pro ipsis inimicis. Mt. 5.g. Qui Solem suum facit oriri super bonos et malos. Rm. 5.b. Commendat autem Deus caritatem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
- Quarto in conferendo gratiam gratis. Titum 3.b. Secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Rm. 4.a. Cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus.
Quinto in protegendo iustificatos. Ps. 83. Custodi me, ut pupillam oculi : sub umbra alarum tuarum protege me.
- Sexto in bona eorum multiplicando. Ps. 83. Ibunt de virtute in virtutem.
- Septimo in remunerando supra condignum. Ps. 62. Melior est misericordia tua super vitas. Hieronymus In bonis meritum excedet clementia. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis : ad quam nos perducat misericors et miserator Dominus. Amen.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ps. Psalmus 32), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=26&chapitre=26_32)

Notes :