Capitulum 9
Numérotation du verset
2Cor. 9,1
Nam
de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti
est mihi scribere vobis.
Numérotation du verset
2Cor. 9,2
Scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedones.
Quoniam Achaia
parata est ab anno preterito
et vestra emulatio
provocavit plurimos.
Numérotation du verset
2Cor. 9,3
Misi autem fratres,
ut ne quod gloriamur,
de vobis evacuetur
in hac parte,
ut quemadmodum dixi parati sitis,
Numérotation du verset
2Cor. 9,4
ne cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos
ut non dicamus vos
in hac substantia.
Numérotation du verset
2Cor. 9,5
Necessarium ergo
existimavi rogare fratres,
ut
preveniant ad vos, et preparent repromissam
benedictionem hanc
paratam esse,
sic quasi benedictionem
non quasi avaritiam.
Numérotation du verset
2Cor. 9,6
Hoc autem dico1 :
1 dico] om. Weber
qui parce seminat
parce et metet,
et qui seminat in benedictionibus
de benedictionibus
et metet.
Numérotation du verset
2Cor. 9,7
Unusquisque
prout
destinavit
in2 corde suo
2 in]
om.
Weber
non ex tristitia, aut ex necessitate,
hilarem enim datorem
diligit Deus.
Numérotation du verset
2Cor. 9,8
Potens est autem Deus
omnem gratiam abundare
facere in vobis,
ut in omnibus
semper omnem sufficientiam
habentes,
abundetis in omne opus bonum.
Numérotation du verset
2Cor. 9,9
Sicut
scriptum est :
dispersit,
dedit
pauperibus,
iustitia eius
manet in seculum seculi3
3 in seculum seculi] in eternum
Weber
Numérotation du verset
2Cor. 9,10
Qui autem administrat
semen seminanti,
et panem
ad manducandum
prestabit,
et
multiplicabit semen vestrum,
et augebit incrementa frugum
iustitie vestre.
Numérotation du verset
2Cor. 9,11
Ut in omnibus locupletati abundetis
in omnem
simplicitatem
que operatur per nos gratiarum actionem Deo.
Numérotation du verset
2Cor. 9,12
Quoniam
ministerium
officii huius4
4 officii huius]
om. Weber
non solum supplet ea que desunt sanctis, sed etiam
abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
Numérotation du verset
2Cor. 9,13
per probationem ministerii huius,
glorificantes Deum in obedientia confessionis vestre,
in evangelio5 Christi,
5 Evangelio] Evangelium
Weber
et simplicitate
communicationis vestre6
6 vestre]
om. Weber
in illos,
et in omnes,
Numérotation du verset
2Cor. 9,14
et in7 ipsorum
7 in]
om.
Weber
obsecratione pro vobis,
desiderantium vos
propter eminentem gratiam
Dei in vobis.
Numérotation du verset
2Cor. 9,15
Gratias Deo super inenarrabili dono eius.
Capitulum 9
Numérotation du verset
2Cor. 9,1
marg.|
{7.
136va}
Nam de ministerio]
Hoc capitulum dividitur in tres partes. In prima ponit rationes quare debeant facere eleemosynas. In secunda qualiter unusquisque, ibi
[Unusquisque]
In tertia propter quem finem debent facere, ibi
[Quoniam ministerium]
Primo ergo ponit rationes propter quas debent facere eleemosynas. Prima est, ut illorum exemplo alii ad consimile provocentur, ibi
[Scio enim]
Secunda ne erubescere faciant ipsum Apostolum ibi
[Misimus autem]
Tertio ostendit hoc id per simile, ibi
[Hoc autem dico]
Inde sequitur secunda pars in qua ostendit, quod spontanee, et hilariter debet fieri eleemosyna ; ibi
[Unusquisque]
Secundo, quod abundanter, ibi
[potens est enim]
Tertio, quod dispersim, ibi
[Dispersit]
Quarto, quod eleemosyna semper debet esse in augmento, ibi
[Qui autem administrat]
Quinto, quod debet fieri in simplicitate ibi
[Et in omnibus locupletati]
Continua sic. Posset quis dicere. Ita dicis quod recipiamus istos benevole : sed quare non hortaris ad largitionem eleemosynarum ? Respondet.
marg.|
{a}
Nam de ministerio quod fit in Sanctos]
ad opus Sanctorum.
marg.|
{b}
Ex abundanti]
id est superfluum id est non necessarium.
marg.|
{c}
Scio enim]
More Rhetorico loquitur eis Apostolus, Non oportet, quod persuadeam vobis causam meam, quia scitis quoniam iusta est ; et tamen persuadet.
marg.|
{d}
Glorior apud Macedones]
dicens eis.
marg.|
{e}
Quoniam et Achaia]
cuius metropolis est Corinthus.
marg.|
{f}
Emulatio]
imitatio.
marg.|
{g}
Provocavit]
ad largitionem eleemosynarum, de Ex. 26.a. Cortina cortinam trahit. Apc. ult. d. Qui audit, dicat, Veni. Fiende ergo sunt eleemosyne, ut provocentur alii ad idem. Iud. 9.f. Abimelech accepta securi abscidit arboris ramum impositum ferens humero, id est eleemosynam faciens in aperto, dixit ipso exemplo, Quod me videritis facere, facite. Certatim igitur precidentes ramos, sequebantur ducem.
marg.|
Et nota, quod volebat ignitis lignis succendere turrim quamdam in quo significatur, quod eleemosynis factis ex fervore caritatis succenditur munitio Diaboli.
marg.|
{h}
Ne cum venerint]
etc. Argumentum, quod propter ignotos maior reverentia exhibenda est prelatis.
marg.|
{i}
Ut non dicamus vos]
erubescere
[in hac substantia]
id est pro hac datione eleemosynarum, quibus sustentantur pauperes, quasi dicat. Nec ego, neque vos erubescamus.
marg.|
{k}
Repromissam]
multoties a vobis promissam.
marg.|
{l}
Quasi benedictionem non quasi avaritiam]
id est ut large, et ex caritate detis.
marg.|
{m}
Hoc autem dico, Qui parce seminat, parce et metet]
qui seminat malum, malum metet. Prv. 22.b. Qui seminat iniquitatem, Iob. 4.b. Qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metent eos, Eccl. 7.a. Non semines mala in sulcis iniustitie, etc. Osee 8.a. Qui ventum seminat, etc. Prv. 11.c. Seminanti iustitiam merces fidelis. Eccl. 11.c. Mane semina semen tuum, etc. Gal. 6.b. Que seminaverit homo, hec et metet. Ps. 125. Euntes ibant, etc.
marg.|
{n}
In benedictionibus]
id est large.
marg.|
{o}
De benedictionibus et metet]
id est largam retributionem recipiet a Domino quando dicetur ei, Venite benedicti, etc. Eleemosyna dicitur benedictio populi propter tria. Primo quia pauper accipiens benedictionem, benedicit, Iob. 29.b. Benedictio perituri super me veniebat. Item Deus benedictus Ps. 23. Hic accipiet benedictionem a Domino. Item quia populus benedicit. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta maledicetur in populis : benedictio autem super caput vendentium. Sir. 31.c. splendidum in panibus. Prv. 22.b. Qui pronus est ad misericordiam, benedicitur. Cui benedictioni reddetur benedictio. Mt. 25.c. Venite benedicti. Eccl. 11.b. Benedictio in mercedem iusti festinat. Nec solum eleemosyna, sed omne donum gratuitum dicitur benedictio. Iud. 1.c. dicit Axa Caleb, Da mihi benedictionem. Item 1Rg. {7.
136vb} 25.e. Suscipe benedictionem, quam attulit ancilla tua Gn. 30.d. Benedixit mihi Deus ad introitum tuum. Nota etiam quod eleemosyna comparatur semini propter multas causas. Una est, quia ad modum seminis debet occultari non ad iactantiam fieri. Mt. 6.a. Tu autem cum facis eleemosynam, nesciat, etc. Sir. 29.b. Conclude eleemosynam in sinu pauperis ; secunda causa est, quia sicut semen committitur bone terre : sic eleemosyna debet dari bonis pauperibus Tb. 2.a. Vade, adduc aliquos de tribu nostra timentes Deum. Sir. 12.a. Da bono, et non receperis peccatorem, etc. Tb. 4.c. Noli manducare, et bibere cum peccatoribus. Sed tamen quando agricola non habet bonam terram promptam in mala seminat, ut sic quoquo modo vivat. Sic et quando non invenit quis cui det, nisi malis Lc. 6.e. Omni petenti te tribue.
marg.|
Et nota, quod sicut semen materiale multiplicatur in terra pingui melius quam in arida ; ita est e converso in terra spirituali, quod eleemosyna melius multiplicatur in terra arida, id est in pauperibus : ideo dicitur Eccl. 8.c. Noli fenerari homini fortiori ; et si feneraveris, quasi perditum habe. Fenerari appellat dare eleemosynam ; quia fructus est quasi cum usura magna. Sed Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum. Tertia causa est quia sicut semen non crescit, nisi irrigetur pluviis ; sic nec eleemosyna nisi detur cum compassione cordis, et cum lacrimis. Iob. 30.d. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat ; et compatiebatur anima mea pauperi. Is. 58.c. Si effuderis, etc. Et sicut pluvia qua semen irrigatur, celitus venit : ita donum Dei est quando eleemosyna datur ex compassione, et cum lacrimis. Quarta causa est, quia sicut quando semen iacitur, semen perdi videtur, tamen postea multipliciter recipitur, sic et eleemosyna. Sir. 29.b. Perde pecuniam propter fratrem, etc. et paulo post dicitur, Consurget et retribuet illis retributionem. Quinta ratio est, quia sicut magis pretiosa in anno uno seminantur, et in alio colliguntur : similiter eleemosyne, que fiunt ex caritate, et in caritate, sunt quasi pretiosa semina, quarum remuneratio erit in patria : que autem fiunt in mortali, sunt quasi vilia semina, et remunerantur in presenti. Mt. 6.a. Receperunt mercedem suam. Sed de illis, que in caritate Sir. 36.c. Da mercedem sustinentibus te. Sexta ratio est, quia sicut semen uno tempore seminatur et in alio fructus eius colligitur : ita seminatur modo eleemosyna in tempore gratie, sed eius fructus colligetur in tempore glorie. Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas ; etc. Septima ratio est, quia sicut semen gelu compressum, et retardatum magnam copiam repromittit ; sic eleemosyna, que non habet temporalem {7.
137ra} Δ remunerationem, sed pressuram tribulationis, et adversitatis, habebit fructum eterne hereditatis. Quod significatum est. Ex. 1.d. Ubi dicitur, quod filii Israel quanto magis comprimebantur, tanto magis multiplicabantur. Octava ratio, quia sicut seminans de parte seminis vivit in presenti, et partim in futuro : sic eleemosyna quandoque habet augmentum temporalium in presenti, et eterna bona in futuro, 1Tim. 4.c. Pietas utilis est ad omnia, promissionem habens, etc. Nona causa est, quia sicut tria sunt impedimenta ne semen materiale fructificet ; sic et ne eleemosyna. Mt. 13.a. Super petrosa, secus viam inter spinas. Primum enim impedimentum fructificationis eleemosyne est cordis duritia : quando dat non ex cordis compassione, sed cum murmure. Secundum est inanis gloria, et tunc iacitur eleemosyna secus viam, quam volucres celi, id est Demones comedunt per inanem gloriam, quia omnibus exposita est. Tertium est proprium peccatum, quod significatur per spinas, quia compunctionem conscientie generant.
[Seminant]
Glossa Non ait, dant, sed seminant ; quia dare eleemosynam non est amittere, sed seminare ; scilicet ad tempus carere, ut plus habeatur in futuro.
marg.|
{a}
Unusquisque]
supple, largiatur.
marg.|
{b}
Prout destinavit]
In hoc notatur, quod debet dari eleemosyna cum discretione. Sir. 12.a. Si benefeceris, scito cui feceritis, etc. Sir. 35.b. Da Altissimo secundum donatum eius, etc. quoniam retribuens est Dominus, et septies tantum reddet tibi. Sic seminavit Isaac, et eodem anno invenit centuplum, Gn. 26.c. Mt. 19.d. Omnis, qui reliquerit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, etc. centuplum accipiet, et vitam eternam habebit : multo fortius, qui dederit.
marg.|
{c}
Non ex tristitia, aut ex necessitate]
coacte, sed cum hilaritate. Glossa Qui invitus dat propter presentem pudorem, non habet mercedem. Ps. 53. Voluntarie sacrificabo tibi.
marg.|
{d}
Hilarem]
Sir. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Mt. 6.b. Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum oleo. Rm. 12.c. Qui miseretur, in hilaritate. Nota Glossa hic. Qui dat, ut careat tedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis : et rem et meritum perdit.
marg.|
{e}
Potens est Deus]
Rm. 4.d. Plenissime sciens, quia quecumque promiserit Deus, potens est facere abundanter. Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter, et non improperat.
marg.|
{f}
Sicut scriptum est]
Probat, quod dixit ; et quod danda est eleemosyna dispersim, ostendit.
marg.|
{g}
Dispersit]
In hoc notatur abundantia, et dispersio. Et bonum est dare multis ; quia sicut si totum semen iaceret in uno loco, nullum fructum faceret : sic quando uni tantum datur eleemosyna aut ille in superbiam erigitur, aut exponit luxurie, et sic ab eo non recipitur fructus orationis.
marg.|
{h}
Pauperibus]
non divitibus. Is. 58.b. Frange esurienti panem tuum. Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes. Eccl. 4.a. Ne defraudes eleemosynam pauperis. Sir. 34.d. Panis egentium, vita pauperis : qui defraudat illum, homo sanguinis est.
marg.|
{i}
Iustitia eius]
fructus de largitione eleemosynarum. Iustus est, qui bona mundi respuit, et eterni premii bona reputat.
marg.|
{
k
}
Qui autem administrat]
ita debet fieri eleemosyna semper secundum incrementum, quia inde habetur vita eterna.
marg.|
{l}
Autem]
id est quia.
[Qui administrat]
largientibus eleemosynas. Vel
[Qui administrat semen]
idest substantiam de qua potest fieri eleemosyna.
marg.|
{n}
Panem]
id est sustentationem, quasi dicat Sicut dat vobis ex quibus potestis facere eleemosynas ; ita dat vobis ex quibus sustentari possitis, quasi dicat Non oportet vos solicitos esse de sustentatione vestra, nec propter hoc debetis dimittere eleemosynas facere. Mt. 6.d. Nolite soliciti esse dicentes, etc. quia si facitis eleemosynas, habebitis a Deo sustentationem. Is. 30.c. Dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra ; et panis frugum terre erit uberrimus, et pinguis. Sic etiam sumitur panis, Gn. 18.d. Si fuerit Dominus Deus mecum in via, etc. et dederit mihi panem, etc.
marg.|
{m}
Administrat semen]
etc. Et quia multi sunt, qui nolunt semen administratum seminare : ideo dicitur Eccl. 11.c. Mane semina semen tuum ; et vespere non cesset manus tua, etc. Is. 17.c. Mane semen tuum florebit : ablata est messis in tempore hereditatis, vel die iudicii, vel quando debent recipere mercedem. Gn. 4.e. dixit Ioseph, Accipite semen serere {7.
137rb} agros, ut fruges habere possitis ; quartam partem dabitis regi, et quatuor partes vobis relinquo. Hoc est quando Christus dat, unde eleemosynis possumus serere agros, pauperes, scilicet quatuor partes sunt nostre.
marg.|
Prima est absolutio a pena. Prv. 13.b. Redemptio anime proprie divitie.
marg.|
Secunda est remissio peccatorum preteritorum. Eccl. 3.b. Sicut in sereno glacies solventur peccata tua et loquitur de eleemosyna.
marg.|
Tertia est preservatio a peccato futuro. Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis ; sicut quando incendium est in civitate, aqua proiecta super tecta nondum accensa resistit igni supervenienti. Quarta est fructus vite eterne. Sir. 17.c. Eleemosyna viri, quasi sacculus cum ipso. Istas quatuor nobis dat Dominus de semine eleemosyne ; sed quintam partem, id est gloriam sibi vult reservare.
marg.|
Unde post psalmos per quos intelligitur operatio, dicitur Gloria patri, etc. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Vel (Semen) spirituale, de quo Is. 55.c. Quomodo descendit imber, et nix de celo, etc. sic verbum, quod egreditur de ore meo, id est de Paulo, os tube.
marg.|
{o}
Multiplicabit semen]
id est substantiam, de qua possit fieri eleemosyna. Lc. 6.f. Date, et dabitur vobis. Dominus illis conservat consuetudinem quarundam Ecclesiarum, in quibus sic est, quod illi, qui maiores facit expensas, vel eleemosynas, plus datur de redditibus Ecclesie. Prv. 11.c. Quidam dividunt propria, et ditiores, etc. Prv. 31.b. De primitiis frugum tuarum da pauperibus, et implebuntur horrea tua saturitate.
marg.|
{p}
Incrementa frugum iustitie]
id est bonam voluntatem erogandi pauperibus, ex quo augentur fruges iustitie. Gn. 49.c. Filius accrescens Ioseph. Prv. 4.c. Iustorum semita, quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.
marg.|
Vita enim bona est quasi candela facienda, in principio gracilis, semper ingrossando procedens : vita hypocritarum quasi candela ad vendendum, in principio grossa, et in fine gracilis.
marg.|
Vel fruges dicit vitam eternam, vel mercedem. Lev. 25.c. Dabo benedictionem anno sexto, et faciet fructus trium annorum. Ita multiplicat Dominus bona dantibus eleemosynas. Os. 10.d. Seminate vobis semen in veritate iustitie, id est largitionem eleemosynarum : et metite in ore misericordie, id est in plenitudine. Os enim significare solet plenitudinem. Unde, Occidit eos in ore gladii.
[Iustitie]
Iacob. 3.d. Fructus iustitie in pace seminatur facientibus pacem.
marg.|
{7.
137va} Δ {a}
Ut in omnibus locupletati]
in bona voluntate et substantia sive materia eleemosynarum.
marg.|
{b}
In omnem simplicitatem]
id est eleemosynarum largitionem, que debet fieri ex simplici corde. Sir. 20.b. datus insipientis non erit utilis tibi : oculi illius septemplices sunt et ideo dicitur Eccl. 3.d. Cor ingrediens duas vias non habebit successus. Que simplex largitio.
marg.|
{c}
Operatur per nos]
id est causa quare aguntur Deo gratie.
marg.|
{d}
Quoniam ministerium]
Tertia pars capituli in qua ostendit quo fine debet fieri eleemosyna, quia multa in hoc bona sunt. Unum est ut inopia illorum suppleatur, quod notatur, ibi
[Non solum]
Ut Dominus glorificetur ibi
[Abundat per multas]
Ut alii provocentur ad laudandum Deum, ibi
[Glorificantes Deum]
Ut acquiramus nobis intercessores, qui pro nobis orent, ibi
[Ipsorum obsecratione]
marg.|
{e}
Supplet ea que desunt sanctis]
propter hoc debet fieri eleemosyna sup. 8.c. Vestra abundantia illorum inopiam suppleat : inf. 11.b. Quod mihi deerat, suppleverunt, etc.
marg.|
{f}
Abundat per multas]
sup. 1.c. Ut ex multarum personis facierum per multos gratie agantur. Hic tanguntur novem fructus eleemosyne : primus est supplementum defectus sanctorum ex parte dantis ; secundus gratiarum actio ex parte recipientis ; tertius approbatio ex parte videntis ; quartus glorificatio Dei ex parte eiusdem ; quintus obedientia subditi ; sextus confessio Evangelii ; septimus simplicitas ; octavus communicatio operum, et orationum ; nonus desiderium pauperum per approbationem.
marg.|
{h}
In obedientia]
id est de Eccl. 29.b. Propter mandatum assume pauperem.
marg.|
{g}
Glorificantes]
Ios. 7.c. Da gloriam Deo.
marg.|
{i}
Confessionis]
fidei, et laudis. Et resume.
[Glorificantes Deum]
de.
marg.|
{
k
}
Simplicitate in illos, et in omnes]
alios pauperes. Gal. 6.c. Operemur bonum ad omnes. Et glorificantes Deum de.
marg.|
{l}
Obsecratione]
Ex hoc patet quod valde bonum est facere bona opera et precipue opera misericordie : quia inde laudatur Deus, et intercessores nobis acquirimus. Sir. 29.b. Hec enim exorabit pro te ab omni malo. 1. Thess. 5.d. Fidelis est Deus, qui vocavit vos : qui etiam faciet fratres orare pro vobis. Act. 9.g. de Dorca, quam suscitavit Petrus propter deprecationes pauperum quos vestierat in quo significatur quod mortuus in peccatis suscitatur per eleemosynas.
marg.|
{m}
Desiderantium]
Ps. 9. Desiderium pauperum exaudivit Dominus.
marg.|
{a}
Nam de ministerio]
etc. Ex abundanti est, id est superfluum : et tamen scribit, ergo superflue scribit. Sed sicut superflue loqui est peccatum ; ita et superflua scribere, immo magis. Item Gregorius Vecordem se asserit, qui hortis in flumine sitis aquam fert, et Is. 78.b. Frange esurienti panem tuum. Solutio. Dicit superfluum scribere de eleemosynarum largitione, quia non erat de principali proposito suo, cum ipsi ad hoc essent parati, unde superfluum, id est preter principale propositum non est tamen superfluum, id est inutile ; immo quod eos ad eleemosynas monuit eis utile fuit, ut promptiores essent, et melius hoc facerent. Non parum dat, qui habet, etc. sed qui ex parvo affectu dat. Non tristem, non murmurantem. Sed ecce aliquis sanguineus qui consuetus est dare et dat cum magna hilaritate ; alius autem melancholicus, et diu fuit avarus, modo existens in caritate pari cum illo, cogit se et dat cum tristitia quam tamen devincit ; ergo sanguineus est magis acceptus Deo.
marg.|
Contra. De ieiunio in phlegmatico, et colerico, constat quod cholericus magis meretur ieiunando, quia magis affligitur ; et tamen cogit se, et ieiunium illius magis approbat Dominus : ergo similiter dantem ex caritate cum tristitia. Solutio : Quod hic dicitur intelligitur de hilaritate rationis, et cum tristitia sensualitatis, quam devincit, et quantum ad hoc, quod devincit sensualitatis tristitiam, Λ magis placet Deo. Si autem cum tristitia facis, fit de te, non tu facis, id est non facis meritorie, vel reputaris non facere, quia perinde merces non datur a Deo ac si non faceres. Solam sufficientiam elegit : iuxta illud, Cui satis est, quod habet, satis illum constat habere. Non queritur de quanto : quia si habet multum, oportet quod multum det ; si parum, parum det. Et hec iustitia est eleemosynarum largitio, que est pars iustitie : iuxta illud, Aliena rapere convincitur, qui superflua retinere probatur. Eccl. 4.a. Ne defraudes, etc. Quanto magis eius, qui ministrat Sanctis. Hoc non dicit, quia maioris premii meritoria sit eleemosyna data pauperibus bonis, quam pauperibus malis, si utraque detur ex equali caritate : sed quia ille, qui bonis sua erogat, acquirit sibi amicos, qui orando pro eo impetrant ei maiorem gratiam, cui debetur maius premium ; et ita per consequens maior merces ei largitur, quia dat bonis. Propter hoc dicitur Sir. 12.a. Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa, et si non ab eo, certe a Deo. Et in tantum prestabit, quod etiam, etc. quia 1Tim. 4.c. Promissionem habens vite, etc. Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius ; et in sinistra illius divitie, et gloria.
marg.|
Mc. 10.d. Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres, aut sorores, etc. qui non accipiet centies tantum in hoc tempore.
marg.|
Ex quibus procedit iustitia, que etiam augetur in ipsa largitione eleemosynarum. Multa in hoc bona sunt, idest multe utilitates, que subiunguntur in littera. In subiectione mentis id est subiicientes ei mentem nostram. Desiderantium vos videre Λ in eterna beatitudine, Per hoc patet, quod male corripitur a quibusdam illa collecta, Deus, qui patrem et matrem, etc. nosque eos in eterne claritatis gaudio fac videre : dicunt enim non sic : sed, Nosque cum eis fac vivere, etc. et eorum ratio est quia illi, qui in inferno erunt, bene videbunt Sanctos esse in paradiso. Sed dicendum quod ibi sumitur videre non solum secundum quod exterius videtur res, sed secundum quod intus : prout dicitur communiter. Volo, quod me veniatis videre in domo mea ex quo relinquitur quod intrent. De alterna indigentia : hic simul et semel sumitur equivoce indigentia : et similiter supplementum pro temporali, et spirituali. Provincialium Christi, qui bona sua, sive eleemosynas largiuntur pauperibus, quasi tributa militibus civitatem Ecclesie orationibus suis defendentibus. Et militum Christi, id est pauperum, qui recipiunt eleemosynas quasi stipendia a divitibus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_9)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (2Cor. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=62&chapitre=62_9)
Notes :